#Article 1: Astronomia (289 words)


Astronomia, (Graece  'stella' +  'lex') vel scientia sideralis, est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum quae universum, quod extra planetam nostrum est, investigant. Haec scientia hodie a meteorologia et climatologia distinguitur, quae praesertim astrorum vis et effectus in caelum nostrum investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat, ut agricolae tempus anni serendo, plantando, messem faciendo idoneum scirent. 

Astronomia etiam distinguitur ab astrologia, arte quae futurum homini cuidam ab astris et aliis indiciis mundanis divinari conatur. At astrologia astronomiam complecti videtur, et astrologi sicut Claudius Ptolemaeus primum indagaverunt leges astronomicas quibus futurae positiones planetae, sidera, et caetera caelorum computentur.

Physica et astronomia longe tam sibi annixae sunt ut primitus physica idem ac astronomia putari potuisset. Physici fuerunt qui theorias comminiscerunt, quibus motus corporum caelestium explicatur et calendaria accuratius faciantur, et novas methodos excogitaverunt stellas observandi per radiationes eorum. Galilaeus Galilaei anno 1609 telescopium invenit quo planetas et lunas primum accuratius observaverit indicia reperiens eos montibus et vallibus praeditos similes esse tellure. Isaacus Newtonus magnopere astronomiam tunc anno 1687 protulit, cum leges motus Newtoni comperit, quibus motus omnes planetarum nostri systematis solaris adumussim mathematice calculati essent, secundum easdem leges quae res communes mundanaeque sequuntur. Anno 1921 Albertus Einstein calculationes astronomicas ad universum totum porrexit, nova fundamenta donans cosmologiae, cum relativitatis generalis theoriam reperit, universi expansionem ab Edwino Hubble observatam explicans.

Saeculo vincesimo nova astronomiae aetas coepit, cum anno 1969 astronautae ad lunam navigarent et homines primum mitteret ruchetas nomine Voyager praeter systema solare, et multa alia automata ut systematis solaris planetae scrutentur. Hodie magna astronomiae pars origines, evolutionem et ingenia physica chemicaque corporum caelestium intellegere quaerit. Ad finem illum scientifici praesertim radiationem electromagneticam et radiationem particularum et exempla lapidum ex aliis corporibus caelestibus investigant.

Astronomia haec corpora caelestia investigat:





#Article 3: Andreas Celsius (123 words)


Andreas Celsius (Suecice: ) 27 Novembris 1701 oppido Ovanåker nomine natus, 25 Aprilis 1744 Upsaliae ex tuberculose mortuus, astronomus suecianus.

Celsius docuit scientiam astronomicam apud Universitatem Upsaliensem ex anno 1730 usque ad 1744, sed itinera annis 1732-1735 faciebat ut observatoria notanda in Germania , Italia, et Francia visitaret.

Anno 1733 Norimbergae 316 observationum aurorae borealis collationem, a se cum aliis factarum inter annos 1716 et 1732, in medium protulit.

Lutetiae suadebat methodum arcus meridialis in Lapponia metendi, et denique anno 1736 expeditionem in eam rem, sumptibus Scientiarum Academiae Francicae, duxit.

Celsius inter alios Observatorium Astronomicum Upsaliense anno 1741 condidit. Maxima causa famae suae hodie est scala temperaturae, nomen suum ferens, quam primum in commentationem apud Regiam Societatem Scientiarum Upsaliensem anno 1742 datam proposuit.




#Article 4: Animalia (119 words)


Animalia  (ab anima), seu Metazoa , in biologia hodie appellantur illa copia rerum viventium quae simul sunt eukaryoticae, heterotrophicae, et multicellulares, et quae motiles aliquando in circulo vitae embryonice per blastulas evoluta sunt. Animalia cuncta quoque parietibus cellularibus duris et chloroplastis omnino carent. Scientia quae animalia investigat zoologia appellatur.

Regnum Animale sive fauna hodie ponitur unum ex sex regnorum rerum viventium. Animalis definitio, quae rei interest, se per aetates evolvens hodie ab animalibus excludit protozoa, quae potius in regno Protistorum cum protophylis et aliis organsimis unicellularibus locatur. In Historia naturae ab Carolo Linnaeo scripta, animalia partiebantur in paucas classes: Vermes, Insecta, Pisces, Amphibia, Reptilia, Aves, Mammalia; hodie autem regnum in multis phylis consistit, unumquodque plures classes continens.

Supraimperium: Biota




#Article 5: Ars rhetorica (240 words)


Ars rhetorica est ars liberalis bene dicendi et scribendi, pars trivii habita. Scribit Isidorus: Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur (Etym. 1, 2). Ars grammatica est fundamentum artis rhetoricae.

Figura rhetorica est transmutatio in verbis coniunctis, distincta a tropo, a transmutatione in verbis singulis. Modi transmutationis sunt quattuor:

Transmutatio potest applicari ad quattuor elementa, scil. ad elementa

Secundum haec quattuor elementa figurae sunt denominata; exempli gratia figurae vocis, positionis, etc.

In Graecia antiqua, sophistae artem rhetoricam ut eloquentiae publicae artem pecuniae faciendae causa docuerunt. Contra illos, Plato philosophiam posuit, sed ars rhetorica ut disciplina nihilominus semper bene aestimabatur.

Romae nemo fere laudis cupidus adolescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit (Cicero, De oratore, I.4).

Anno 1519, libris de arte dicendi primum editis, Philippus Melanchthon aliter atque Aristoteles artem oratoriam non persuadendi, sed, ut Cicero et Quintilianus, artem docuit recte et copiose esse dicendi. Qui quid esset eloquentia numquam perspicacius exposuit, quam cum Ioanne Pico Mirandula se respondere simulavit. Picus enim illud Platonis, quod est in dialogo Gorgias, qui Gorgias inscriptus est, Hermolao Barbaro litteris exprobraverat, oratorem ab adulatione profectum et adeo contrarium esse philosophi, qui sapientiam amaret, ut, cum falsa pro veris probari vellet, quasi fuco, quo facies mulieris ingenua operiretur, arte sua dissimularet res ipsas. Contra Melanchthon adfirmavit, quam renatis litteris recentiores dicerent eloquentiam: invitis enim oratorem ita persuadere nolle, ut res ipsas his verbis laudare studeret, quibus essent dignae.




#Article 6: Ars (175 words)


Ars () est disciplina vel operandi modus, partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longae actionum praecipuarum seriei exsequendi ut finis quidam attingatur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, omnes vias modosque rerum bene agendarum comprehendit. 

Artifex est qui aliquam artem exerceat. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur, saepeque censentur per suum magnum opus. Lucretius per suum De Rerum Natura, Michael Angelus Bonarotius per Davidis signum, Gulielmus Shakesperius per tales ludos sicut Romaeus et Iulia et Amletus, Princeps Daniae, Thomas Edison per globulum electricum, Gulielmus Marconi per radiophonum, etc.

Olim omnes artes in artes liberales et artes illiberales divisae sunt. Artes sic liberales appellabantur quae censebantur hominibus liberis discendi aptae. Per aetates autem, notio de eo quod hominibus liberis aptum est aliquanto mutavit; et, ut exempla infra data monstrant, multae novae artes hominibus liberis dignae tandem creatae sunt, quae inter artes liberales traditionales non censetur. Illae bellae artes specialiter ad operis artistici pulchritudinem cultivantur. Artes ingeniariae, ad contrarium, sine fine aesthetico, ortae sunt specialiter ad propositum oeconomicum scientificumque. 




#Article 7: Aeneis (2090 words)


Aeneis () est Publii Vergilii Maronis magnum praeclarumque opus, unum optimorum operum litterarum Latinarum et universarum. 

Aeneis poema heroicum, sive epicum, ab Aenea Troiano, Veneris Anchisaeque filio, Priami genero, nomen habet: non quod acta illius omnia comprehendat, sed unum inter omnia praecipuum, scilicet regnum in Italia constitutum. Scripta est a Virgilio in gratiam, tum Romanae totius gentis, tum familiae imprimis Iuliae, quae originem referebat suam ad Iulum sive Ascanium, Aeneae filium ex Creusa, Priami filia. In hanc porro familiam adscitus a Iulio Caesare avunculo fuerat Octavianus, tunc rerum potens, atque Aegypto subacta, Marco Antonio et Cleopatra VII (regina Aegypti)Cleopatra interfectis, unus orbis Romani dominus. Scribi coepta est, a.U.c. 724 exeunte, Vergilii 40, Octaviani 33 (id est, anno 31 a.C.n.), cum Octavianus in Asia non longe ab Euphrate hiemaret; atque ita Virgilius post adhibitam Georgicis extremam manum, continuo animum Aeneidi videtur applicuisse, et in ea annos, ut habet Servius, undecim collocasse, quot ab eo tempore ad mortem Virgilii omnino numerantur. Secutus est Virgilius, ut in Bucolicis Theocritum et in Georgicis Hesiodum, ita in Aeneide Homerum, cuius Odysseam sex prioribus libris, Iliadem sex posterioribus, expressit.

Propositione et invocatione praemissis, narratio incipit a septimo Aeneae profectionis anno, quo tempore, Troianis e Sicilia in Italiam solventibus, Iuno tempestatem excitat conciliato sibi Aeolo. Cohibet tempestatem Neptunus. Naves Aeneae septem in portum Africae se recipiunt, ceteris aliis alio disiectis. Venus apud Iovem de filii calamitate queritur.  Solatur eam Iuppiter, praedicta Aeneae eiusque posteritatis futura felicitate. Mittitur Mercurius, qui Carthaginensium animos Troianis placabiles reddat. Venus, specie venatricis sumpta, occurrit Aeneae, regionem Achate comite exploranti. Indicataque Didonis et regionis conditione, utrumque nebula septum Carthaginem dimittit.  Illic Aeneas, templum ingressus, primum in belli Troiani picturas incidit, deinde in Didonem, et in socios, quos fluctibus oppressos putaverat, Didone supplicantes. Dat se in conspectum Aeneas. A regina benigne excipitur. Accersitur per Achatem Ascanius, cuius in locum dolo Veneris Cupido suggeritur, ut Aeneae amorem erga Didonem instillet. Abeunt omnes in conclave ad convivium.

Narrat Didoni Aeneas Troiani excidii seriem extremumque discrimen. Graeci decennali bello paene fracti, dolo capere urbem constituunt. Fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum abietis materie confectum relinquunt in castris, refertum Achaeorum principibus; qui in urbem Troiam, per fraudem Sinonis, cui fidem exitium Laocoontis faciebat, inducitur. Noctu reserata eius alvo Graeci erumpunt. Admissoque exercitu, Troiam ferro et igni populantur. Somnio ab Hectore admonetur Aeneas ut fuga sibi consulat, sed ille, cum ducat vitam pro patria amittere honestius quam fuga se morti subripere, coacta manu, agmine facto. Graecos aliquot caedit. Sumptisque eorum armis, propter simillimam hostium formam, suorum telis fere obruitur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto, Aeneas domum revertitur, Anchisae patri sacra Penatesque committit, eumque suis imponit humeris; et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam capit. Mox amissa Creusa cum ex urbe exire conarentur, iter ad eam quaerendam relegit. Occurrit mortuae uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Reddit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat.

Pergit Aeneas enarrare Didoni casus suos, quorum altera pars hoc libro continetur, nempe navigatio. Aeneas, incensa Troia, classe viginti {?} navium ad urbem Antandrum clam fabricata, Thraciam defertur, ubi cum urbem conderet, territus prodigio caesi a Polymnestore rege Polydori, navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis, a quo monitus ut antiquam matrem exquireret, Anchisae interpretatione Cretam esse insulam ratus, Troianae gentis originem, eo contendit, urbemque novam aedificat. At inde peste depulsus, somniis monitus a Diis Penatibus, Italiam vera esse Troianorum cunabula, Italiam petit. In itinere iactactus tempestate in insulas Strophades, infestas habet Harpyias, quarum ex una audit se non prius in Italia fixurum sedes, quam fame coactus fuerit mensas absumere. Hinc Actium promontorium delatus, ibi ludos celebrat. Tum in Epirum appulsus, Andromachen repperit, iam Heleni uxorem, et mortuo Pyrrho in Chaonia Epiri parte regnantem. Audit ab Heleno, rege eodem ac vate, sedem sibi a Diis in Italia paratam: eo loco, ubi suam albam inveniret triginta fetus enixam. Admonetur ab eodem, ne in proxima Italiae parte considat Graecorum metu, qui ventis eo disiecti fuerant; tum ne Siculum traiiciat fretum, metu Scyllae et Charybdis; sed deflexo ad occasum cursu Siciliam circumeat. Relicta igitur Epiro, Tarentum, quae in vicina Italiae ora est, et Siciliae partem Aetnae monti proximam praetervectus. Hinc supplicem recipit Achemenidem, socium Ulyssis, ab eoque de feritate Cyclopum edoctus, observatis omnibus Heleni praeceptis, tandem Deparnum, occidentalem Siciliae portum, obtinet, ubi moritur Anchises; atque hinc media aestate solvens Aeneas in Italiam, tempestate in Africam eicitur. Et hic finis est narrationis.

Dido amores in Aenean suos  Annae sorori aperit.  Eiusque consilio animum adiicit ad nuptias Iuno, ut Aeneam ab Italia avertat, agit cum Venere de conciliandis inter utrumque nuptiis.  Aeneas ac Dido venatum abeunt, subortaque Iunonis artibus tempestate, confugiunt in antrum.  Ibidemque falsum illud infaustumque coniugium perficitur.  Iarbas, Gaetulorum rex, Iovis Ammonis filius, Didonis procus, advenam sibi praeferri indignans, apud Iovem graviter queritur.  Iupiter, et eius precibus et fatis urgentibus adductus, Mercurium ad Aeneas mittit, qui eum abire in Italiam iubeat.  Parat clam Aeneas omnia ad navigationem necessaria;  quod suspicata Dido, precibus et lacrumis deterrere eum ab incepto, tum per se, tum per sororem conatur.  Aeneas, iterum a Mercurio in somnis admonitus,  nocte intempesta vela ventis dedit.  Dido doloris impatiens, exstructam simulatione sacri magici pyram conscendens, ipso Aeneae gladio sibi vitam adimit.

Aeneas, e Libya in Italiam navigans, deflectere in Siciliam vi tempestatis cogitur;  ubi ab Aceste Troiano benevole exceptus;  patri, quem illic superiore anno mors abstulerat, anniversarium celebrat sacrum, ludosque quattuor, cursum navalem, ac pedestrem, caestuum pugnam, sagittarum eiaculationem, quibus addit Ascanius equestrem decursum.  Interim Troianae mulieres, Iunonis impulsu, hortatu Iridis, taedio navigationis, incendunt naves;  quarum quattuor exuruntur, ceterae immissa a Iove pluvia servantur.  Quare suadet Aeneae Nautes, ut avecto secum iuvenum flore, senes ac mulieres in Sicilia relinquat.  Firmat id consilium Anchises in somnis.  Idemque suadet Aeneae ut appulsus in Italiam adeat Sibyllam;  eaque duce descendat ad inferos, ubi posterorum seriem et eventus docebitur.  Paret Aeneas patris monitis, et condita in Sicilia urbe Acesta, Neptuno per Venerem conciliato, solvit in Italiam;  quo in curso Palinurus navis gubernator dormiens in mare excutitur.  Delineatus est hic liber ad exemplum libri Iliad. 23 ubi ludi ab Achille ad tumulum Patrocli celebrantur.

Reppulsus Aeneas in Italiam ad Cumas, petit antrum Sibylla Deiphobes. Dumque varia Phoebo in templo descripta contemplatur, iubetur victimas caedere. Peractisque sacrificiis, consulit Sibyllam de futuris eventibus, deque decensu ad inferos. Sibylla tria respondet: bellum ab Italis instare gravissimum; ramum aureum, inventu perdifficilem, adeunti inferos parandum esse;  denique unum ex amicis in litore mortem interim obisse. Redit Aeneas ad suos, mortuum Misenum reperit; huius extruendo rogo dum exciditur sylva, columbae, aves Veneris, ad auream arborem Aeneam deducunt. Hic igitur funere perfunctus, nocturnisque sacrificiis ad Avernum antrum inferorum numina veneratus, ad inferos descendit, Sibylla duce. Vidit illic:

Aeneas e Cumano litore ad occidentem provectus, tumulata in Auruncorum litore Caieta nutrice sua praetergressus montem Circaeum, Circes habitatione et veneficiis infamem, ad ostia Thybridis appellitur. Tunc Latinus illinc Aboriginibus imperabat.  Huic unica erat filia Lavinia, Fauni oraculis destinata externo marito, Amatae tamen matris voluntate promissa Turno Rutulorum regi. Mittit Aeneas oratores Laurentum, in urbem Latini regiam.  Latinus Aeneam non modo in socium, sed, oraculi memor, in generum admittit. Interim Iuno, prosperis Troianorum rebus offensa, evocat Alecto ex inferis. Alecto promum Amatam Latini uxorem ita concitat, ut illa Bacchi sacra simulans filiam abscondat in montibus. Turnum deinde furiis iisdem agit in bellum; et Troianos Latinosque invicem committit, occiso per Ascanium cervo, qui Tyrrheni pastoris regii filiae erat in deliciis.  Omnibus bellum frementibus, Latinus unus obstitit;  tamen Iunone ipsa belli portas aperiente, rem fatis permittere cogitur.  Confluunt ad Turnum ex omnibus Italiae partibus auxilia:  Mezentius, eiusque filius Lausus, cum Agyllinus; Catillus et Coras, cum Tiburtinus; Caeculus cum Praenestinis; c.

Turnus Venulum ad Diomedem mittit, ut eum ad belli societatem alliciat. Aeneas, Tyberini fluvii monitu, iter eodem consilio suscipit ad Evandrum, qui ex Arcadia profugus in Palation monte consederat.  Evander, sacris Herculis tum intentus, Aeneam iisdem adhibet. Eorum originem edocet, victoriam scilicet Herculis de Caco, regionis illius insigni olim praedone. Tum Aeneam quadringentorum equitum subsidio iuvat.  Iisdem Pallentem filium praeficit.  Aeneam ad Tyrrhenos, expulso Mezentio, regem poscentes, cum certa regni auxiliique spe dimittit.  Aeneas postridie parte altera copiarum secundo flumine ad suos remissa, cum altera Tyrrhenos adit.  Interim Venus arma Aenea suo defert, a Vulcano fabricata:  clypeum imprimis, in quo Aeneas res praeclare olim gerendas a Romanis posteris mira arte coelatas admiratur.  Praecipuus eo in opere locus est Augusto, cuius egregiam de Antonio et Cleopatra Aegypti regina vectoriam, triplicemque triumphum fulgentius poeta describit.

Aenea conquirendis auxiliis apud Arcadas ac Tuscos occupato, Turnus admonetur a Iunone per Iridem, ut in castrensia novae Troiae munimenta impetum faciat.  Troianis, ex Aeneae praescripto non egredientibus ad pugnam, Turnus eorum naves, oppidi lateri admotas, parat incendere;  sed illae, cum ex Idaeae sylvae materia fabricatae olim fuissent, Idaeae matris beneficio mutantur marinas in Nymphas.  Tum nocte imminente, circa oppidum excubiae disponuntur.  Interim Troiani, de revocando per nuntios Aenea soliciti, dum inter se consultant, Nisus et Euryalus, par nobile amicorum, ultro suscipiunt hanc provinciam.  Laudati ab Ascanio, dimissique, caedem Rutulorum noctu magnam faciunt.  Eorumque spoliis induti dum pergunt porro, a Latinis equitibus obviis occiduntur.  Capita hastis affixa, et in castris erecta, agnoscuntur procul a Troianis, et ingentem in oppido luctum excitant, praesertim matris Euryali.  Turnus oppugnationem mane instaurat.  Ascanius Numanum insolentius illudentem, emissa e muris sagitta configit.  Quo successu elati, Pandarus et Bitias portas recludunt, et Rutulos subeuntes magna strage propellunt.  Turnus facto impetu tandem irrumpit, sed clausis portis, hostium multitudine circumventus, paulatim recedit in eam oppidi partem quam Tyberis alluebat, et ut erat armatus in flumen desiliens ad suos natatu revertitur.

Iupiter advocato Deorum concilio, frustra conatus Iunonem ac Venerem in concordiam adducere, de Troianorum Rutulorumque rebus inter se dissidentes.  Pronunciat se neutrarum partium fore, sed fatis omnia permissurum.  Rutuli ad oppugnandum, Troiani ad defendendum urbem redeunt.  Aeneas, dies aliquot in Etruria commoratus, collectis inde auxiliis, ad suos redit, triginta navium classe auctus.  Nymphas, e suis navibus eam in speciem paulo ante transformatas in itinere obvias habet.  Ab iis de suorum periculo certior factus;  sub primam lucem provectus in conspectum hostium, exercitum in litus exponit.  Occurrunt Rutuli:  commissoque gravi certamine, Pallas a Turno occiditur;  cuius necem cum ulcisceretur Aeneas magna strage, et Ascanius eruptione facta copias paternis addiunxissit.  Iuno Turnum praesenti periculo eripit, obiecta illi falsa Aeneae imagine;  quam ille fugientem ad usque navem dum sequitur, retinaculis a Iunone ruptis, ad litora Ardeae proxima vi tempestatis abripitur.  Mezentius pugnae pro Turno succedens, et filius Mezentii Lausus, ab Aenea occiduntur. 

Postera die victor Aeneas de spoliis Mezentii trophaeum Marti eregit.  Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur.  Latini oratores duodecim dierum inducias ab Aenea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur.  Venulus, e Diomedis urbe redux, nullum inde spem esse auxilii, Latinis refert.  Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Aeneam de pacis conditionibus mittendos censit.  Addit Drances huic regis sententiae multa in Turnum belli auctorem convitia;  quae Turnus amare, sed animose refellit.  Paratum se professus singulari cum Aenea certamine commune periculum redimere.  Iis ita rixantibus nuntiatur, Troiani exercitus expeditos equites planis itineribus Laurento imminere, Aeneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere.  Turnus cognito Aeneae consilio suas etiam copias bifariam dividit.  Equites sub Camilla et Messapo troianis equitibus opponit.  Ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Aeneam opprimat insidiis.  Diana mortem Camillae praevidens, cum eam impedire non possit, saletm ultione providet:  dimissa e caelo Nympha Opi, quae percussorem illius interimat.  Commisso equestri proelio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi.  Camillae nece consternati Rutuli fugam arripiunt.  Cuius calamitatis nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio suorum accurrit.  Eodem subsequitur Aeneas. Imminente iam nocte castra utrique ante urbem collocant.

Fractis gemina pugna Latinis, Turnus cum Aenea singulari certamine dimicare statuit. Solemni sacramento conditiones certaminis foedusque a Latino, Aenea, Turnoque sancitur. Foedus a Iuturna, Turni sorore, Iunonis impulsu disturbatur. Primusque Tolumnius, falso augurio victoriam suis pollicitus, Troianos invadit. Aeneas sagitta vulneratus excedere cogitur e proelio, quo absente maximam stragem Turnus edit. Venus dictamno oherba vulnus Aeneae sanat. Is, refectis viribus, reversus ad pugnam Turnum nominatim vocat. Sed cum Iuturna, excusso Turni auriga Metisco, currum eius moderaretur, et ab Aeneae occursu detorqueret, ne congredi simul possent. Aeneas admoto ad urbis moenia exercitu, in propugnacula ignem coniicit. Hinc Amata, Turnum occisum rata, laqueo vitam sibi adimit. Turnus, ne urbs in hostium potestatem veniret, ad singulare certamen redit. Pugnant Aeneas et Turnus. Aeneas victor, cum Turni iugulo immineret, iamque ipsius precibus motus ad misericordiam deflecteret: viso in eius humeris Pallantis balteo, repente exardescit, hostemque interficit.

A Maphaeo Vegio liber tredecimus Aeneidis compositus est.

Haec pagina textum incorporat ex Caroli Ruaei 




#Article 8: Archaeologia (226 words)


Archaeologia est scientia exstantium antiquitatum, quae multum historiae auxilium confert. Etenim, velut scientia rerum antiquarum non solum historiae scriptis sed etiam inscriptionibus, aedificiis, supellectilibus, ornamentis, sepulcris, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus quae auxilium supersunt ducit.

Nomen archaeologiae a vocabulis Graecis  archaios 'antiquus' et  logos 'studium' deducitur.

Saepe labor archaeologicus est per agros ambulare, fictilia colligendi causa. Archaeologi hunc modum prospectionem vocant. Prospectio archaeologica ita est modus agros et montes recensendi et evidentias archaeologicas colendi. In prospectione ambulanti per agrum, archaeologi in singulam lineam ambulant, in spatiis aequis dispersi. Tandem in charta agri inventa collocant. Postea, evidentia in laboratoriis analyzatur. Saepe ante ambulationem, archaeologi studium de regione faciunt in libris antiquis aut incolis inquaerens.

Adsunt aliae methodae prospectionis praeter ambulationem. Photographia aerea est studium imaginum locorum, ut monumenta aut relicta monumentorum ab aere videri possint. Quoque adsunt methodae prospectionis per geophysicam.

Saepe prospectio est studium praevium fossionis.

Adsunt methodae permultae, per quas possibile est aetatem accurate rerum aut obiectorum investigare. Praeclarae methodae declinationis atomorum radiactivorum in usu sunt.

Carbonium 14 est methoda ad calculandam aetatem rerum archaeologicarum, solim si rebus insunt materiae substantiae organicae. Inventa est haec methoda anno 1949, a W. F. Libby.

Dendrochronologia est disciplina chronologica, quae aetatem lignorum et tabularum dat, ob comparationem inter annullos arborum.

Stratigraphia est studium stratuum in quodam loco archaeologico. Ob legem superimpositionis stratuum, stratus profundissimus est stratus veterrimus.




#Article 9: Asterix (223 words)


Asterix (-igis, m.) (Francice Astérix) est:

In comicis de Asterige multi loci in lingua Latina sunt. Sic popularitas linguae Latinae aucta est. Ergo vis comica vicit.

Clara est sententia: Delirant isti Romani. Nota bene: Quae sententia, ab Italianis interpretata italice, includit referentiam de SPQR cum grano salis: Sono pazzi questi Romani, id est Delirant isti Romani!

Anno L a.C.n. omnis Gallia a Romanis occupata est nisi unus vicus a Gallis indomitabilibus incultus. Huius vici egregii homines sunt:

Denique aliae personae Historiae partes habent, in primis C. Iulius Caesar, deinde Cleopatra et M. Iunius Brutus.

In originali Francogallico necnon in aliis versionibus vulgaribus, pirata senex utitur praecipue Latinis sententiis illustribus, sicut O tempora, o mores vel O fortunatos nimium agricolas.

Plerique librorum, qui de rebus ab Asterige eiusque sodalibus gestis conscripti sunt, latine versi pueris et puellis necnon omnino hominibus linguam latinam discentibus commendantur. Eos enim legentes et de lingua ipsa et de vita cottidiana horum temporum aliquid utile possunt cognoscere. 

Hi libri Asterigis sunt:

Lat. astrum + suffixum Gallum -rix, -rigis, id est rex sicut in Vercingetorige (= rex magnus centum proeliorum).

In philologia hellenistica, usa e.g. pro LXX versio Sacrae Scripturae, asteriscus et obelus duo signa sunt quae designant verba addenda aut omittenda. Ideo, figurae Asterigis et Obeligis includunt eruditissimam referentiam!
Obelix significat etiam obeliscus et  veru scilicet quia Obelix amat apros




#Article 10: Stella (188 words)


Stella, vel astrum, vel sidus  est sphaera gasii gravitate retenta quae energiam fusione nucleari generat. Sensu latiore olim planeta et stella errans et astrum appellatur. Sunt multa stellarum genera, quae colore, magnitudine, candore, temperatura, densitate, copia, spatiis temporis rationum nuclearium, ceterisque inter se differunt. Foramina nigra, stellae neutronicae, et pumiliones albae etiam in numero stellarum habentur, quamquam non iam energiam fusione nucleari generant.

Omni in caelo circiter sex milia stellarum oculis videri possunt, sed multo plures sunt. Via lactea, galaxias noster, plus quam 300 000 000 000 stellarum continet. Ob spatia immensia earum cunctae stellae puncta lucis videntur. Solum Sol propior est quo eum orbem videre possimus.

Haec corpora caelestia ex nebulis gasii nascuntur. Stellarum vita stricto sensu inter solum deciens centena milia (stellae maximae) et aliquot miliens deciens centena milia annorum (pumiliones rubrae) durat. Eo tempore in interiore parte stellae, elementa levia fusione nucleari in elementa graviora mutantur. Sic energia generatur (non creatur!) et ruina viribus gravitatoriis inducta prohibitatur. Ubi talis fusio nuclearis non iam fieri potest, stella moritur. Quod manet foramen nigrum, stella neutronica, aut pumilio alba appellata est.

De massa stellae a momento temporis mortis genus reliquiarum dependet:




#Article 11: Aëroplanum (136 words)


Aëroplănum, vel sine arte machina volatilis, est vehiculum aërium aëre gravius, alis firmis instructum, gestu corporis cum potestate volandi, omnino uno pluribusve motris propulsum. Celeria sunt, sed strepitus eorum nonnumquam periculosus est.

Si autem motris caret, planator sie aëronavis velivola appellatur, et, si sonus celeritatem superat, est aëroplanum supersonicum.

Saepe in duas species dividuntur: aëroplana civilia, uti gestu, peregrinorum, sanitaria et bellica aëroplana, gestu, copiarum, captionum et recognitu. Multae civitates copias aërias habent, quibus hostes in bello petere possunt. Iam diu — id est, a primo bello mundano — civitates aëroplanis utuntur in bellis.

Prima machina volatilis ab Orvillo et Wilburo Wright, fratribus Americanis, anno 1903 constructa est. Sed primum aëroplanum sua potentia volans ab Alberto Santos Dumont, viro Brasiliensi, anno 1906 Lutetiae constructum est. Aëroplanum Dumontii 14-Bis appellatum putatur fuisse primum aëroplanum per se mobile.




#Article 12: Augusta Praetoria (270 words)


Augusta Praetoria seu Augusta Praetoria Salassorum (Italiane: ; Francogallice: ) est Urbs Italiae et municipium, circiter 34thinsp;580 incolarum, locus princeps Liberæ Regionis Vallis Augustanæ. Urbani Augustani vel Augustenses appellantur.

Augusta Prætoria in septentrionali Italia in valle fluminis Duriae Maioris sita est, loco ubi viæ convallium Sancti Bernhardi Magnae et Parvae inter se occurrunt.

Imperator Augustus valle a Terentio Varrone Murena expugnata collocavit coloniam quam a se ipso Augusta appellavit anno 15 a.C.n. in situ Salassorum Gallorum oppidi. Nonnulli Praetoriani urbem incolabant.

Augusta Prætoria statio in via Francigena fuit, quæ in Aevo Medio peregrinos super transitum Magni Sancti Bernardi Romam duxit. In itinerario Sigerici Augusta Prætoria (Agusta) statio XLVII fuit.

Ab anno 1024 Vallis Augustae pars comitatus postea ducatus Sabaudiae fuit, anno 1718 regni Sardiniae usque ad unificationem Italiae anno 1861.

Apud urbem statio ferriviae lineae ab urbe Augusta Taurinorum et aëroportus Corrado Gex sunt.

Ad septentrionem Augustae anno 1965 cuniculus Rupis Albae itineris ad Franciam constructus est.

Societas Cogne anno 1909 condita magnam ferrariam apud Augustam gerit.

Vestigia antiquitatis adhuc supersunt: muri turresque, Porta Praetoria, arcus triumphalis, theatrum, amphitheatrum, pons.

Monumenta medii aevi sunt ecclesia cathedralis Sanctae Mariae et Sancti Johannis, ecclesia Sanctorum Petri et Ursi et Aquaeductus Arvou magni.

Incolae Augustae Praetoriae praecipue lingua Arpitanica, lingua Romanica Alpium occidentalium, utuntur.

Augusta Prætoria provincia non est; vide Provincia Augustana.

Augusta Praetoria sedes episcopalis et sedes Dioecesis Augustana est.

Arpuilles, Beauregard, Bibian, Bioulaz, Borgnalle, Brenloz, Busséyaz, Cache, La Combe, Les Capucins, Chabloz, Champailler, Collignon, Cossan, Cotreau, Duvet, Entrebin, Excenex, Les Fourches, Laravoire, Montfleury, Movisod, Pallin, Papet, Pléod, Porossan, La Riondaz, La Rochère, Roppoz, Saraillon, Saumont, Seyssinod, Signayes, Talapé, Tsanté, Tzambarlet, Vignole.




#Article 13: Atomus (349 words)


Atomus (Graece  ἄτομος, individuus) est minima materiae pars quae elementum constituit, quae in partes minores, proprietates eiusdem elementi habentes, dividi non potest. Atomi diametrum plerumque fere centum picometrorum habent; tam parvae sunt, ut motus eorum, propter effectus quanticos, theoriis physicae classicae non praedici possint.

Atomus in denso medio nucleo consistit, nube electronum negative oneratorum cincto. Nucleus atomicus commixtionem continet protonum positive oneratorum et electrice neutra neutrona (excepto casu hydrogenii-1, solum stabilis nuclidi nulla neutrona habentis). Electrona atomi ad nucleum a vi electromagnetica conligantur. Similiter, atomi inter se ligatae manere possunt, moleculam formantes. Atomus quae aequalem protonum electronumque numerum continet electrice est neutra; aliter, onus vel positivum vel negativum habet, ergo est ion. Atomi in genera describuntur secundum numerum protonum neutronumque in nucleo habitum: numerus protonum elementum chemicum constituit, et numerus neutronum elementi isotopum constituit. Protona et neutrona e quarciis deducuntur.

Atomi secundum numerum protonum in systemate periodico numerantur.

Philosophus Graecus Democritus erat, qui cogitabat omnem materiam non esse dividuam.
Isidorus Hispalensis docebat: 

Lucretius de atomis dixit in carmine de Rerum Natura: semina rerum (1.59) nominat.

Antonius Laurentius Lavoisier saeculo duodevicensimo elementa chemica definxit. Secundum Lavoisier, elementum est materia quae per rationes chemiae non in alias materies solvi possunt; quod non est elementum est compositum. Nunc scimus composita ex atomis complurium elementorum facta esse; elementa autem ex atomis tantum iisdem. Exempli gratia, aqua, H20, duas atomos hydrogenii et unam atomum oxygenii habet; aqua non est elementum, sed compositum.

Per saeculum undevicensimum, homines chemiae et physicae periti de forma et actionibus atomorum cogitabant. Anno 1869, Demetrius Mendeleev systema periodicum primum edidit, ubi videntur magnitudines et formae atomorum omnium elementorum. Anno 1898, Maria Curie non modo uranium sed alia quoque elementa radioactivitatem habere demonstravit.  Anno 1913 Nicolaus Bohr exemplar formae atomorum fecit persimile ei quo iam utimur: descripsit quomodo electrona ambitus circum nucleum faciant.

Si numerus electronum inaequalis numero protonum sit, non de atomo, sed de ionte dicitur. 

Artes chemica et physica sunt scientiae, quae de atomis docent: chemica docet atomos et ionta fingere molecula et alias structuras materiei; physica docet de compositione atomorum et de transmutatione atomorum (fissione vel fusione nucleorum).




#Article 14: Adamus Bremensis (126 words)


Adamus seu Adam Bremensis e Saxonia superiore Bremam missus est. Vir doctus magisterque scholarum fuit. 

Nescitur quo anno Adamus natus sit. Putatur circa annum 1050 natus. Anno 1066 Bremam venit. Ibi sub Archiepiscopo Adalberto Bremensi docuit. Adamus circa annum 1081 obiit.

Praeclarum opus eius est Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, anno 1075 perfectum ; quod refert non tantum memoriae Europae septemtrionalis antiquae sed etiam ad partis resque publicas sciendas Vicingorum, Danorum, Normannorum, Norvegorum, Sclavorum. Etiam de insulis ad finem mundi tum cogniti jacentibus rettulit Adamus, Islandia, Gronia (vel terra viridi) et Vinlandia (id est America). 

Memoriae quoque Germanorum antiquorum aquiloniorum liber ille refert. Non tantum de Hammonia sed etiam de Sleswico et Heidiba narrat, quae fuit oppidum grande Danicum mercatorium inter Mare Balticum ac Oceanum Fresonicum situm.




#Article 15: Lucius Appuleius Saturninus (311 words)


Lucius Appuleius Saturninus (natus circa annum 138 a.C.n.; mortuus die 10 Decembris 100 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus, quaestor, tribunus plebis. Popularium factioni studebat et Gai Marii fautor erat. Eius eloquentia a quibusdam laudabatur ; quam famam Cicero ad actionem eius potius quam ad veram dicendi copiam referebat.

Die 9 decembris (?) Gaius Memmius consulatus petitor et rivalis Servilii Glauciae, Saturnini amici,  qui et ipse contempta lege quae intervallum esse inter praeturam et consulatum esse iubebat, consulatum praetor petebat,  ipso die comitiorum a fautoribus popularium palam occisus est. Postridie senatores indignantes senatusconsultum ultimum et adversus Saturninum et adversus Glauciam, hostes publicos appellatos, edixerunt (videant consules ne quid respublica detrimenti  capiat) et Gaius Marius consul sive invitus (nam per plures annos in re publica gerenda socii fuerant) et fraudem meditans ut salutem amicis praestaret sive quia et ipse audaciam Saturnini metuere coeperat, vim armatam eis adhibuit : in Capitolium profugos  obsedit et fide salutis data eos comprehendit. Cum in Forum descendissent ambo viri ab iratis senatoribus aliisque optimatium fautoribus lapidibus tegulisque iniectis necati sunt, sine iudicio. Una cum Saturnino periere illo die quaestor Saufeius, praetor Glaucia, Quintus Labienus (Titi Labieni patruus), Equitius, tribunus plebis qui sese filium Tiberii Gracchi esse falso gloriabatur, et multi alii. Quam ob caedem triginta sex post annos, anno 63 a.C.n., Gaius Rabirius, senator quidam qui caput Saturnini per convivia in ludibrium circumtulerat, perduellionis reus a Tito Labieno factus a Cicerone defensus est.

Huius caedis in culpa partim fuit quod tum Romani intra Urbem vigiles perpetuos et armatos non habebant, quibus tranquillitatem publicam praestare possent (nam exercitum intra pomoerium ducere mos non erat, immo paene nefas esse videbatur). Itaque edicto senatus consulto consul cives voluntarios armabat, qui voluntarii iam irati esse solebant atque adversarios trucidare cupiebant. Certe his eventis potentia Gai Marii in republica aliquanto minor facta est : nam popularium factionis dux partem plebis a se abalienavit.




#Article 16: A (101 words)


A ([] subs. indecl.) est prima littera abecedarii sive alphabeti Latini.

A littera a figura capitis bovis orta est, in systemate hieroglyphico Aegyptio.

Circa 1600 a.C.n. Phoenices speciem linearem dederunt litterae quae omnibus formis secutis est, litteram probabiliter alph (hoc est bovem) nominantes.  Formam et nomen eius mutuati sunt Graece ut esset Α alpha.  Graeci quando hanc litteram receperunt non audiverunt illam mutam glottalem initialem quam littera re vera repraesentat.  Propterea, Graeci phonema /a/ huic litterae, non (quod antea ei fuit) /ʔ/ dederunt.

Ab Etruscis littera mutuata est, quam in Italiam tulerunt, et a forma Etrusca haec littera abecedarium Latinum iniit.




#Article 17: Acidum desoxyribonucleicum (450 words)


Acidum desoxyribonucleicum,  vel DNA et ADN, aliquando tessera vitae appellatum, est materia in qua informatio genetica conservatur et profertur. DNA in nucleis cellularum omnium animalium et plantarum contingit. Structura chemica DNA a Iacobo Watson et Francisco Crick die 25 Aprilis anno 1953 inventa est.

Acidum nucleicum est compositum organicum quod Ioannes Fredericus Miescher a nucleis leucocytorum anno 1871 segregavit, quod sic nominatur, quia in nucleis cellularum oritur. Id est polymerum partium nomine nucleotida. 

Sunt bini acidi nucleici species: DNA (desoxyribonucleicum acidum) et RNA (ribonucleicum acidum), quae magnopere facti speciebus discrepant. Unumquodque nucleotidum e base nitrogenata componitur, spina saccharinale et radicali phosphate proveniente ex  acido phosphorico (H3PO4). Ambo casibus, phosphas duo coniungit nucleotida aut per carbonium tertium aut per quintum, quamobrem si in una catenae extremitate carbo quintus est liber, necesse est in altera extremitate tertium carbonum esse liberum. Attamen spinae acidi DNA constant in saccharo desoxyriboso, spinae RNA in saccharo riboso. Bases nitrogenatae oriuntur e purina (adeninium et guaninium), vel e pyramidina (DNA, thyminium et cytosinium; RNA, uracilium et cytosinium). Huius modi bases a vinculis hydrogenicis iunguntur. Inter cytosinium et guaninium sunt duo vincula hydrogenica, sed inter adeninium et thyminium sunt tria. Ob has varationes, molecula RNA ex singulo filo longo simplici constat, cum DNA ex binis filis forma duplicium helicarum constet.

Sunt duae acidi desoxyribonucleici officia:

Quod ad informationes geneticas propagandas pertinet, reduplicatio DNA in statu metaphasis contigit, et sic fit: enzymum cui nomen est DNA-polymerase, in initio helicam acidi desoxyribonucleici dividit. Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex singula serie compositum est, et per vincula hydrogenica helicae formantur.

Omnes cellulae proteinis utuntur ad sua officia bene gerenda et ad se perpetuandum. Facultas proteinas fabricandi in duabus partibus consistit: 

Transcriptio in RNA est primus gradus per quem informationes geneticae in proteinis transferantur. RNA in cellularum nucleo contingit, et in ribosomatibus. In nucleo transcriptio, DNA in RNA maxime accidit, sed etiam in mitochondriis et in chloroplastis.

Plurimum translationis RNA in proteinam in ribosomate, particula plasmatica in cellula biologica, perficitur. Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas, quae sunt maior atque minor subunitates. 

Sunt variae formae RNA: mRNA, quod ribonucleicum nuntians est et in nucleo nascitur, informationem geneticam ad ribosomata ferens. Littera m in contractione vocabuli missaticum stat; missaticum vicissim ex voce missum provenit. tRNA est acidum ribonucleicum transferens, quod in translatione genetica acidum aminicum fert. rRNA est pars ribosomatum, quae ex proteinis rRNA constant. rRNA, sicut omnes species RNA, transcriptione fit. Pro tempore nucleolis conditur. Deinde recipit proteinum, finguntque ribonucleotida, quae in cytoplasmate formant ribosomata.

Corporis cellularum fraus cum damno minore acidi desoxyribonucleici devitari non potest, ut perpetuo substantiae chemicae, radiatio electromagnetica, radiatio ultraviolacea, Roentgeniani radii ordinem mutent. Machinationes  restitutionum plures descripsa sunt, exemplum notum est divulgatio Lindahl N-glycosidasis. 




#Article 18: Aqua (401 words)


Aqua, chemice oxidum hydrogenii et hydrogenium oxydatum rite appellata, est compositum chemicum cuius formula chemica est H2O. Molecula aquae ex singulo oxygenii et binis atomis hydrogenii a vinculis covalentibus coniunctis constat. Aqua in temperatura et pressione ambientibus normativis est liquidum (aqua sensu stricto), sed in Tellure saepe coexsistit cum glacie (suo statu solido) et vapore aquoso vel vapore (suo statu gaseoso). Aqua etiam habere potest statum crystallum liquidum prope superficiebus hydrophilis.

Aqua nec odorem nec saporem habet; color vero est caeruleus pallidus, quem adspici potest magnitudinibus altis aquae velut in mari. Ad aquam obtinendam chemice puram, necesse est agere variis technicis physicis purgationis quoniam aqua in se substantias plurimas, immo gasia, solvere potest.

Tegit ultra duas partes telluris aqua, et aqua est dimidium massae corporum animalium. In Tellure abundans, aqua plane substantia ubicumque in biosphaera invenitur (quamquam solum 0.022 centesimas massae designat). Basis et fundamentum vitae est aqua, absque ea neque homines neque animalia neque plantae vivere possunt. Aqua etiam est basis liquorum plurimorum.

Aqua liquida in maribus, fluminibus, lacubus, et aliis locis reperitur. In statu solido nivem aut glaciem efficit cum temperatura sub 0° C sit; quod fit, exempli gratia, tempore hiberno vel in culminibus montium altissimorum. In modo autem gasii invenitur in atmosphaera terrestri in formis vaporis aut nubium in caelo formatis.

Etiam aqua in lagoená usu potionis emere potes. Etiam aqua carbonata venditur.

Valde prior est quoniam plerique processorum chemicorum naturalium accidunt inter substantias in aqua dissolutas. Aqua enim est dissoluens universalis, quia omnes substantiae quodam modo solubiles sunt in ea.

Dissociatio aquae est reactio equilibralis. Aqua dissociatur in ionta hydronium et hydroxidum. 

Equilibrium maxime ad sinistram.

In Tellure circiter 1 360 000 000 km³ aquae est distributa sic:

Pindari carmen Olympicum primum hoc modo incipit: ἄριστον μὲν ὕδωρ 'aqua ut est optima'. Cicero in oratione pro M. Caelio Rufo A. Claudium Caecum personat qui censetur dicere ad Clodiam, Ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares? (Cic. Cael. 34). In aqua scribere significat mentiri, ut apud Catullum:

Aqua in Bibliis Sacris magni momenti est.

E vocabulo aqua et nominibus locorum appellationes aquaeductuum compositae sunt, inter quas Aqua Appia.

Numerus pluralis aquae addita appellatione est nomen multarum urbium, quae ob usum salubrium aquarum Romanis antiquis acceptae erant. Erant eiusmodi aquae in Italia, Gallia, Germania, Helvetia, Anglia, Africa. Ab hodiernis complurium talium urbium nominibus appellationes Latinae adhuc animadverti possunt.




#Article 19: Arbor (145 words)


Arbor  est planta perennis lignea, plerumque definita cui sunt multi rami secundi supra solum in singulo cauli vel trunco principali sustentati, cum certa dominatione apicali. Nonnulli auctores minimam arboris maturae altitudinem postulant, quae a 3 m ad 6 m variat; nonnulli autem diametrum trunci minimum 10 centimetrorum postulant (30 cm circumferentia). Planta lignea quae has definitiones non attingit frutex usitate appellatur, quamquam multae arbores, quales arbores habitus mallee appellati, has definitiones non attingunt. Contra plurimas plantas alias, arbores diu vivunt, et nonnullae nonnullorum milium annorum aetatem et altitudinem 115 m adsequuntur.

Multi arbores fructus pariunt. Multitudo arborum nemus, silva, aut silvula appellatur; homo qui in silvis habitat, silvicola.

Folium arboris oxygenium et saccharum luce solis ex dioxido carbonis et aqua generat.

Genera speciesque arborum sunt multae; inter arbores notissimas sunt:

Arbores saepe in Bibliis commemorantur; notabiles sunt duae in paradiso Eden, horto a Deo creato:




#Article 20: Aetas aënea (465 words)


Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat. Eorum ordo in chronologia archaeologica difficultatem manufacturae in historia technologiae monstrat.

Per saecula recentiora, archaeologi studia scientifica de singulis Aetatis Aeneae agentia facientes plane monstraverunt usum cupri vel aeris fuisse partem constantissimam et ergo divulgantissimam ex fascicula proprietatum quae hanc aetatem in toto notat. Praeter aerem ex materiis crudis creatam et latissimum instrumentorum armorumque aeneorum usum, haec aetas evolutionem signorum pictogrammaticorum vel ideogrammaticorum et proto-scripturae, atque aliarum proprietatum civilizationis urbanae adiuvit.

Aetas Aenea est secundum principale spatium temporis Systematis aetatum trium, quod Christianus Jürgensen Thomsen ad digerendas et investigandas societates antiquas temporibus hodiernis proposiuit. Digeritur civilizatio antiqua in Aetatem Aeneam aut per suum cuprum fusum stannoque mixtum, aut per mutationem aeris alibi ex regionibus efferentibus. Fontes cupri cum stanno commixti sunt rari, cum aera stannosa in Asia Occidentali ante millennium tertium a.C.n abessent. Per omnem orbem terrarum, Aetas Aenea tempus Neolithicum plerumque secuta est, sed in nonnullis regionibus, Aetas Cuprea pro transitione a Neolithico ad Aetatem Aeneam fuit. Quamquam Aetas Ferrea plerumque Aetatem Aeneam secuta est, ea in nonnullis regionibus, sicut Africa sub-Saharana, in Neolithicum a regionibus externis statim impegit.

Culturae Aetatis Aeneae inter se in evolutione scripturae primae distulerunt. Secundum indicia archaeologica, culturae in Aegypto (hieroglyphica), Oriente Propinquo (scriptura cuneiformis), et Mari Mediterraneo, in cultura Mycenaea (Linearis B), systemata scripturae habuerunt.

Nomen Aetas Aenea a notione Aetatum Hominis ad ultimum deducitur, a gradibus vitae humanae in Tellure secundum mythologiam Graecam perceptis; quarum historici hodierni aetates Auream et Argenteam fabulosas, sed aetates Aeneam et Ferream in genere historico certas habent. Omne spatium temporis notatur per acceptionem plenam aeris in multis regionibus, quamquam locus et tempus introductionis et evolutionis technologiae aeneae in universum eodem tempore non facta sunt. Technologia aeris stannique certa productionis artificia requirit. Separatim est stannum effodendum (plerumque ut cassiterites, fons stanni) et fundatum, deinde ad cuprum liquefactum additum ad efficiendam mixturam aeris. Aetas Aenea fuit tempus gravis usus metallorum et retium commercialium evolventium (vide Fontes stanni et commercium temporibus antiquis).

Aetas Aenea in Propinquo Oriente antiquo in ortu Sumer millennio quarto a.C.n orsa est. Culturae in Propinquo Oriente antiquo, saepe cunabula civilizationis appellato, agriculturam perennem valde fecerunt, systemata scribendi evolverunt, rotam figularem excogitaverunt, administrationem, leges, et imperia constituerunt, atque stratificationem socialem, servitutem, et militia ordinata introduxerunt. Praeterea, societates in regione fundamenta astronomiae et mathematicae iecerunt.

Constat Aegyptios iam millennio quarto a.C.n. aere usos esse. 

In Europa transalpina, Aetas Aenea in partes tres dividitur, quae sunt:




#Article 21: Autocinetum (412 words)


Autocinetum, autoraeda, autocurrus, vel currus automobilis, est vehiculum cum rotis, primum quattuor, in usu celeriter populos ad alios locos transportare. Actum est autocinetum aut vi vaporica, aut vi electrica aut vi petroleica, et gubernatur a persona. Cense est ortu suo anno 1886, cum autocineto Benz Patent-Motorwagen nomine.

Autocinetum vehiculum est machinatum plerumque quattuor rotis praebitum, quod gubernaculo rotatili sive rotula moderatrici dirigitur. Vim motricem suppeditat motorium sive motrum in quo benzenio (mixtura fractionum petrolei destillati, genus laticis igniferi) comburitur. Intra motorium partes sunt mobiles quorum motu alternanti per varios apparatus mechanicos vis reciproca in motiones versatiles convertitur ac demum inter quattuor rotas dispertitur.

Partes principales motori combustione interna acti sunt haec:
Truncus sive moles motorii est pars maxima et gravissima, in qua modioli (numero inter quattuor et sedecim) terebrantur. In modiolis emboli inseruntur qui expansione mixturae ardentis naphthae et aere moventur. Circumcirca embolos sunt anuli ferrei ad oleum et gasia ardentia constringenda adapti. Hi emboli ad ferrum uncatum scapis nectentibus iunguntur quod invicem magnam rotam momentosam convertit.

Super truncum motori epistylium sive caput modiolorum cochleis robustis affixum est. Subter est patina sive receptaculum olei in qua antlia olei locatur. In epistylio sunt valvulae per quas alimentum introit et fumus exit. Prope has sunt et scintillatra vi electridis acta ad naphtham ipso articulo maximae compressionis accendendam.

Apparatus quo naphtha et aer miscentur est migma benzini sive scatebra naphthae nebulosae cui alimentum ab antlia naphthae suppeditatur. Haec in receptaculo naphthae locatur, illa super fauces multiforabiles in epistylio.

Motio versatilis rotae momentosae per compaginem discorum molaris instar ad scapum actorium transfertur in quo est commissura universalis ubi licet scapo quaquaversum flecti. Hic invicem per rotulas dentatas differentiales aut rotas posticas aut omnes quattuor rotas et canthos circumagit.

De structura autocineti sunt: motrum, transmissio, elevatio, frenum et loculus.

Motrum est apparatus, qui deflagrationis vim convertit in motum. Sunt partes motri:

Frena tardant vel cessant autocinetum: duo sunt:

Loculus est pars autocineti, quæ accipit aurigam, viatores et, forte, onera

Primum autocinetum vapore agebatur. Erat Francogallus, Nicolaus Iosephus Cugnot nomine, qui carrum trirotalem machina vaporica actum anno 1769 Lutetiae finxit. Die 3 Iulii 1886, Carolus Benz ingeniarius Theodiscus primo autocineto a se invento Manhemii vexit. Celerrimum autocinetum machina vaporica actum a fratribus Francisco et Freelan Stanley anno 1906 constructum est, cuius maxima velocitas erat 205 chiliometra per horam, eo tempore celerrimum automocinetum mundi. Primum autocinetum electricum a Roberto Anderson homine Scotico anno 1839 finctum est. Primum autocinetum petroleo utens erat carrus trirotalis quem Carolus Benz anno 1896 finxit.




#Article 22: Archaea (265 words)


Archaea (Graece: ἀρχαῖα 'antiqua') grex microorganismorum sunt, quorum quisque solum unam cellulam habet. Hae cellulae nucleis et ullo organello membranis ligato carent. Archaea olim putata sunt inusitatus bacteriorum grex, archaebacteria nominatus, sed quod archaeis est propria historia evolutionaria et ea in sua biochemia ab aliis vitae formis multo differunt, nunc ut dominium separatum in systemate trium dominiorum describuntur, in quo phylogenetice distincti rami originis evolutionariae sunt archaea, bacteria, et eukarya. Archaea praeterea in quattuor phyla agnota dividuntur, sed multo plura phyla fortasse adsunt. Horum gregum, crenarchaeota et euryarchaeota adsiduissime investigantur. Classificatio iam est difficilis, quod plurima archaea in laboratorio numquam investigantur, solumque studio eorum acidorum nucleicorum in speciminibus ex circumiecto extractis inventa sunt. Quamquam archaea cum bacteriis olim ut prokaryotae (in Monerorum regno) in translaticia Linnaeana quinque regnorum taxinomia posita sunt, haec classificatio est obsoleta.

Ante annum 1980, archaea et eubacteria sub taxon prokaryota subsummata sunt quod organismi in ambabus congeriebus nucleis carent. Distinctionem autem inter superregna discriminatione genetica facta est a Carolo Woese, doctore in Universitate Illinoesiensi. Archaea a bacteriis duobus modis differunt:

Multae archaeorum species extremos habitant, per exemplum aquam super 373 gradus K, et aquam salinitatis magnae, acidam vel alkaliam. 

Archaea morphologia et physiologia habent diversas formas: sphaericas, longas, spirales, lobatas. Diameter est ab 0.1 µm usque ad 15 µm. Procreatio est per fissione duali sive fragmentatione. Nutritio est chemolithoautotrophica vel organotrophica, aerobica, anaerobica facultativa, anaerobica obligata.

Hic habes cladogramma apud Tom A. Williams et al. (2017) et Castelle  Banfield (2018) (DPANN):

Archaea in pervariis habitationibus fiunt. Maior oecosystematum telluris pars nunc agnoscuntur, et fortasse sunt viginti centesimae cellularum microbialium in oceanis.




#Article 23: Austria (1805 words)


Austria (Theodisce  Österreich, ex forma vetere Ostarrichi) est res publica foederalis in media Europa sita. Tres provinciae Romanae, nominatim Raetia, Noricum, et Pannonia, erant ex toto (sc. Noricum) aut ex parte in terra hodiernae civitatis Austriae. Terrae finitimae sunt Slovenia Italiaque in meridiem, Helvetia Lichtensteinumque in occasum, Germania et Cechia in septentriones, Slovacia Hungariaque in orientem.

Austria est civitas neutralis, quae, verbi gratia, Consociationi Foederis Atlantici Septemtrionalis non interest, aliter ac plurimae Europae civitates. Neutralitas sequitur ex Pacto Civitatis Austriacae (Theodisce Staatsvertrag), 15 Maii 1955 Vindobonae obsignato, quo Austria se in neutralitatem perennem constrinxit.

Consilium Nationale Austriacum (Theodisce Nationalrat, cum 183 scamnis) de 29 Septembris 2019 componitur ita:

Expraeses foederalis partium Viridium Alexander Van Der Bellen die 4 Decembris anni 2016 electus est cum 53,79% suffragiorum contra 46,21 centesimae suffragiorum Norberti Hofer. Die 26 Ianuarii anni 2017 in munus ingredit, biduum post sui decessoris Henrici Fischer decessum.

Sunt et multae aliae factiones, quarum pars suffragiorum autem ad Consilium Nationale Austriacum intrandum non sufficit (ut puta Factio communistica Austriae). Nunnullae tantummodo in quibusdam regionibus vel communibus vigent (Societas pro futuro Austriae, Factio laboris et aliae).

In Europae Mediae corde, Austria eam opportunitatem, ut sit finitima octo nationibus, habet. Montana natio est: Alpes duas tertias superficiei partes occupant, qua re Austria interdum res publica alpina (i. e. Alpenrepublik) nominatur. Longissimum flumen Danubius Germaniam, Slovaciam, Hungariam, Serbiam et Romaniam etiam transit, cuius percursio circiter 350 km in Austria lata est. Altissimum acumen est Magnus Campanarius (Theodisce Großglockner) 3797 metrorum.

Fere 70 centesimae nationis Alpibus teguntur, ubi flumina Aenus, Iuarum sive Viarum sive Igonta Dravus, Mura, valles in quibus Alpina humana vita cogitur percurrunt. Quia non tota terra montana est, natio prosperam agriculturam et viniculturam possidet. Oriente Sinus Vindobonensis est ubi Danubius Austriae capiti, Vindobonae iungitur. Inter lacus, Bodamicus eminet.

Natio circiter octo miliones incolarum habet et suum caput, Vindobona, 1,67 miliones incolarum, quamobrem, crebro dicitur de macrocephalia, velut in Francogallia de Lutetia. Sicut in multis nationibus opulentis etiam populus austriacus senescit.

Austria in civitates seu terras foederales (Theodisce: Bundesländer (pl.), sg. Bundesland) novem divisa est:

Civitates dividuntur in 84 circulos (Theodisce Bezirke) et 15 municipia (Statutarstädte), quorum nomina sunt: Castrum Ferrum, Graecia, Pons Aeni, Clagenfurtum, Cremisa, Lentia, Rust, Salisburgum, Cetium, Stira, Santicum, Waidhofen, Ovilava, Vindobona, Nova civitas Viennensis.

Circuli dividuntur in communia, quae sunt minima divisio administrativa.

Maxima pars circulorum etiam in circulos iudiciales dividitur, quorum sunt numero 200 (saepe cum iudicio locali), limites autem circulorum iudicialium cum divisione administrativa non semper congruunt.

Vindobona simul est caput Austriae, civitas, circulus sive municipium et commune. 23 tribus Vindobonae, cum circuli communales vocentur, tamen circulis supra descriptis pares non sunt, quod gubernatoribus eorum electis pauca auctoritas est.

Aliquibus in civitatibus veteres appellationes regionum, scilicet Gau (i.e. pagus) sive Viertel (i.e. quarta pars) sunt in usu, tamen vi administrativa carentes.

Caput rei publicae est Vindobona (Juliobona).

Vide etiam Indicem urbium Austriacarum

Magnam partem Austriae olim Celtae incoluerunt, quorum civitas a Romanis Regnum Noricum appellabatur. Id paulatim vi absente Imperio Romano adiunctum est.

Omnes regiones a Danubio in meridem spectantes a primo saeculo exeunte partes Imperii Romani fuerunt ad provincias Raetiam, Noricum et Pannoniam pertinentes. Tempus Romanum in regionibus ad Danubium sitis anno 488, cum Romani demigraverunt, finem habuit, in Austria meridiana sexto saeculo exeunte.

Imperio Romano labente Hunni eam regionem populaverunt, aliis gentibus sequentibus, qui de hereditate Imperii Romani certaverunt.

Medio Aevo ineunte Bavari et Franci rerum potiti fuerunt.

Anno 788 Carolus Magnus Avaros incolas devicit quorum terram nunc Austriam nominamus. Permultae coloniae Germanorum deductae sunt. Regio primo marcha (Marcha Austriae sive Marcha orientalis), postea ducatus factus est.

Saeculo XIII Ottocarus II, rex Bohemiae, etiam dux Austriae (abb anno 1251) erat, sed anno 1278 a Rudolpho I devictus est, qui primus domus Habsburgensis dux Austriae Styriaeque factus est.

Saeculo XIV Domus Habsburgensis Tyrolum Tergestemque suscepit. Rudolphus IV (1358–1365; dictus fundator) Universitatem Vindobonensem fundavit, quae adhuc Alma Mater Rudolphina appellatur. Idem litteris ficticiis nomine Privilegium Maius nomen archiducis multis praerogativis deditum postulavit, quod postea (anno 1453) ius ratumque factum est.

Reformatio ecclesiae initio celeriter propagata, saeculo decimo septimo autem repressa est. A saeculo decimo quinto exeunte usque ad annum 1690 terrae Habsburgenses saepe ab Imperio Ottomanico oppugnatae sunt. Anno 1529 Ferdinando Primo imperatore copiae Ottomanicae prima obsidione Viennenensi defendi potuerunt, post secundam obsidionem Viennensem anno 1683 exercitus Habsburgenses (imprimis Eugenio principe duce) Turcas reppulerunt, ut anno 1699 Caroloviciae et anno 1718 Passaroviciae paces fierent, quibus confinia usque ad annum 1908 firma adepti sunt.

Maria Theresia ministros imperiales creavit provinciarumque libertatem comminuit. Filius eius Iosephus II linguam theodiscam per totum regnum praescribere conatus est.

Discrimine Napoleonicorum bellorum finito Austria magnam partem mediae Europae Balcanorumque dominabatur. Sub Francisco Iosepho (anno 1867, vide: Conventio Austro-Hungarica), Imperium Austriae ita regionatim divisum est inter Austriam et Hungaria, ut (Imperium Austro-Hungaricum) imperium Austriae et regnum Hungaricum contineret.

Post primum bellum mundanum regnum Austriacum, vituperatum tamquam populorum carcer (theodisce Völkerkerker), dissolutum et divisum est inter singulas civitates novaeque respublicae fundatae sunt. Austria in priscas provincias Germanorum reducta est.

Anno 1938 Germania Austriam invasit et sibi iunxit. Post secundum bellum mundanum Austria res publica democratica facta est: culmen politicum ad libertatem plenam reddendam fuit Pactum status Austriaci anni 1955. Nationibus Unionis Europaeae Austria interest.

Ponderis res in Austriaca industria:

Austriaci eiusdem generis populus est, quamquam quattuor decennia magnae immigrationis significanter Austriacam incolariam compositionem immutaverit.

Secundum anni 2001 incolarum censum, 88.6 centesimae indigenarum Theodisce utentes (quorum 96% Austrobavaricis dialectis et 4 centesimae Alemannicis dialectis utuntur, dum reliquum 11.4 centesimae aliquot allophylicis linguis utuntur. Haud Theodisce Austriaci loquentes dividi possunt in duos circulos: traditionales allophylos, Imperii Habsburgorum antique partibus territoriis conexos, et novos allophylos, e recenti immigratione provenientes.

Solum tres numerice significantes traditionales allophylici circuli sunt --14.000 Carinthii Sloveni (secundum anni 2001 censum- haud sollemnes Slovenicarum societatum aestimationes augent numerum ad 30thinsp;000–50thinsp;000) in Austriaca Carinthia (Austromedia in Austria) et circiter 25.000 Croatarum et 20thinsp;000 Hungarorum in Burgenlandia (iuxta Hungaricum limitem) . Sloveni valde iunctam communitatem conformant quorum iura et etiam Croatarum lege proteguntur et generatim in praxe servantur. Praesentes Austriae fines, olim Imperii Habsburgorum centrum secundam civitatem maximam in Europa constituens, e Foedere Sancti Germani in Laya anno 1919 instituti sunt. Aliqui Austriaci, particulatim circa Vindobonam, adhuc cognatos in Cechia, Slovacia et Hungaria habent.

Parvus Hamaxobiorum, Romaniensium et Sintiorum, allophylus etiam nationem incolunt, quorum multitudo cum finitimarum nationum emigratione augere videtur.

Secundum Grapheum Rationarium Austriacum, in anni 2006 dimidio, 814thinsp;800 advenae legaliter Austriam incolunt, 9,8 centesimae totorum incolarum repraesentantes, maximorum indicum in Europa unus. Horum advenarum sessorum, 305thinsp;100 ex Antiqua Iugoslavia et 110thinsp;00 e Turcia venerunt. Crescentis naturalizationis indicis gratia, 330thinsp;000 homines inter annum 1985 et exeuntem annum 2003 naturalizati sunt, circiter 4 centesimae 7,4 milionum Austriacorum civium hodie nationem incolentium repraesentantes.

Horum novorum civium 110thinsp;000 ex Antiqua Iugoslavia et 90thinsp;000 e Turcia venerunt. Consideratis ante annum 1985 naturalizatinibus, anno 2005 saltem 15 centesimae multitudinis erat vel advena vel adventiciae originis.

Inter 250thinsp;000 et 270thinsp;000 ethnicorum Turcicorum (incluso considerabili Turcarum Carduchorum allophylo) hodie Austriam incolunt. Circiter 3 ad 3,5% totius multitudinis unicus ethnicus allophylus maximus in Austria conformant. Circa 13thinsp;000 Turcae anno 2003 naturalizati sunt et, dum 2000 Turcae Austria eodem anno reliquerunt, 10thinsp;000 nationem immigraverunt, quod magnam incrementi proclivitatem confirmat.

Multorum Austriacorum et Austriacae Gubernationis obstantia ut de accessu ad Unionem Europaeam dialogus cum Turcia Octobri mense anni 2005 aperiatur videtur saltem partim conecti metui ut, si liber Unionis Europaeae territorio motus, immodicus Turcarum civium numerus Austriam idoneum locum immigrationi eligere possit, quia iam est ibi bene stabilita Turca communitas. Comparate, solum 12thinsp;000 Turcae cives Italiam ineunte anno 2004 colebant.

Circiter 78% omnium Austriacorum Romani Catholici sunt. Ecclesia a politica activitate abstinet; nihilominus, laicae Catholicae societates cum conservativis Partibus Popularibus consociantur. Partes Socialdemocraticae Austriacae iam dudum suam anticlericalem positionem reliquerunt. Parvi Lutherani allophyli praesertim Vindobonae, in Carinthia, et in Burgenlandia inveniuntur. Immigratio per ultima decennia Musulmanorum excentationem auxit.

Haec data ex Libro factorum mundanorum Mediae Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook) et Rationario Austriae (Theodisce Statistik Austria).

Definitio: Homines 15 annos nati et maiores legendo scribendoque capaces.

Austriacarum transvectionum infrastructura directe suo situi, altera ex parte Alpibus mediis, et alteran in parte quadrivii in corde Europae Mediae statui, conectitur, tam ex aspectu autoviariarum quam ferriviariarum conexionum. In Alpibus viarum communicationis explicatio numerosis specibus et pontibus eget qui extremis meteorologicis condicionibus resistendi sunt. Propter medium situm, Austria de facto transitus civitatem constituit, praecipue per boreomeridionalem et boreaustrorientalem axes, et casu Sipario Ferreo, etiam per anatoloccidentalem axem. Quod enormem viarum communicationis immodicitatem sic implicat, praesertim in fragilibus oecologicis zonis, quod provocat incolarum partis protestationes.

Ut haec difficilis attentionum copulatio adspiciatur, simul oeconomicarum oecologicarum, aliquae rationes necessariae factae sunt, quae Austriam in ambitali protectione antecessoriam nationem faciunt. Alpina res publica praecocissime verbi gratia catalyzatrorum usum in motratis vehiculis imposuit.
Aliquae viae circulationis non aperiuntur exceptis autocinetis onerariis propter molestiam sonoram minutam. Diversae deregulationes, nihilominus, praecipue inter aliquos incolas tales quales vallis Aeni, sensum ut instantiis regulationis cogantur internationalibus et nationalibus planis imprimis per Unionem Europaeam agendo traxit.

Viarium rete autocineticum Austriacum in praesenti componunt:

Rete viarum praecipue Civitate sustentatur. Vectigal super vehiculis super rete viarum est, sub forma sigilli obligatorii (73 € anno 2007 pro sigillo annuo). Autocinetis onerariis canon chiliometricum solvendum est (maximum 0,273 €/km) ad societatem ASFINAG.

Obligatorie phari omnium vehiculorum accendendi sunt, adhuc diu, tam intra urbem quam extra. Autocinetistae infractores multantur (minimum 15 €) de 15º die Aprilis anni 2006.

Maxima retis ferriviarii pars societate ÖBB (Österreichische Bundesbahnen) geritur. Etiam aliae societates in Austriaca transvectione ferriviaria adsunt, seu Civitatibus seu campo privato possessae.

Rete S-Bahn (suburbana transvectio ferriviaria) solum in regionibus Vindobonam et Salisburgum circumdantibus in praesenti distenditur. Graecia, Lentia et Pons Aeni talium retium proposita habent.

Vindobona una urbs Austriaca quae cum vero rete ferriviae subterraneae (U-Bahn) ornatur. Aliquae retis tramviae Lentiae stationes sub terra sunt. Urbes Vindobonae, Graecia, Lentia, Pons Aeni et Gmunda etiam tramviae rete possident. Urbs Serfaus, in Tirole sita, Luftkissenschwebebahn subterraneum possidet, aliquando putatum minima ferrivia in mundo.

Austria multos artifices inclitos mundo dedit, praecipue Wolfgangum Amadeum Mozart (Salisburgi natum), Franciscum Schubert (Vindobonae natum), Ioannem Strauss seniorem et Ioannem Strauss iuniorem (patrem filiumque), Antonium Bruckner, et Gustavum Mahler.

Civitas plurimas orchestras cum fama inter civitates habet, praesertim Orchestram Philarmonicam Vindobonensem, ab invitatis ducibus claris conductam, et Concentum Musicum Vindobonensem, a Nicolao Harnoncourt ductum.

Inter Austriacos inclitos sunt Ludovicus Boltzmann et Ervinus Schrödinger physici; Leopoldus Biwald rhetoricus, physicus theologus; Gregorius Mendel biologus; Ludovicus von Mises et Fridericus Hayek oeconomistae; Carolus Popper et Ludovicus Wittgenstein philosophi; Sigismundus Freud psychoanalysta; Iosephus Maria Stowasser philologus; Stephanus Zweig, Robertus Musil, Franciscus Kafka, Elfrieda Jelinek et Thomas Bernhard scriptores; Gustavus Klimt et Egon Schiele pictores; Antonius Sailer, Hermannus Maier, Anna Maria Moser-Pröll, Annetta Wachter, et Beniamin Raich nartatores; Christina Stürmer musica rock; Arnoldus Schwarzenegger  actor et gubernator; Romya Schneider actrix; Ferdinandus I, Ferdinandus II, et Franciscus II imperatores; Elisabetha Austro-Hungarica imperatrix; Maria Leopoldina Iosepha Carolina archiducissa (etiam imperatrix Brasiliae); et Georgius Haider, gubernator Carinthiae.

Religiosa praxis 35% decennio 196 ibi erat.




#Article 24: Ablativus (lingua Latina) (163 words)


Ablativus est casus qui, sive in lingua Latina sive in aliis linguis, ostendit condiciones separationis et originis, instrumenti et loci. Latine etiam sextus vel Latinus casus appellatur, ex comparatione cum quinque casibus Graecis.

Ablativus absolutus dicitur sententia participialis, cuius vocabula, in casu ablativo constituta, non habent cum sententia praecipua vinculum grammaticum. Huiusmodi sententiae verbum flectitur in ablativum aut participii praesentis aut perfecti.

p.e.: summo loco ortus

p.e.: nemo sapientior erat Socrate, spe celerius, sole clarior

p.e.: cernere oculis, frumento abundare, navis armis instructus, etc.

Vide, exempli gratia, hanc sententiam:

Librum stylo scripsi.

Hac in sententia, obiectum est librum et praedicatum est stylo scripsi. Nomen stylus casu ablativo instrumentali dicitur, quia est instrumentum actionis.

Si instrumentum est actionis persona, non ablativus, sed accusativus cum praepositione per utitur:

p.e.: gaudio fleret, morbo domi manere

p.e.: tribus pedibus maior

p.e.: Homines moribus inter se differunt.

Ablativus separativus divisus est in hos ablativos:

Separativus: 

E contrario casus accusativus, si quaeritur quo?:

Et Ablativus loci, si quaeritur ubi?:




#Article 25: Antoninus Pius (342 words)


Titus Aurelius Fulvius Boionius Arrius Antoninus Pius (86–161) fuit imperator Romanus ab anno 138 usque ad mortem. Imperator factus adoptavit nomen Titus Aelius Hadrianus Antoninus Pius.

Filius fuit consulis Aurelii Fulvii, cuius familia Nemauso in Gallia defluxit et Arriae Fadillae. Antoninus Pius prope Lanuvium natus est die 19 Septembris 86. Post mortem patris, educatus est Antoninus ab Publio Arrio Antonino, avo suo et Plinii Minoris amico.

Magistratus, quaestoris (circa annum 111, praetorisque (circa annum 117) munere functus, etiam consulatu anno 120 gesto, Antoninus ab Hadriano unus ex quattuor proconsulibus Italiae creatus est. Deinde fama sua ut proconsul Asiae annis 135-136 magnopere amplificata est. Hadrianus eum die 25 Februarii anno 138 post mortem filii sui Aelii Veri adoptavit ea condicione, ut Antoninus Marcum Annium Verum et Lucium Verum, alium filium fratri uxoris Hadriani et alium filium Aelii Veri, adoptaret.

Pauci menses posthac, cum Hadrianus mortuus est, a populo Romano ad imperium summo studio acceptus est. Vir fuit mitis et benigni animi, peritus et eruditus, et salutem civium sincere cupivit. Fiscum privatum ad iubendum urbium provinciarumque exhausit. Clemens ad coniuratos fuit, et Christianos per imperium protexit. Dissimilis imperatoribus prioribus per omne regnum suum Romae moratus est. 

Unus ex primis gestis fuit imperatoris apotheosis Hadriani, quae Senatus primo denegavit. Templa, mausolea, et theatra aedificavit et artibus favit, dignitates magistris rhetoricae philosophiaeque conferens. Reos morte ab Hadriano damnatos absolvit. Propter haec gesta, dignitas Pii ei tributa est. 

Regnum suum ex comparatione tranquillum erat, forsitan quod eventus extra Roma sua non interessent. Aliquot tamen perturbationes militares inter regnum suum, in Mauretania, Iudaea, et Britannia fiebant, sed nulla esse gravis habita est. Perturbatio in Britannia cum aedificatione Valli Antonini evenit.

Cum uxore sua, Faustina, duo filios et duas filias habuit. Tres ex eis ante regnum suum mortui sunt, sed Faustinam minorem Marcus Aurelius in matrimonium duxit. Inter tertium annum regni sui mortua est, et Antoninus alimentarium pro orbis instituit.

Antoninus anno 161 cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus est; sic die 7 Martii mortuus est, et a Marco Aurelio successus.




#Article 26: Lucius Apuleius (156 words)


Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africa natus, anno circiter 180 mortuus), fuit scriptor, philosophus, orator. Neque umquam negavit se Africanum, rectius Seminumidam et Semigaetulum esse.

Apuleium in eis esse numerandum, qui post rem publicam liberam amissam a sophistis veteribus profecti sunt, ex partibus orationum generis demonstrativi apparet, quae Florida inscriptae extant: 

Floridis cum audientes delectare vellet, hac oratione, quam ante annum 160 habuisse videtur, iocis remotis serio causam dici oportuit. Oratori itaque accusator refellendus, iudex conciliandus erat. Quamobrem omnia hic invenies, quibus niti solebat, qui causas egit. Quodsi tamen Apuleium ad sophistas illos recentiores respexisse constat, id eo efficitur, quod eruditionem ubique ostendit ingentem, scriptores omnium generum saepe repetivit, saepe digressus mores castigavit hominum, multis collationibus argumenta narratiunculisque ornavit, multos denique sales aspersit. Quae cum ita sint, dubium non est, quin Apuleius hoc tanto ornatu non eis tantum, qui in foro se audirent, sed ceteris etiam, quos se lecturos speraret, placere voluerit.




#Article 27: Augustinus Hipponensis (1517 words)


Aurelius Augustinus Hipponensis (natus die 13 Novembris 354, mortuus die 28 Augusti 430), etiam Sanctus vel Beatus Augustinus appellatus, fuit episcopus, philosophus Latinus et theologus ex Africa Romana, nunc Doctor Ecclesiae a multis habitus. Primo rhetor fuit Tagastae municipio Africae, tum Karthagine, Romae, Mediolani. Ibi sermonibus Ambrosii episcopi Mediolanensis commotus anno 387 baptizatus est; ab anno 395 usque ad mortem anno 430 fuit episcopus Hipponensis (loco hodiernae Annaba urbis Algeriae).

Augustinus plurima scripta conscripsit, quae magna ex parte exstant et magni momenti in progressu Christianitatis Occidentalis fuerunt. Fides Christiana Augustino est fundamentum intellectus (crede, ut intelligas). Opus Confessiones nominatum inter scripta autobiographica maximi momenti omnium saeculorum numeratur. Elementa ex philosophia Platonica sumpta Augustinus sensu Christiano interpretatur. Prima Augustini vita a Possidio Calamensi conscripta est, qui eum, quippe cum discipulus esset, bene novit.

Fuit summus ex Patribus Latinis et inter summos omnium saeculorum, cuius auctoritas tum in Christianitatem mediaevalem Occidentis dominata est, ubi unus ex quattuor doctoribus ecclesiae habebatur, tum potentissimum, praeter Biblia ipsa, impulsum Reformationi praebuit, quocirca hodiernis et Catholicis et Protestantibus maius subsidium manet. In ecclesiis Orthodoxis autem diu paene ignotus permanebat. Cum doctrina eius saeculo decimo quarto versionibus Graecis etiam Constantinopoli innotuit, accepta non est nisi quod ex ea cum aliis patribus ecclesiasticis commune fuit. Maximus pessimista naturae humanae fuit, quia ipse dixit: Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum (Evangelio secundum Ioannem 5.1). Hic pessimismus non totus in regula fidei Ecclesiae Catholicae servabatur. 

Augustinus anno 354 Tagastae (hodie Souk Ahras nuncupatum) in Numidia, provincia Romana Africae septentrionalis, natus est, patre Patricio, agrorum possessore eoque tempore pagano, et Monica matre, pia Christiana ex familia Mazicana orta. Praenomen Aurelius nec in scriptis ipsius nec aliorum illius temporis attestatum est. Provincia Numidica tum pace fruebatur et rebus prosperis florebat, etsi controversia inter Donatistas et Catholicos non nihil agitabatur. Monica infantem catechumenum conscripsit et ad fidem Christianam perducere conata est, baptizandum autem non curavit; in eo usum ecclesiae antiquae secuta est, in qua baptisma infantium, quamquam a saeculo secundo exeunte magis magisque in usu, tamen adhuc disputabatur. Multi homines sicut et Patricius, Augustini pater, in hora mortis demum baptizati sunt. Augustino erant frater nomine Navigius et soror, cuius nomen ignotum est quaeque vidua praeposita monasterii feminarum facta est. Materna lingua eius erat Latina; linguam Graecam, cuius scriptores puer repudiasse videtur, numquam bene didicit.

Usque ad annum 370 Augustinus primo scholam Tagastae frequentavit, deinde litteraturae atque oratoriae percipiendae causa in urbe vicina Madaurorum (hodie M'Daourouch nominata) peregrinatus est (Conf. 2,3). Imprimis a Vergilii de Aenea Didoneque narrationibus commotus esse videtur (Conf. 1,13). Ab anno 371 Karthagine arti rhetoricae studuit, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis (Conf. 2,3). Augustinus ibi sartagine flagitiosorum amorum circumstrepitus se quid amaret quaesivisse et theatra frequentavisse narrat; mox in amorem ruit cum femina Karthaginiensi nomine ignoto (Jostein Gaarder eam in libro „Vita brevis“ intitulato „Floria Aemilia“ nominat). Ea coniunctio per 15 annos stetit, concubina ei anno 372 filium paruit, cui nomen Adeodatus impositum est (Conf. 9,6).

Illo tempore in Ciceronis exhortatione ad philosophiam Hortensius sive de philosophia dicta (cuius his diebus sola fragmenta exstant) haesit (Conf. 3,4), qua animus eius vehementer ad studium sapientiae commotus est. Adhuc anno 386, quo Christianus factus est, usus, quem liber attulerat, commemoravit. Biblia autem ei displicuit, sermone indocto repulsus et discrepantiis confusus.

Anno 373 Augustinus se ad Manichaeismum contulit et auditor (sodalis simplex non in omnia officia constrictus) factus est. Ab anno 382 iterum se ab Manichaeismo avertere coepit. Cum anno 383 episcopum Manichaeum Faustum, a quo dissolutionem quaestionum suarum speraverat, hominem quidem gratum et verbis iucundum, sed admodum indoctum invenit, hac de disciplina desperavit (Conf. 5,6 et 5,7).

Ab anno 375 Augustinus magister artis rhetoricae Tagastae vixerat. Matrem ad Manichaeismum convertere voluit, sed frustra. Anno sequenti se ad Karthaginem contulit, anno 383 Romam.

Augustinus Romae scholam constituere voluit arbitrans ibi adulescentes Karthaginiensibus magis frugi ac sobriores esse , sed ea spe deiectus est (Conf. 5,8). Insuper discipuli, antequam mercedem reddiderunt, ad alium magistrum se transtulerunt (Conf. 5,12). Anno 384 amicis Manichaeis adiuvantibus et Quinto Aurelio Symmacho praefecto urbi commendante Augustinus Mediolanum vocatus est (Conf. 5,13), quem locum Valentinianus II imperator sedem regni habuit, ut ibi artem rhetoricam doceret et declamationes ad imperatores consulesque laudandos compararet.

Illo temporis spatio Augustinus dubitationibus vexatus se cogitationibus Novae Academiae, quae dicitur, appropinquavit, quod (Academici) de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant (Conf. 5,10). Anno 385 mater eius Mediolani pervenit; eodem tempore, ut putatur, Augustinus catechumenus fieri constituit. Matre urgente, quae ei sponsalia liberalia ordinaverat, eodem anno se a concubina separavit, quae in Africam rediit. Filius communis apud Augustinum mansit. Usque ad diem, quo sponsa nubilis facta est, Augustinus per duos annos cum altera femina una vixit (Conf. 6,13-15). Etiam Ambrosium, Mediolanensem episcopum, cognovit, cuius praedicationibus offensiones Bibliorum levatae sunt, cum (Ambrosius) ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritaliter aperiret (Conf. 6,4). Religio Christiana eum tenere coepit simulque (circiter ab anno 386) scripta neoplatonica legit (Conf. 7,9-13), quo eo pervenit, ut scepticismum Academicorum reliquit. Ex tunc Augustinus magis philosophus quam orator videri voluit. Tandem litteris Pauli apostoli studuit, et perierunt illae quaestiones, in quibus (...) visus est adversari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius; (...) et inveni, quidquid illac (apud Platonicos) veram legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici (Conf. 7,21). Philosophia neoplatonica una cum doctrina de gratia futura erat caput et fundamentum theologiae Sancti Augustini.

Eodem anno Augustinus se in discrimen animi corporisque venisse narrat, quare officii munere se abdicavit (Conf. 8,1,2). Scribit (Conf. 8,12) conversionem die 15 Augusti anno 386 evenisse, cum sub quadam fici arbore sedens et animo turbido flens audivit verba cantatiunculae puerorum puellarumque in strata ludentium, videlicet Tolle, lege; cum iam pridem de Sancto Antonio Aegyptio audivisset eum ex evangelica lectione fortuita divinitus admonitum esse, sustulit codicem Pauli apostoli legitque primam eius paginam quae patuit, e capitulo decimo tertio epistulae Pauli ad Romanos. Verba Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom 13.12–14) ei persuaserunt, ut modum vivendi mutaret. Consilium cepit matrimonii officiique renuntiandi ac vitae contemplativae amplectendae.

Augustinus conversionem suam pluries descripsit. Narrationis in libro octavo Confessionum notissima factae multae imagines litteraeque posterorum memoriam eius habent. In narratione secundum consuetudines temporis valde elaborata et vita Antonii abbatis et vocatio Nathanaelis apostoli (Io 1,45-51), quem Iesus sub ficu viderat, coniunctae sunt.

Una cum quibusdam propinquis amicisque Augustinus in praedium cuiusdam Verecundi amici recessit, quod Cassiciaci (forsitan hodiernus Cassiago ad Larium lacum) situm erat (Conf. 9,4); hic complura scripta confecit. In vigilia paschali anni 387 (die 24./25. Aprilis) una cum Adeodato filio et amico suo Alypio Mediolani ab Ambrosio baptizatus est (Conf. 9,6); traditio medioaevalis vult tum hymnum Te Deum laudamus exstitisse. Baptisma pro Augustino (sicut pro multis Christianis illius temporis) secessionem a mundo valebat (Conf. 9,2). Inde reditionem in Africam praeparavit. Quod autem usurpator Magnus Maximus, qui cum Theodosio I imperatore bellum gessit, classe portus Romanos custodivit, Augustinus cum suis diu Ostiae haerebat. Augustini mater Monica ibi anno 387 mortua est (Conf. 9,9-12). Demum sub finem anni 388 Augustinus Karthaginem advenit.

Augustinus et Alypius iam erant servi Dei (laici, qui vitam perfectam vivere constituerunt), cum Karthaginem venerunt. Amici Tagastae in domo Augustini habitaverunt, ubi per duos annos vitam contemplativam egerunt; hoc tempore Adeodatus mortuus est, ad quem se liber de magistro anno 389 conscriptus converterat. Augustinus hic primum multorum scriptorum dogmaticorum, quae contra Christianos non catholicos versa erant, perfecit, scilicet commentarium de Genesi contra Manichaeos (Patrologia Latina 34).

Anno 391 Augustinus Hipponem se contulit, ut pro „servis Dei“ monasterium conderet; cum sermonem Valerii, episcopi Hipponensis, audivit, a fidelibus praesentibus coactus est, ut sacros ordines presbyteratus susiperet; quae consecratio eodem anno facta est. Valerius Augustino fundum dedit, quo idem primum monasterium Africae condidit. Anno 394 Valerius eum episcopum auxiliarium consceravit, qui officium episcopi magis magisque suscepit. Valerio mortuo Augustinus ab anno 396 usque ad mortem munere episcopi Hipponensis functus est. Ex tunc vitam contemplativam deserere, praedicare et res iuridicas administrativasque gerere debuit. Protinus pauper vixit, sedulo contra disciplinas non catholicas sicut Manichaeismum, Donatismum et Pelagianismum pugnavit. Praeterea decursu annorum plus quam 100 opera dictavit. Anno 396/397 primo theologiam gratiae elaboravit; Confessiones, quibus vitam usque ad reditionem in Africam, sed etiam cogitationes theologicas philosophicasque proposuit, anno 397/398 conscripsit; libri De Trinitate inter 399 - 419 effecti sunt.

Ut propugnator contra Donatistas, in quorum conversionem etiam auctoritate publica usus est, Augustinus dux ecclesiae Africae factus est. Etiam adversus episcopos Romanos libertatem ecclesiae Africae praedicavit. Roma a Visigothis anno 410 capta libros De civitate Dei ab anno 413 usque ad annum 426 composuit, quibus distinctionem inter civitatem terrenam et civitatem Dei introduxit, quae per saecula valebet; praeterea opinioni Christianos, cum deos antiquos neglexissent, causam Romae expugnatae esse vel ruina Romae consilia salvifica Dei corrupta esse se opposuit.

Augustinus anno 430 mortuus est, dum Vandali Hipponem obsedent. Reliquiae eius hodie in ecclesia Sancti Petri in caelo aureo Ticini Italiae septentrionalis requiescunt.

Opera sua sunt, inter permulta:




#Article 28: Ambrosius (151 words)


Aurelius Ambrosius, sanctus et Doctor Ecclesiae, sive doctor mellifluus, Augustini magister,  Augustae Treverorum in Belgica (hodie Germania) anno 340 circiter e familia Romana natus est. Studiis Romae incubuit et Sirmii cursum honorum coepit. Anno 370 consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno autem 374 Episcopus Mediolanensis electus est, die 7 Decembris ordinatus. 

Quo in munere, caritatem in omnes maxime exercuisse habetur, verus pastor et doctor fidelium factus. Disciplinam ecclesiasticam strenue tutatus est; rectae fidei doctrinam, una cum diacono et amico Sabino, verbo, scriptis et opere acriter contra Arianos defendit, quorum multos ad fidem converterunt.

Pro ecclesia Dei Christiani laboribus curisque perfunctus, obiit Sabbato Sancto, die 4 Aprilis anni 397. Postremis aetatis suae diebus viderat Iesum advenisse ad se et arridentem sibi. 

Hymnorum compositor cum simplicium tum dulcissimorum, a quibus Prudentius poeta mox est profectus, musicae ecclesiasticae initium prope fecit. Ambrosius fuit universae Ecclesiae donum, cui locupletem insigniter doctrinae ac sanctimoniae reliquit thesaurum.




#Article 29: Botanice (760 words)


Botanice, saepe botanica (ex Graeco βοτάνη 'pascua, gramen, pabulum'  plantarum, evolutio, physiologia, structura, et systematica vehementius dicunt. Inter subdisciplinas botanicas sunt agronomia, silvicultura, horticultura, et palaeobotanica. Inter scientistas maximi momenti in historia botanica sunt Theophrastus, Ibn al-Baitar, Carolus Linnaeus, Gregorius Ioannes Mendel, et Normannus Borlaug.
 

 

Historia botanices multas scripturas antiquas et classificationes plantarum in nonnullis novis culturis repertas comprehendit. Exempla novorum operum botanicorum in antiquis libris sacris Indicis, litteris Zoroastrianis, et antiquis operibus Sinicis inventa sunt.
 
Botanice hodierna suum initium abhinc saeculorum plus quam viginti tres habuit, usque ad Theophrastum (circa 371–287 a.C.n.), discipulum Aristotelis et patrem botanicum; qui multa botanices hodiernae principia excogitavit et descripsit (Greene 1909:140–142). Sua opera maiora, Historia Plantarum et De Causis Plantarum, scientiae botanicae maxime proerant per antiquitatem et Aevum Medium, et sic nonnulla saecula septendecim postquam scripta manebant (Bennett et Hammond 1902:30; Greene 1909:140–142). Etiam ex Graecia, Pedanius Dioscorides, medio saeculo primo, librum De Materia Medica scripsit, encyclopaediam in voluminibus quinque de medicina herbali quae plus quam 1500 annorum late legebatur (Mauseth 2003:532).

Inter mediaevalia mundi Islamici opera erant Agricultura Nabataea Ibn Wahshiyya, Liber Plantarum Abū Ḥanīfa Dīnawarī (828–896), et Classificatio Solorum Ibn Bassal. Saeculo tertio decimo ineunte, Abu al-Abbas al-Nabati et Ibn al-Baitar (mortuus 1248) etiam opera de botanica conscripserunt (Dallal 2010:197; Levey 1973:116; Panaino 2002:93).

Leonhart Fuchs (1501–1566), physicus Germanicus, fuit unus ex tribus Germanis botanices patribus, cum Ottone Brunfels (1489–1534) et Hieronymo Bock (1498–1554), etiam Hieronymo Tragus appellato (National Museum of Wales 2007; Yaniv et Bachrach 2005:157). Valerius Cordus (1515–1544) Dispensatorium, perennem cuiusdam momenti pharmacopoeiam, anno 1546 protulit (Sprague 1939). Conradus Gesnerus (1516–1565) et Nicolaus Culpeper (1616–1654) etiam herbalia de medicinalibus plantarum usibus ediderunt. Ulixes Aldrovandi (1522–1605) diu habebatur pater historiae naturalis, notionis quae studium plantarum tum comprehendebat. Robertus Hooke, novum microscopium adhibens, cellulas (nomen ab eo factum) in materia ex Quercu suber excisa anno 1665, et mox in textura plantarum vivarum invenit (Waggoner 2001).
 
Excogitabantur saeculo duodevicensimo systemata classificationis quae clavium diagnosticorum similia sunt, ubi taxa paribus a priori digeruntur. Sequentia taxorum in clavibus saepe ad eorum greges naturales vel phyleticos non spectavit (Scharf 2009:73–117). Ante saeculum undevicensimum, crescens novarum plantarum numerus ex regionibus nove inventis coloniisque Europaeis per orbem terrarum conditis Europam advenierant, et plantae magis atque magis investigari poterant. Libris botanicis illo tempore erant perpaucae picturae (Scharf 2009:73–74). Carolus Linnaeus regnum plantarum in viginti quinque classes anno 1754 secundum taxinomiam divisit cui erant ordinariae specierum animalium et plantarum binomina. Ratione in duabus partibus usus est ubi primum nomen genus et alterum speciem repraesentaverunt (Capon 2005:220–223). Cryptogamia, una ex classificationibus Linnaeanis, omnes plantas quibus sunt partes reproductivae celatae (bryophyta, marchantiophyta, pteridophyta), algas, fungos comprehendit (Hoek, Mann, et Jahns 2005:9).

Aucta anatomiae, morphologiae, circulorumque vitae plantarum gnaritas inventionem promovit naturales inter plantas coniunctiones plures esse quam systema sexuale Linnaeanum significavit. Adanson (1763), de Jussieu (1789), et Candolle (1819) ergo altera systemata naturalia proposuerunt, quae botanistae late secuti sunt. Notiones autem selectionis naturalis ut machinatio evolutionis postulaverunt ut systema Candolleanum immutaretur—quod vicissim studia coniunctionum evolutionariarum et classificationum phylogeneticarum plantarum incitavit (Ereshefsky 1997:493–519; Gray et Sargent 1889:292–293).

Magnopere promota est botanice per divulgationem libri Grundzuge der Wissenschaftlichen, primi operis late patentis hodierni, a Matthaeo Iacobo Schleiden compositi, annoque 1849 Anglice nomine Principles of Scientific Botany iterum editi (Morton 1981:377). Carolus Ludovicus Willdenow coniunctionem dissipationis seminum et distributionis geographicae, ingenium consociationum plantarum, effectumque historiae geologicae investigavit. Nucleus cellularum a Roberto Brown anno 1831 inventus est (Harris 2000:76–81).

Generatur hodie multa informatio per plantas exemplares investigandas, sicut Arabidopsis thalianathinsp;; quae alacris familiae Brassicacearum species fuit una ex plantis cuius genoma primum ordinatum est. Oryza, quia suum genoma parvum communitasque investigatorum magna est, fit grave frumenti-poacearum-monocotyledonum exemplar in ordinatione plantarum (Devos et Gale 2000). Brachypodium distachyon, alia graminum species, est experimentale biologiae geneticae, cellularis, molecularis intellegendae exemplar (University of California-Davis 2012). Genomata aliorum ciborum qui in commercio momentum habent, inter quos triticum, zea, hordeum, secale, pennisetum, et glycine, nunc ordinantur. Ordinatio nonnullarum plantarum est difficilis quia eis sunt plus quam duae haploidae chromosomatum copiae—condicio polyploidia appellata, in regno plantarum generalis. Chlamydomonas reinhardtii, alga viridis, est organismus exemplaris qui ad promovendam scientiam biologiae cellularis magni momenti est (Ben-Menahem 2009:5370).

Anno 1998, Grex Phylogeniae Angiospermarum insigniter phylogeniam plantarum florentium protulit in explicatione sequentiarum DNA ex plurimis plantarum florentium familiis condita. Propter haec studia, multa aenigmata, sicut quae familiae primos angiospermarum ramos repraesentent, soluta sunt. Investigatio coniunctionum specierum plantarum botanistis rationis evolutionis in plantis melius intelligendae facultatem facit (Chase et al. 2003:399–436). Contra studium plantarum exemplarium et crescentem indiciorum DNA usum, taxinomistae in laborando et disputando persistunt de quomodo plantas in varia taxa optime describi possunt (Capon 2005:233). 




#Article 30: Bellum Gallicum (200 words)


Bellum Gallicum a Gaio Iulio Caesare ab anno 58 a.C.n. usque ad annum 51 a.C.n. gerebatur. C. Iulius Caesar res gestas in septem libris Commentariorum De Bello Gallico descripsit. 

C. Iulio Caesare proconsule Galliae Transalpinae provinciae Helvetii e patria profecti sunt, qui fines Romanos transirent, qua re Caesar bellabat, quo in bello oppugnatos Helvetios delevit. Tunc cum Suebis bellare coactus est, ut sociis Gallicis auxilio veniret. Ariovisto duce Germani ab exercitu imperatoris Romani victi et interfecti sunt. 

Magnum habet spatium seditio Gallorum Vercingetorige duce 52 a.C.n.. Bellum in montibus silvisque gerebatur ubi Caesari difficile erat vincere. Tandem autem Vercingetorix obsidione ad Alesiam victus est. Artem bellandi Caesar in commentariis de Bello Gallico descripsit et modum agendi cum nationibus Gallorum. Praeterea in iis libris mores et naturam Gallorum eorumque regionis itemque Germanorum  descripsit. 
Porro primus Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse - illos latine, hos eorum ipsorum lingua nominatos - intellexit. De qua re in principio commentariorum suorum Romanos fecit certiores.

Expeditiones et in Germaniam Caesar et in Britanniam subiit. 

Gallis victis et Germanis repulsis Caesar Rubiconem fluvium transgressus Romam rediit, quae res finis fuit liberae rei publicae Romanae, deinde enim bellum civile inter Pompeium et Caesarem ortum est.




#Article 31: Biologia (243 words)


Biologia  est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur, systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.
 
Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit, quarum inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae:
 

Scientia in biologia ad res structurales, physiologicas, evolutionis, systematum, regnorum spectat. Eis cum rebus hodiernae biologiae tamen plurimae quaestiones inexplicabiles restant.

Biologiae hodiernae quoque plures subdisciplinae sunt, vetustiores ut anatomia vel taxinomia, noviores ut informatio genetica, epigenetica, astrobiologia.

Nomen de verbis Graecis βίος, vita, -λογία, studium, emanavit. In lingua Latina biologia coniunctus primo anno 1736 ab Suecico medico Carolo Linnaeo in opere suo Bibliotheca Botanica adhibebatur.

Quamquam notio unius disciplinae cohaerentis biologiae saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex moribus medicinae et historiae naturalis emerserunt, qui ad Ayurvedam, medicinam Aegypti antiquae, opera Aristotelis et Galeni extenduntur. Haec scientia antiqua medio aevo elaborata est a medicis philosophisque Musulmanis, inter quos insigniter Avicenna. Per renascentiam Europaeam et novum aevum, cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter novum empirismi studium et inventionem multorum organismorum novorum.

Ob nomenclaturam biologicam Carolus Linnaeus systema naturae commentus est. Secundum hoc systema omnis vita hodie est divisa in tres regiones: Archaea, Bacteria, Eucaryota. Olim Archaea et Bacteria sub imperio Procaryota subsummata erant, quia illi organismi nucleum non habent, sed nucleoidem. Virus etiam est res biologica, sed utrum vivat incertum est.

Biologia ex multis disciplinis constat, inter quas sunt sequentes.




#Article 32: Berolina (102 words)


Berolina  in artibus neoclassicis est dea protectrix urbis Berolini. Berolinam primus invenit, si sic licet loqui, sculptor Hugo Hagen qui post effigiem collegae sui Iohannis Gottfried Schadow, anno 1869 factam, posuit parvam Berolinam nudam quae mamillas verecunde tegit.

Hanc deam neoclassicam recreavit imperator Gulielmus I qui anno 1871 de Francia debellata triumphavit et in foro Belle-Alliance-Platz (hodie Mehringplatz) statuam Berolinae erexit. Berolinam denuo creavit sculptor Aemilius Hundrieser qui anno 1889 statuam deae gypso expressam fecit (figuram pinguiculam Annae Sasse fingens) pro feriis receptionis regis Italiae Humberti I. Statua aënea, ab opere Hundrieseri refecta, in foro Alexandri (Alexanderplatz) posita anno 1944 eruta est.




#Article 33: Biblia (270 words)


Biblia, plenius Biblia Sacra (gen. Bibliorum Sacrorum, sed Medio Aevo nonnumquam Bibliae Sacrae), sunt scriptura sancta Christianorum Iudaeorumque. Ex variis libris constant, quorum non omnes ab omnibus sectis religiosis agnoscuntur. Libri a Catholicis Romanis Orthodoxisque sed non a Protestantibus recepti Apocrypha appellantur, seu, apud Catholicos Romanos, Deuterocanonici.

Triginta novem libri primi Bibliorum a Iudaeis accipiuntur. Haec pars appellatur, more translaticio, Vetus Testamentum. Hodie etiam appellatur Biblia Iudaica (Hebraice Thanach).

Pars altera Bibliorum Sacrorum, quae ex viginti septem libris constat, a Christianis tantum accipitur, et ab omnibus fere Novum Testamentum appellatur.

Vetus Testamentum plerumque Hebraice, partim Aramaice, Novum Testamentum Graece scriptum est. Biblia Sacra Latine translata sunt a Sancto Hieronymo, et haec Biblia Vulgata nominantur.

Multi Iudaei et Christiani libros Bibliorum Sacrorum quotidie legunt, sed etiam sunt homines minus religiosi qui studio Bibliorum Sacrorum sese dicant.

Iohannes Gutenberg fuit primus qui libros sacros machinis in litteris motilibus produxit, et circa 180 exempla Bibliorum Sacrorum versionis praeclarae Biblia Vulgata Gutembergiana in chartas cannabaceas transcripsit.

Libri Veteris Testamenti Bibliorum Sacrorum, quarum antiquissimi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, et Deuteronomia, inter annos 1400 a.C.n. et 500 a.C.n. scripti sunt. Fertur illos scriptos esse a Moyse circa annum 1400 a.C.n., sed scholastici hodierni dicunt eos post 700 a.C.n. scriptos esse.

Plurimi Christiani, Iudaei, et periti nostrae aetatis dicunt librum ultimum, illum Malachi, circa 500 a.C.n. scriptum esse.

Novum Testamentum est altera pars Bibliorum Sacrorum Christianorum.

Biblia Sacra Juxta Vulgatam Clementinam[:] Divisionibus, Summariis et Concordantiis Ornata[:] Denuo ediderunt complures Scripturae Sacrae Professores Facultatis theologicae Parisiensis et Seminarii Sancti Sulpitii. Romae—Tornaci—Parisiis: Desclée et Socii, Edit. Pont., 1956. Imprimatur[:] Tornaci, die 21 Junii 1938[:] J. Lecouvet, Vic. Gen.

 

  




#Article 34: Britannia Maior (425 words)


Britannia Maior, sive Britannia Magna, seu simpliciter Britannia (sic a Romanis antiquis dicta), antiquitus Albion, inter Insulas Britannicas est maxima quae ad occasum Maris Germanici et in septentrione mari Britannico iacet. Hodie maior Regni Britanniarum pars hic invenitur, in tres regiones divisa: Angliam monarchiam, Cambriam principatum, Scotiam monarchiam.

Poeni per decennia ad Cassiterides Insulas itinera mercandi faciebant, cum Pytheas Massiliensis anno circiter 330 a.C.n. primus Graecus Britanniam circumnavigavisset, insulamque descripsisset. Graece Britannia  (Albion) appellatur. Gallicae quidem gentes primo saeculo a.C.n. Britanniam incolebant, ut Trinobantes et Cantii, quas gentes Caesar in Commentariis Britannos appellat. Hic auctor porro tradit Belgas cum Britannis mercem fecisse, bello tempore ab eis iuvatos esse communemque religionem et civitatem habuisse.

Dux Romanus Gaius Iulius Caesar Oceanum Britannicum ad Britanniam anno 55 a.C.n. primum transivit, fortasse quod eam perspeculari voluit; posteriore anno, Britanniam invasit. Eius exercitus copias Britannicas sub imperio Cassivellauni superavit, totam vero Britanniam inopia copiarum vincere non potuit. Caesar itaque in Galliam rediit, postquam Britanni iuraverunt se pollicitos esse Romam obsequi.

Inter annos 55 a.C.n. et 43 p.C.n., civitates Romani nonnullas res discebant de Britannia et de nationibus feris; militibus Romanis a Britannnia reversis, commercium inter Britannos et cives Romanos Galliam habitantes gerebatur. Anno 16 a.C.n., Augustus pactum commercii cum civitate Atrebatum ad partes meridionales Britanniae sita icit. 

Fere unum saeculum Britannia libera remansit, et cum Romanis in Gallia large mercaturas faciebat. Anno autem 43 p.C.n., Claudio imperatore, Romani Britanniam devincere constituerunt. Claudius gloriam bellicam adipisci voluit, id quod primum apud Britannos effecit. Suetonius scripsit Claudium voluisse gloriam triumphi idonei. Milites voluerunt feros barbaros videre. Trinobantes, tunc Britannorum gens potentissima, in duum dierum proelio a praetore Vespasiano et legato Aulo Plautio victi sunt. Quattuor legiones, ducibus Plautio Claudioque ipso, apud Rutupias (hic hodie oppidum nomine Richborough situm est) egressi sunt cum auxiliaribus:

Claudius Camulodunum (prope Colchester) condidit. Tum inter meridiem et solis ortum non diutius resistere potuerunt. Anno 47, post quinque annos fere tota campestria Britanniae erant sub potestate victorum Romanorum, et Britannia provincia Romana cum sede in Camuloduno condita est. Caesar Claudius primus officium legati (Legatus legionis, non Legatus Augusti pro praetore) provinciae adeptus est.

Vide etiam: Urbes Britanniae Romanae

Cornelius Tacitus, in libris Annalium, insurrectionem Boudiccae, reginae Icenorum, in qua coloniae Camulodunum et Verulamium vastatae sunt narrat. Eius liber de Agricola multa alia de Britannia temporis Romanorum describit.

Gildas sapiens (circa annum 516 natus) scripsit circa 550 De excidio Britonum ab Anglis, Saxonibus, et Iutis.

Vide etiam: Heptarchia

Plinius maior, geographus Latinus saeculi primi p.C.n., sic insulae situm definit:

Gildas, monachus Britannicus saeculi VI, amoenitatem insulae Britanniae sic describit:




#Article 35: Brigantium (Austria) (136 words)


Brigantium sive Brigantia (alia nomina: Bregantia) (Theodisce Bregenz) urbs Rhaetica, nunc Austriae ad litora Lacus Brigantini situm. Caput Cisarulanae est.

Brigantium conditum circa CD anni ante Christum natum a Celtos. Nomen oppidi ertat Brigantion ut Strabo narrat.

Romani Brigantionem expugnabant anno XV a.C.n. Brigantium nunc urbs et castellum magnum portusque erat. Praefectus numeri barcariorum in Brigantio sedebat. In Notitia Dignitatum  scriptum: XXXV. Dux Raetiae. Sub dispositione viri spectabilis ducis provinciae Raetiae primae et secundae:... Praefectus numeri barbaricariorum, Confluentibus sive Brecantia. A.D. CCCLXXVII Gratianus Caesar Brigantium visitabat.

A.D. CMLXXXIII Sanctus Gebhardus natus Brigantio castello, filius Ulrici ducis.

Brigantium inter lacum et montes situs est. Sunt montes Pfaenderius et Mons Sancti Gebhardi. Ibi fluvius Aha Brigantina Lacum Bodamicum influit.

Romanorum temporibus Brigantium nodus viae erat. Via Decia ab Terioli ad Brigantium venibat et via erat ad Cambodunum urbem.




#Article 36: Beda (195 words)


Beda, apud posteros Sanctus Beda Venerabilis (Anglice the Venerable Bede; natus anno 672 aut 673, mortuus die 26 Maii 735), fuit Anglicus ordinis Benedictinorum monachus, theologus, presbyterque monasterii Northumbriensis apostolorum Petri et Pauli, quod ad Viuraemudam (Wearmouth) et Gyruum situm erat.

Beda in terris monasterii Viremuthensis natus est. Aetate annorum septem ei propinquis curantibus contigit ut a Benedicto Biscop abbate ac deinde a Ceolfrido erudiretur. Exinde totam vitam in eodem monasterio peregit. Maxime meditationi scripturarum operam dabat atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam semper aut discere aut docere aut scribere in deliciis habebat. Undevicesimo autem aetatis anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverendissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, iniit. Mortuus est anno septingentesimo tricesimo quinto. Ecclesia Catholica die 25 Maii eum commemorat.

Beda fuit diligens rerum Anglicarum scriptor. Ab anno aetatis suae tricesimo usque ad annum undesexagesimum in sancta scriptura ex opusculis venerabilium patrum res breviter adnotandas sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadiciendas curavit. Ipse multos libros de sacris scripturis atque de rebus theologicis rerum optime sciens scripsit. Dicitur evangelium secundum Ioannem in linguam Anglo-Saxonicam convertisse; textus autem ad hunc diem usque inventus non est.




#Article 37: Benedictus de Nursia (256 words)


Sanctus Benedictus de Nursia (circa 480–circa 547) pater monachorum occidentalium, Nursiae natus est circa annum 480, cum gemina Scholastica. Pater erat notus vir Romanus, eiusdem civitatis, et in pueritia certe gavisus est omnibus bonis illius provinciae. Romam missus ad studia facienda, vidit vacuitatem pompae mundi. Fugit in Sublaqueum, et ibi vixit vitam magnae paupertatis in caverna, vestitus a monacho Romano, qui etiam ei cibum dedit, in habitu monastico. Tribus annis ibi in silentio vivens Deo artius se univit, et virtutem sibi paravit. Cum iam fulsit sanctitate, electus est in abbatum monasterii localis; sed ibidem eius disciplina monachis non placuit, quare eum veneficare tentaverunt. Fugiens, revertit in cavernam, sed multi, desiderantes vitam austeram et devotam sequi, eum secuti sunt, et ibi duodecim parva monasteria erexit ibidemque sanctam regulam suam conscripsit, per quam pro veterum eremitarum rigore temperantiam omnibus in rebus commendat. Non quaerit mortificare monachos per ordinem, sed bene sciens naturam humanam temptat personam formare per vias orationis, laboris, obedientiae. Hanc regulam usque ad hodie milia monachorum per totam orbem sequuntur.

Vita Sancti Benedicti non omnibus placuit, et varii invidiosi ob eius famam quaesierunt eum diffamare.  Nolens eis respondere emigravit in Montem Cassinum, ubi novum monasterium fundavit, in quo monachi Benedictini adhuc vivunt. Ibi mortuus et sepultus est, et honoratur a multis filiis spiritualibus et a tota ecclesia tam in oriente quam in occidente.

Papa Pius XII eo Encyclica Epistula Fulgens Radiatur die 21 Martii 1947 millesimo quadringentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

 

De vita sancti Benedicti scripsit Gregorius Magnus in secundo et quarto libro 
Dialogorum.




#Article 38: Chemia (260 words)


Chemia , sive chymia seu chimia, est scientia multas in disciplinas divisa, quae atomos describendo explicat, quare et quomodo moleculae ex atomis formentur. Vinculum chemicum, quod atomos commitit, est principalis chemiae notio, qua omnes res chemicae explicantur. Cum physica commutationem statuum physicorum materiae describit, tum chemia commutationem chemicam ad vincula chemica formanda rumpendaque refert.

Antiquitus omnes materiae putabantur ex elementis quattuor, nempe ex igne, terra, aqua, aëre provenire. Scientifici aetatis antiquae investigabant, quo modo elementa solvi et coagulari possent, ut novae substantiae medicinaeque crearentur. Medio aevo investigationes chemicae ab Arabibus continuabantur, quorum disciplina alchemia appellabatur. Chemia hodierna ex alchemia medii aevi orta est. 

Hodie scimus materiam ex elementis fere 114 provenire, ut hydrogenio, helio, lithio, carbonio, oxygenio, auro, plumbo, eqs. Systema periodicum omnium elementorum ordo est. In hoc systemate, nomina elementorum chemicorum saepe e lingua Latina derivata sunt.

Chemiae sunt diversae disciplinae:

Chemia organica de moleculis e carbonio factis tractat; in composito organico est vinculum inter atomos carbonii, hydrogeni, oxygenii. Talia composita organica dicuntur quod omnia quae vivunt ex eis facta sunt.

Chemia inorganica de aliis compositis tractat, hoc est, de moleculis sine carbonio, ut metallis.

Sunt autem composita chemica in quibus sunt vincula inter atomum carbonii et atomum metallis. Chemia organometallica de talibus materiis tractat.

In chemia physica describuntur fundamenta physica systematum chemicorum.

Chemia theoretica methodis et organis mathematicae et physicae utitur ad processus chemicos explanandos.

Partes et compositiones materiarum sunt labores chemiae analyticae.

Biochemia est studium processorum chemicorum in cellulis animalium et plantorum.

Hi viri feminaeque chemici sunt aut fuerunt. Inter hos sunt plures laureati Praemii Nobeliani Chemiae.




#Article 39: Carolus Linnaeus (300 words)


Carolus Linnaeus (natus Råshult in vico Smolandiae die 23 Maii 1707; mortuus Upsaliae die 10 Ianuarii 1778), fuit herbarius, zoologicus, et medicus Suecius, qui nomenclaturam binominalem, hodiernum organismorum appellandorum systema, rite ordinavit. Unde appellatur ipse pater taxinomiae hodiernae. Multa ex eius scriptis primum Latine edita sunt.

Linnaeus ruri in Smalandia in Suecia meridiana natus est. In Universitate Upsaliensi educatus est, ubi acroases botanicas anno 1730 habere coepit. Peregre ab anno 1735 ad annum 1738 commorabatur, ubi studebat et primam editionem eius Systematis Naturae in Nederlandia edidit. Tum Sueciam regressus, professor medicinae botanicesque Upsaliae factus est. Itinera per Sueciam annis 1740 ad plantas et animalia reperienda et classificanda fecit. Annis 1750 et 1760 plantas, animalia, et mineralia colligere et classificare solebat, dum nonnulla volumina publicat. Unus e physicis clarissimis in Europa tempore mortis erat.

Ioannes Iacobus Russavius, philosophus Francicus, nuntium ei misit: Dic ei neminem in orbe terrarum maiorem novi. Ioannes Volfgangus Goethius, scriptor politicusque Germanus, arbitratus est: Praeter Shakesperium et Spinozam, neminem inter mortuos novi qui me vehementius movit. Augustus Strindberg, auctor Suecicus, scripsit: Linnaeus re vera erat poeta qui naturalista fortuite factus est. Linnaeus appellatus est princeps botanicorum ac Plinius Septentrionalium. Aestimatur etiam unus ex conditoribus oecologiae hodiernae.

Multarum plantarum multorumque animalium nomina binominalia a Linnaeo descripta sunt. Nominibus botanicis ab eo nobis datis addere licet abbreviationem L.; nominibus zoologicis addere licet Linnaeus cum anno publicationis.

Corpus Linnaei ipsius in taxinomia sua est typus generis Hominis, quamquam eius ossa, numquam ratione investigata, in Ecclesia Cathedrali Upsaliensi iam imperturbata requiescunt.

Praeclarus est quod, permulta milia specierum describens, systema naturae finxit (1738–1766). Elementa taxinomiae biologicae nobis excogitavit, inter quae classis, ordo, genus, species. Hortus Linnaei hodie ad universitatem Upsaliensem videri potest.

Anno 1755, rite factus est eques, et nomen (ut nobilius esset) in Carolum a Linné (Suecice Carl von Linné) mutavit.




#Article 40: Chordata (159 words)


Chordata (nomen a Bateson anno 1885 excogitatum) sunt phylum Animalium quae sunt vel Vertebrata vel unum nonnullorum invertebratorum arte cognatorum. Coniuguntur ob chordam dorsalem seu notochordam, tubum neuralem concavum, sulcos pharyngeos, endostylum, caudam post anum, quas proprietates saltem nonnullo vitae momento omnia habent. Phylum in tribus subphylis consistit: Urochordatis sive Tunicatis, Cephalochordatis (ab Amphioxiformibus repraesentatis), Craniatis (quae Vertebrata et pauca alia comprehendunt). Hemichordata appellata sunt quartum quondam Chordatorum subphylum, quod nunc phylum proprium usitate tractatur. Larvis Urochordatorum sunt notochorda nervorumque chorda quae in adultis amittuntur. Cephalochordatis sunt notochorda nervorumque chorda (sed nullum cerebrum vel propria sensuum organa) et simplicissimum systema circulatorium. Craniata sunt solum phylum cuius membris sunt calvariae. In omnibus Craniatis, Myxinis exceptis, tubus neuralis vertebris cartilagineis aut osseis cingitur, et notochorda est generatim deminuta; ergo Myxiniformes Vertebrata non putantur. Chordata uná cum tribus phylis germanis —quae sunt Hemichordata, Echinodermata, Xenoturbellida— Deuterostomia constituunt, unum ex duobus superphylis quae omnia Animalia pluribus organis praedita (Nephrozoa) comprehendunt (alterum Protozoa sunt).




#Article 41: Canis (167 words)


Canis lupus familiaris, vulgo canis , est forma domestica Canis lupi, speciei familiae Canidarum, ordinis Carnivorum. Nomen varietates feras domesticasque ambas designat. Canis domesticus est unus ex latissime conservatis laborantibus, venaticis, et affabilibus animalibus in toto orbe terrarum.

Canes cito facti sunt omnibus culturis praesentes, et erant in primis conlocationibus humanis pretiosissimi. Traditur migratio trans Fretum Beringianum fortasse nullo modo fieri potuisse sine canibus trahendi (Anglice sled dogs). Canes multas partes hominibus agunt, sicut in venatione, congregatione (Anglice herding), tutela, opere vigilum et militum, sodalitate, et, recentius, hominibus impeditis ministratione (Anglice aiding handicapped people).

Canes sunt animalia familiaria, comites hominum fideles, et saepe licet illis eorum domum intrare. Canis delicia etiam fama est fidelem amicitiamque de quo fabulae abunda sunt. Intellegentia omnino canina multum aestimata est. Mores populares indicant canes magnam intellegentiam habere, quamquam saepe non demonstrant. Intellegentia canina manifesta habetur in discendo ac problematibus solvendis. 

Olfactus caninus trigesies quinquies maior quam noster est; aures autem caninae percipiunt sonos satis infra vel supra illos quos homines possunt.




#Article 42: Cleopatra VII (regina Aegypti) (451 words)


Cleopatra VII Philopator (Graece Κλεοπάτρα Φιλοπάτωρ; anno 69 a.C.n. – Alexandriae 12 Augusti 30 a.C.n.), in litteris historicis Cleopatra tantum nota, fuit pharao Aegypti et ultima Regni Ptolemaici rectrix activa.

E familia Macedonica Lagidarum orta est.

Primo cum fratre et simul marito suo Ptolemaeus XIII rexit. Ab eo expulsa C. Iulium Caesarem se iuvare quaesivit. Is postquam Cn. Pompeium vicerat Cleopatrae imperium reddidit. Cleopatra Caesarem pellicebat. Mater Caesarionis fili Caesaris erat et ab anno 46 a.C.n. ad annum 44 a.C.n. in urbe Roma vixit. 

C. Iulio Caesare occiso, anno 44 a.C.n. Cleopatra ad Aegyptum rediit. Bello civili sequente primo neutri parti se adiunxit. Anno 41 a.C.n. autem M. Antonium socium sibi fecit et anno 37 a.C.n. ei nupta est.

 argenteus anni 32 a.C.n.obverso Cleopatra: CLEOPA[TRAE•REGINAE•REGVM•]FILIORVM•REGVM•reverso Antonius: ANTONI•ARMENIA•DEVICTA
Cleopatra VII nata est anno 69 a.C.n. Pater erat Ptolemaeus XII, et mater Cleopatra V. Cleopatra non erat pulchra quod Cleopatrae parentes erant frater sororque. Cleopatra VII erat regina ultima Ptolemaeorum Graecorum, qui rectores in Aegypto erant. Cleopatrae erant duo fratres et tres sorores. Fratres erant Ptolemaeus XIII, qui natus est anno 62 a.C.n., et Ptolemaeus XIV, qui natus est anno 60 a.C.n. Sorores erant Cleopatra VI Tryphaena, quae nata est anno 75 a.C.n., et Arsinoe IV, quae nata est anno 68 a.C.n., et Berenice IV. Cleopatra credidit se esse dea.

Cleopatra nupsit fratri, Ptolemaeo XIII, primum et regnaverunt in Aegypto quattuor annos. Cleopatra fratrem opprimere poterat auxilio C. Caesaris, qui fratri substitit quod Ptolemaeus XIII praecidit caput Cn. Pompei, maritus Iuliae, solius filiae Iulii Caesaris. Anno 48 a.C.n., cum Iulius Caesar in Aegyptum pervenisset, Iulius Caesar et Cleopatra convenerunt. Ministri Cleopatrae traxerunt Cleopatram celatam tapeta convoluta ad Caesarem. Caesar Cleopatram cupiens ei auxilium dedit. Ergo Caesar, post difficilem bellum Alexandrinum, exercitum vicit Ptolemaei XIII, qui fugiens occisus est. Fratre mortuo, Cleopatra sola regina erat in Aegypto.

Cleopatra VII peperit quattuor liberos: filius Iulii Caesaris erat Caesarion, et liberi M. Antonii erant Cleopatra Selene II quae Iubae II nupsit et regina Mauritaniae fuit, Alexander Helios, et Ptolemaeus Philadelphus.

A senatoribus coniuratis Caesar proditus est anno 44 a.C.n. Post mortem Caesaris et post divisam rempublicam, Cleopatra VII se sociavit cum M. Antonio.

Erant tres partes reipublicae divisae quae regnatae sunt a ducibus novis civilibus, in his Caesar Octavianus et M. Antonius. Caesar Octavianus et M. Antonius inter se dissenserunt, et bellum secutum est. Bellum ante Actium pugnatum est anno 31 a.C.n., quo Octavianus vicit M. Antonium. Erat saucius M. Antonius bello, et mortuus est brachiis Cleopatrae. Post cladem M. Antonii, Cleopatra in gratiam Octaviani reconciliari conabatur; cum autem hoc fieri nullo modo potuisset, Cleopatra sibi ipsa mortem mox conscivit. Fatur enim eam, morsam ab aspide venenosa, mortuam esse. Cleopatra mortua, Aegyptus facta est provincia Romana.




#Article 43: Calendarium (1088 words)


Calendarium est systema quo tempus per aetates accurate aestimatur. Calendaria saepe constant in ordinationibus dierum, mensum, annorumque quibusdam, quae dies et fastos et profestos indicant.

Paene omnia hodie fundamenta habent in calendario Gregoriano, quod creatum est ut dies aequinoctis vernalis die 20 vel 21 Martii semper cadat, sed per aetates multi cultus humani multa calendaria distincta composuerunt ut homines multorum astrorum motum per caelum sequantur.

Calendaria lunaria lunae gyrum in caelo obtemperant. Luna multas phases in caelo praebet. Interlunium est phasis prima lunationis, qua luna primum quadrantem praebet, deinde luna crescit ad mediam, et ad plenam; et inde rursus decrescit mediam alteram suam relinquendo, usque ad ultimum quadrantem, et tandem ad lunam opacam vel novam. Ideo in calendario lunario mensis definitur ut tempus necessarium ad lunam percurrendam omnes phases suas in caelo.

Unicum calendarium re vera lunarium est calendarium Islamicum, quod menses durationis 29 et 30 dierum alternantes diesque intercalarios adhibet, ut gyri lunaris spatium 29.5306 dierum solarium accurate sequatur. Annus mensum duodecim islamicus igitur 354.37 dies solares aequat, ut semper paene 11 diebus cum calendario Gregoriano discrepat. Quamobrem festi dies, sicut Ramadanum, qui calendario Islamico calculantur, quoque in anno undecim dies ingreditur.

Fere omnia calendaria quae lunaria dicuntur sunt calendaria lunisolaria, quae pars lunaris et pars solaris. Exemplum notum calendarii lunarii-solarii est calendarium Hebraicum. Hoc calendarium menses intercalarios inseruit, circulum undeviginti annorum metatonicum sequendo, ut tempora anni numquam multum discrepet. Alium exemplum calendari lunisolaris in usu hodierno est calendarium Sinicum.

Calendaria solaria tempus aestimant iuxta solis cursum in caelo. Haec calendaria specialiter agriculturam servunt, quia agricultura maxime dependent a lucis diei spatio, quod per tempora anni solaria asidue mutatur. Varia anni tempora Telluri producuntur, quia ob Telluris axis inclinationem respectu plano solari, Telluris cursum circum solem efficit spatium lucis diei per annum variare. Longissimum spatium est in aestate; brevissimum est in hieme. Ut calendarium solarium huic variationi correspondat, anni duratio igitur definitur, ut tempus illud aequet, quod necesse est ut lucis diei spatium ad eandem durationem post tempus reddat.

At, ut anni duratio per solis cursum exactiter definiatur, necesse est decernere puncto in orbita Telluris fiduciali, quod ob Telluris axis precessionem, duratio annum aliquanto ab eo puncto dependet. Sunt quattuor puncta cardinalia Telluris orbitae, quae sicut punctum fiduciale servire possunt: dies brumalis (vel dies brevissimus in septentriones, 21/22 Ianuarii), dies aequinoctalis vernalis (Martii 20/21), dies solstitialis (vel dies longissimus in septentriones, 20/21 Iunii), dies aequinoctalis autumnalis (21/22 Septembris). Annus igitur solaris valet, respective, 365.242 740 49, 365.242 374 04, 365.241 626 03, vel 365.242 017 67 dies, Cuius valor medius, qui annus tropicus dicitur, aequat 365.242thinsp;189thinsp;56 dies. Fere omnia calendaria solaria puncto aequinoctali vernali utuntur.

Calendarium Romanum ob partem in origine omnium calendariorum occidentalum notum est. Hoc calendarium in calendarium Iulianum anno 46 a.C.n. ab Iulio Caesare versum, deinde in calendarium Gregorianum anno 1581 ab Papa Gregorio XIII versum est. Hodie paene omnia calendaria in usu sunt species calendarii Gregoriani. Hae species multa festa et religiosa et politica denotant.

Calendaria solaria usitatissima sunt:

Calendarium Gregorianum diem intercalarium Februario addit in annos divisibiles a quattuor, extra eos divisibiles a centum et non a quadringentis. Haec additio efficit ut medius annus Gregorianus 365.242 500 dies aequat, quae adamussim anno aequinoctali vernali 365.242 374 dierum vero appropinquat. Quapropter secundum hoc calendarium dies aequinoctis vernalis die 20 vel 21 Martii semper accidit. Erratum uni diei numquam ante decem millia annorum videbitur.

Quodque calendarium annos numerat secundum mores cultus humani qui calendarium primum incepit. Iudaei in calendario Hebraico numerant ab initio mundi—Anno Mundi, vel A.M. Musulmani in calendario Islamico annos numerant ab anno 622 Gregoriano, Anno Hegirae, vel A.H., cum Machometus Hegiram feceret.

In mundo Romano ante epochum Christianum, annorum numeratio sumpta est saepe ab anno regis vel imperatoris, vel, pro Romanis, ab fundatione Urbis (ab Urbe Condita, vel a.U.C.).

Quod calendarium Gregorianum ab Ecclesia Catholica ortum est, naturaliter hoc in calendario anni a die nativitatis Iesu Christi numerantur. Quapropter diu Europae illi anni post Christum natum numerabantur dicendo Anno Domini (A.D.), vel simili modo. Exempli gratia, annus quo Iesus natus est vocabatur, A.D. 1 (vel 1 p.C.n.); annus superior, Annus primus ante Christum natum (vel 1 a.C.n.). Nihilominus etiam aerae vulgaris (aer. vulg.) et ante aeram vulgarem (ante aer. vulg.) dici potest.

Norma autem numerationis astronomicae moderna illi anno, qui anno Christi natus superior est, numerum zerum assignat, et annis prioribus numeros negativos assignat, ut 40 a.C.n anno -39 astronomico correspondat.

Etiam inter calendaria solaria habentur:

Haec calendaria in usu manent religionis causa.

Omnia calendaria translaticia multas difficultates praebent. Exempli gratia, numerus primi diei hebdomadis mensisque per annum lege obscura variat, itemque in annos dierum ordinatio obscuriter variat. Ut tantae difficultates superentur, necesse est quoque in anno novas chartas calendarias edi. Sunt qui et dicunt calendarium Gregorianum speciem imperialismi culturalis occidentalisque imponit in mundum.

Per aetates multa calendaria ad omnia haec problemata solvenda proposita sunt, sed adhuc nullum tam universale quam calendarium Gregorianum factum est.

Exempla talium calendariorum propositorum sunt:

Calendarium republicanum Francicum propter usum systematis decimalis notum est, quo decades dierum decem factae in loco hebdomadum adhibitae sunt. In usu annos 1793–1805 in Francia fuit, sed illud calendarium tam barbaricum complexumque erat, cuique anni diei singulo suum nomen proprium assignans, ut mox nemo eo usus est.

Calendarium Internationale Perpetualeque, quod in usu annos 1928–1989 apud collegium Eastman-Kodak fuit, in Calendario Positivistico ab Augusto Comte excogitato fundamenta habet, quod invicem in calendario Gregoriano et calendariis Polynesiae solariis fundamenta habet. Hoc in calendario omnes menses die Solis incipiunt, et accurate 28 dies (quattuor hebdomades) durant. Sunt tredecim menses cuncti, additicio mense Sole inter Iunium et Iulium interposito. Sunt duo dies intercalarii. Ultimus anni dies semper est specialis nomine Dies anni, nullo mense incluso. Et cum necesse est specialem diem intercalarium inserere, sequente calendarii Gregoriani lege de diebus intercalariis, ille dies interponendus est inter menses Iunium et Solem.

Calendaria fiscalia eo consilio creantur, ut faciliores agantur activites financiales et eae quae ad vectigalia pertineant. Saepe his in calendariis menses redduntur, ut quisque numerum hebdomadum integrum, aut quattuor aut quinque, includat. Talia calendaria late a collegiis, regiminibus, systematisque computatralibus adhibentur.

Calendarium ISO, sub norma ISO 8601 anno 1988 a societate normas definendi ISO editum, est calendarium fiscalium, in quo quique annus in Lunae die incipit, et in Solis die desinit, et diei numerus immediater diem hebdomadis dat. Illud calendarium ISO autem, quaquam multa beneficia praebet, sicut calendarium liberum numquam potest servire, quod necesse est primum calendarium Gregorianum scire, priusquam calendario uti possimus. Annus ISO sic definitur, ut semper illo Lunae die incipiat iacente in hebdomade inter diem 29 Decembris et 4 Ianuarii calendarii Gregoriani.




#Article 44: Computatrum (234 words)


Computatrum  vel (instrumentum) computatorium  vel ordinatrum  est machina computandi vel computationes ordinandi. A quibusdam hominibus etiam verbo minuto calculi (electronici) nuncupantur. Pro forma gestabili, est computatrum gestabile.

Quattuor sunt armaturae partes computatri:

Processorium medium (vel CPU) est cor computatri, quod omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe pars processorii centralis est, paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.

Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon .

Prima computatra electronica annis ab 1930 ad 1940 a Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, instruuntur, sed re vera aetas computatrorum coepit anno 1977, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introduxissent. Et die 12 Augusti 1981, IBM primum computatrum personale pro mercato creavit. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiavissent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 10 Iunii 2007, 1thinsp;133thinsp;000thinsp;000 hominum interreti usi sunt.




#Article 45: Carthago (116 words)


Carthago (Punice , Qart-ḥadašt, 'urbs nova') fuit urbs et civitas Poenorum in Africa, anno 814 a.C.n. condita. 

Ad litus Maris Mediterranei cum portu magno sita est. Secundum narrationes Romanas, Carthago colonia condita est a Didone, prima urbis regina; Aeneas praeterea cum Didone Carthagine moratus est, priusquam in Italiam veniret. Carthagine quotannis annui bini reges creabantur.

Bella Punica tria Romani contra Carthaginenses gesserunt. 

Carthaginienses praeclari: 

Anno 439 rege Geiserico Vandali Carthaginem expugnaverunt. Ab eodem anno usque ad annum 533 Carthago fuit caput Regni Vandalorum. Die 13 Septembris autem anni 533 Flavius Belisarius Vandalos ad decimum lapidem ab urbe Carthagine positum vicit et postridie urbem occupavit. Exinde Carthago iterum pars imperii Romani fuit. 

Anno 698 Arabes Carthaginem occupaverunt.




#Article 46: Carthago Nova (114 words)


Carthago Nova, sere Carthago Spartaria et Carthagenna (Hispanice: Cartagena) est urbs Hispaniae, in Regione Murciae sita, prope promunturium Trete.

Carthago Nova anno 225 a.C.n. ab Hasdrubale, duce Poenorum, condita est. Scipio Africanus urbem anno 205 a.C.n. expugnavit. Fuit magnus portus Hispaniae in Romanorum aetate atque caput provinciae Carthaginensis.

Fuit caput provinciae Byzantinae in Hispania sub nomine Carthago Spartaria et a Suinthila capta est pro Visigothis et in bello deleta. Fuit quoque caput provinciae Visigothicae et sedes episcopalis.

Aetate Islamica Carthago Nova decrescit sicut Murcia crescit.

Conquisitatores Hispani urbem Columbiae nominaverunt Carthago Nova apud Indias (Cartagena de Indias).

Carthagini novae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:




#Article 47: Clepsydra (155 words)


Clepsydra  (e verbis Graecis κλέπτειν 'clepere' et ὕδωρ 'aqua') est rude horologii genus, quod aqua de superiore vase in inferius guttatim cadente tempus indicat.

Clepsydrae ac solarii possunt esse antiquissimi apparatus ad tempus metiendum, nisi constant gnomon et baculum dierum numerandorum. Nescitur ubi et quando inveniuntur, nec unquam sciri possit propter earum magnas antiquitates. 

Variae regiones mundi velut India et Sinae multa clepsydrarum indicia ostendunt, sed tempus eius non est certum. Quidam auctores postulant quod clepsydrae fuit in Sinis tam mature quam 4000 a.C.n. Cratera autem foramine minimo perforata constat forma simplissima clepsydrae, quod usque hodie late confirmatur, aetate Babyloniana Aegyptianaque saeculo sexto decimo a.C.n. novata. Romani tandem et Graeci clepsydram meliorem fecerunt, systema respondendi, rotas dentatas, et machinationem elabendi habentem. Ea horologia fuerunt accuratiora, etiam ea automata ingeniosa gubernaverunt.

Byzantii, praesertim regii Islamici, clepsydrae amplius emendatae sunt, accuratiores fientes, rotas epicyclicas multiplices, rotas aquae, et facultatem programmandi habentes, quae tandem emendationes in Europa veniunt.




#Article 48: Gaius Plinius Secundus (417 words)


Gaius Plinius Secundus, vulgo Plinius Maior appellatus (Comi anno 23 natus, eruptione Vesuvii die 24 Augusti 79 mortuus), fuit vir doctus, dux militaris Romanus, et avunculus Gai Plinii Caecilii Secundi. Auctor fuit Naturalis historiae. 

Plinius origine equestri natus est. Soror erat Plinia, cuius filium Gaium Plinium Caecilium Secundum Plinius Maior, qui ipse liberis orbus erat, educavit, postquam sororis maritus mortuus est. Postea eum etiam adoptavit. 

Plinius Maior Romae educatus est, ubi Publium Pomponium Secundum poetam tragoediorum cognovit. Ibi praecipue botanicae arti studuit. Aliquamdiu Plinius et causas dixit. Tum, anno 47 in Germania praefectus alae bellis Gnaei Domitii Corbulonis contra Chaucos interfuit. Annis 50 et 51 ad Rhenum fuit, ubi fontem salutarem valetudini apud Aquas Mattiacas situm descripsit. Anno 52 Romam revertit et Comi iterum causas dixit. Postquam Nerone imperatore cursum honorum intermisit, anno 70 bello Iudaico Titi Flavii interfuit. De eius magistratibus insequentium annorum nihil certi novimus, sed anno 78 praefectus classi Misenensi factus Naturalem historiam scribebat. Cum anno 79 homines eruptione Vesuvii in periculum ductos adiuvare conabatur, ipse in ora maritima iuxta Pompeios mortuus est.

Opera omnia avunculi sui, cum numero voluminum, sic recitat Plinius minor in epistula Baebio Macro missa:

De modo studendi idem sic explicat: Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absoluerit? ... Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum tardissime octaua, saepe sexta. . . . Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. . . . In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur (cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat). In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.

Opus solum Plinii hodie servatum est Naturalis historia in 37 libros divisa, e permultis scriptoribus Graecis et Latinis hausta, de geographia, botanica, pharmacologia. necnon multis aliis scientiis disserens.

Plinius praeclarissimus fuit Medio Aevo ut qui scientiam naturalem Graecorum Romanorumque Latine digessit seriatim. Opus eius perutile est quia fere omnes libri a Plinio excerpti hodie deperditi sunt.




#Article 49: Calendarium Romanum (532 words)


Calendarium Romanum formam suam inter originem Romae et finem Imperii Romani iterum atque iterum mutavit. A C. Iulio Caesare formata in Calendarium Iulianum formavit fundamentum calendarii nostri vigente: Calendario Gregoriano.

Omnium primum erat calendarium lunare cum decem mensibus et tempore aequinoctii vernalis coepit. Romulus id circa 753 a.C.n. excogitavisse dictus est, sed ex calendario lunari Graecorum fundari videtur. Eo tempore hi menses erant:

Ob eum calendarium antiquum mensis December numerum decem nomine suo habet (etiam menses Quintilis, Sextilis, September, October, et November).

Tale calendarium solum 304 dies continuit. Circa sexaginta et unum dies hiemis non in numero calendarii erant. Causa huius calendarii et proprietatum eius probabiliter vita et labores agricolarum erant.

Numa Pompilius, secundus ex septem - a maioribus traditis - regibus Romae, primam correctionem calendarii fecisse dictus est. Circa 713 a.C.n. spatium mensium brevium de triginta diebus ad undetriginta dies minuit. Praeterea menses Ianuarium (undetriginta dies) et Februarium (duodetriginta dies) ad finem calendarii addidit. Ita annus Romanus iam 355 dies duravit, at tamen annus circiter decem diebus brevior erat. Ob eam rem alternis annis mensis Mercedinus seu Intercalaris (27 aut 28 dies) post a. d. VI Kalendas Martias (paulo ante finem mensis Februarii), cuius numerus dierum illis annis ad 23 dies minutus est, inseri debitus est. Id cura pontificis maximi erat. Ille momentum officii non semper scivit. Itaque plerumque Mercedinum addere oblitum est, quare dies exacti rerum antiquarum saepe incerti sunt.

Anno 46 a.C.n. C. Iulius Caesar astronomis aegyptis persuasus calendarium iterum refecit, formans Calendarium Iulianum. Calendario recenti simile erat. Nunc non iam officium pontificis maximi erat mensem Mercedinum inserere, sed quinto quoque anno (= annus intercalaris) dies unus additus est (ut explicat Dio Cassius 43.26). Hic dies non ad finem additus, sed dies vicesimus quartus mensis Februaris (= ante diem sextum Kalendas Martias) duplicatus est. Hic dies novus dies bis sextus ante Kalendas Martias appellatus est. Ob eam rem in lingua Latina sera annus intercalaris etiam annus bissextus vocatus est. Aliquae linguae etiam hodie eum sic appellant: année bissextile (Francogallice), anno bisestile (Italiane), año bisiesto (Hispanice), ano bissexto (Lusice), et bissextile year (Anglice).

Romani pro tribus diebus mensis nomina praecipua habebant: Kalendae, Nonae, et Idus. Initio dies lunae faciebus aequati sunt (Nones = luna dimidiata, Idus = plenilunium). In principio hi dies probabiliter pronuntiati sunt quando lunae facies conventi sunt. Numa Pompilius Kalendis, Nonis, Idibusque dies fixos assignavit:

Aliae differentiae inter calendarium Romanum et calendarium occidentalem recentem sunt. Romani non dies ad primum diem mensis respicientes numeraverunt (i.e. primus dies post principium mensis etc.), at ad dies nominatos pronumeraverunt. Nota bene: Romani numerantes diem nominatum includerunt. Ita 2 September = quattuor dies ante 5 Septembrem (= Nonae), non tres dies antea.

Spatium septem dierum, quo septimana vel hebdomas appellatur, res publica Romana non habuit. Imperio Romano primo incolae locorum occidentalium septimanam ascisciverunt: Iudaeae, Christiani aliique 
qui tempus in oriente acti erant.

Lingua Latina dies septimanae dis deabusque, inter eos Soli et Lunae, dedicati sunt:

In principio anni Respublicae Romanae non numerati, sed a consulibus 
nominati, sunt; e.g. annus 205 a.C.n. annus consulatus Publii Cornelii Scipionis Africani et Publii Licinii Crassi erat.

Serius anni ab urbe condita (anno 753 a.C.n.) numerati sunt. Ergo 
aliquae inscriptiones A.V.C. (= AB VRBE CONDITA) continent.




#Article 50: Marcus Porcius Cato maior (539 words)


Marcus Porcius Cato, vel Cato Censor vel Cato maior (ad Catonem minorem distinguendum) dictus, Marci filius, orator, historicus, natus Tusculi anno 234 a.C.n., novus homo consul 195 cum L. Valerio Flacco fuit ac censor anno 184 cum hoc; mortuus est anno 149.

Marcus Porcius Cato anno 234 a.C.n. Tusculi natus familia plebeia sed haud paupera est. Iuvenis agros Sabinos patris coluit, fortasse iuxta Venafrum (ibi enim Cato ipse, sicut e libro De agri cultura discimus, fundum possedit). Ego iam a principio, dixit Cato, in parsimonia atque in duritia atque industria omnem adulescentiam meam abstinui agro colendo, saxis Sabinis, silicibus repastinandis atque conserendis.

Annum septimum decimum agens militiam capessivit; cumque Hannibal terram Italicam laceraret atque vexaret ab anno 214 ad annum 202 in Bello Punico altero Cato pugnavit quaestor militaris, Scipione duce. Scitur apud flumen Metaurum pugnavisse anno 202. Posteaquam in Hiberia Sardiniaque mores probatos suos ostendit, Hispanicos rebelles durissime subegit; qua re in triumpho ductus est. Cum in patriam rediisset, cursum rei publicae coepit honorum ac quamquam homo novus esset Catonis cursus honorum celeris fuit. Anno 195 obstitit Legis Oppiae abrogationi ac in ipso anno consul factus est. Anno 184 factus est censor et in hoc officio maximam morum maiorum observantiam demonstravit contra luxuries nobilitatis.

Statim plurimas causas contra Scipionem Africanum, ducem proximi belli sed etiam maximum auctorem cultus humanitatisque Graecorum in urbe, coepit: in primis propter Africani inhonestum sumptuosumque modum vivendi. Quadraginta quattuor causas contra gentem Aemilianam incepit. Anno 184 a.C.n. post bellum adversus Antiochum Syriacum Cato Scipionem de repetundis accusavit quia magnam partem spoliorum belli possessam ab ipso Africano putabat esse. Accusationibus Scipio respondere non potuit: nihil dixit nisi illum diem esse diem in quo Hannibalem profligatum. Tametsi absolutus est sese exilio affecit in sua villa in Literno, in qua mortuus est insequenti anno.   

Credebat Cato philosophiam et mores Graiorum nocere moribus antiquis Romanis. Aestimabat philosophiam perniciosam ac inutilem disciplinae boni civis Romani esse. Anno 155 a.C.n., Cato, patrum conscriptorum concilio habito, ab Urbe trium philosophorum legationem expulit quoniam suis orationibus Carneades Academicus, Diogenes Stoicus et Critolaus Peripateticus plurimorum civium praecipue iuventutis animos in se convertebant.

Maxime Cato in Senatu operam dedit ad bellum contra Carthaginem indicendum, anno 151 a.C.n. Cato putabat illam urbem iam antiquam rivalem Romae posse perniciosam ad mercaturam mediterraneam Urbis esse. In omnibus conciliis in Senatu habitis solebat Censor haec verba dicere in exitu orationis: Ceterum censeo Carthaginem esse delendam. Anno 149, Romani naves soluerunt ad contra Carthaginem pugnam committendam. Eodem anno, Cato mortuus est.

Inter veterrimos scriptores litteraturae Latinae perpauci sunt quibus sermo natalis Latinus fuit; in hoc numero eminet Cato, primus in illa lingua historicus, primus de re rustica scriptor. Opera eius sunt:   

Crebriter annis insequentibus citantur Catonis opera et dicta. Oratoris definitio (Orator est, Marce fili, vir bonus dicendi peritus) primus scriptorum nobis servatorum citat Seneca maior, sed post eum Quintilianus et Apuleius. Secundum Plinium minorem Herennius Senecio eandem sententiam e contrario vertit: Orator est uir malus dicendi imperitus. Praeceptum Quod tibi deerit, a te ipso mutuare citat Seneca minor Sententia de parsimonia, duritia et industria iuventutis suae citat Paulus Festus cum multis aliis fragmentis operum Catonianorum; haec tres virtutes Catonis typicae a posterioribus videntur.

Disticha Catonis et Monosticha Catonis, versibus hexametris composita, falso Catoni ab eruditis mediaevalibus adscripta sunt.




#Article 51: Lucius Iunius Moderatus Columella (100 words)


Lucius Iunius Moderatus Columella, auctor Romanus saeculi I p.C.n., Gaditanus, librum unicum De arboribus et postea libros duodecim Rei rusticae scripsit, quorum decimus versibus constat et de hortis tractat. 

Cursu honorum militari finito Columella latifundia in Italia sibi acquisivit. Circa annum 60 p.Chr.n. opus suum  »De re rustica« voluminibus in XII pepigit in quo conspectum largissimum de agricultura revelabat atque delineabat. Auctor noster argumentis et quaestionibus res rusticas spectantibus inflammatus fuisse videtur quia neglegentiam atque insipientiam in paganis planxit. Libro autem decimo de horticultura, ut Vergilius honoraretur, epicam formam dedit. Eiusdem rei praetractatio brevior in opusculo  »De arboribus« servata est.




#Article 52: Gibraltaria (203 words)


Gibraltaria seu mons Calpe seu Calpe mons est territorium transmarinum Britannicum in fine meridiano Paeninsulae Ibericae situm. Area est 2.6 milia quadrata, finesque cum Hispania partitur. Calpe seu rupes Gibraltarensis est maior territorii proprietas geographica, antiquitate una ex columnis Herculis. Ad radices montis patet regio urbana uberrimae multitudinis, ubi plus quam 30thinsp;000 Gibraltariani et cives aliarum civitatum habitant. Sententiola territorialis est Nulli Expugnabilis Hosti.

Vires Anglo-Nederlandicae Gibraltariam per Bellum de successione Hispanica pro Habsburgensi regni petitore anno 1704 ceperunt. Territorium deinde Regno Britannico per pacem Traiecti ad Rhenum anno 1713 perpetuo concessum est. Secundo bello mundano, territorum erat Regiae Classis portus magni momenti, cum aditum et exitum maris Mediterranei contineret, fretum solum tredecim milia latum. Oeconomia Gibraltarensis hodie periegese, alea interretiali, ministeriis pecuniariis, et transportatione oneris-- fundatur.

Nomen Gibraltaria a vocabulo Hispanico Gibraltar deducitur, quod ipsum ab Arabico Jabal Ṭāriq (جبل طارق) 'Mons Tariquus' derivatur, quod vicissim ad Saxum Gibraltarense attingit, ex Tariquo ibn-Ziyad, duce Omayadarum, appellatum, qui primum impetum Umayyadensem in Iberiam duxit ante principales copias anno 711, Al-Walid I calipho Omayadarum imperante. Tempore Imperii Romani Mons Calpe appellabatur, nomen originis Punicae, unam ex Columnis Herculis designans.

Sunt simii in Gibraltaria quia, secundum fabulam a maioribus traditam, Britanni manebunt dum simii adsint.




#Article 53: Cerebrum (174 words)


Cerebrum sive encephalon est systematis nervosi pars et centrum in homine ceterisque animalibus vertebratis ac plurimis invertebratis. Sedes est copiae quam maximae neuronum, nam cerebrum hominis sapientis 30–100 milliarda neuronorum (et deni cellularum glialium quam neuronorum) continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10thinsp;000 fere synapsium. In hominibus consumptio energiae ATP valde magna est, circiter 20% totius corporis.

Cum computatro aut intellegentia artificiali comparari potest, ubi cerebrum instar computatri biologici est ac tamquam intellegentia artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.

Cerebrum in arthropodis, cephalopodis, tardigradis, vertebratis invenitur.

Cerebrum ex prosencephalo crevit. In minores partes divisum est:

Generaliter dictum consumptio energiae ATP intracerebralis permagna videtur: Circiter 20% energiae totius corporis humani modo in cerebro consumunter. Videtur, ut neurona et cellulae gliales (imprimis astrocyti) intente interagant, quo astrocyti circiter 40% energiae glucosi in glycogenum accumulant. Gubernatio itinerum metabolicorum (glycogenogenesis, glycogenolysis) per gliotransmissores ut glutamatum, ATP fit.

Gravissimi morbi cerebri sunt:




#Article 54: Chemia organica (175 words)


Chemia organica est disciplina chemica de compositis chemicis quae vincula inter carbonium et hydrogenium continent. Exempla chemicarum organicarum sunt ethanum, quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et methanum, quod quattuor habet. Inorganica autem sunt monoxidum carbonii, dioxidum carbonii, acidum carbonicum, et aliae moleculae quae talibus vinculis carent. Fons biochemiae est, at oppositio chemiae organicae est chemia inorganica.

Nomen organica historice a verbo biologico 'organismus' deducitur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed Fridericus Wöhler, chemicus Germanicus, hanc rationem anno 1828 revicit, demonstrando synthesim ureae in vitro; nomen autem organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire organicas quae non sunt per se ab origine organica.

Chemicae organicae regulis nominandi IUPAC parent.

Carbonium catenas cum ipso saepe format et hydrogenium illis catenis coniunctum est stipes chemicarum organicarum quae hydrocarbura aliphatica appellantur. Inter eas aliphaticas sunt alcini vincula triplicia habentes, alceni vincula duplicia habentes, et alcani qui vinculis triplicibus duplecibusque totaliter carent. Exempla alcani sunt: 

Aliae species chemicarum organicarum sunt:




#Article 55: Carbonium (112 words)


Carbonium seu carboneum (C) est elementum chemicum, in systemate periodico sextum, in turma quarta decima (secundum UICPA, traditionaliter quarta) et in periodo secunda positum. Numerus protonum est sex. Sunt autem quattuor electrona in sphaera electronica extrema. Nomen carbonii a carbone deducitur, quia ipse in carbonio consistit.

Sunt imprimis isotopi tres :

Carbonium statu materiae (298 K) est solidum; id autem est liquidum super 3823 K, sed aeriforme super temperaturam 5100 K.

Ipsum est basis chemicae organicae et propterea, vitae. Sine carbonio, non fieri vita posset in Tellure.

Inorganica sunt :

Est elementum insigne carbonium ob causas multas. Formis allotropicis includitur suis graphites, leniorum substantiarum atque adamas autem durius omnibus.

Carbonium purum substantias diversas format:




#Article 56: Cracovia (227 words)


Cracovia , Polonice Kraków, est antiqua Poloniae urbs ad Vistulam flumen iacens, secunda civitatis omnis quo ad numerum incolarum pertinet. Ibi anno 2017 homines 766 739 habitabant.

Cracovia iam saeculo VII frequentata esse censetur. Emporium ibi crescebat, silvis circumdatum, inter Moravos et Bohemos saeculis IX et X disputatum, saeculo X exeunte a Polonis raptum. Ab anno 1038 urbs capitalis fuit regni Polonici. Annis 1241 et 1259 a Mongolis capta et delapidata est. Rex Casimirus III suburbia occidentalia in novam urbem nomine Casimiriam erexit, sed in ipsa Cracovia universitatem anno 1364 condidit, mediae Europae post Pragensem antiquissima, quam alumni semper almam matrem Cracoviensem sed recentiores universitatem Iagellonicam nuncupant e nomine domus regnatricis Iagellonicae quae ab anno 1385, Cracoviae in urbe sedens, provincias Lituanicas Polonicasque necnon alias imperabat usque ad annum 1596 quo caput regni Polonici magnique ducatus Lituaniae iussu regis Sigismundi III Varsaviam remotum sit. Cracovia anno 1655 a Suecis capta mox sub regno Polonico recepta est. Ab anno 1815 urbs libera fuit sub tutela civitatum circumiacentium, titulo rei publicae Cracoviensis, sed ab anno 1846 usque in 1918 imperio Austrohungarico subiecta est. A quo anno pars est rei publicae Poloniae.

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum inter patrimonium culturae orbis terrarum inscripta est.

Stanislaus Lem anno 2006 Cracoviae mortuus est. Inter discipulos universitatis praeclaros sunt Nicolaus Copernicus et Carolus Wojtyła (Ioannes Paulus Papa II).




#Article 57: Consul (325 words)


Consul (abbr. Cos.) (-is, m) fuit summus rei publicae Romanae magistratus. 

Si consul obiit aut dismissus est, vir electus est consul reliquum consulati. Hic vir Consul suffectus vocatus est.

More maiorum magistratus anno 509 a.C.n., anno constitutionis rei publicae, coepit. Antiquissimi autem consules fortasse erant fabulosi. Inter rem publicam patriciis quadraginta et plebi quadraginta duo annos habere oportuit. Quotannis duo consules electi sunt, cum potestate sibi interdicendi. Consules nomina sua anno dederunt; exempli causa 59 a.C.n. fuit annus Iulii Caesaris et Marci Calpurnii Bibuli. Consul, si inter consulatum occideret, suffectus (cos. suff.) electus sit. Duodecim lictores cum consule incedebant.

Consules et religiosa et militaria officia exsequebantur. Auguria interpretati sunt antequam exercitus in campum ducerent. Consules inter bella artis militaris periti esse debuerunt, sed semper comitia plena controversiae erat. In principio, solum patriciis consulatum petere licuit. Primus e plebe Lucius Sextius consulatum gessit, anno 366 a.C.n.; posthac consulatus finis cursus honorum factus est.

Octavianus Augustus, primus imperator Romanus, consulatum plurima potestate spoliavit. Inter Imperium Romanum, consulatus nihil nisi honor erat. Consules ordinarii consulatum Kalendis Ianuariis coeperunt et nomina sua anno dederunt, sed se abdicaverunt, ut suffecti annum perficerent. Nonnumquam et suffecti se abdicaverunt, ut alii suffecti eos reponerent. Fuerunt anno 190 viginti quinque consules. Imperatores frequenter cursum honorum praetermittebat; exempli causa imperator Honorius consulatum at natum datus est. 

Imperium Gallicum, secessum anno 260, consules etiam habuit. Constantinus Magnus alter consulem Romam alter Constantinopolim adsignavit. Post Imperium Occidentalem occasum interdum solus unus consul in oriente erat. Supremus consul in occidente, Decimus Theodorius Paulinus, magistratum anno 534 gessit, et supremus in oriente, Flavius Basilius Iunior, anno 541 gessit.

Consules appellantur magistrates municipiorum liberorum medii aevi aemulatione romanae rei publicae. Isti erant variabili numero. Consules maiores erant municipales regentes, alii consules consistebant consiliis quae varia munera habebant.

Anno 1799, Franci appellationem consul tribus viris, qui potestatem decem annos tenturi essent, contulerunt. Tribus annis post, Napoleon consulem perpetuum se declaravit, et Napoleone imperatore creato, magistratus ad finem anno 1804 venit. 




#Article 58: Claudius (imperator) (519 words)


Tiberius Claudius Nero Caesar Drusus, appellatus a principio Tiberius Claudius Drusus Nero Germanicus (1 Augusti 10 a.C.n. Lugduni – 13 Octobris 54) fuit imperator Romanus ab 24 Ianuarii 41 usque ad mortem. Natus Lugduni Galliae fuit primus imperator, qui extra Italiam natus est, nepos Liviae, uxoris Augusti, sororis filius Tiberii, et frater Germanici Caesaris.

Filius fuit Drusi et Antoniae. Claudius uxores duxit quattuor, primam Plautiam Urgulanillam, deinde Aeliam Paetinam, tum ab anno 39/40 Valeriam Messalinam, quam securi percuti iussit Octobri anni 48. Uxor ultima, fratris filia Agrippina, filia Germanici et Agrippinae Maioris, quam anno 49 duxit, venenatis fungis eum necavit, ut quidam putant.

E Messalina duos liberos habuit, Britannicum (natus 12 Februarii 41, mortuus eodem die anno 55), qui autem fortasse filius Caligulae erat, et Octaviam (nata circa annum 39, mortua 9 Iunii anno 62), quae nupsit fratri adoptivo suo, filio Agrippinae, imperatori Neroni, quem Claudius Agrippina suadente 25 Februarii anni 50 adoptaverat.

Ante imperium nemo Claudium imperatorem fore putabat. Claudicabat (hinc cognomen suum) et balbutiebat, Claudio insultato. Mater Claudii eum stultissimum dixit. Haec impediverunt quominus eum necari inter purgationes nobilium Romanorum sub imperio Tiberii Caligulaeque. Augustus et Tiberius idcirco Claudium a vita publica et cursu honorum arcebant. Caligula autem eum anno 37 consulem suffectum fecit. 

Postquam coniuratione legatorum senatorumque Caligula necatus est, quidam milites Claudium post aulaeum invenerunt et eum imperatorem creaverunt, cogitantes eum fore mollem patronum. Quamquam Claudii in animo non esset imperator fieri et quidam senatores ut Gnaeus Sentius Saturninus de re publica libera restituenda cogitaverunt, paulo post senatus statum eius confirmavit, quod praetoriani milites id magna vi postulaverunt. Claudius imperavit ut interfectores Caligulae interficerentur.

Aliquot proposita gloriae cupidus coepit, inter quae extentio portus Ostiensis erat. Imperium res bene gestas militares sub Claudio percepit. Anno 47, praetore Vespasiano, legato A. Plautio, legiones Romanae Britanniam tandem vicerunt, ducentes provinciam contumacem sub imperio Romano per sequentes trecentumquinquaginta annos. Claudius ipse anno 43 in Britanniam properaverat triumphumque de Britannis celebraverat, sed Caratacus, dux Britannorum, non prius quam anno 51 in deditionem venit. In profectione Britannica Scribonius Largus apothecarius imperatorem secutus est. 

Claudius, cum imperavit, quater consulatum egit (annis 42, 43, 47, 51). Anno 47 cum Lucio Vitellio censuram administravit. 1 Iunii ad usque 3 Iunii ludos saeculares celebravit. Anno 49 pomerium urbis Romae extendit. 1 Augusti 52 Aqua Claudia et Anio Novus inauguratae sunt. Libertis suis - ut e.g. Narcisso - magnam potestatem tradidit.

Claudius cibi vinique quocumque et tempore et loco appetentissimus erat, ait Suetonius; cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. 

Ante principatum nactum contumeliis obnoxius erat. Si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagrove velut per ludum excitabatur.

Opera Claudii, quorum titulos apud Suetonium habemus, deperdita sunt.

Tantum superest pars orationis ad senatum anno 48 habitae in aenea tabula Tabula Claudiana dicta.




#Article 59: Carolus Magnus (417 words)


Carolus Magnus, etiam Karolus Magnus appellatus (Francogallice Charlemagne; Theodisce Karl der Große) (742–814), fuit Rex Francorum ex anno 768 et Imperator Romanorum ex anno 800 ad mortem. Regnum Francorum in imperium auxit quod multas partes Europae Occidentalis et Mediae complexus est. Per suum regnum et imperium, Italiam vicit, et nomine Imperatore Augusto diadema e manibus Leonis Papae III die 25 Decembris 800 accepit.

Coniungitur eius dominatus cum Renascentia Carolingiana, recreatione artis, religionis, culturae, Ecclesia Catholica adiuvante. Ipse per victorias externas et correctiones internas Europam Occidentalem et Media Aeva Europaea definire adiuvit. Carolus I in indicibus regnalibus Germaniae, Sacri Romani Imperii, et Franciae numeratur.

Carolus, filius Regis Pippini Brevis et Bertradae Lauduni, reginae Francicae, patri anno 768 succedens, primum cum Carlomanno I fratre rexit. Saepe subicitur coniunctio fratrum infelix fuisse, sed etiam subiciuntur impedimenta ab annalium scriptoribus in maius extulisse.

Carolus Heristali natus est die 2 Aprilis 742, filius Peppini Iunioris (Brevis) et Bertradae Laonis. Eginhardus scripsit Carolum hominem esse cui corpus bene constitutum erat.

Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.

Postea gentes Saxones quae a Francorum dominio defecerant domuit.

Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatricem fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.

Ex concubina nomine Himiltrude unum filium genuit, nomine Pippinum, qui postea, mutata veste et tonsuratus, in Prumia monasterium trusus est.

Prima Caroli Magni uxor fuit filia Desiderii regis Langobardorum cuius nomen nobis incognitum est (scilicet Desiderata aut Gerperga).

Secundam uxorem ex gente Sueborum duxit, nomine Hildegardem, cuius pater Geroldus comes fuit. Ex ea multos liberos genuit. Tres filios, Carolum, Carlomannum (ab anno 781 Pippinus nuncupatus), et Hludovicum, atque tres filias, nominibus Hruodtrudis (Rotrudis), Berhta (Berta), et Gisla (Gisela). Tres liberi eius nominibus Adalhaidis, Hlotharius et Hildegardis in albis iam de hac luce migraverunt.

Rorico ex filia maior Rotrude filium nomine Hludovicum genuit. 

Angilbertus primicerius palatii et minister Karoli Magni ex secunda filia nomine Berta duos filios genuit, quorum nomina fuerunt Hartnidus et Nithardus.

Post Hildegardae mortem Carolus Fastradam in matrimonium duxit.

Anno 1165, antipapa Paschalis III Carolum Magnum sanctum creavit, sed anno 1179 Concilium Lateranense Tertium omnia decreta huius antipapae III nulla declaravit. Carolus Magnus etiam persona carminorum epicorum La chanson de Roland atque Orlando Furioso Ludovici Ariosti est.




#Article 60: Canada (2250 words)


Canada  sive raro Canadia est civitas sui iuris in America septentrionali sita, spatio secunda maxima mundi post Russiam. In rebus politicis, civitas est monarchia constitutionalis, foederatio ex decem provinciis et tribus territoriis consistens, quae anno 1867 per legem confoederationis constituta est.

Caput est Ottava, sedes parlamenti, gubernatoris generalis, et primi ministri. Urbs numerum incolarum Toronto (cum amplius quinque milionibus incolarum), Monte Regio (cum amplius tribus), Vancuverio (cum circa duobus milionibus) et Calgaria (cum circa milione) superatur. Etiam circa dimidium millionis incolarum superant Edmundopolis, Vinnipega, Quebecum urbs, Hamiltonium.

In principiis, antiquarum coloniarum ad Franciam et Britanniarum Regnum pertinentium foedus, quamobrem Canada Francophoniae et Consortionis Populorum sodalis, praeter alias internationales consociationes velut Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali. Canada duas habet linguas publicas: Anglicam et Francogallicam; hac ultima Quebecum praesertim utitur. Parlamentum praecipue a quattuor principalium factionum sodalibus formatur, quarum Factio Liberalis praecipua per plerosque ultimos annos fuit, etenim naturalis factio dominativa appellatur.

Civitatibus Foederatis Americae meridie et occidenti (Alascae, cum qua longam amicitiam fecit) finitima est. Groenlandia (Danica possessio) et insulae Sancti Petri et Miquelonensis (Francicae) quoque prope sunt.

Primi fines Canadae incoluerunt gentes aboriginales, hodie Primae Nationes dictae, vel ita a deo suo dispositi (ut ab ipsis traditur) vel ab Asia per pontem terrenum Americam circa 10 000 a.C.n. ingressi. Plurimas civitates hic floruisse, occidisse, bellavisse tot per saecula credere licet, vatibus haud carentes sacris, sed in historias hominum rare memoratas. Plurimae exstant, inter quas gens Irocica, Creea, Haida.

Vicingi Leivo Erici filio duce partem Terrae Novae circa annum 1000 invenerunt, quam Vinlandiam appellaverunt breviterque Ansam Pratensem incoluerunt; denique fame sitique depulsi sunt et in Islandiam regressi.

Post Vicingos, exploraverunt litus Atlanticum Canadae Ioannes Cabottus (anno 1497) et Iacobus Cartier (annis 1534–1542), hic pro rege Francorum, ille pro rege Anglorum. Cartier urbem Hochelagae visitavit coloniamque prope urbem Stadaconae condidit, cui nomen Quebeci dedit. A civibus Stadaconae nomen traxit Canada, nam vocabulum kanata Irocice 'villa' vel 'vicus' valet, quo nomine cives urbem suam designaverunt; Cartier tamen, linguae Irocicanae inscitus, hoc nomen false regionem totam significare putavit.

Coloniae a Cartier successoribusque suis positae, et in ripis Fluvii Sancti Laurentii et in litoribus orientalibus Americae Septentrionalis, nomine Novae Franciae creverunt. Incolae huius civitatis agros colebant, plurima commercia cum indigenis habebant (praecipue ut pelles emerent), nonnulla bella cum septem nationibus Confoederationis Irocicae gerebant.

Britannicae coloniae in Atlantico litore et Sinu Hudsoniano et in tredecim coloniis Civitatum Foederatarum faciendis conditae sunt. Pugna pro territorio et novi continentis dominio in variis bellis per saecula duodevicensima et undevicensima erupit. Francia territoria progressive amisit, et denique Canadense territorium anno 1763, sub Foedere Lutetiae, quod totum Canadense territorium Britannicam coloniam fecit.

Post Bellum Libertatis Civitatum Foederatarum, milia Britannorum Imperio fidelium tredecim colonias reliquerunt ut Septentrionalibus Britannicis coloniis libertatem non declarantibus considerent, praecipue in Terra Nova, Nova Scotia, Quebeco, et Insula Principis Eduardi. Ut fideles acciperentur, Britannica gubernatio colonia Novi Brunsvici anno 1784 creavit, et Quebecum in provincias anno 1791 duas divisit: Canadam Superiorem et Inferiorem (sive Canadam Orientalem et Occidentalem, hodie Ontarionem et Quebecum).

Bellum anni 1812 inrupit cum vires Civitates Foederatae Americae impetum in Britannicas vires fecerunt ut Britannicum dominium in America Septentrionali minueretur. Aprili mense anni 1814 urbem Eboraci (hodie Torontum) usserunt; Britanni vicissim urbe Vasingtonia per impetum atrocem usta Augusto anni 1814 responderunt. Bellum Foedere Gandavensi Decembri anni 1814 obsignato finitum est.

Duae provinciae Canadenses (Orientalis Occidentalisque) in Provincia Canadensi anno 1840 coniunctae sunt, ut Francicos Canadenses assimilare conarentur. Postquam Civitates Foederatae Americae lineam parallelam 49 Septemtrionalem fines cum territorio nominato America Septemtrionali Britannica acciperent, Britannica gubernatio Provinciam Columbiam Britannicam anno 1848 constituit. Decennium Provinciam Canadae secutum expeditiones misit ut septentriones explorarent dominiumque Terrae Ruperti caperent, quae Societas Sinus Hudson et Arctici administrabatur.

Inter annos 1864 et 1866, Americae Septemtrionalis Britannicae politici tres congressus fecerunt quorum propositum unionem foederalem creare erat. Kalendis Iuliis anni 1867, tres coloniae, Canada, Nova Scotia, et Novum Brunsvicum ius regale constitutioni (British North America Act) acceperunt, cum qua Dominium Canadae creatum est. Vox Confoederationis Canadensis ad hanc trium provinciarum coniunctionem attingit. Alia territoria et coloniae Britannicae cito ad confoederationem coniuncta sunt. Anno 1880 Canada omnibus hodiernis provinciis, exceptis Terra Nova et Labradore, coniunctis anno 1949, iam formabatur.

Anno 1919, Canada sodalis Societatis Civitatum facta est, et anno 1926 suas coniunctiones cum rebus exteris per Declarationem Balfourianam omnino temperata est. Anno 1931, Statutum Vestmonasterii ut nullum decretum Parlamenti Britanici validum esset sine consensu Canadensium civium confirmavit (die quae principium libertatis Canadensis habetur). Appellationes ad consilium iudiciale Britannicum anno 1949 finitae sunt. Denique propria constitutio creata est (in actu constitutionis repatriatione nominato), cum Britannica gubernatio Decretum Canadae anno 1982 sanxit, libertatem Canadae constituens, quamquam dux civitatis Britannicae agnoscitur et civitas ad Consortionem Populorum Britannicorum pertinet.

Motus pro summa potestate Quebeci ut foederalis gubernatio duae plebis scita convocaret, anni 1980 et anni 1995, cum 60 centesimis et 50.6 centesimis contra provinciae libertatem fecit. Etiam decenniis 197 et 198, Frons Liberationis Quebeci dissimiles actiones violentas libertatem Quebeci vindicantes ordinavit.

Canada est foederatio sub systemate democratico parabolamentarioque et monarchia constitutionali, cuius dominatrix monarcha est Elizabeth II Regina, dux Civitatis Canadensis, titulo Reginae Canadae. Exsequitur praecipua ducis civitatis iura exsequitur gubernator generalis, qui generaliter politicus pensione fruens aut alius Canadensis excelsus a regina cum consilio primi ministri Canadensis nominatus est. Gubernator generalis haud factionalis figura cuius munus regiam adsensionem propositis legis emissis a Camera Communium et Senatu dare est, legendis locutionibus solii, obsignandis documentis civitatis, sollemniter aperiendis claudendisque parabolamenti sessionibus, et solvendo parabolamento ut comitia convocentur si opus sit. Tam gubernator generalis quam regina parvam veram potestatem habent quia creberrime sub ducis gubernationis, primi ministri, adsessione agunt.

Sollemniter nominat gubernator generalis primum ministrum, saepissime dux factionis cui est maximus scamnorum numerus in Camera Communium. Primus minister vicissim ministrorum consilium electum conventione inter sodales factionis primi ministri in Camera Communium aut Senatu nominat.

Gubernationis legisfer ramus, Parlamentum, duas cameras habet: Camera Communium, cuius sodales democratice eliguntur, et Senatum, cuius sodales nominantur. Comitia Camerae Communium a gubernatore generali cum commendatione primi ministri, secundum suum arbitrium, convocantur, sed ante quinquennii periodum post ultima comitia evenienda sunt. Foederale Parabolamentum leges ferre solum de illis areis Constitutione indictis potest.

Sunt in Canada tres politicae factiones praecipuae: Factio Liberalis Canadae (medii), Factio Conservativa Canadae (dextrae), et Nova Factio Democratica (laevae). Factio Liberalis Canadam per 32 ultimorum 42 annorum gubernavit. Alia factio quae gubernavit est Factio Conservativa Progressistica et sua decessoria Factio Conservativa. Factio Conservativa Progressistica Foederi Canadensi sociatur ut Factio Conservativa Canadae, Decembri anni 2003 formetur.

Canada foederatio decem provinciis et tribus territoriis componitur; etiam disponitur in regiones. Canada Occidentalis in Columbia Britannica et Campis (Alberta, Saskatchewan, Manitoba) consistit. Canada Media in Quebeco et Ontarione consistit. Canada Atlantica in tribus Provinciis Maritimis (Novo Brunsvico, Insula Principis Eduardi, Nova Scotia) consistit, praeter Terram Novam et Terram Laboratoriam. Canada Orientalis ad Canadam Mediam et Canadam Atlanticam iunctas refert. Tria territoria (Yukon, Territoria Septentrio-occidentalia, Nunavut) Canadam Septemtrionalem constituunt. Provinciae magnum autonomiae gradum e foederali gubernatione, territoria aliquid minus habent. Singula provincialia et territorialia symbola.

Provinciae plerumque Canadensium socialium programmatum (velut curationis medicae, educationis, opitulationis) responsales et iunctae magis ingressum pecuniarium conligunt quam foederalis gubernatio, fere structura singula inter foederationes in mundo. Sua impensoria potentia utens, foederalis gubernatio civitatis rationes in provinciis initiare potest, velut Legem Canadensem de Sanitate; provinciae illas optare possunt, sed vix reapse faciunt. Mercedes aequationis federali gubernatione fiunt ut prudenter uniformes rationes diaconiarum et tributorum provideri inter opulentiores et pauperiores provincias firmentur.

Singulae provinciae singulas unicamerales, electas legislaturas a primum ministrum (Anglice premier; Francogallice premier ministre), eodem modo quam primo Canadae ministro selecto, ductas habent. Singula provincia etiam singulum vicarium gubernatorem (Anglice lieutenant-governor; Francogallice lieutenant-gouverneur) reginam repraesentantem analogum gubernatoris generalis habet. Vicarius gubernator de commendatione primi Canadae ministri nominatur, sed cum crescentibus quantitatibus consiliorum provincialium gubernationum recentibus annis.

Canada iniquissimum litus habet, cum multis insulis magnitudinis, velut Insula Baffin, Insula Victoria, Insula Ellesmere, Insula Banks; Terra Nova ante litus Atlanticum et insula Vancuveria ante Pacifici litus est. Plane paralleli huius litoris Montes Saxosi se erigunt qui in monte Logan (6 050 m) prope fines Alascanos culminant; paralleli litoris Atlantici Septemtrionales stapides Appalachianorum sunt. Reliquum civitatis nominato Scuto Canadensi, saxeo pulpito copioso materiarum primarum, et silvis latis et pratis fecundis formatur.

Principalia flumina sunt Mackenzie et Sanctus Laurentius. Cum Civitatibus Foederatis partitur quattuor ex quinque Magnis Americae Septemtrionalis Lacubus Superiorem, Huronorum, Eriarum, Andiatrocum; alii magni Canadenses lacus sunt Lacus Ursinus magnus, Lacus servorum maior, lacus Vinnipega. Aliud flumen notior est propter casus aquarum quam propter se ipsum: Niagara et suae aquae cadentes.

Canada est technologice progressa et industrializata civitas. Quarta mundi civitas secundum Indicatorium Decursus Humani Consociationis Nationum (anno 2004) post Norvegiam, Sueciam, Australiam, et valde autosufficiens in eo quod attinet ad energiam, ob lata deposita carburantium fossilium, generationem energiae nuclearis et vim hydroelectricam est. Sua oeconomia usitate in commercio et copia opium naturalium fundata est. Quamquam moderna Canadae oeconomia nuper multo diversificata est, opium naturalium usus ponderis vis motoria multarum regionalium oeconomiarum adhuc est.

Canada est pars Foederis Liberi Commercii Americae Septemtrionalis, iuxta cum Civitatibus Foederatis et Mexico. Sui principales socii commerciales sunt hae duae civitates et Res publica popularis Sinarum.

Canadensis anni 2011 census in tota civitate 33thinsp;476 688 incolarum computabat. Incolarum incrementum immigrationi et, minore modo, naturali incremento debetur. Circa tres quartas Canadensium partes in 150 chiliometris (90 milia passuum) e finibus Civitatum Foederatarum colunt. Similis proportio areas urbanas in Andro inter Stenopolem et Vindesorium (notabiliter in Maiore Solea Aurea Torontum et aream, Montem Regium et Ottavam includente), in Continente Columbiae Britannicae (quae in regione Vancuverium circumdante consistit) et in Andro inter Calgariam et Edmundopolem in Alberta densatas colit.

Secundum censum anni 2001, triginta quattuor ethnici globi sunt, cum saltem 100 000 hominum singuli, sum 83% incolarum se Caucasios declarantium. Maximus ethnicus globus est Anglus (20.2%), quem Francogallicus (15.8%), Scoti (15.1%), Hibernii (12.9%), Theodisci (9.3%), Italiani (4.3%), Sini (3.7%), Ucraini (3.6%), et Primae Gentes (3.4%) sequuntur; 40% respondentium suam ethnicitatem Canadensem identificat. Canadenses aborigines incolae fere bis rapidiores quam Cabnadiensis media augent. Anno 2001, 13.4% incolarum ad haud autochthones allophylos visibiles pertinebant.

Anno 2001, 49 centesimae Vancuveriensium et 42.8 centesimae Torontanorum allophyli visibiles erant. Martio anni 2005, Rationarium Canada (Anglice Statistics Canada; Francice Statistique Canada) haud Europaeae originis homines pleriquos Toronti et Vancuverii circa annum 2012 constitutos esse proiecit. Secundum Rationarii Canadae praevisiones, allophylorum visibilium in Canada numerus circa annum 2017 duplicari exspectatur. Scheda interrogatoria anno 2007 facta propemodum unum quorumque quinque Canadensium (19.8%) natum esse in aliena patria revelat. Fere 60% novorum immigrantium ex Asia (incluso Oriente Medio) proveniunt.

Canada maximum immigrationis indicem per capita in mundo habet, oeconomico consilio et familiari reunificatione ductum; Canada magnam fugitorum quantitatem etiam accepit. Nuper adventi praesertim in principalibus urbanis areis Toronti, Vancuverii, et Montis Regii considunt.

Pluralismi religiosi favor praecipua pars Canadensis politicae culturae. Secundum anni 2001 censum, 77.1 centesimae Canadensium se Christianum identificat quorum, Catholici maximum circulum (43.6% Canadensium) constituunt. Principalis Protestantica denominatio Ecclesia Unita Canadensis est. Circa 16.5 centesimae Canadensium nullam religiosam affiliationem declarat, et relictum 6.3 centesimae affiliatur ad alias religiones haud Christianas, quarum praecipua Religio Islamica cum 1.9 centesimis incolarum et postea Religio Iudaica cum 1.1 centesimae est.

Canadensia provinciae et territoria responsalia educationis sunt. Singulum systema simile est sed singulem regionalem historiam, culturam et geographiam ostendit. Obligatoriae scholae aetas de quinto aut septimo anno usque ad decimum sextum aut decimum octavum annum extenditur, quod adultae alphabetizationis indici 99 centesimas contribuit. Postsecundaria educatio a provincialibus et territorialibus gubernationibus etiam administratur, pecuniam publicam praebentibus; foederalis gubernatio additionalia investigationis concessa, mutua studentium et stipendia administrat. Anno 2002, 43% Canadensium inter 25 et 64 annos natorum postsecundariam educationem habuere; eis inter 25 ad 34 annos natis postsecundaria eruditio 51 centesimas attingit.

Sunt Canadae duae linguae publicae, lingua Anglica et lingua Francogallica. Publicus Bilinguismus in Canada lex est, in Charta Canadensi Iurum et Libertatum, Lege Linguarum Publicarum, et Regulationibus Linguae Publicae definitus; quae a Curatore Linguarum Publicarum applicantur. Linguae Anglica et Francogallica eundem statum in foederalibus tribunalibus, in Parlamento, et in foederalibus institutis habent. Homines ius, si postulatio sufficiens est, foederalis gubernationis diaconiarum seu Anglice seu Francogallice accipiendarum habent et publicae linguae allophylli praestatas suas proprias scholas in omnibus provinciis et territoriis habent.

Anglica et Francogallica linguae patrii sermones 59.7 centesimae et 23.2 centesimae incolarum proprie, et linguae fabulatissimae domi a 68.3 centesimae et 22.3 centsimae incolarum sunt. Fere 98.5 centesimae Canadensium Anglice et Francogallice utuntur (67.5% Anglice solum loquitur, 13.3% Francogallice solum loquitur, et 17.7% ambabus loquitur). Communitates Linguarum Sollemnium Anglicae et Francogallicae, Prima Lingua Sollemnis Locuta definitae, 73 centesimas et 23.6 centesimas incolarum proprie constituunt.

Quamquam 85 centesimae Francophonorum Canadensium Quebecum colit, substantiales Francophoni circuli in Ontarione, Alberta et Meridionali Manitoba, cum Acadiis incolis in Septemtrionalibus et Notorientalibus partibus Novi Brunsvici 35 centesimae provinciae hominum constituentibus, quoque et cum concentrationibus in Notoccidentali Nova Scotia et in Insula Promontorii Armoricani. Ontario maximum Francophonum circulum extra Quebecum habet. Charta Linguae Francogallicae in Quebeco linguam Francogallicam unam sollemnem in Quebeco facit, et Novum Brunsvicum una provincia sollemnis bilinguismi affirmationem in constitutione habens est. Aliae provinciae linguas sollemnes ut tales non habent, sed Francogallica lingua disciplinae, in tribunalibus, et aliis gubernationis diaconiis iuxta cum Anglica utuntur. Manitoba, Ontario et Quebecum Anglice et Francogallice in provincialibus legislaturis loqui permittunt et leges in ambabus linguis promulgantur. In Ontarione lingua Francogallica aliquid legalis status habet sed omnino cosollemnis non est. Aliquae aboriginales linguam publicam in Territoriis Septemtrio-Occidentalibus statum habent. Lingua Inuktitut maioritaria lingua in Nunavut et una ex tribus linguis in territorio sollemnium est.

Haud publicae linguae ponderis sunt in Canada, cum 5thinsp;202thinsp;245 hominum una earum sermonem patrium enumerantium. Nonnulli significantes haud publici sermones patrii linguam Sinicam (853thinsp;745 ut primo sermone loquentium), linguam Italianam (469thinsp;485), lingua Theodiscam (438thinsp;080), et linguam Puniabicam comprehendunt.




#Article 61: Pyxis nautica (195 words)


Pyxis nautica seu pyxis magnetica est capsula parva (i.e., pyxis) quae acum magneticam, partem septentrionalem indicantem, intus continet. Scala angulum respectu septentrionali monstrat.

Seres antiqui circum 400 a.C.n. de magnetismo in opere Liber magistris vallis diaboli (鬼谷子) appellato aiunt: Magnes facit ferrum venire vel ferrum attrahit. Et circum anno 1200 notatur Seres pyxibus magneticis ad navigandum uti. 

Antiquitas autem connexionem inter magnetismum et pyxis actionem ignorabat: vel stella Polaris vel insula magnetica in septentrione sita putabantur acus attrahere, sine explicatione scientifica data. Solus fuit Gulielmus Gilbert, qui rectam dedit explicationem anno 1600 in suo opere magno De Magnete, Magneticisque Corporibus, et de Magno Magnete Tellure inscripto. Gilbertus proposuit tellurem ipsam esse magnetem ingentem. Secundum leges electromagneticas vires magneticae acum vertunt ut acus versus campum magneticum intendant. Ergo, quod Telluris campus magneticus fluit a polo meridionali ad polum septentrionalem, acus in Telluris superficie ad septentrionalem indicant. 

Accuratius hodie scimus polos magneticos non exacte congruere Telluris gyrationis polis, ut acus non exacte ad partem septentrionalem intendant. Directio vera a magnetica discrepat multum in Antartica et in oceanis meridionalibus Atlanticis Pacificisque. Ut in tabula infra posita videtur, poli meridionalis locus est inter Antarcticam et Australiam in oceano Indico! 




#Article 62: Cellula (577 words)


Cellula est minima pars vitae eucaryotum sive bacteriorum sive archaeorum, et res quae omnes organismos notos efficit. Cellulae anno 1665 repertae sunt a Roberto Hookio, qui primus cognovit plantas cellulis constitutas esse. Cellula est minima structura qua res viva describitur, et saepe elementum vitae appellatur. Aliqui organismi, sicut plurima bacteria, unicellulares sunt (quippe qui in una cellula consistant); ceteri autem organismi, sicut homines, multicellulares sunt. Hominibus sunt circa 100 decies centena milia millionum (1014) cellularum; magnitudo generalis cellulae 10 µm est, et cellularum massa in genere 1 nanogramma est. Maximae cellulae sunt circa 135 µm in anteriore cornu (vel anteriore columna vel cornu ventrali) medullae spinalis, cum cellulae granulares in cerebello, minimae cellulae, circa 4 µm sint, et longissima cellula a pedis digito ad inferiores trunci encephali cellulas pseudounipolares extendi possit. Maximae cellulae notae sunt ova infertilia Struthionis cameli, quae 3.3 librarum ponderis sunt.

In animantibus superioribus, nonnullae cellulae similes quo ad structuram pertinet, et quae idem officium perficiunt, etenim multa texta varia membra corporis constituunt.

Sunt duo cellularum genera: eukaryotica et prokaryotica. Cellulae prokaryoticae simpliciores et minores saepe sunt, sed cellulae eukaryoticae non modo maiores sunt sed paucae in texta item organa, systemata, membra, denique corpus multae cellulae fingunt.

Intra cellulam procaryoticam sunt cytoplasma, quod DNA et alimentum cellulae conhibet, ribosomata, quae nova proteina creant. Cellula duo genera DNA habere potest: DNA chromosomaticum, quod nucleoidum format, et plasmidum, DNA rotundum extra chromosoma. Tegmen cellulae est murus cellularis, membrana plasmatica, et vasculum saccharosum. Cellula uno aut multis flagellis aut ciliis uti potest.

Quamquam eucaryoticae cellulae similes procaryoticis, sunt multa discrimina inter eas.  Cellulae eucaryoticae etiam cytoplasmatis, item alimentorum, DNA, et ribosomatum usitate utuntur. Nam Cytoplasma organella habet, quae multorum factorum necessariorum funguntur. Mitochondria saccharum in ATP convertunt, chloroplastes lucem, aquam, et carbonii dioxidum in G3P (quod saccharum fit) convertunt. Corpora Golgiana, reticulum endoplasmaticum, lysosomata, et alia organella in systema endomembranae funguntur, portantia proteina facta trans et ex cellula. DNA harum cellularum tegminis teguntur, et haec moles nucleum vocatur. Hae cellulae a flagellis, ciliis, aut molibus cytoplasmatis sui (pseudopodiae vocantur) tendendo movent.

Membrana cellularis sive membrana plasmatis cellulae interiora cingit. 

Cytosceletus cellulae figuram ad locum tenet. 

Organella sunt cellulae partes quibus functiones specificatae, per exemplum metabolismi, insunt. 

Plerisque cellulis eukaryoticis de consuetudine singulares, quamquam aliis anucleatis nullus (per exemplum erythrocytis), aliis multinucleatis (per exemplum osteoclastes) plures membrana nucleari circumdata nuclei, intra quos chromosomata gestatores informationis geneticae collocata, insunt.

In mitochondris chloroplastibusque cellulae energia generatur. 

Pro synthesi proteinarum reticulum endoplasmaticum systematem tubulorum, vesicularum, cisternarum in cellula eucaryotica format..

Post synthesin apparatus Golgianus macromoleculas, proteina et lipida et ante dimissionem et mutat et digerit et conligit. 

Vacuola sunt membrana (tonoplasti) cincta organella liquorem continentes. 

Ribosomata rectius ARN macromoleculae sunt, ubi translatio sub proteinis certis magistro fit.

Robertus Hookius primus cellulas microscopio invenit et eis nomen dedit, quod opinatus est cellulas plantarum similes esse cellulis aedium. Cellulas descripsit in libro Micrographia sive physiologica descriptio minutiorum corporum microscopii ope observatorum, anno 1665 edito. Antonius van Leeuwenhoek et Ioannes Swammerdam paulo postea cellulas animalium investigaverunt; ille bacteria vidit, animalia unius tantum cellulae, quae animalculos nominavit.

Anno fere 1838, Ioannes Purkyně, Gabriel Valentin, Ioannes Müller, Theodorus Schwann, et Mattheus Schleiden, viri docti Germanici et Cechi, theoriam cellularum enuntiaverunt, quae nunc in biologia vera habetur.

Anno 1855 Rudolphus Virchow pathologiam cellularem suam descripsit, quo argumentum morbos ope malorum cellularum emanare descripsit.

Guglielmus Roux unitatem minimam vitae esse cellulam, quae totas functiones organismi basales - metabolismum, motum, incrementum, procreationem, transmissionem informationis geneticae - perficere possit, postulavit.




#Article 63: Symbolum Nicaenum (152 words)


Symbolum Nicaenum seu Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, quod et propter eius initialem verbum Credo vocatur, est latissima vel oecumenica affirmatio fidei christianae.

Symbolum enim a Concilio Nicaeno Primo praesentatum, elaboratum est a Concilio Constantinopolitano Primo, quae varias partes abstulit, alias vero, praesertim de Spiritu Sancto, addidit.

Sequitur textus prout in Missali Romano legitur et in Missa recitatur. Variationes verborum adhibitae sunt in ecclesiis orientis sive chalcedonensibus sive non chalcedonensibus. Armeni vero plurima additamenta annexerunt.

In Christianorum Occidentalium versione verbum Filioque addiderunt episcopi Concilii Toletani III saeculi sexti, quae vero mutatio haudquaquam accepta est in Ecclesiis Orientalibus, quae neque verbis Deum de Deo utuntur. De voce autem Filioque facta est maior controversia inter Occidentales et Orientales ecclesias.

Solummodo in illis ecclesiis, quae Concilium Chalcedonense reiecerunt, quales sunt Coptica et Armena, conservata sunt ipsa verba Concilii Constantinopolitani primi: credimus, confitemur, exspectamus, quae omnia in ecclesiis et occidentis et orientis chalcedonensibus conversa sunt in credo, confiteor, exspecto.




#Article 64: Marcus Tullius Cicero (1196 words)


Marcus Tullius Cicero (natus 3 Ianuarii 106 a.C.n.; mortuus 7 Decembris 43) fuit orator, philosophus, poeta, rhetor, vir rei publicae peritissimus, qui idem excellentissimus scriptor, peritus illius clari sermonis, aestimari solet.

Qui primus in gente Tullia Cicero appellatus est, cognomen traxisse dicitur a ciceribus, quod eius leguminis ferendi rationem optime calleret. Alii ab habitu faciei eum ita cognominatum putant, vel quod maculis ciceri similibus aspersus esset, vel quod in extrema nasi parte tuberculum figura ciceris habuerit.

Cicero in municipio Arpino natus est anno centesimo sexto ante Christum natum. Formiae autem necatus scelere iussu M. Antoni patrato est anno quadragesimo tertio ante Christum natum. Cicero puer Romae informatus ad omne disciplinae genus est, una cum fratre suo. Gens Tullia antiqua nobilitate equestri nota possidebat haud parvam rem familiarem fortunasque satis amplas, ut quae ingeniosissimo puero liberalem institutionem suppeditare possent. Cicero, qui nihil in re publica immutari volebat, aegre quidem ferebat se cum Mario, qui tunc celebrior esset longeque paratior ad res novandas, comparari.

Cicero Romae educatus, ubi (sint modo vera quae apud Plutarchum, modo respuendus, modo locuples auctor, legimus) egregio ingenio praeditus, ceteris condiscipulis suis praestabat, et liberalibus studiis imbutus magistros, sicut Mucium Scaevolam, habuit partim ibidem, partim doctissimos in Graecia viros.

Satis constat Ciceroni, id quod ille saepius commemoravit, ab initio eam philosophorum sectam placuisse, cuius praecepta cum ad ingenium tum ad negotia oratoris optime referri posse viderentur. Academicos enim recentiores, qui nihil pro certo haberent, recusavit tamquam disiunctos a vita vera usuque rerum, quem philosophiae ille tam prope vinciendum aestimavit ut mores cuique et sententias, ac praesertim acta moderatio philosophiae regeret. Philosophiam enim Cicero in primis usui destinari censuit, utpote quae mentem animumque erudiat, cogitantem hominem ad mortem beatam praeparet metuque levaret: philosophia, velum detrahens vitae terrestribus rebus artissime constrictae, dolorem vitae imminuens, pura aeternaque adpetens, docere secundum Ciceronem debuit morti obviam ire quasi e corporis vinculis tandem liberaremur, qua laxatione solum referret quo propius iustitiam moderationemque a nobis agnitas vixissemus, quamque constanter vitae tulissemus dolores.
  
Cicero quidem Philonem secutus est, qui non solum artem oratoriam simul atque philosophiam doceret, verum hanc etiam ab illa secerni posse negaret. A sophistis enim profectus, si sapientia cum eloquentia coniungeretur, eam demum humanitatem esse dixit. Neque etiam fieri potuit, quin Cicero ad doctrinam Philonis ipsam libenter traheretur. Qui affirmavit semper in utramque partem esse disputandum nec, quid verum esset, quaerendum, sed, quod cuique veri simile esse videretur, id esse tenendum. Nec mirum; nam Ciceronis ipsius omnis ars in eo nitebatur, quod audientibus persuaderi posset.

Cicero etiam conatus est versificare, in quibus numerantur conversiones Homeri et Phaenomenorum Arati, ad quas Vergilius postea in Georgicon libris praecepta quaedam rettulit colonorum.

Singulari fuit atque eximia eloquentiae facultate, cuius ope imprimis actionibus Verrinis, quamquam homo novus erat, per omnes honorum gradus suo anno ad consulatum adscendit.

Antea intrans cursum honorum, Cicero erat miles cum Pompeiano Strabone in Bello Sociali, tum in cursum honorum adulescens intrat:  fuit quaestor anno 76 a.C.n., dein proquaestor provinciae Siciliae; aedilis anno 69;  praetor anno 66.  Omnes magistratus in suo anno egit.

In consulatu (63 a.C.n.), Catilinae coniurationem detexit, et rem publicam ab exitio servavit, quam ob rem est a populo conclamatus Pater Patriae, sed cum quosdam patricios Catilinae socios, indicta causa, ex senatus consultu in carcere necandos curavisset, Publio Clodio legem ferente in exsilium pulsus est. Decimo sexto autem mense decreto senatus revocatus est. post Cicero erat consul, Cicero factus est proconsul Ciliciae in Anno 51 ante Christum natum.

Cicero, qui mirum in modum sui laudandi cupidus erat, primum consul epistulam de rebus a se gestis magnam ad Pompeium misit, quae periit non secus atque cetera eius opera de ea re confecta. Tum spes in Archia poeta Graeco posuit, qui morem ab Ennio institutum secutus eoque tempore multa admiratione affectus in viris illustribus populi Romani celebrandis desudabat. Ab eo, qui carmen heroicum unum ad Catulum de bello cum Cimbris gesto, alterum de victoria a Lucullo de Mithridate reportata scripserat, Cicero impetrare voluit, ut consulatus etiam sui laudes caneret. Ideo pro Archia accusato, quod fraude civitatem sibi Romanam comparavisset, anno 62, causam dixit oratione, quae exstat. Anno vero proximo mense Maio, ad Atticum amicum scripsit Archiam a Lucullo ad Metellos studium videri contulisse suum (Att. 1.16.14 sq.), quam ob rem ipse denique laudes suas inchoavit.

Cicero, Caesare in Gallia bellum gerente, multas orationes civiles Romae habuit; multas litteras conscripsit. Nihil paene de sexto decennio novimus, nisi ille orationibus tempora descripsisset. Multos defendit accusavitque, ideoque permulta nomina nobis tradita sunt, quorum semina non habemus. 

Cicero in bello civili Pompeium Caesari reconciliare temptavit, quia Gaium Iulium Caesarem pontificem maximum cognovit; Pompeium autem consularem appellavit. Cum religionem Caesaris auctoritatemque Pompei imperatoris fundamenta rei publicae habenda esse postularet, pluris tamen iuris auctoritatem quam religionis aestimavit.

Bello civili stetit a partibus Pompeii; nihilominus, a Caesare victore veniam impetravit. Quo interfecto, triumviris Romae velut regnantibus, Antonii et Octavii et Lepidi Cicero proscriptus ab Herennio centurione et Popillio tribuno militum occisus est, quem parricidii reum olim defenderat. Annos natus 64, cum a villa sua prope Capuam ad mare fugiens lectica deferretur, Cicero trucidatus est iussu Antonii, quem orationibus Philippicis suis ille summopere irritaverat. Ad Antonium caput Ciceronis et manus praecisae delatae sunt et in rostris deinde expositae. Fulvia vero Antonii uxor linguam crinali acu repetitis ictibus, multisque exsecrationibus, feminea vindicatione transfixit. Qui circumstabant horruisse dicuntur gaudium quo Fulvia mariti honorem, Cicerone oratore tam diu ludibrio publico praebitum, ulta est cum Ciceronis linguam acu transfigeret manusque insultaret quas ille candidas mollesque agitavisset odium in Antonium senatui pleno etiam atque etiam verbis commovens atrocibus. Res tamen facta, quamvis petulanter, finis auctoritatem Romae habuit, cum terminum tam publicum tam publico bello imposuit quod Cicero cum Antonio ferociter gesserat, Flavia Antonium maritum victorem clamante, victumque Ciceronem usque in ipsius ore inimicum punitum.

Cicero uxorem duxit Terentiam et ex ea genuit Marcum filium atque Tulliam filiam (de cuius morte vehementer doluit). Habuit Quintum praeterea fratrem. Cicero quoque erat cognatus Mario per aviam Gratidiam. 

Plurima composuit, quorum maior pars exstat: multos libros de eloquentia philosophiaque, elegantissimas epistulas, multas et peritissimas orationes, necnon fragmenta carminum. Opera Ciceronis documenta uberrima illius temporis habenda sunt quo respublica est in imperium conversa, quo motu cursus gentium Italiae Europaeque vehementer inflexus in perpetuum est, atque post Europam, vita orbis reliqui totius terrarum. Cicero inter patres linguae Latinae vocari potest, ac nisi ille facultates verba philosophiae Graecae in linguam Latinam vertendi adhibuisset, multa verba huius disciplinae ignota vel obscura essent. 

Erant quoque qui Ciceronem suo tempore reprehenderent propter illam verborum copiam, id est supervacuorum verborum flumen, qui ab Seneca quasi deficentia quaedam significationis et studii videbatur. In his recognosces et Atticistarum contentionem in Ciceronem, et Asianorum studium in Ciceronianam concinnitatem, sobriam verborum coniunctorum dispositionem. Ad hoc eius detrectatores maligne ad memoriam revocant versus principem in De Consulatu Suo, illum infelicem O fortunatam natam me consule Romam, qui argumentum Ciceronis superbiae ac vaniloquentiae semper ostendebatur. Ciceronem illis famosis verbis se ipsum alterum Romulum esse affirmantem auctor invectivae cuiusdam illudit appellans eum Romule Arpinas. Sed his duobus milibus annorum qui nos ab illo discernunt, nulla acta est aetas quin Ciceronis facundia culmen linguae Latinae haberetur, quin verbis compositionique et eloquentiae eius maximo ardore studeretur, quin qui Latinas litteras discebant iis magistri proponerent Ciceronis orationes ante alias omnes subito imitandas.




#Article 65: Chemia organometallica (208 words)


Chemia Organometallica, disciplina quae partes chemiae organicae  inorganicaeque complectitur; moleculas noscit quae vincula  covalentes inter carbonium et metallum aut semimetallum continent.

Vitaminum B12 in corpore humano est chemica organometallica, sed non omnes moleculae metallum habentes sunt organometallicae, solum eae in quo vinculum inter carbonium et metallum est covalentum. Ergo, quamquam natriumacetatum (H3C-COONa, sal natrii acoris aceti) partem metallicum et partem organicam CH3 habet, molecula ipsa non est  metallorganica, quia vinculum natrii est ionicum et non est inter natrium et carbonium. Similiter chlorophyll et haemoglobinum non sunt chemicae metallorganicae.

Etiam hodie, chemica Grignardi qui magnesium continent sunt potior pro synthesis moleculae organicae. Pro harum chemicarum inventa Victori Grignard Donatium Nobel anno 1912 datum est.

Valde utiles sunt catalysatores organometallici, ut per examplum catalysatores Ziegler-Natta pro quo Carolo Ziegler et Iulio Nattae Donatium Nobel datum est.

Chemica organometallica ferrocen (C5H5-Fe-C5H5) anno 1951 inventus hodie nonnumquam in benzolum additur. In saeculo vicesimo traethylum plumbi (PbEt4) saepissimum in benzolum additur, sed ab anno 1980 iam non additur postquam id venenatum esse inveniunt.

Saepe chemiae organometallicae ardere possunt. Nonnulla statim in aere ardent (pyrophora). Multae chemiae organometallicae, in primis illa metallicae alkalae, valde forta basa sunt. Haec saepe cum aqua explosive reagent.

Translatio de , I Febris 2006. Aliquae partes non traductae sunt.




#Article 66: De bello Gallico (282 words)


Commentarii de bello Gallico, sive De bello Gallico, est opus Gaii Iulii Caesaris octo libros continens, in quibus suam incursionem in Galliam, Helvetiam, Germaniam, Britanniam factam describit. Septem libros scripsit singulos, dum bellum contra hostes Gallicos gerit, octavus autem ab Aulo Hirtio familiarissimo Caesari conscriptus est.

Caesar de sese persona tertia, rarissime prima, uti solet.

Initio libri est fortasse inclutissima linguae Latinae sententia: Gallia est omnis divisa in partis tris (sic in editione Oxoniensi), vel ...in partes tres (sic in editione Teubneriana et plurimis libris scholasticis). Qui libri non modo pro scientia belli valent, sed etiam primam scientiam de Gallis et Germanis ac geographia Gallica Germanicaque continent. Caesar primus fuisse videtur, qui Gallos et Celtas unum atque eundem populum esse notavit.

Liber primus:  58 a.C.n. (a.u.c. 696), L. Calpurnio Pisone, A. Gabino coss.

Liber alter:  57 (697), P. Cornelio Lentulo Spinthero, Q. Caecilio Metello Nepote coss.

Liber tertius:  56 (698), Cn. Cornelio Lentulo Marcellino, L. Marcio Philippo coss.

Liber quartus:  55 (699), Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso coss.

Liber quintus:  54 (700), L. Domitio Ahenobarbo, Ap. Claudio Pulchro coss.

Liber sextus:  53 (701), Cn. Domitio Calvino, M. Valerio Messala coss.

Liber septimus:  52 (702), Cn. Pompeio Magno, Q. Metello Scipione coss.

Liber Hirti octavus dictus:  51--50 (703--704), Ser. Sulpicio Rufo, M. Claudio Marcello coss.;  deinde L. Aemilius Paullus, C. Claudius Marcellus consules creati sunt.

Praeter Caesarem ipsum alii, et Romani et barbari, nobis noti sunt e paginis Caesaris, inter quos gravissimus Vercingetorix, dux omnium Gallorum. Inter Romanos habemus T. Atium Labienum, Q. Titurium Sabinum, L. Aurunculeium Cottam, Q. Tullium Ciceronem, fratrem minorem oratoris, P. Sextium Baculum centurionem.
Inter Gallos et Germanos laudandi sunt Orgetorix Helveticus, Ambiorix Eburonis,
Eporedorix Aeduus, Critognatus Aeduus.




#Article 67: Liber Deuteronomii (260 words)


Liber Deuteronomii (Graece , secunda lex; Hebraice  Dəḇārîm, verba‬, secundum libri verbum), brevius Deuteronomium, est quintus liber Veteris Testamenti. Secundum Biblia Deus putatur Moysi primam legem supra monte Sinai dedisse; Moysen hoc libro leges sive praescripta renovasse ac novis rebus accommodasse. Quaestio, quis librum Deuteronomii conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora). 

Liber Deuteronomii ultimum Moysis diem amplectitur. Moyses diem orationibus habendis agit, quibus populum Israël in conspectu eius congregatum ad Iordanem transeundum ac Terram Promissam occupandam praeparet. Licet Moyses Terram Promissam non intret, tamen verba eius populum comitabuntur eumque quasi repraesentabunt. Orationes argumenta iterant, quae in pentateucho iam in libro Exodi (imprimis in capitulis 20–23: Liber foederis) et in Levitico (imprimis in capitulis 17–26: Lex Sanctitatis) inveniuntur. In libri fine Moyses moritur.

Liber Deuteronomii praescripta sive leges cum precibus admonitionibusque coniungit (forma orationis in Scientia Biblica paraenesis dicta). Haec paraenesis in initio (prologus) et in fine libri (epilogus) posita res legisticas, quae nucleum Deuteronomii efficiunt (cap. 12 - 26), circumdat. 

Aliter ac textus pentateuchi antiquiores Deuteronomium Israëlitis imperat, ut unum solum sanctuarium, ubi Deum (JHWH) venerentur, habeant aliis sanctuariis aboletis. Quamvis sanctuarium numquam nominetur, tamen Iudaeis persuasum erat (et est) id templum Hierosolymitanum esse. Aliter Samaritani, qui in Monte Garizim sacra faciunt. Decalogus Libro foederis et legibus Deuteronomii antepositus quasi admonitio esse videtur, ut textus antiquior libri foederis sensu Deuteronomii legatur.

Deuteronomium etiam praeclaram professionem fidei Hebraica Shema Yisrael (aut Sh'ma Yisroel aut simpliciter Shema, Hebraice: שמע ישראל; Audi, Israel) comprehendit (Deut 6,4):

Ergo (Deut 6,13): Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.




#Article 68: Duodecim (113 words)


Propter suas proprietates mathematicas, numerus 12 perutile est ad designandas quantitates divisibiles (per 2, 3, 4). Usus est ad dividendum horas diei, menses anni, sectores zodiaci, etc.

Duodecim est numerus symbolicus in variis traditionibus humanis. Adhibitus est in Sacris Scripturis (duodecim tribus Israel, duodecim apostoli), scriptis Pythagoricis, mythologia Graeco-Romana (duodecim labores Herculis), necnon in variis litterarum formis: Lex XII Tabularum, duodecim libris Aeneidos, Caesar Augustus Diocletianus imperium Romanum in duodecim dioeceses divisit, etc. 

Propter haec varias traditiones ususque duodecim numeri, duodecim est numerus stellarum in Europaeae stemmati. Casu revera usque ab anno 1986, quo stemma adoptum est, usque ad annum 1995, quo alii populi unioni iuncti sunt, numerus populorum Unionis Europaeae fuit duodecim.




#Article 69: Dusseldorpium (198 words)


Dusseldorpium (Theodisce Düsseldorf) est urbs in Germania et caput Rhenaniae Septentrionalis-Westphaliae civitatis Germanicae. Urbs est ad ripam Rheni fluminis in Rhenania sita. 

Circa 580thinsp;250 incolae urbem habitant. Dusseldorpii etiam est sedes regiminis civitatis Rhenaniae Septentrionalis-Westphaliae. 

Verbum carnelevarii est Helau. Civitas est aemulatrix Coloniae. 

Die 14 Augusti anno 1288 Dusseldorpium statum civitatis accepit.

Post bellum grande 8 Martii 1921 Francogalli et Belgae Dusseldorpium et Thuiscoburgum occupaverunt. Duobus annis post ex illis oppidis totam regionem Ruranam occupaverunt.

In fine belli mundani alterius ut nonnulli cives a socialistis nationalibus interfecti sunt. Oppidum tamen sine pugna militibus CFA deditum est.

Hic sunt multae mensae argentariae et administrationes et societates mercantiles et societates quae praestant damnum vi elementorum illatum. Multae societates Iaponicae hic sedes habent, quam ob rem in urbe etiam cultura Iaponica invenitur. Praeter Londinium hic fortasse est maxima ut dicitur colonia Iaponica continentis Europae. 

Cervisia urbis vulgo alt dicitur seu cervisia alte braxata et est colore fusco. Vocabulum Germanicum alt vetus dicit sed revera a verbo Latino altus derivatum est quia haec cervisia alte braxatur.

Commeatus publicus constat ex viis stratariis atque ferriviariis subterraneis atque laophoris. Urbs Ferrivia urbana rapida vicinis coniuncta est. Civitas etiam aeroportus habet ubi ferrivia elevata est.




#Article 70: Diocletianus (467 words)


Diocletianus, plene Gaius Aurelius Valerius Diocletianus, natus nomine Diocles die 22 Decembris, fortasse anni 245 Salonae in Dalmatia; mortuus anno 313 in palatio suo apud Salonam. Imperator Romanus fuit ab 20 Novembris 284 usque ad 1 Maii 305.

Pater erat scriba apud villam Anullini. Matris nomen Dioclea fuit. Ipse libertus senatoris Anullini erat. Diocles, vir summi ingenii ac rei militari peritissimus - certaverat inter alia in Moesia imperatoribus Aureliano et Probo - anno 283 consul I suffectus electus est, anno 284 dux Protectorum domesticorum Numeriani imperatoris factus est. 

Uxorem duxit Priscam et ex ea filiam habuit Galeriam Valeriam, quae postea Galerio imperatori nupsit.

Post mortem dubium imperatoris Numeriani Diocles Lucium Flavium Aprum praefectum praetorio, quem Carini necis accusaverat, necavit 20 Novembris 284 apud Nicomediam exercitus voluntate purpuram sumpsit. Cum imperator factus esset, Diocles sibi imposuit nomen Diocletianum. Anno 285 ille contra Carinum fratrem Numeriani pugna apud Margum facta certavit. Quamquam proelio victor erat, Carinus a militibus suis mense Augusto vel Septembris 285 necatus est. Itaque Diocletianus solus dux Imperii Romani fuit, eodem anno consul II suffectus erat.

Delegit comitem bellorum Maximianum, dux Pannonicus peritus rei militari sed maxime illitteratus, ac mense Decembri 285 eum Caesaris honorem dedit. 1 Aprilis 286 eum etiam Augustum nominavit. Cum ipse cognomen Iovii assumpsit, Maximianus collega nunc Herculius nominabatur. Proximis annis imperatores contra barbaros certaverunt, Diocletianus in oriente, Maximianus in occidente parte imperii.

Mense Decembri 286 Carausius usurpator, adhuc praefectus classis Britanniae, purpuram sumpsit et in hac provincia ad annum 293 rexit, dum Allectus eum necat et nunc in Britannia et Gallia septentrionali imperator se gessit.

Diocletianus reformandam esse rem publicam, ut barbaros arcere posset, putavit. Itaque multas leges tulit:

Ut religionem pristinam restituerent, Diocletianus et Maximianus 24 Februarii 303 edictum contra Christianos promulgaverunt, ecclesias rescindi iusserunt et Christianis ad deis Romanis sacrificandum cogere temtpaverunt. Qui sacrificia negaverunt, etiam necati sunt.

Una cum Maximiano Diocletianus 20 Novembris 303 Romae triumphavit et vicennalia egit. Die 1 Maii 305 ambo imperatores abdicaverunt. Galerius et Constantius nunc Augusti facti sunt et Maximinus Daia in oriente atque Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Diocletianus Nicomediam reliquit et Spalati palatium maximum adiit, ubi annos ultimos vivere in animo habebat. Sua sponte se recesserat e vita publica, ut successores optimi sine caede imperium adirent, sed mox plures imperatores se proclamaverunt, i.a. filii Augustorum pristinorum Maximiani et Diocletiani.

Mense Novembri anni 306 imperatores Galerius, Maximianus Diocletianusque Carnuntum veniunt, ut de imperio Romano regendo et dividenso decernerent. Diocletianus senior Augustus consul X electus venit, ut iurgia componeret. Quamquam rogatus, ut iterum ipse purpuram sumeret, id negaverat. 

Sex autem duces imperium poscebant:

Haec de iis constituta sunt:

Constantinus autem tamen Augustum se esse praedicabat, Maximinus Daia ab anno 310 titulum Augusti gerebat.

Die 3 Decembris 313 Diocletianus in palatio suo mortuus et sepultus, deinde consecratus est. 




#Article 71: De civitate Dei (177 words)


De civitate Dei est opus quod constat ex viginti duobus libris, in quibus Sanctus Augustinus civitatem Dei antecellere civitati terrenae demonstrare conatus est. Sic historia Salutis exprimitur. Civitas terrena apparet temporalis; civitas autem Dei in Ecclesia Christiana elucet. 

Libri viginti duo sunt maximum quod exstat opus philosophicum antiquitatis. Dividuntur in duas partes: Primam, quae libris decem complectitur, et secundam ab undecimo usque ad finem. Prima pars sumat exordium disserendi ab conviciis, quae Christianismo illata sunt, cum Roma a Visighotis devastata esset. Nonnulli enim paganae fidei putaverunt hoc accidisse propter deos antiquos desertos. Hinc Augustinus ingressus est magnam refutationem quasi omnium doctrinarum paganarum, praecipue et earum, quibus Romani se digniores imperio putare sueverunt, et earum, quae in antiquis philosophis doctrinae christianae contradicerent. Hac parte se magis ad scriptores philosophicos (Varro, Porphyrios) et historicos applicat. Parte secunda Augustinus historiam generis humani ab Adae et Hevae exoriri fecit, unde eam sequitur usque ad consummationem saeculi. Ea pars multo magis quam prima utitur Sanctis Scripturis. Augustinus primus praebet hoc opere historiam sub specie christiana. 

Medio Aevo hic liber fuit magnae auctoritatis.




#Article 72: Estonia (6669 words)


Estonia (Estonice Eesti, plenius Eesti Vabariik Res publica Estonia) est natio in Boreo-Europaea regione Baltica. A septemtrione Sinu Finnicu, ab occidente Mari Baltico, a meridie Lettoniā (343 chm.), et ab oriente Lacu Peipo ac Russiā (338,6 chm.) terminatur. Trans Mare Balticum iacet Suecia ab occidente et Finnia a septemtrionibus. Territorium Estonicum 45thinsp;227 km2 tegit, et climate continentali umido afficitur.

Estonia democratica respublica parlamentaria divisa est in comitatus quindecim, urbe capitali et maxima Tallinna. Cum 1,3 millionibus incolarum, est una inter nationes socias infrequentissimas Unionis Europaeae, Eurozonae et Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali. Estonienses sunt populus Balto-Finnicus, cuius lingua publica Estonica ad familiam Finno-Ugricam pertinet, proxime ad Finnicam, procul ab Hungaricam et Samicam stans.

Natio evoluta cum progressa, magnorum redituum oeconomia, Estonia Organizationis Coöperationis Oeconomicae et Evolutionis socia est. Valde magno loco sita est in Indice Evolutionis Humanae, et oeconomicae libertatis, civilium libertatum, educationis et preli libertatis (tertio loco in toto orbe terrarum anno 2012) programmata secunde exercet. Estonia crebro velut una inter conexissimas nationes in Europa describitur et sita est vicesimo loco in Consociationis Nationum Indice Promptae Gubernationis Electronicae.

Coniectura hodierna Estoniae seu Aestoniae seu Esthoniae nomen ex Aestis a Romano historico Tacito in libro Germania (ca. 98 a.C.n.) descriptis ortum esse dicit. Antiquae Scandinavae sagae mentionem terrae Eistland appellatae faciunt, velut civitas Islandice adhuc nuncupatur et similiter Estland, vocabulo Danico, Theodisco, Batavo, Suecico, ac Norvegico huic civitati. Primae Latinae et aliae antiquae huius nominis versiones Estia seu Hestia sunt. Esthonia communis altera orthographia Anglica ante 1921 fuit.

Estonia nominibus obsoletis scatet, quae ex variis fontibus historicis conlecta sunt, sicut Esthonia,, Aestonia, Estlandia, Estenia, Aesthonia, Aestia.. 

Humanae catoeciae in Estonia possibiles fuerunt inter 11thinsp;000 et 13thinsp;000 annos abhinc, cum ultimae glaciationis gelu fusum est. Antiquissima catoecia nota in Estonia est catoecia Pulli (Pulli asula), quae prope Matrem Aquarum flumen, prope urbem Suriam (Sindi), ab Estoniae Austroccidente, erat. Secundum computationem radiocarbonicam condita est circiter 11thinsp;000 annis abhinc, ineunte millennio 9 a.C.n..
Inventae sunt evidentiae communitatum venatoriarum et piscatoriarum quae circa annum 6500 a.C.n. prope urbem Gundam (Kunda), ab Estoniae Septemtrione, fuere. Artefacta ossea et lapidea similia inventis Gundae non solum in alia Estoniae parte sed etiam in Lettonia, Lituaniae Septemtrione et Finniae meridie reperta sunt. Cultura Gundae (Kunda kultuur) ad Aetatem Lapideam mediam aut ad periodon Mesolithicam pertinet.

Primis saeculis Aerae Vulgaris, politicae administrativaeque subdivisiones in Estonia emergere coepere. Duae praecipuae subdivisiones apparuere: paroecia (kihelkond) et comitatus (maakond). Paroecia varias marchias senium comprehendebat. Fere omnes paroeciae saltem castrum habebant. Localis areae defensio a maximo functionario aut a rege aut a sene dirigebatur. Saeculo tertio decimo, haec magna territoria in Estonia evoluta sunt: Revalia (Revala), Harria (Harjumaa), Osilia, Daghoa (Hiiumaa), Rotalia seu Maritima (Läänemaa), Alumbus (Alempois), Saccalia (Sakala), Ungannia seu Ugaunia (Ugandi), Iogentagania (Jogentagana), Sobolitz (Soopoolitse), Vaiga (Vaiga), Mocha seu Moge (Mõhu), Normegunda, Iervia (Järvamaa) et Vironia seu Viria seu Wiria seu Virlandia (Virumaa).

Supponuntur primi populi qui praesens Estoniae territorium incoluere Aesti, Finnicae originis nomades, esse, qui semiorganizatis tribubus vivebant sed sine unione inter eas. Saeculo tertio decimo, Ecclesia Catholica Regis Danici Valdemari II ope cruciatam ad christianizandas paganas Maris Baltici tribus praeparavit. Pugna paene viginti annos duravit, delimitando Estonico territorio a Septemtrione Daniā et a Meridie, diviso inter varios episcopatus et Fratres Militiae Christi, potente Christiano ordine qui omnes locales tribus vincere et in maiorem territorii partem dominari consecutus est.

Anno 1248 oppidum quod hodie Tallinna appellatur autonomam gubernationem in iure Lubicensi fundatam adoptavit et annis postea Hansae adiunxit, quod hanc regionem commercialiter praecipuam fecit et Danici dominii amissionem in regione monstravit. Post varia foedera cum Lituanis et Russis, Dania crescentem vassallorum militarem potestatem reprimere non consecuta est, qui alii ab Westfalia et alii a Livonia afficiebantur, quoad, anno 1343, Estones, etiam tunc subiecti et nobilium servi habiti, Rebellionem Noctis Sancti Georgii (Estonice Jüriöö ülestõus) praepavere, ubi Christianismum repudiavere et contra servitutem pugnavere. Ordo Teutonicus, qui in Livoniam dominabatur, ad finem rebellionem adduxit post duo annos et Daniae territorium emit. Sic incipiebat Teutonici Estoniae dominii perihodos.

Saeculo sexto decimo Estonicum territorium denuo pondus habebat. Nuper formatum Imperium Russicum, cum sua imperialismi idea et Ordinis Teutonici debilitatione adiutum, propter litigium cum Confoederatione Polono-Lituana a Meridie, Livoniam ingressum est, habendā eā suorum avorum terrā. Dum Dania, Suecia et Polonia, quae Russicam invasionem in terras suis territoriis proximas non probabant, militarem consociationem constituere ad reprimendam Russicam irruptionem in regionem.

Anno 1559 exortum est Bellum Livonicum, in qua pugnavere Dani, Sueci, et Poloni ad capiendum Livoniae territorium et ad reprimendam Russicam invasionem, quae Episcopatum Tarbatensem iam occupaverat. Cum Sueci in septemtrionalem, Poloni in meridinam regionem, et Dani in Episcopatus Osiliensis insulas dominati sunt, coepit Bellum Nordicum Septem Annorum (inter annos 1563 et 1570). Victis Russis in Proelio Narvae, consolidata est Suecica invasio et dominium in Septemtrionalem regionem et anno 1629 in Livonicas terras, quae etiam tunc Polonis subfuerant.

Tunc anno 1645, post novam Daniae cladem, secundum Foedus Broemsebroënse completum est Suecicum dominium in Estoniam. Sueci tertia natio quae dominata est in Estonicum terriroium fuere, sed hoc factum Estonico populo beneficia tulit, qui antique solum habitus est servi nobilium in regionem dominatorum. Hoc tempore apparuere primae scholae Estonicis in oppidis, quae populum aliquas religiosas doctrinas legere docere poterant. Aperta est etiam, a rege Gustavo II Adolpho Sueciae, Tarbati, prima universitas in Estonia. Post aliquos annos, post Bellum Tricennale, Germani magistri in Revaliae (hodie Tallinn) academiam venere, conclavia scholaria velut Germanicis in academiis direxere et pondus auxere quod Germani semper in Estonia habuere.

Post bellum cum Brandenburgi principe, Suecia nobilium terris reformationem irritantem in Estonia fecit, quod aliarum nationum reversionem in Estonicum territorium promovit. Exortum est tunc, Februario 1700, Magnum Bellum Septemtrionale, quod iterum participavere Dania, Polonia, Russia et Saxonia contra Suecos. Post multa proelia rebellionesque, in Proelio Poltavensi, Russi personales Regis Carolo XII copias vincere et Tallinnam capere consecuti sunt, denique in Estoniam et Livoniam dominati sunt, quod ex Ioannis IV Russiae epochā postulatum erat.

Per saeculum duodevicensimum, universitatum creatio in Estonia magnum culturalem incolarum incrementum maximo linguae propriae usu et Estonicae culturae provectione promovit. Primum Estones in se velut populus incumbuere et intellectuales nationis creationem quaerebant. Inevitabilem Imperii Russici collapsionem nacti et aliquae Imperii programmata moleste ferens, in Rebus Novis Russicis anno 1905 coniunctim rebellavere et ab exercitu Russico magnopere repressi sunt. Quod, nihilominus, fuit primus verus gradus independentiae, quae post Res Novas anni 1917 perfecta esset, quae primum independentem terram, Rem Publicam Estoniae, Estonibus dedit, cum vexillo lacuum caelique caeruleum, natalis terrae soli nigrum et incolarum laetitiae album significante.

Per primos libertatis annos viginti (1918-1940), Estonia turbulentam civilitatis vitam, dissolutis factionibus, passa est; primus praeses usque ad 1938 non electus est, sed culturali aspectu magnae activitatis perihodos fuit, creatis multis scholis quae Estonice docebant et praestatā culturali minoritatum autonomiā, unicā in totā Europā Orientali. Sed propter hanc neutralitatis civilitatem, Estonia per Secundum Bellum Mundanum occupationi obnoxia fuit. Propter Sovieticum strategema, Estonia anno 1940 ab URSS occupata est. Anno 1942, Germani in Unionem Sovieticam invasere et Estoniam occupare coepit. Primo momento, Estones laeti erant, propter antiquam propinquitatem cum Germanis et etiam quia de libertatis Estoniae regressione somniabant, quod statim ab Adolphi Hitler gubernatione spretum est. Cum Germanica invasio in URSS deficeret et Germani ex Estonia exirent, nova Sovietica invasio inevitabilis ostendebatur, propter civitatis defetigationem in bello. Sic condita est Res Publica Sovietica Socialistica Estonica (Estonice Eesti Nõukogude Sotsialistlik Vabariik; Russice Эстонская Советская Социалистическая Республика).

Per Sovieticae occupationis annos 52, multi rebellionis et praesertim procursatorum motus in Estonia formati sunt, quorum notissimus Fratres Silvae (Estonice Metsavennad; Russice Лесные братья) fuere, quamquam omnes a Moscuae gubernatione repressi sunt. Usque ad 1989, Unione Sovietica collapsa, non coepit Sovieticarum nationum, velut Estoniae, structuratio et postea libertas anno 1992 attacta. Primus novae libertatis aerae praeses Leonardus Meri fuit. Exito exercito Russico anno 1994, Estonia sua commercialia vincula cum reliqua Europa auxit, et magnum oeconomicum incrementum decennio 201 assecuta est. In OTAN die 29 Martii et in Unionem Europaeam Kalendis Maiis anno 2004 ingressionem obtinuit.

Estocicus terrestris limes cum Lettonia 267 chiliometra longus est; limes cum Russia 290 chiliometra. A 1920 ad 1945, Estonicus limes cum Russia, anno 1920 Foedere Tarbatensi positus, ultra Narvam flumen a boreoriente et ultra urbem Petzuriam ab Austroriente patebat. Hoc territorium, circiter 2300 chiliometra quadrata seu 888 milia passuum quadrata latum, Russiae ab Iosepho Stalin incorporatum est, finito Secundo Bello Mundano. Quamobrem limites inter Estoniam et Russiam nondum definiti sunt.

Estonia apud orientalia Maris Baltici litora iacet, statim trans Sinum Finnicum e Finnia ad libram Boreoccidentalis partis ex ascendentis suggestu Europae Orientalis inter 57.3° et 59.5° N et 21.5° et 28.1° E. Media elevatio solum 50 metra seu 164 pedes attingit et altissimus nationis locus Magna Collis Ovis (Estonice Suur Munamägi), a Austroriente et 318 metra seu 1 043 pedes alta, est. Sunt 3794 seu 2357 milia passuum litoris numerosis sinibus, fretis et fenestris denotatae. Insularum et insuletorum numerus aestimatur circa 1500. Quarum duae satis magnae ad constituendos separatos comitatus sunt: Osilia seu Latris et Daghoa (Estonice Hiiumaa). Parvus et recens meteoriticorum craterum racemus, e quibus maximus Cāliensis (Estonice Kaali kraater) nuncupatur, in Osilia, in Estonia, invenitur.

Estonia in septemtrionali zonae climaticae temperatae parte et in transitione inter oceanicum ac continentale clima sita est. Estoniae quattuor tempora anni paene aequae longitudinis. Mediae temperaturae inter 16.3 °C seu 61.3 °F in Balticis insulis atque 18.1 °C seu 64.6 °F in intestina Estonia Iulio, calidissimo mense, et inter −3.5 °C seu 25.7 °F in Balticis insulis atque −7.6 °C seu 18.3 °F in intestina Estonia Februario, frigidissimo mense, variant. Media annua temperatura in Estonia 5.2 °C seu 41.4 °F est. Media praecipitatio inter 1961 et 1990 e 535 mm ad 727 mm seu e 21.1 un. ad 28.6 un. per annum variat.

Nix tegit, quae profundior in Austrorientali nationis parte est, plerumque e medio Decembri in tardum Martium perstat. Estoniae propemodum 1400 lacuum. Plerique minimi sunt, quorum maximus est Lacus Peipus (Russice Псковско-Чудское озеро), 3555 km2 seu 1373 m.p.q. latus. Sunt multa flumina in civitate, quorum longissima Wop (Estonice Võhandu), 163 km seu 101 mi longum; Mater Aquarum (Estonice Pärnu), 144 km seu 89 mi longa; et Politzamoioki (Estonice Põltsamaa), 135 km seu 84 milia passuum longi, sunt. Estonia multas paludes minerotrophas et ombrotrophas habet. Silvae 61 centesimas Estoniae tegunt. Communissimae arborum species pinus, picea, et betula sunt.

Phytogeographice, Estonia inter Centro-Europaeam et Eoo-Europaeam provincias Regionis Circumborealis intra Regnum Boreale divisa est. Secundum Ordinem Mundi Naturae Tuendae seu WWF, Estonicum territorium ad silvarum mixtarum Sarmaticarum oecoregionem pertinet.

Sparsi Estoniae incolae et magnae silvarum areae Eurasiani lyncis, suis scrofae, ursi arctou, et alcis arcervos, inter alia animalia supervivere sinunt. Estonia luporum populositatem circiter 200 habere putatur, quod aliquantum super optima extensione (inter 100 et 200) consideratur. Estonica aviaria vita raris marinis avibus velut polystircta Stelleri, ansere erythropo ac limosa; uliginosis avibus velut gallinagine media; sicci aperti agri avibus velut crece ac coracia garrulo; et magnis avis velut avibus rapacibus velut aquilā clangā designatur. Estonia saepti nationalia quinque habet, inter quae Saeptum Nationale Terrae Sinuum (Estonice Lahemaa rahvuspark), Septemtrionali litore et maximum; Saeptum Nationale Terrae Paludum (Estonice Soomaa rahvuspark), inter Pirnaviam atque Vellinum, locis uliginosis notum sunt. Reservata velut Reservatum Avium Sinus Keinis et Saeptum Nationale Matsalense (Estonice Matsalu rahvuspark), internationalis ponderis locus uliginosus secundum Conventionem Ramsarensem, etiam popularia autochthonibus ac periegetis sunt et amplam vitae aviariae varietatem alunt.

Antiqua respublica Sovietica, nomine Reipublicae Sovieticae Socialisticae Estonicae (Estonice Eesti Nõukogude Sotsialistlik Vabariik; Russice Эстонская Советская Социалистическая Республика), die 20 Augusti 1991 suam antiquam libertatem (1918-1940) recuperavit. Cuius primi praesides Arnoldus Rüütel et Leonardus Georgius Meri fuere.
 Estonici in Castello Collis Cathedralis (Estonice Toompea loss).

Politicum Estoniae regimen parlamentarismus est, ubi primus minister nationem gubernat. Primus minister a Parlamento eligitur, indicante praeside reipublicae. Qui, generatim, est factionis politicae dux quae maximum sedium numerum in Parlamento habet et est is qui alios ministros designat; quorum directe tres designat, e exsistentibus duodecim. Quorum praecipui sunt minister Fiscalis, Socialis et Rerum Externarum. In Estonia, ministri quoddam cancellarii genus habent, qui ministeria monet et commandat, sine politica potestate in ministro deposita. Secundum legem, nullus minister dimitti aut sua politica iura amittere potest, scilicet, minister quod is velit sine ulla protestatione iubere potest. Si subordinatus iussum accipit quod extra legem credit, superiori id communicare potest, obligatorie per scriptam relationem.

Parlamentum seu Riigikogu a 101 deputatis, directo incolarum suffragio electis et qui rursus eligi nequeunt, formatur. Parlamentarii e dissimilibus nationis partibus egrediunt, et, quamquam incredibile videatur, multi pauci oeconomistis aut causidici sunt et politicam vitam secundum suum eius videndae modum et non factionem politicam sequuntur, quamvis factiones valde potentes sunt.

Iudicialis Estoniae ratio in Constitutione fundatur; quivis homo ius appellandi ad Iustitiam habet. Sic, Iustitiae Estonicae gradus tres: Tribunal Comitatus seu Urbis, Tribunal Appellationis, et Maximum Iudicium. Hoc ultimum ab iudicibus undeviginti formatur, qui liberi et politici gubernationis ponderis mundi manent.

Quia Estonia in geopolitice praecipuo loco sita est, militaris defensio in natione sensitivo modo et fundato in praecipuis documentis tribus geritur:

Haec leges aliquae praecipua puncta de defensiva territorii et Gubernationis Estonicae civilitate dictant. Estonia aditum ad Unionem Europaeam Kalendis Maiis habet, post negotiationes die 24 Novembris 1995 coeptas. Ubi intravit simul cum aliis duabus Balticis nationibus, Lettonia et Lituania.

Die 4 Martii 2007, prima civitas quae comitia generalis per Interrete habuit facta est. Hoc fuit possibile ope parvi incolarum numeri in Estonia et ope hereditatis acquisitas e Nationibus Nordicis, cum quibus multum bonas commerciales relationes habent. Intentae relationes inter Russicae et Estonicae originis incolas propter antirussicum programma ingravatae sunt. Revera, die 27 Aprilis 2007, gubernatio Estonica monumentum Militi Liberatori e rei publicae capite removere decrevit. Tumultus propter haec excitati mortuum unum, vulneratos 44 et centenos in custodiam datos mane eodem die tulerunt. Territans est condicio nuncupatorum haud civium, sine magna basicorum iurum parte. Revera, additis haud civibus (plerisque Russicae originis) et residentibus in Estonia cum Russica nationalitate, ut circiter quarta aut tertia pars Estonicorum incolarum ius suffragii non habeant provenit.

Acta Divisionis Administrativae Territorialis, anno 1995 adoptata, nationem divisere in divisiones tres: comitatus (Estonice maakonnad, sing. maakond), municipia urbana (Estonice linnad, sing. linn) et municipia ruralia seu paroecias (Estonice vallad, sing. vald). Hodie, Estonia in comitatus quindecim divisa invenitur, qui in municipia (ruralia et urbana) dividuntur. Sunt 227 municipia, 34 urbana et 193 ruralia.

Estonia in comitatus (Estonice maakonnad, sing. maakond) quindecim divisa est. Comitatus singuli a singulis gubernatoribus gubernantur, qui a gubernatione civica designatur, cuius potestas localiter repraesentat. Eorum mandatum quinque annos velut praesides durat et funguntur basico munere, conexione inter regiones et comitatuum municipia cum gubernatione civica.

Praecipuus comitatus in hac republica Baltica comitatus Harria seu Hargia est, ubi invenitur caput Estonicum, Tallinna et ubi incolunt 38,8% incolarum in Estonia. Alii praecipui comitatus Pernavia seu Perona seu Pirnavia, Vironia Orientalis seu Viria Orientalis seu Wiria Orientalis eu Virlandia Orientalis et Tarbatum seu Dorpatum sunt.

In tabula inferiori ostenduntur Estonici comitatus quindecim cum suis capitibus. Praeter nomen Latinum et Estonicum, etiam additur nomen Voruvicum, quia lingua Voruvica est lingua regionalis et agnita in Estonia, et nomen Russicum, quia lingua Russica, quamquam nec officialis nec agnita lingua in Estonia, est maxima lingua minoritaria.

Municipia (Estonice omavalitsused, sing. omavalitsus) divisa sunt in Estonia in ruralia et urbana. Per Estonicam historiam, municipiorum divisiones varias mutationes passae sunt. Servitute glebae abrogata saeculo undevicensimo, coloniae rurales formatae sunt, cum propria ordinatione, adoptata in Actis Ordinationis Municipiorum Ruralium (Estonice vallad, sing. vald). Municipia urbana (Estonice linnad, sing. linn) in districtus (Estonice; linnaosad, sing. linnaosa) et in urbes divisa sunt. Summatim solum sunt 34 municipia cum urbis iure, ante 193 oppida (pleraque cum numero incolarum minore quam 3000). Singula Estonica municipia singula consilia legislativa, ab incolis perihodo triennii electa, habent. Municipium organi exsecutivi membra, eligit, incluso municipalis exsecutivi duce, qui eligitur etiam triennii tempore.

Ante Secundum Bellum Mundanum, ethnici Estones 88% incolarum constituebant, dum minoritates reliquas 12% constituebant. Maximus mminoritarius circulus anno 1934 Russi, Germani, Sueci, Lettones, Iudaei, Poloni, Fenni, et Ingermanlandienses erant.

Germanobalticorum (Theodisce Deutsch-Balten seu Baltendeutsche; Estonice Baltisakslased) numerus e 5,3% (~46 700) anno 1881 ad 1,3% circum annum 1934 deminuit, quod praesertim debitum est emigrationi in Germaniam per generalem russificationem exeunte saeculo undevicensimo et per Estoniae independentiam saeculo vicensimo.
Inter 1945 et 1989 ethnicorum Estonum numerus inter incolas residentes intra Estoniae limites in praesenti definitos usque ad 61% deminuit, praecipue propter Sovieticum programma massivam urbanorum industrialium operariorum immigrationem e Russia, Ucraina et Ruthenia Alba promovens et propter emigrationem per bellum ac massivas Iosephi Stalin deportationes suppliciaque. Anno 1989, minoritates amplius tertiam partem incolarum constituebant, quia haud Estonum numerus fere quinquies creverat.

Exeuntibus annis 1980, Estoni suam demographicam mutationem nationalem catastropham percepere. Quod fuit resultatio migratoriorum programatum necessariorum ad Programma Nationalizationis Sovieticum Estoniam russificare intendens, scilicet resultatio administrativae ac militaris haud Estonum immigrationis ex URSS iuxta cum Estonum deportatione in URSS. Per purgas adhuc 110 000 Estonorum occisi aut deportati sunt. Decennio independentiam restitutam sequenti ingenti ethnicorum Russorum emigratione et Russicarum stationum militarium remotione anno 1994 factum est, ut ethnicorum Estonorum proportio in Estonia e 61 centesimis ad 69 centesimas anno 2006 cresceret.

Estonia hodierna aeque ethnice heterogenea natio est, sed haec heterogeneitas pleraeque nationis proprietas non est, quia haud Estonici incolae in Estonicorum comitatuum duobus densantur. Quindecim Estonicorum comitatuum tredecim circa 80 centesimae ethnice Estonici sunt, inter quos homogeneissimus Daghoa est, ubi Estones 98,4 centesimas incolarum constituunt. In Harria (incluso capite Tallinna) et Vironia Orientali comitatibus, nihilominus, ethnici Estones 60 centesimas et 20 centesimas incolarum proprie supplent. Russi 25,6 centesimas omnium incolarum supplent sed 36 centesimas incolarum in comitatu Harria et 70 centesimas incolarum in comitatu Vironia Orientali constituunt.

Autonomiae Culturalis Estonicae lex anno 1925 sancta unica in Europa illo tempore erat. Autonomiae culturales minoritatibus 3000 incolarum superantibus et cum diuturnis vinculis cum Republica Estonica concedi poterant. Ante occupationem Sovieticam, Germanicae et Iudaicae minoritates consilium culturale eligere consecuti sunt. Lex de Autonomia Culturali Minoritatibus Nationalibus anno 1993 denuo statuta est. Historice, magnae Estonici Boreoccidentalis litoris et insularum partes ab autochthonibus ethnice Estonosuecis (Suecice estlandssvenskar seu aibofolke; Estonice rannarootslased seu eestirootslased) incultae sunt.

Plerique Estonosueci 3 800 hominum in Sueciam fugere aut anno 1944 deportati sunt. Recentibus annis Estonosuecorum numerus rursus crevit, anno 2008 paene 500 homines attingens, propter proprietatis reformationes ineunte decennio 200. Anno 2005, Ingriofenni (Finnice inkeriläiset; Russice Ингерманландцы; Estonice Ingerisoomlased), minoritas in Estonia, consilium culturale elegere et autonomiam culturalem accepere. Estonosuecica minoritas itidem autonomiam culturalem anno 2007 recepere.

Constitutio Estonica libertatem religionis, separationem inter ecclesiam ac civitatem et individualia iura privati credibilis ac religionis praestat. Secundum Institutum Communicationis Dentsū Incorporatum, Estonia una inter nationes minime religiosas in toto orbe terrarum est, cum 75,7% incolarum se irreligiosos esse asciscentium. Eurobarometri scheda interrogatoria anni 2005 solum 16% Estonum Dei credibile profiteri invenit, minimum credibile inter omnes nationes examinatas (in indagatione de Unione Europaea).

Maxima denominatio religiosa in natione erat Lutheranismus Evangelicus, a 109thinsp;000 Estonum (seu a 10% incolarum), praecipue ab ethnicis Estonibus, cultus. Qui superatus est a 177thinsp;000 incolarum Orientalem Orthodoxum Christianismum sequentium, qui praesertim a Russica minoritate colitur.

Secundum anni 2000 censum, circiter 1000 asseclarum Tharapitaismi (Estonice Taarausk) aut Religionis Nativae (Estonice Maausk) erant. Iudaica communitas aestimatam populositatem circiter 1900 habet. Propemodum 68thinsp;000 hominum se atheos considerant.

Civitas ab Equitibus Teutonicis saeculo tertio decimo Christianizata est. Per Reformationem, Protestantismus extensus est et Ecclesia Lutherana officialiter in Estonia anno 1686 statuta est. Multi Estones se specialiter religiosos non esse asseverant, quia religio per saeculum undevicensimum cum Germanicā feudali regulā consociata est. Historice fuit alia minoritaria religio, Russici Antiqui Credentes, prope Lacus Peipi aream in comitatu Tarbato.

Lingua Estonica, publica civitatis lingua, ad Finnicum linguarum Uralicarum ramum pertinet. Lingua Estonica artissime conexa est linguae Finnicae, in usu ultra Sinum Finnicum, et est una inter paucas Europaeas linguas quae Indoeuropaeam originem non habet. Praeter aliquas coincidentias in vocabulario propter mutuationes, in eo quod ad originem attinet, linguae Estonica et Finnica non conexae sunt proximis geographicis vicinis, linguis Suecicae, Lettonicae et Russicae, quae aliae linguae Indoeuropaeae sunt.

Quamquam lingua Estonica et linguae Germanicae e dissimillimis originibus ortae sunt, multa similia vocabula Estonice et Theodisce identificari possunt, verbi gratia. Quod debetur ante omnia facto ut lingua Estonica paene tertiam sui vocabularii partem a linguis Germanicis mutuata sit, praecipue a lingua Saxonica Inferiori (Theodisca Inferiori Media) per Germanici dominii perihodon, et a Theodisca Alta (etiam a Theodisca normata. A Saxonica Inferiori et a Theodisca Alta mutuationum percentatio inter 22 et 25 centesimas aestimari possunt, cum Saxonica Inferiori circa 15 per centum constituente.

Lingua Russica adhuc in usu est velut lingua secundaria ethnicis Estonibus inter 40 et 70 annos natis, quia lingua Russica lingua haud officialis Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Estonicae e 1944 ad 1991 erat et velut obligatoria secunda lingua per Sovieticam perihodon docebatur. Anno 1998 plerique primae ac secundae stirpis industriales immigrantes ex antiqua Unione Sovietica (praesertim e Russica Sovietica Foederativa Socialistica Re Publica) Estonice non loquuntur. Nihilominus, anno 2010, 64,1 centesimae haud ethnicorum Estonum Estonice loquuntur.

Hi ultimi, plerique Russophoni ethnici allophyli, praesertim caput Tallinna et industriales urbanas Vironiae Orientalis areas habitant. In parva paroecia Nuckoe (Estonice Noarootsi vald; Suecice Nuckö kommun) in Rotalia sunt 22 villagia cum bilinguibus Suecicis et Estonicis nominibus.

Communissimae linguae peregrinae ab Estonibus studentibus disciturae lingua Anglica, lingua Russica et lingua Francica sunt. Inter alias populares linguas Finnica, Hispanica et Suecica sunt.

Estonica societas considerabiles mutationes per ultimos annos viginti passa est, inter quas notissimae sunt crescens stratificationis gradus et familiaris reditus distributio. Coefficiens Gini constanter maior quam Unionis Europaeae media (31 anno 2009) fuit, quamquam clare cecidit. Perscriptus inopiae operarum index Ianuario 2012 7,7% erat.

Estonia multinationalis civitas est, ubi 109 linguae in usu sunt, secundum censum anni 2000. 67,3% Estonum civium Estonice velut linguā nativā, 29,7% Russice et 3% aliis linguis loquuntur. Die 2 Iulii 2010, 84,1% Estonicorum residentium Estonici cives, 8,6% cives aliarum nationum et 7,3% cives cum indeterminato municipatu sunt. Ex 1992, fere 140 000 hominum Estonicum municipatum acquisivere, cum naturalizationis probationes sustinuissent.

Ethnica distributio in Estonia multo homogenea est, ubi plerisque comitatibus magis quam 90% hominum ethnice Estones sunt. Quod urbibus maioribus sicut Tallinna opponitur, ubi Estones 60% incolarum constituunt et reliqui praesertim a Russis ac aliis Slavicis incolis componuntur, qui in Estoniam per Sovieticam perihodon venere.

Secundum schedas interrogatorias, solum 5% Russicae communitatis ad Russiam proximo futuro redire consideravere. Estonici Russi suam propriam identitatem evolvere -magis quam dimidia respondentium quantitas Estonico Russos notabiliter a Russis in Russia differre agnovit. Resultationibus collatis cum anni 2000 scheda, tunc Russorum affectus de futuro multo positivior est.

Tallinna caput et maxima urbs in Estonia est. In Septemtrionali Estoniae litore iuxta Sinum Finnnicum iacet. Sunt 33 urbes et aliquae oppida paroecialia in civitate. Summatim, 47 urbes aut oppida (Estonice linna, singulari linn) sunt. Amplius 70% incolarum urbes aut oppida habitant. Viginti maximae urbes aut oppida in inferiori tabula sunt:

Campus diaconiarum in sovietica aera fere non erat sed incredibile et rapidum incrementum ineunte decennio 200 obtinuit.

Civitas se euroni anno 2007 iungere conata est, sed propter magnam inflationem reiecta est, solum autem in eo publice adoptando Kalendis Ianuariis 2011 bene succedens.

Estonicus PDG deminutionem annis 2008 (-5,1%) et 2009 (-13,9%) passus est, sed rursus anno 2010 crevit, inflatione, lacuna aerarii et debito publico temperatis.

Cognomen tigris Balticus provenit ut transiverit ex oeconomia centralizata in oeconomiam mercatus cum characteribus velut peregrina collocatione pecuniae, crediti ac consumptionis intestinae incremento, praeter vile opus ac industrialem pauci valoris additi productionem.

Estonicus PDG, anno 2006, 26,85 milliardorum dollariorum Civitatum Foederatarum fuit, cum incremento 11,4% respectu anno 2005. Potestas acquirendi per capita 20 300 dollariorum Civitatum Foederatarum et inopiae operarum gradus solum 4,5% est. Ependyseōs gradus 32,4% PDG attingit et debitum publicum 3,6% PDG non superat.

Praecipua agraria producta patatae, vegetabilia, pisces et lac sunt. Inter Estonicae industriae campos, quae 8% anno 2006 crevit, praecipui ingeniaria, electronica, lignum ac derivata, industria textilis, informationis technologia et telecommunicatio sunt.

Estonia duas tertias partes omnium quae producit exportat, inter quas una tertia pars solum diaconiae, praecipue periegesis, sunt. Anno 2006, Estonicae exportationes 9,68 milliarda dollariorum addidere, dum praecipua exportata producta et praecipuae nationes sociae sunt sequentia:

Est magna importatorum varietas: machinae ac instrumenta, fomes, metalla, lignum, vestimenta, alimenta, instrumenta electronica, ista tria ultima in Estonia paene non producuntur, sunt igitur praecipua importationis producta.

Pleraque importata ex Unione Europaea veniunt, praesertim e Finnia (19,7%), propter magnum Finnicarum societatum Estonicis in terris sitarum numerum. Inter praecipuas socias nationes sunt etiam Germania (13,9%) et Suecia (8,9%). E Russia (9,2%) et Media Asia (9,2%), quoque ponderis sociae, ferriviaria supplementa, fomes et xylinon veniunt.

Sed sunt aliae duae nationes Balticae quae pleraque importata producta Estoniae praebent. Lituania (6%) fomitem, chemica et cibaria (incluso tabaco) praebet. E Lettonia (4,7%) ingeniaria producta, chemica et industriae alimentariae instrumenta veniunt.

Inter importata producta, quae 12,03 milliarda dollariorum anno 2006 addidere et sic lacunam 1,9 milliardorum dollariorum in examinatione redditus genuit, pleraque machinae ac instrumenta (33%), producta chemica (11%), textilia (10,3%), alimenta (9,4%) et ferriviaria supplementa (8,9%) sunt.

In Estonia in usu 541thinsp;900 linearum telephonicarum fixarum anno 2006 erant, dum gestabilia 1659 milliones eodem anno erant.

Peregrina ependysis modo commercialis collaborationis praesertim telephonicas diaconias evolvere. Substantialiter conexiones cum fibra optica telephonium, televisionem, radiophoniam digitalem conducunt.

Erant activae 98 stationes radiophonicae in FM anno 2001, dum cum societate Eesti Televisioon centra tria televisificae productionis anno 2001 operabantur.

In Estonia paucos annos vera electronica revolutio advenit: Estonia lege pro accessu ad Interrete spondet. Tota in natione sunt loca accessus sine filo ad Interrete, quibus habitatae zonae teguntur. Fere 99 centesimae civitatis hoc rete cum locis gratuiti accessus teguntur. Qui computatrum non habet in uno inter 700 publici usus terminalia in huius retis diribitoriis cursualibus, bibliotecis et villagii tabernis gratis accedere potest. Tale schema in Europa unicum est. In Estonia etiam omnes scholae Interreti conexae sunt. Ex anno 2005 suffragia in comitiis per Interrete ferri possunt. Estonia maximum numerum conexionum ad Interrete pro incola habet.

Viariae vecturae rete bene evoluta est et iuxta cum maritima navigatione praecipuo munere fungitur de eo quod attinet ad mercimoniorum vecturam. Praecipuum rete viarium ampliis collocationibus pecuniae subiectum est, subsidiis Unionis Europaeae, qualitatis normas pares aliis Boreoeuropaeis nationibus sequens. Via Baltica (E67) e septemtrione in meridiem nationem transit. Nihilominus, systema viarium solum circa 11% ex 1991 crevit, dum privatorum autocinetorum commeatus circa 80% crevit. Autocinetorum possessorum numerus amplius anni 1990 numerum duplicavit. Circiter una tertia Estonicorum incolarum pars unum autocinetum possidet.

Maritimae conexiones ab una inter praecipuas navigationis societates in tota Europa Septemtrionali, Tallink, confirmantur.

Naves traiectoriae ad vehenda mercimonia et viatorres assidue Estoniam et archipelago Estonico et Lettoniae, Lituaniae, Sueciae, Finniae ac Germaniae conectunt. Inter ponderis portus inveniuntur Tallinna, Naystenoia (Estonice Muuga) et Pernavia.

Aëroportus Tallinnensis, Leonardus Meri Lacus Superior Internationalis (Estonice Lennart Meri Tallinna lennujaam) appellatus, parvarum dimensionum est, quamquam nuper denuo structuratus et amplificatus est. Aëroportus vexilli Estonici societatis Estonian Air centrum est.

Est volatus e Mediolano-Malpensa in Tallinnam via Rigae qui operatur societas Air Baltic. Sunt alii aëroportus Pernaviae, Tarbati et adhuc Aresburgi qui sunt in usu praesetim domesticis periegeticisque volatibus quos operantur societates Avies et Luftverkehr Friesland Harle.

Praeterea e 16 Decembris 2010 est operativus volatus e Mediolano (Bergomi)-Orio ad Sarium in Tallinnam, bihebdomadalis et activus toto anno per societatem Ryanair.

Intestina mercimoniorum vectura per viam, ultimis annis, deminita est, partialem huius vecturae commotionem in ferriviam sequens, quae nunc 50 centesimas intestinae vecturae effecit.

Est locale rete ferriviarium obsoletum a societate Eesti Raudtee gestum, imprimis in usu ad vehenda mercimonia. Gubernatio Estonica Ianuario 2007 ferriviarum novam nationalizationem complevit, quia putatur strategica infrastructura nationali progressui. Estonia, sicut aliae Respublicae Balticae, e Sovietica occupatione Sovieticum amplum intervallum ferriviarium 1520 mm hereditavit.

Directa coniunctio ad Polonicum rete ferriviarium et sic ad reliquam Europam, quae normale intervallum ferriviarium 1435 mm adoptat, hoc momento problematica est. Sunt attamen proposita denuo qualificandarum Estonicarum ferriviarum quae directe ad reliquam Unionem Europaeam coniungantur.

Estonicae formalis educationis historia originem trahit a saeculis tertio decimo et quarto decimo cum primae monasticae et cathedrales scholae conditae sunt. Primus liber primarum litterarum Estonice anno 1575 in typis editus est. Antiquissima universitas Universitas Tartuensis, a Suecico rege Gustavo II Adolpho anno 1632 statuta, est. Anno 1919 universitarii cursus primum Estonice docti sunt.

Educatio hodierna in Estonia divisa est in generalem, technicam et voluptuosam. Ratio educativa fundatur in quattuor fastigiis: praescholari, basico, secundario, superiori. Amplum scholarum et auxiliarium educativorum institutorum rete statutum est. Estonicum systema educativum in civitariis, municipalibus, publicis et privatis institutis consistit. Sunt in praesenti 589 scholarum in Estonia.

Secundum Programma Internationalis Studentium Aestimationis, executionis fastigia Estonicis alumnis cum gymnasii aetate erant inter maxima in toto orbe terrarum: anno 2010, civitas loco 13 propter sui systematis educativi qualitatem collocabatur, supra quantitatem organizationis OCOE mediam. Praeterea, circiter 89 centesimas Estonicorum adultorum inter 25 et 64 annos natorum aequivalens gymnasii diplomati assecuti sunt, unus maximorum indicum in industrializato mundo.

Academica educatio superior in Estonia divisa est in fastigia tria: baccalaureatum, gradum magistralem et doctoratum. Aliquibus specialitatibus (basicis medicis studiis, veterinariae, pharmaciae, odontologiae, architecturae-ingeniariae et in conclavibus scholaribus docentium programmati) baccalaureatus et gradus magistralis in unam unitatem integrati sunt. Estonicae publicae universitates significative maiorem autonomiam applicatae educationis superioris institutis habent. Praeter ordinandam academicam universitatis vitam, universitates nova curricula creare, admissionis terminos condicionesque statuere, dispensationem oeconomicam probare, evolutionis destinationem probare, rectorem eligere et restrictiva decreta rerum ad credita attinentium facere possunt. Estonia moderatum publicarum privatarum universitatum numerum habet. Inter maximas publicas universitates excellunt Universitas Tartuensis (Estonice Tartu Ülikool), Universitas Technica Tallinnensis seu Revaliensis (Estonice Tallinna Tehnikaülikool), Universitas Tallinnensis seu Revaliensis (Estonice Tallinna Ülikool), Universitas Estonica Scientiarum Vitae (Estonice Eesti Maaülikool) et Academia Estonica Artium (Estonice Eesti Kunstiakadeemia); maxima privata universitas est Schola Estonica Negotiorum (Anglice Estonian Business School).

Academia Scientiarum Estoniae (Estonice Eesti Teaduste Akadeemia) scientiarum academia nationalis est. Efficacissimum publicum sine lucro investigatorium institutum fundamentalem et applicatam investigationem conficiens Institutum Nationale Physicae Chemicae et Biophysicae (Estonice Keemilise ja Bioloogilise Füüsika Instituut) est. Prima centra informatica exeunte decennio 196 Dorpati et Tallinnae statuta sunt. Estonici periti ad evolvendas ingeniariae programmaturalis normas Unionis Sovieticae ministeriis per decennium 199 contulere. Anno 2011, Estonia circiter 2,38% sui PDG in Investigatione et Progressu cum Unionis Europaeae 2,0% media collata impendit.

Salus in Estonia a Ministerio Providentiae Socialis (Estonice Eesti sotsiaalminister) moderatur et sua pecuniae suppeditatio per generalia tributa per Diaconiam Salutis Nationalis fit.

Valetudinaria in Estonia sunt:

In partu, Gubernatio Estonica uni parentium 100% eius praevii salarii per 18 menses praeter 320 eurones subsidiorum unius temporis pro impubere concedit. Post 18 menses, parens ius resumendi sui praevii muneris habet. Praeterea, parens et impuberes gratuitam curam medicam accipiunt. Parentes ante partum non laborantes (vacui, studentes) 278 eurones pro mense accipiunt; maximum salarium in 2157 euronibus pro mense restringitur. Haec rationes, ex 2005 vigentes, se praecipuum positivum effectum in indice natalium in Estonia habuisse non demonstravit, qui ex 2001 iam creverat.

Haec consilia primos 18 menses infantilis vitae incumbunt. Post 18 menses, menstrua civitatis subsidia impuberibus usque ad 19 eurones pro mense (primis duobus filiis) et usque ad 58 eurones (tribus aut magis filiis) descendunt, praeter gratuitam curam medicam. Sunt multae exceptiones et addita auctaria huic regulae. Verbi gratia, unius parentis puer bis summam subsidiorum impuberibus accipit. Exercitus hominis puer quinquies summam subsidiorum impuberibus et adoptivarum familiarum pueri vicies summam subsidiorum impuberibus accipiunt. Licet sint considerabiles variationes et fluctuationes in subsidiis familiarum cum impuberibus, pleraeque Estonicae familiae magnas difficultates non oppetunt et organizationis Save the Children relatio de Statu Matrum Mundi anni 2011 Estoniam loco 18 inter optimas nationes matribus collocat, ante nationes sicut Canadam et Civitates Foederatas. Secundum Librum Factorum Mundanorum CIA (Anglice CIA World Factbook), Estonia infimum mortis maternae indicem in toto orbe terrarum habebat.

Cultura Estonica autochthonicum patrimonium, ut repraesentat lingua Estonica et sauna, incorporat cum solitis Nordicis et Europaeis culturalibus aspectibus. Propter historiam et geographiam, cultura Estonica affecta est traditionibus ex variis adiacentis areae gentibus, Fennis, Baltis, Slavis et Germanis non minus quam culturalibus progressibus in antiquis dominantibus potentiis, Suecia et Russia.

Hodie, Estonica societas libertatem ac liberalismum hortatur, cum populari deditione desideratis limitatae gubernationis, dum centralizatam potestatem ac corruptionem dehortatur. Protestantica etica de labore significativam culturalem essentiam manet et gratuita educatio pretiosissimum institutum est. Sicut solita cultura in aliis Nordicis nationibus, Estonica cultura, super asceticis ambitalibus realitatibus et traditionalibus alimentis, patrimonium comparative amplae egalitarismi extra practicas rationes et optabilia propinquitatis naturae ac autosatiati instituere videri potest.

Academia Estonica Artium (Estonice Eesti Kunstiakadeemia) educationem superiorem in arte, designatione, architectura, mediis, historia artium et conservatione praebet, dum Academia Culturae Vellinensis Universitatis Tartuensis (Estonice Tartu Ülikooli Viljandi Kultuuriakadeemia) habet modum pervulgandae nativae culturae et per curricula et per nativam constructionem et per nativas officinas ferrarias et per nativam textilis designationem et per traditionalem manufacturam et per traditionalem musicam, sed etiam per iazensem ac musicam ecclesiae. Anno 2010, fuere 245 musea in Estonia quorum coniunctae collectiones amplius decem milliones rerum continent.

Estonica theatri historia centenaria est. Coepit, professionaliter, anno 1906 cum moderatore Carolo Menning Tarbati. Post aliquas hebdomades Theodorus Altermann et Paulus Pinna professionale theatrum Tallinnae in urbe incipiebant. Postea alia praeclara Estonici theatri nomina orta sunt velut Waldemarus Panso, Ewaldus Hermaküla et Fridericus Pedajas.

Intra istam brevem culturam, theatrum multos homines mobilitavit, quod id accessibillimum plerisque incolis fecit. Sunt Opera Nationalis, octo Theatra Nationalia, tria Theatra Municipalia et decem theatra privata quinque magnis urbibus Estonicis, praeter innumeras voluptarii theatri scholas dispersas. Intra theatri historiam, excellunt tres eventus: professionalis theatri ortus anno 1906; professionalismus anno 1950, sociatus cum Waldemaro Panso; et theatri innovatio, exeunte decennio 197, quae expressiva media theatro dedit et cuius consequentiae usque ad hodiernum tempus sentiuntur.

E primis Estonicis scriptis saeculo septimo decimo, litterae semper directionem similem transitae a reliqua Europa suscepere. Haec Occidentalis orientatio abecedarii Latini usu confirmata est, quae fuit exitus Christianizationis et postea Reformationis. Litterae Estonicae varia proposita habuit, velut linguam Estonicam per civitatem diffundere, de populi Estonici libertas notiones vulgare et litteras ipsas.

Ex aucto nationali sensu populi Estonici saeculo undevicensimo, varii scriptores orti sunt et memorabiles textus scripsere, velut epos Filius Kalevae (Estonice Kalevipoeg) a Friderico Reginaldo Kreutzwald, aperte Romanticismo Germanico affecto. Secus Fridericum Reginaldum Kreutzwald pugnabat Patriotico-Romantica poëtria Lydia Koidula. Sed istius incipientis nationalismi Russificatione Estoniae conatus frustrati sunt, e 1880.

Primus Realista Iohannes Liiv, operis Decem narrationes (Estonice Kümme lugu) auctor, fuit. Sed litteraria renovatio ab Eduardo Vilde effecta est, qui per suam longam vitam aliquotiens suum stilum mutavit, sed fidelis Estonico nationalismo et socialismo revolutionario mansit. Eius pracipuum opus mythistoria Lactarius Villagii Montani (Estonice Mäeküla piimamees) est. Eduardus Vilde unus inter motus Iuvenis Estoniae (Estonice Noor-Eesti) conditores fuit, ad quem Antonius Hansen Tammsaare, cum suo opere Veritas et iustitia (Estonice Tõde ja õigus), et Gustavus Suits, cum opere Natus pueri (Estonice Lapse sünd), notissimi inter Estonicos scriptores, pertinuere.

Poëma Thomas et Maia (Estonice Toomas ja Mai) a Gulielmo Grünthal-Ridala et tria longa poëmata ab Augusto Annist quoque hanc perihodon participant, praeter poëtam Friedebertum Tuglas, qui e realismo ad phantasticum Neoromanticismum evolvit. Haec renovatorii motus evolutio oppositionem Eduardi Vilde incitavit, qui peregrina nova exemplaria indicavit. Poëtria Maria Under se suo opere Vox umbrarum (Estonice Hääl varjust) expressionismo Germanico iunxit. Romanticus Augustus Gailit, Russica exemplaria sequens, modernam prosam creavit. Calius Lepik superrealismum coluit. Denique, Sovietici regiminis statutio vincere realismum socialisticum fecit, cuius praecipui repraesentantes Carolus Ristikivi et Augustus Jakobson sunt. Mundum Estonicum in conversionibus carpiebat et optime transportabat Hildegardis Dresen.

Musica indissociabilis nationalis culturae est, nonne Estones Populus Canens qualificati sunt? Primum Panestonicum carminis festum anno 1869 Tarbati evenit, ubi fere mille cantorum et musicorum e tota natione ventorum coram cavea 200 000 hominum congressi sunt. Haec traditiones anno 1988 Revolutionem Cantantem inspiravere, cum Estonia se e Sovietico iugo liberavit. Anno 2001, Estonia in Cantus Eurovisionis Certamine vicit.

Estonia vere debillimam quotam cinematographicorum spectatorum partem in toto orbe terrarum habet sed est valde productiva praesertim animatarum et documentariarum pellicularum. Festum quaque aestate habetur, anthropologicis pelliculis dicatum, Pernaviae et Tallinnae quaque hieme fit Festum Pellicularum Noctes Nigrae Tallinnae (Estonice Tallinna Pimedate Ööde Filmifestival).

Per omnes annos penes varios populos (Germanos, Suecicos et Russos), Estonica architectura varios influxus passa est. Horum influxuum syndrome -rabies, metus, humiliatio- significativos characteres architecturae monumentorum dederunt, faciendo Gothico Estonico unico inter Septemtrionales architecturas Gothicas. Et alii stili suaviter placideque reflectuntur inter Mediaevales ecclesias, Renascentisticas subtilitates, Baroca castella, Neoclassicas domos et Modernistica oppida.

Velut architectonica nationalia symbola habentur Mediaevale Tallinnae, Baroca Narva, Classica urbs universitaria Dorpatum et Pirnavia, litoralis urbs cum decennii 193 architectura.

Popularis Estoniae laographia e multis saeculis ante primas saeculi tertio decimo occuptiones venit. Primi magni influentes Fenni fuere, qui, sua propinquitate Boreali et linguistica, culturali proximitati faverunt. Prima magna peregrina impactio evenit cum Catholici ad Estoniam saeculo tertio decimo advenere et culturam paganam pro Christianam delere conati sunt. Quod accidit fuit istarum culturarum mixtio, quod vicissim Estonici populi culturam per annos surgere fecit.

Per saeculum duodevicensio linguae Estonicae popularizatione per populum et saeculo undevicensimo magno nationalistico sensu surgente, cultura popularis praedominans populo facta est. Multa antiqua carmina resuscitata et alia creata sunt. Religionis paganae elementa inter populum denuo orta et Religionis Christianae elementis unita sunt. Olim animalium ac hominum sacrificia paganis deis faciebantur ad habendas bonas alimentorum culturas ac bonam vitam. Istud elementum praeterito relictum est, quia Novo Aevo istud inter urbium homines non situm est, sed veneficae, magi et daemones dissimilem visionem in cultura Estonica habuere, quia ei sociales erant qui bona portabant, diverse eis quae Christianismus praedicat.

Coquina Estonica per saecula a suis traditionalibus et potentioribus vicinis influxa est. Dania, Germania, Suecia, Polonia et Russia totum aut Estonici territorii partem gubernare consecuti sunt, sed praecipuus localis gastronomiae character rustica origo est.

Plerique Estones rusticae originis ante ultimum saeculum erant et, cum cibus artus erat, ad excogitandum acuti esse egebant servanda pauca carne et fruendo ea maxime quam habebant. Postea, cum urbanizatio propter nationis industrializationem roborata est, communissima carnum genera et patatae frictae norma facta sunt, velut in reliqua Europa.

Hoc est quod hodie in localium thermopoliorum indicibus probabiliter invenietur, iuxta cum brassicae conditae (Estonice hapukapsas) portione.

Fortunate, nihilominus, exclusivissima Estonica praecepta a multis familiis adhuc parantur et in variis popinis circum Tallinnam apponuntur. Inter traditionalia fercula sunt: anguilla in mulso madefacta (Estonice marineeritud angerjas), frigida apposita; pisa cum lingua (Estonice Keel hernestega), alia gustatio frigida apposita cuius praecipuum elementum lingua est; caseus capitis (Estonice sült) sive suilla gelatino cocta, e quo magnae quantitates fervenda suilla exossata, aliquando pedibus aut capite, fiunt ad servandum id urceis postea; botellus sanguineus (Estonice verivorst), tomaculum sine carne, praecipue coagulato sanguine ac oryza fartum, characteristico colore obscuro, Estonicum ferculum valde typicum hiemis ac noctis Christi Natalis, appositum iuxta cum rubro fructuum silvestrium gelatino; Brassica Mulgica (Estonice mulgikapsad), brassica condita suillā decocta, patatis coctis apposita; silgusoustum (Estonice silgusoust), quidam parvus Maris Baltici harengus cum larido in cramo; carascum (Estonice karask), placenta similis pani ex hordeo; subcerevisia (Estonice kali), fermentata potio leviter alcoholica et edulcata e pani atro aut secalino facta.

Per multos annos, Estonia suos athletas aliis civitatibus cessit. Primum Russiae (inter annos 1900 et 1912) et postea Unioni Sovieticae (inter annos 1948 et 1988), sed cum suo vexillo OLympia Aestiva participavit octo clipeos aureos, septem argenteos et aeneos assecuta est. In Olympiis hiemalibus, Estonia minus editiones (septem) participavit sed efficientior fuit, assecuta magis clipeos aureos, quattuor summatim, ob solum unum argenteum et unum aeneum.

Maximus Estoniae olympionices nartator Andreas Veerpalu est, qui tres clipeos, duos aureos, et unum argenteum habet, Civitate Lacus Salsi anno 2002 et Taurini anno 2006.

In birotatione, notissimus Ioannes Kirsipuu est, qui in variis Circuitus Franciae phasibus vicit. In cursibus autocinetorum, Marcus Asmer campio Formulae 3 anno 2003 factus est et fuit primus Estonicus gubernator qui Formulam 1 probationibus turmae Williams anno 2003] gubernavit. Antonius Kasemets Estoniam in tempore 2006 exstincti certaminis Champ Car repraesentavit, undecimum locum in Praemio Magno Edmundopolis velut optimum resultatum habens. Coemgenus Korjus, in praesenti in GP3 Seriebus, et Sten Pentus, hodie in Auto GP, alii Estonici repraesentantes in cursu autocinetorum formulae sunt. Marcus Märtin, qui 86 rallyis probationibus inter annos 1997 et 2005 certavit, Estonicum praecipuum nomen hoc modo est.

In pediludio, Estonia nullam turmam internationaliter expressivam habet et turma nationalis nunquam se in certamine mundano pedilusorio aut in Certamine Europaeo classificavit. Optima expeditio fuit in certaminibus exclusoriis Certaminis Europaeis Pediludii MM, cum tres victorias consecuta est et tertio loco in circulo finivit qui Cechiam et Scotiam continebat. Pedilusor Martinus Poom anno 2004 optimus Estonicus lusor ultimis 50 societatis UEFA annis electus est, sed notissimus pedilusor in hac natione natus Valerius Karpin est, Russicae originis et quamborem in Russia lusit.

Tabula inferior internationales Estoniae classificationes ostendit:

Secundum situm interretialem speedtest.net, Estonia unam inter rapidissimas deonerandi ex Interreti velocitates in toto orbe terrarum cum media deonerandi velocitate 27,12 megabitorum pro secundo habet.

Estoniae hi codices sunt:




#Article 73: Electron (149 words)


Electron (-onis, m.) vel electronium in  physica particularum elementariarum est particula subatomica signi  
e− sive β−, cuius onus electricum est onus unius negativi. Electrones ad primam generationem familiae leptonis pertinent, et plerumque habentur particulae elementariae quia eis non sunt elementa aut substructura nota. Electroni est massa constans quae 1/1836 fere protonis est.  Quanticae electronis proprietates intrinsecum momentum angulare (volubilitatem) valoris dimidii numeri integri comprehendunt, unitatibus constantis Planckiani imminuti (ħ) expressas.

Electron est fermion ab aequatione Diraciana sive mare Diraciano descripta. 

Electron est minimae massae particula quae onus electricum habere potest. Ei onus electricum est –e. Massa electronis est massa protonis divisa in partes circiter 1852.

Plurimi electrones in spatio circum atomi nucleum inveniuntur. Electronum fluxus inter atomos in filis conductoribus est quod fluxionem electricam efficit.

Sicut cum aliis particulis elementariis accidit, electronis massa quam minima est, ita ut electrones simul coniuncti particularum et undarum compartiantur. Quemadmodum mechanica quantica docet.




#Article 74: Etymologia (112 words)


Etymologia (a verbis Graecis  'verus' et  'ratio' compositum) est necessaria linguisticae historicae pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma (significans) et vis (significatum) cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet. 

Constat etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.  

Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur, 

Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae: 

Isidorus Hispalensis docet etymologiam esse, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Apud eum antiquioresque paretymologiae et cognata falsa praeclara erant, sicut canis a non canendo vel lucus a non lucendo.




#Article 75: Evolutio (126 words)


Evolutio sensu latissimo dicitur quaeque variatio lenis in tempore. Sensus vocabuli etiam progressio et incrementum est. In biologia autem evolutio praecipue dicitur lenis specierum mutatio, quae per aetates accidit.

Secundum rationem Caroli Darwin anno 1859 propositam hae mutationes fiunt quia:

Experimenta monstrant gena per tempus mutari, ob radiationem, vira, transposona, chemicas mutagenicas, et varia errata, quae, dum ADN replicatur, in meiosi accidunt. Hae mutationes effciunt, ut singula animantia cognata inter se de eo, quod ad vitam feliciorem adduceat, discrepent.

Selectio naturalis est ratio, quomodo circumiectum naturale res animantes ad vitam aptiores citat. Res aptiores vivunt et novas progenies habent, quamquam res minus aptae excidunt carentque progeniebus. Ita circumiectum naturale rerum animantium numerum auget aptiora adiuncta genetica habentium, et numerum eorum diminuit, qui minus apta adiuncta habent.




#Article 76: Evolutio hominis (344 words)


Evolutio hominis est evolutionis biologicae pars quae genus hominum spectat. Multa de hac evolutione usque hodie manent incerta, quod evidentia aliquanto infecta est, sed per explorationes archaeologicas et probationes scientificas sicut ascriptiones C-14, multi eventus quibus genus Homo ortum est fere adamussim deducti sunt. 

Primates prius in arboribus silvarum vivebant. Circiter ante 20 000 000 annorum primates primi vitam terrestrem degere coeperunt. 

Sahelanthropus tchadensis et Orrorin tugenensis, qui ante 6 000 000 annorum vixit, fuit prima familiae hominidarum species. Africa est locus proprius evolutionis hominidarum familiae et eorum generum.

Circiter ante 6 000 000 annorum hominidae fuerunt iam similes hominibus. Eius temporis Australopithecus afarensis nobis notus est. Postea Australopitheci robustus, africanus, boiseique evoluti sunt. Australopitheci fuerunt bipedes; volumen cerebri fuit circiter 500 centimetrorum cubicorum, quod est proximum cerebri volumini generis Pongonis.

Prima generis Hominis species fuit Homo rudolphensis, qui ante 2 000 000 annorum vixit. Aliae generis Hominis species ante duo vel 1 000 000 annorum fuit Homo habilis et Homo erectus. Cerebri volumen speciei Hominis rudolphensis fuit circiter 775 centimetrorum cubicorum.

Homo erectus fuit species hominum antiquorum cerebro maximo affecta. Volumen cerebri circiter fuit 900 centimetrorum cubicorum. Anatomia fuit similior modernae quam in aliis speciebus eiusdem temporis.

Illa species fuit quae prima ex Africa in alios continentes migravit. Inventa sunt exemplaria non modo in Africa, sed etiam in Asia (Iava, ubi specimen fuit quod specimen proprium speciei est) et in Europa (ante 1 000 000–100 000). Homo erectus in Europam migravit, ubi notus est ut Homo antecessor. 

Ex Homine erecto, species evolutae sunt:

Ex Homine antecessore, species evolutae sunt:

Homo antecessor aut Homo heidelbergensis aut Homo sapiens neanderthalensis in Europa non fuerunt maiores quam homines Europaei hodierni. Africa fuit cunabula Hominis sapientis sapientis. Exemplaria prima ante duo centena milia annorum in Africa vixerunt. Circiter ante centum milia annorum, Homo sapiens sapiens in Europam advenit et in Asiam. Circiter ante 30 000 annorum, Homo sapiens sapiens ex Asia in Americam septentrionalem migravit.

Nonnulli homines inscii, qui creationistae nominantur, de evolutione specierum dubitant, sed potius clamant hominem, animalia, plantas intra tempus breve a divinitate creatos esse, ut narratur, exempli gratia, in eorum Biblia Sacra, in primo capite libri Genesis.




#Article 77: Europa (1737 words)


Europa, notio ex aevo classico superstes, est continens quae occidentalissimam Eurasiae regionem comprehendit. Plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis montium Uralium et Caucasi, Rhymni, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant. Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto viisque aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue graphicum physicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest. Andreas Kaplan definit Europam continentem plurimas culturas diversas coniungentem minimum inter semetipsas distantes.

Superficies Europaea minimo proxima continentis terrae spatio est, quae 10thinsp;180thinsp;000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australiae est unicae continentium maior, sed de populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.

Europa, praesertim Graecia antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus, quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent. Per Bellum Frigidum, Europa secundum velum ferreum inter NATO in occidente et Foedus Varsoviae in oriente divisa est. Integratio Europaea conformationem consilii Europae et unionis Europaeae in Europa occidentali promovit, quorum ambo ad orientem expandebantur post casum unionis Sovieticae anno 1991.

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, quam Iuppiter, qui formam tauri candidi acceperat, in Cretam insulam abduxit, ubi ea Minoem, Rhadamanthum, et Sarpedonem paruit. Apud Homerum, Europa (Εὐρώπη) fuit regina Cretensis, non autem notio geographica.

Etymologia vocabuli Europa incerta est. Duae opiniones saepissime proferuntur:

Qualiscumque origo nominis est, verbum Εὐρώπη primo saeculo sexto a.C.n. a geographis Graecis sicut Anaximandro et Hecataeo sensu geographico adhibitum est.

Usus nominis Europae se gradatim per historiam evolvebatur. Herodotus, historicus Graecus, antiquitate mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab hominibus ignotis in partes tres, Europam, Asiam, et Libyam (Africam), quarum fines fuisse Nilum et Phasem, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse Flumen Tanaem, contra Phasem, finem Europae et Asiae. Oriens Europae confinium saeculo primo a Strabone geographo ad Tanaem definitum est. Flavius Iosephus et Liber Iubilaeorum continentes dixerunt fuisse terras a Noa, viro biblico, filiis tribus datas; Europa definita est regio, quae a Columnis Herculis prope Fretum Gaditanum patet, eam ab Africa Septentrionali, ad Tanaem, eam ab Asia separans.

Continens maxima ex parte in zona temperata sita est. Clima Europae comparatum ad regiones eiusdem latitudinis geographicae propter vim Fluminis Sinus admodum calidum est. Exempli gratia annua temperatura media Burdigalae urbis est 12.8 °C, cum illa Halifaxiae, quae urbs paene eadem in latitudine iacet, solum est 6.3 °C.

Magnis in partibus Europae occidentalis hiemes sunt mites, aestates subfrigidae. In regionibus, quae a mari, quod temperaturas exaequat, late distant, temperaturae anni temporum magis differunt. Maximis in partibus Europae orientalis mari distante clima continentale praevalet, ut hiemes sint gelidae, aestates calidae.

Rotatione telluris et vi deflectente cum ea coniuncta venti plerumque ab occidente spirant, quare in regionibus litoralibus Europae occidentalis, ubi venti ab Oceano Atlantico adveniunt, paene totum per annum pluviae fiunt. In Europa orientali mediaque copia praecipitationis est minor vi maris deficiente.

Etiam montes ad copiam praecipitationis aliquid ponderis habent. Partes Alpium boreo-occidentalium inter regiones Europae maximae praecipitionis numerantur, cum valles alpinae centrales comparate siccae sunt. Alpes in hac re imbres prohibent.

In regionibus prope mare Mediterraneum clima Mediterraneum praevalet, ut aestates sint calidae et siccae, hiemes mites et umidae. Aestate venti plerumque ex septentrionibus spirant, hieme venti ex occidente saepe pluvias apportant. In Europa septentrionali clima polare praevalet, in Europa austro-orientali ad Volgam flumen autem clima continentale. Ita fit, ut Lapponia adhuc nive tecta sit, cum Sicilia aestu vexatur, in Shetlandia pluere non desinit, cum Andalusia pluribus annis praecipitatione caret.

Vegetatio Europae secundum clima fere in quattuor zonas dividitur: arcticam, borealem, temperatam, mediterraneam. Usu miliorum annorum vegetatio originalis in zonis temperatis mediterranisque paene exstincta est. In Europa septentrionali in tundra arcticta non sunt nisi frutices, muscus et lichenes. A meridie in Scandinavia et in Russia septentrionali sequitur taiga, quae in solis uliginosis suis imprimis piceas et pinos nutrit. In zona temperata inter Oceanum Atlanticum et Carpates naturaliter (si homo non interpellasset) silvae fagis plenae crescerent, in plagis calidioribus etiam quercus et carpini. A regione, in qua fagus diffusa est, in orientem versa, fere a Vistula et Tyra usque ad Urales meridianos, sunt (vel olim erant) silvae quercuum roburum, tiliae cordatae, pinorum et, ubi zona in taigam transit, picearum. Versus meridiem prae Pontum Euxinum regio sequitur, in qua naturaliter vegetatio tesqualis praevaleret.

Etiam regiones circa mare Mediterraneum initio late silvis tectae erant. Ibi vegetatio naturaliter (sine hominis interpellatione) ex plantis sclerophyllis constaret, imprimis quercibus semperviridibus (praecipue quercu ilice), in plagis maxime meridianis calidissimisque etiam multis oleis, pistaciis et piceis. Interpellatione hominis hodie imprimis Phrygana aut Garigue praevalet. In plagis frigidioribus etiam varia genera quercuum, quae aestate virent, inveniuntur, ut Quercus pubescens. In mediis et altioribus montium stratis vegetatio originalis melius conservata est quam infra. In saltibus montanis praeter fagum etiam varia genera abietum et pinorum crescunt, in montibus magis septentrionalibus etiam picea et larix. Supra zonam, qua silva crescere potest, suffrutices, herba alpina et vepres inveniuntur.

His diebus maxima Europae pars in agriculturam versa est, etiam e silvis reliquis enixe fructus capitur. Plagae ab hominibus minus commutatae imprimis in montibus exstant.

Magna Carnivora sicut ursi, lupi aut lynces adhuc in Europa septententrionali orientalique maiore numero vivunt. In extremis septentrionibus et in Europa orientali tarandri et alces admodum numerosi sunt. Bison bonasus exstinctus ex hortis zoologicis in Europa orientali rursus in libertatem missus est. Cervus, capreolus et aper plurimis in regionibus Europae inveniuntur. Animal Europae proprium est rupicapra, quae extra montes Europaeaos non nisi in Asia Minore et in Asiaticis Caucasi partibus diffusa est. In Alpibus, Pyrenaeis et in Caucaso varia ibicum genera vivunt. Saiga tatarica adhuc medio aevo usque in Ucrainam diffusa erat, hodie in Europa tantum ad Volgam flumen prope ostium invenitur. 

Multa genera iam ante saecula exstincta sunt (Bos primigenius, equus ferus). Etiam copia avium rapacium sicut Aquila chrysaetos, Haliaeetus albicilla, et Gyps fulvus valde deminuta est. 

Solum in Europa meridionali et orientali propter clima calidum sunt plura genera lacertarum, serpentium et testudinum. Ad litora vivunt phocae. In maribus septentrionalibus cetacea notissima sunt orcae et Phocoenidae, in mari Mediterraneo Delphinidae. Notissimi pisces marini sunt Clupeidae et varia genera thunnorum.

Urbes Europae, quibus sunt plus quam 1.5 miliones incolarum:

   * Constantinopolis in limite inter Europam et Asiam sita est, urbs vetus in parte Europaea iacet.

Reliquiae generis hominis in Sierra de Atapuerca in Hispania repertae usque ad 1.2 miliones annorum repetunt. Inventae in Georgia etiam antiquiores ad 1.8 miliones annorum datata Homo georgicus appellantur. In Europa ab Alpibus in septentriones versus sic dictus Homo heidelbergensis circiter ante 600 000 annorum primas sedes collocavit. Ante 40thinsp;000 annorum demum Homo sapiens in Europam pervenit, ubi paulatim Hominem neanderthalensem demovit. A neolithico et chalcolithico in Europa longus progressus in rebus culturae et oeconomiae coepit, initio in regionibus circa mare Mediterraneum sitis, deinde etiam in septentrionibus et in oriente.

Praecipue cultura Graeca, imperium Romanum, et religio Christiana ad Europam formandam plurimum contulerunt. Antiquitate imperium Romanum Europam meridianam una cum aliis regionibus circa mare Mediterraneum sitis in unum coniunxit. Christiani, quamvis pluribus persecutionibus vexati, hoc in imperio religionem suam celeriter diffundere potuerunt.

Antiquitate posteriore religio Christiana primum a Constantino I imperatore permissa (Edictum Mediolanense) et Theodosio I imperante religio publica facta est – quod usque ad hunc diem aliquid momenti habet. Cum Imperium Romanum in occidente corruisset, in oriente usque ad annum 1453 processit (vide: Imperium Romanum Orientale). Multitudo gentium Europam occidentalem invaserunt (vide Migrationes Europaeae populorum et gentium), inter quas Angli, Saxones, Franci, Gothi, et alii, quae nova regna condiderunt, ex quibus nationes futurae (Anglia, Francia, Hispania) ortae sunt.

Medio aevo ineunte Carolus Magnus imperium occidentale renovavit, quo facto diuturnae controversiae cum Imperio Romano Orientali ortae sunt. Contraria inter societates occidentalem et orientalem inter alia ad Schisma anni 1054 duxerunt. Missionarii religionem Christianam a medio aevo inenunte in Europa septentrionali orientalique disseminaverunt, ut tota Europa medio aevo exeunte Christiana facta sit. In Europa Occidentali a saeculo undecimo contentiones inter imperatorem et papam de principatu saeviebant. Tempore renascentiae litterarum occidens Latinus „scientiam antiquorum“ repperit, qua re quidam progressus culturalis effectus est. Reformatione saeculo sexto decimo ecclesia occidentis in partes Catholicam et Evangelicam scissa est, unde bella de vera religione orta sunt. Ab anno 1618 usque ad annum 1648, bellum tricennale magnam Europae partem devastavit.

A saeculo quinto decimo civitates Europaeae (imprimis Hispania, Portugallia, Russia, Nederlandia, Francia, et Britannia Maior) imperia coloniis fulta condiderunt, quibus cunctis in continentibus potentiam exercebant divitiasque sibi paraverunt. Europa continens est, qui ad alias continentes maximam vim habuit (puta per religionem Christianam, colonias, servitutem, commercium et culturam).

Saeculo duodevicensimo, Illuminismo commutatio rerum praeparata est, quae ad tolerantiam, observantiam iurum humanorum, aequalitatem ante legem et libertatem pertinuerunt, non autem sine maximis tumultibus. In Francia anno 1789, rebus novis cives regnum everterunt et ipsi rerum potiti sunt. Mox Napoleo imperator Franciae factus magnam Europae partem occupavit, postquam autem anno 1812 plurimis militibus amissis e Russia eiectus est, anno 1814 devictus et in exsilium missus est. 

Civitates victores Consilio Vindobonensi ordinem, qui ante res novas Franciae fuerat, restituere conatae sunt, sed non nisi partim et ad tempus successerunt. Incrementum industriarum vitam multorum hominum valde commutavit. Quod multi operarii rebus necessariis carebant, saeculo undevicensimo motus communisticus natus est. Eodem saeculo a multis democratia desiderabatur, quae voluntas a regentibus non raro crudeliter opprimebatur, et nationalismus cum imperialismo grassabatur. 

Et primo bello mundano (1914–1918) et secundo (1939–1945) Europa magnis ex partibus devastata est. Fere 60 milliones hominum per hoc vitas amiserunt, quorum circiter sex milliones erant Iudaei, quos nazistae, sicut et homosexuales et Zingaros, exstirpare voluerunt, phylen puram appetentes.

Secundo bello mundano confecto, bello frigido Europa velo ferreo, quod dicebatur, in duas partes politico-oeconomicas divisa erat: in civitates socialisticas sive communisticas in Europa Orientali, civitatesque capitalisticas in Europa Occidentali. Praeter has erant quaedam civitates neutrales. Perestroika et Glasnost demum in Unione Sovietica ab anno 1985 nova consilia incitavit, unde ab anno 1989 regimina communistica Europae Orientalis ceciderunt, Muro Berolinensi fracto et unione Sovietica pactoque Varsoviensi dissolutis.

Saeculis recentibus civitates culturaeque Europae magis magisque coalescunt, quod novas societates (ut puta Unionem Europaeam), maiorem cooperationem oeconomicam et mutuam migrationem incolarum maturat.




#Article 78: Quintus Ennius (147 words)


Quintus Ennius (natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n.) fuit poeta Romanus.

Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?




#Article 79: Encyclopaedia (183 words)


Encyclopaedīa (Graece ἐγκύκλιος circularis + παιδεία doctrina) est genus operis referendi, compendium quod summarium informationis ex omnium ramorum scientiae vel proprii rami scientiae continet. Encyclopaediae in commentarios vel nomina dividuntur, quae lectores usitate per initium tutuli commentarii ordine alphabetice inveniunt. Commentarii encyclopaedici sunt longiores, plura singula continentes, quam commentarii in plurimis dictionariis. Commentarii encyclopaedici, commentariorum in dictionariis dissimiles, quae informationem linguisticam de verbis vehementius dicunt, informationem de factis ad summam praebent ad explanandam rem vel notionem quam titulus commentarii repraesentat.

Encyclopaediae circa 2000 annos exsistiterunt; veterrima iam extans, Naturalis Historia anno fere 77 a Gaio Plinio Secundo composita est. Encyclopaediae hodiernae se ex dictionariis circa saeculum septimum decimum evolverunt et in decimo octavo editum est illum praeclarum opus quod per antonomasiam Encyclopédie appellatur. Nonnullae encyclopaediae in uno volumine iam pridem contentae sunt, sed nonnullae, sicut Encyclopædia Britannica Anglice, Meyers Konversations-Lexikon Theodisce, Treccani Italice et Enciclopedia universal ilustrada europeo-americana Hispanice (maxima in orbe terrarum encyclopaedia), ingentia opera in permultis voluminibus factae sunt. Alia exempla clara sunt Larousse Francogallice, et Brockhaus Theodisce, quae sunt mediae magnitudinis. Nonnullae encyclopaediae hodiernae, sicut Wikipedia, sunt electronicae et liberae.




#Article 80: Elizabetha I (regina Angliae) (1032 words)


Elizabetha I familiae Tudor (nata Grenovici 7 Septembris 1533; mortua in Surria 24 Martii 1603), Regina virgo nuncupata (Anglice the Virgin Queen), regina fuit Angliae et Hiberniae.

Elizabetha I nata est in Palatio Placentiae Grenovici, filia natu minima Henrici VIII (1491–1547) et Annae Bolinae (1507–1536) uxoris eius secundae. Quam cum repudiavisset maiestatis laesae damnatam, Elizabetha regno exheredata est. Modo 1543 heres throni iterum facta est decreto regnantium minorum.

Filio Eduardo VI 1537–1553) paucis post annis demortuo, soror dimidia Elizabetha Maria I (1516–1558) regina facta est. Quia haec maxime religioni Ecclesiae Catholicae Romanae favit, Elizabethae faventi religioni Ecclesiae Anglicae ad suum fidem persuadere voluit.

Elizabetha, cum favere religioni Ecclesiae Catholicae Romanae imitaretur, tamen semper adhaerebat Ecclesiae Anglicae. Maria rebus gestis non falsa Elisabetham in custodiam tradi iussit. Ibi verisimiliter amor vitae novit, Robertum Dudleium, postea Comes Leicestriae.

Paulo post Maria Philippo II de Hispania (1527–1598) nupsit. Infans utriusque Angliam ad Ecclesiam Catholicam reduxisset. Sed Maria 1558 sine infantibus mortua est, tunc Elisabetha 15 Ianuarii 1559 Londinii coronata est.

Tempore illo res in Anglia fuerunt periculosae. Positio frugalitatis pessima fuit, Anglia bellum gessit contra Franciam et divisa quaestionibus fidei est. Elizabetha primo religionem Ecclesiae Catholicae, cui soror sua faverat, religione Ecclesiae Anglicae substituit. 1563 triginta novem articuli Anglicani moderate decreti sunt. Quo facto Elizabetha Angliam ab Ecclesia Catholica tandem diviserat. Cuius disceptationis causa Elizabetha a Papa Pio V (1504–1572) anno 1570  bulla Regnans in Excelsis sacris interdicta est. 

Bello contra Franciam die 3 Aprilis 1559 pace Cameracesii Castelli finito positio frugalitatis Anglicae emendari potuit. Simul Iunio 1560 inimica Elizabethae, Maria Guisae Scotia hydropis causa mortua est Scotiaque foedus cum Francia adhuc habitum deseruit. Cum Calisium expugnare non potuisset, Elizabetha decrevit se non fautura esse bellis talibus sumptuosis et 1564 praemio accepto postulationes Angliae Calisii finivit. 

In pace Anglia tandem aera aliena renumerare potuit. Elizabethae avus Henricus VII (1457–1509) navigationis Angliae mercatorum conditionem fecerat, reginae pater Henricus VIII navigationem bellandam Angliae, cum iussu suo naves Anglicae armatae essent armis tela longe mittentibus. Praefectus aerarii navigationis Elizabetha Dominus Ioannes Hawkinus (1532-1595) navigationem plus emendare potuit. Anglia facta est potentia maritima; e.g. expulit foedus Hanseanum orientale ex Europa.

Die 19 Maii 1568 Elizabetha reginam Scotiae pristinam Mariam Stuartam (1542–1587) in custodiam tradidit. Maria Stuarta Ecclesiae favit Catholicae praetereaque plena erat ambitionum throni Angliae. Maria capta, Ecclesia Calvinistica Scotiae ecclesia facta est, et anno 1587 Maria Coniurationis Babingtonis causa carnificata est. 

Annis sequentibus, divitiae Angliae augebantur, praeter navigationem mercatorum etiam negotio furtivo atque raptis magistri navis Anglici Francisci Draki (1540–1595). Dracus unus ex plurimum pugnantibus belli contra Hispaniam publice numquam coepti fuit. Anno 1572 apud Panamam expugnavit portationem argenti Hispaniae praeter argentum etiam multum auri continentem. Praedae parte adfecti sunt domus regis Angliae nobilesque pauci.

Acquisita Mariae Stuartae causa Philippus II, Hispaniae rex, bellum contra Angliam amplius auxit. Principio Aprilis 1588, classem Hispaniae (in universum 130 naves) ad invasionem Angliae misit. Philippus imprimis Angliam raptus in Oceano Atlantico finituram esse voluit; praeterea Angliam incolas Bataviae Hispanicae Ecclesiae Protestanticae adiuvare noluit. Sed classis Angliae ducibus Francisco Drako atque Domino Huardo de Effinghame Hispaniae classem in Britannico Oceano intercipere potuit. Hispaniae classis fuit prope oppidum Gallicum Calisium ancoris eiectis, nam duci classis, Duci Medinae Sidoniae, exercitus Ducis Parmae, unius ex Philippi optimis imperatoribus, fuit tute comitandus per Oceanum Britannicum Angliam.

Iussu Draki pauci naves ardentes navigati sunt ad directionem Hispaniae classis. Hispaniis ancorae inferendae fuerunt, ut effugerent naves ardentes, itaque defensores Anglici nunc pugnare contra Hispanios potuerunt. Anglici, quod eorum naves fuerunt leviores et celeriores Hispanicis, classi Hispaniae magis obesse potuerunt quam Hispanici Angliae classi. Sic nominatum proelium maris Gravelinis in universum finitum est iniudicatum. Hispanici, quod ancoras intulerant Ducemque Parmae itaque comitari non potuerunt, Medina Sidonia iuxta litora Scotiarum navigare decrevit, ut illa via venirent Hispaniam Lusitaniamque. Sed via Hispaniae classis venit in tempestatem magnam 60 paene naves aut demittentem aut in litora Hiberniae appellentem. Interim etiam multi milites Angliae mortui sunt.

Cum classis Hispaniae clade maiore affecta esset, tamen proelium decretorium non fuit, quod Hispanici naves pensissimas, fundamenta regni Hispanici in America, conservaverant. Classis magna Angliae itaque 1589 Hispaniam Lusitaniamque navigavit ad naves ceteras Hispaniae demittendas, Philippum e Lusitania expellendum et classem Hispaniae argentum continentem intercipiendam. Haec Angliae classis ducibus Drako atque Domino Ioanne Norri sine effectu fuit, milia militum mortui sunt morbis gravibus. Itaque temptatio Anglica invasionis admodum fuit sine effectu Philippusque classem Hispaniae iterum auxit. Qua de causa Hispaniae classis nunc multo fortior fuit quam fuerat anno 1588 ter argenti portationes faciens Angliae classem multis proeliis aliis vincens.

Anno 1595 et Drakus et Hawkinus mortui sunt. Anno eodem Hispanici duce Domino Carolo de Amesquita efficaciter pedem posuerunt in Angliam occidam prope Pencancem multaque oppida Anglica usserunt.

Belli illius causa Elisabetha colonias novas Angliae in septemtrionali America condere non potuit. Angliae exspectandus Iacobus I (1566–1625) rex finiens bellum contra Hispaniam contracto Londinii anno 1604 et condens 1607 coloniam primam prope Iacobi Oppidum (Anglice Jamestown) fuit.

Etiam memoranda est coniuratio Essexae reginam senem valde offendens finitaque 1601 carnificato Duce. Bellum Hiberniae 1603 potuit finiri, eodem quoque anno in Palatio Richmondiae in Surria regina mortua est. Successor Elizabethae factus est Iacobus VI, rex Scotiae, Mariae Stuartae filius.

Cum contra Hispaniam Hiberniamque bellaret et positio frugalitatis Anglicae esset non bona, Elizabetha tamen origo fuit annorum efficacum Angliae. Ea quadraginta quattuor annos regente Anglia natio facta est fortior et, cum classis Hispaniae usque ad 1650 maneret classis fortissima, tamen classis Angliae seri saeculi decimi et sexti fuit origo seriorum Angliae nautarum fortissimorum. 

Elizabetha, etiam musicam et artem amantem, litteras adiuvit. Tempus Shakespearis, theatri civilis atque Francisci Baconis; cives Angliae industrie divitiis affecti sunt mercatura artificioque postulationes suas pertinentes ad et rationem rei publicae gerendae et cultum perficientes. Praeterea Elizabetha ecclesiam suam ab auctoritate Romana solvere et sic lubricusum pertinentem ad religionem finire potuit.

Consultores politici imprimis erant Gulielmus Cecilius de Burghley filiusque eius Robertus, Francus Walsingham; annis seris comes Essexiae auctoritatem magnam possessit.

Traditur regina non ducta in matrimonium habuisse plures amantes, inter quos Dudleius Comes Leicestriae; Franciscus Hercules Dux Alenconii; Robertus Devereux Comes Essexiae; Dominus Christophorus Hatton; Thomas Heneagis; Eduardus de Vere Comes Oxoniae; Dominus Gulielmus Pickering; Dominus Gualtherus Ralegh. Sed ipsa adfirmavit se sepulturam esse virginem et amantem unicum suum esse Angliam. Sic reminiscitur nomine Virgin Queen, virgo regina.




#Article 81: Enzymum (204 words)


Enzymum (Graece ἔνζυμον) est molecula proteini, quod reactionem chemicam et biologicam catalizat activando aut reprimendo. Enzyma, cum proteina sunt, ex acidis aminicis componuntur. Funguntur ut sequitur: substratum (eductum / educta) + enzymum → complexus enzymi et substrati → producta + enzymum.

De consuetudine enzymi nomen functionem suam vel substratum suum describit.

Omnibus organismis perncesse sunt substantiae chemiciae, quae eis structura, functio, vita dant. Imprimis vitae virtutes mutationibus perpetuis pendent. Tamen tales mutationes gubernationes requirunt, in parte per gubernationem celeritatem reactionum chemicorum.

Enzymorum functio cum catalysis notione coniuncta videtur. Catalysis decursum reactionis chemicae celeritate aucta currere significat. Enyzum ipsum, hic catalysta dictum in reactione neque mutatur neque consumitur. Eo modo quodque enzymum catalysis multorum reactionum suorum perficere solet.

Unitates enzymorum basales sunt aminoacida, quorum in organismis vivis viginti nota sunt. Gubernatione ADN aminoacida ad catenas coniunguntur, ita proteina formantes. Haec proteina, oneris electricis singularum aminoacidorum ordinem specialem accipiunt. Si ordo haec functionem certam ostendat, quae celeritatem aliarum reactionum chemicarum augeat, proteinum enzymum nominatur.

Saepe enzymi nomen de substrato eius vel reactione catalysata derivatur, ut lactasis (catalysis reactionis lactosi (substrati ex saccaridis galactoso et glucoso composito) disccessionis). Ab anno 1955 Internationalis Unio Biochemiae Molecularisque Biologiae (IUBMB) nomenclatura enzymorum numeris EC (enzymorum commissionis) excogitabat amplificabatque. Exempla sunt: 




#Article 82: Civitates Foederatae Americae (2317 words)


Civitates Foederatae Americae (Anglice United States of America), breviter Civitates Foederatae, vulgo Anglice America tantum appellatae, sunt foederalis res publica plerumque in media America Septentrionali inter Canadam et Mexicum sita. Quae in quinquaginta civitatibus, uno districtu foederali, quinque maioribus territoriis se gubernantibus, atque variis possessionibus insularibus consistit. Americani sunt natio phyletice ethniceque diversa, quam saecula immigrationis formaverunt. Caput est Vasintonia, cui nomen iustum est Districtus Columbiae, et urbs frequentissima est Novum Eboracum.

Civitas, quae aream superficialem 9.83 millionum chiliometrorum quadratorum praebet et plus quam 305 milliones incolarum habet, obtinet omnium orbis terrarum civitatum locum tertium vel quartum, quod ad areae magnitudinem attinet, et locum tertium quod ad magnitudinem terrarum et numerum incolarum attinet. Civitas propter magnam immigrationem gentium in numero divitissimarum varietate humana civitatum mundi habetur, si cultura hominum et stirps comparantur. Oeconomia eius est maxima orbis terrarum, cuius proventus domesticus grossus (PDG) anno 2008 US$14.3 trillione (23% totius mundi ad PDG nominale et prope 21 centesimas de paritate potestatis emptionis) aestimatus est.

Civitas a Tredecim Coloniis Britanniarum Regni secundum Orientalem Oram condita est, quae die 4 Iulii 1776 Declarationem Libertatis promulgaverunt, earum libertatem a Britannia et earum formam foederationis se adiuvantem adfirmans. Civitates seditiosae Regnum Britanniarum in Bello Libertatis Americanae vicerunt—primo coloniali libertatis bello prospero. Conventus Philadelphiae praesentem Constitutionem Civitatum Foederatarum sanxit die 17 Septembris 1787, cuius ratificatio proximo anno civitates fecerunt partes unius reipublicae, validam sedem imperii habentes. Gubernatio Civitatum Foederatarum anno 1789 coepit. Rogatio Iurum, quae in decem emendationibus constitutionis consistit, multa principalia iura civilia praestans, anno 1791 sancta est.

Civitates Foederatae saeculo undevicensimo magnam regionem Emptione Ludoviciana a Francia adeptae sunt, et parvum tractum Foedere Adams-Onís ab Hispania, Terram Oregonensem a Britanniarum Regno, amplum tractum in Bello Mexici et Civitatum Foederatarum a Mexico, et iterum magnum tractum Emptione Alascana a Russia, et in dicionem suam respublicas Texanam et Havaianam redegit. Dissensio inter Meridianam agrariam et Septentrionalem industrialem quod attinet ad iura civitatum et expansio servitutis Bellum civile Civitatum Foederatarum decennium 187 incitaverunt; victoria autem Septentrionum perennem reipublicae fissuram prohibuit, et legitimum servitutis finem in Civitatibus Foederatis promovit. Ante decennium 188, oeconomia civitatis iam fuit maxima orbis terrarum. Bellum Hispaniae et Civitatum Foederatarum et primum bellum mundanum statum reipublicae confirmaverunt opum. Anno 1945, Civitates Foederatae ex secundo bello mundano emerserunt prima civitas arma nuclearia habens, perennis Concilium Salutis Consociationis Nationum sodalis, et condens NATO sodalis. Finis Belli Frigidi et dissolutio Unionis Sovieticae Civitates Foederatas solam civitatem praepotentem effecerunt. Civitas circa 50 centesimas erogationum per orbem terrarum pro militia et apparatibus belli erogat, et est princeps vis oeconomica, politica, et culturalis in mundo hodierno.

Iosephus Biden praeses quadragesimus sextus est.

Secundum suam constitutionem, res publica Americana in singula re publica foederali consistit, hodie in se quinquaginta civitates distinctas continente. Cuique civitati est propria constitutio administratioque civilis. Insuper nonnullae territoria sive terrae sunt variis in condicionibus, inter eas Portus Dives, Samoa Americana, Guama, et Districtus Columbiae. Coloniae sicut civitates non constant, sed incolae suae inter cives Civitatum Foederatarum enumerantur.

Res publica foederalis est divisa in tris partes: legifera, iuridica, administrativa.

Pars legifera convenit in duabus cameris, Camera Repraesentantium ex 435 repraesentantibus consistenti et Senatu ex centum senatoribus consistenti. Cuique civitati sunt duo senatores et tot repraesentativi quot numerus incolarum suarum meretur.

Praeses, qui exercitui imperat et grapheocratiis rectionium praeest, a collegio electorali quarto quoque anno electus est. Cuique civitati sunt in collegio electorali tot electores quot sunt sibi senatores repraesentativique in Congessu. Quarto quoque anno, collegium electorale a populo electum est, et postmodo praeses a collegio electus est. Praeses consilium ministrorum habet, cuius ministri non sunt electi, sed a praeside ipso nominati.

Altissimum forum iuridicum Civitatum Foederatarum est Iudicium Summum, cuius iudices praeses subrogat et senatus sancit. Ritus horum iudicum numerus hodie est et semper fuit novem.

Annis 1777–1789, res publica Americana operabatur forma infirma sub Articulis Confoederationis a tredecim civitatibus conditoribus creata. Anno 1787, denique patres conditores, Civitates Foederatas Americae creantes, novam Constitutionem rei publicae comprobaverunt. Quamquam consitutio ipsa quot emendatur, forma rectionis originalis anni 1787 hodie intacta manet.

Litterae aliae quae ad rectionem Americanam spectant:

Terrestris confinium area Civitatum Foederatarum circiter 1thinsp;900thinsp;000thinsp;000 agrorum est. Alasca, attiguis Civitatum Foederatarum a Canada abiuncta, maxima civitas est, 365thinsp;000thinsp;000 agrorum. Insulae Havaianae, in medio Oceano Pacifico obsidentes, plus quam 4thinsp;000thinsp;000 agrorum habent. Post Russiam et Canadam, Civitates Foederatae tertia quartave civitas maxima area tota (terrali aqualique) sunt, aut ante aut post Sinam locata. Ordo propter agrorum duorum et India et Sinis postulatorum numerandum et magnitudinis summae Civitatum Foederatatum enumerandum discrepat: CIA “World Factbook” 9 826 675 km2 proponit, Divisio Statisticorum Consociationis Nationum 9thinsp;629thinsp;091 km2, Encyclopediaque Britannica 9 522 055 km2 dat. Cum modo area terreni Civitatum Foederatarum tertiae magnitudine, post Russiam et Sinam, et vix ante Canada sunt.

Campus litoralis orarum martimarum Atlanticis intus in silvas deciduosas et colles volventes Piedmontis cecidit. Montes Appalachiani oram maritimum orientalem a Lacubus Magnis et pratis Mediis-Occidentibus dividit. Amnis Mississippiense-Missuriense, quarta a maxima in orbe terrarum systema amnum, plerumque a septentrione ad meridiem trans medullam civitatis fluit. Magnae Planities, planum fetumque, Camporum Magnorum ad occidentem, a regione montana in austro-orientale ruptum tendit. Montes Saxosi, in limite Campis Magnis, a septentrionibus ad meridiem trans civitatem, altitudines ultra 4300 metra (in Colorato adsurgentes. Occidentius sunt Bacinus Magnus et desertae. Serra Nivata et Iuga Cascades prope ad litus Pacificum extendit. Mons McKinley, vertex altissmus in civitate America Septentrionis, est circa 6194 metra altus. Montes igniferi crebri per Insulas Alexandri et Aleutiae sunt, et Insulae Havaianae in montibus igniferis consistit. Supervolcanus sub Horto Civitatis Yellowstone in Montibus Saxosis est maximus adiunctum volcanicum in continente situm.

Civitates Foederatae, magnus magnitudine et varietate geographica, genera plura climatis continent. Ad orientalem meridiani 100, a continentale humida ad subtropicam humidam extendit. Meridianus Floridae vertex tropica est, et Havaii. Campi Magni meridiani 100 occidentes semiaridi sunt. Plerumque montes occidentales alpini sunt. Clima in Magna Pelve arida, in austro occidentale deserta, in litorale California mediterraneana, et in litorale Oregonia, Vasingtonia, et Alasca meridiana oceanica. Plerumque Alasca polaris an subarctica est. Tempestates intemperantes non rarae sunt: civitates Sinus Mexici attingentes saepe typhones marinos habent, et plurimi turbines in Civitatibus Foederatis, plerumque in Angiporto Turbinum fiunt.

Vide paginam Sermonibus Civitatum Foederatarum dicata.

Civitates Foederatae sunt respublica multiculturalis, ubi ethnicorum gregum varietas, mores, et aestimationes inter se miscentur. Contra nunc paucos Indos Americanos et indigenas Havaianas, paene omnes Americani vel eorum maiores intra quinque saecula recentissima immigraverunt. Cultura quam plurimi cives ferme celebrant est cultura Occidentalis, plerumque ex moribus immigrantium ex Europa, cum singulis ex aliis fontibus motis, sicut mores ex servis Africanis illati.

Gentes quae terram Civitatum Foederatarum primum incolaverunt historici putant per pontem terrestrem trans fretum Beringense in Alascam ab Asia pervenisse ad minimum abhinc annos ab 14 000 ad 30 0000. Multi indigenae venatores vel convectores primitivi erant; alii sedentarii ac agricultores. Multi tribus novas formaverunt propter colonias ab Europeanis in America factas.

Res publica Civitatum Foederatarum Americae ex tredecim coloniis Britannicis Americae Septentrionalis post bellum libertatis anni 1776 orta est. Hae coloniae fuerunt: Provincia Nova Hantonia, Provincia Sinus Massachusettae, Colonia Rhodensis Insula et Providentiae, Colonia Connecticuta, Provincia Novum Eboracum, Provincia Nova Caesarea, Provincia Pennsilvania, Colonia Delevaria, Provincia Terra Mariae, Colonia Dominiumque Virginia, Provincia Carolina Septentrionalis, Provincia Carolina Meridionalis, et Provincia Georgia.

Iam circa annum 1760, magna discordia inter colonias et patriam Britannicam exsistebant; exempli gratia, ob regimen mercantilisticum Britannicum, quod vectigalia et delectus ad bella Europaea servanda imperabat, distantiam et coloniarum problemata neglegens, et ob superbum cultum Americanum, individualisticum et democraticum. Cum demum Americani regi restiterunt, rex copias ad colonias rebelles opprimendas misit. Et Americani hos actos indignati re vera rebellaverunt, militiasque civiles formaverunt.

Tandem Lexingtoniae die 19 Aprilis 1775 coniectus qui ubique auditur rerum commutatio Americana cecinit. Postea, tredecim colonias suam libertatem a rege die 4 Iulii 1776 declaraverunt. Francia se bello anno 1778 adiunxit, ut Britanniam ab coloniis suis privet, veterem adversarium Britannicum molliens. Bellum usque ad annum 1781 extendit, cum apud Yorktown exercitus Britannicus quo Generalis Cornwallis praeerat se Generali Washingtonio dedit.

Civitates et Britanniarum Regnum bellum demum anno 1783 Foedere Lutetiae pacem congruerunt. Anno 1789 civitates se coniunxerunt, nova constitutione foederali anno 1787 perfecta, Georgio Washingtonio primo praeside.

Saeculo duodevicensimo ineunte, foederatio celeriter expansit. Emptio Ludoviciana, anno 1803 a Praeside Jefferson facta, Franciam Napoleonicam ab occidente submovit, et territorium Americanum duplicavit, colonias extensas ad occidentem Missisippii Fluvii sinens.

Quod oeconomia Americana plerumque agriculturalis erat, terrae auxus Europaeique immigrantes, quae terras novas excoluerunt, magnopere reipublicae oeconomiam auxerunt. Terrarum aviditate regimina Americana, et foederalia et civica, magnopere Indos Americanos oppresserunt quos Europaei putaverunt saevos, incultos. Europaei Christianique porro habebant dogma Fati Manifesti, quo ei omnis Americae Septentrionalis continens incolandus erat, populique nativi mansuefaciendi, paganique in Christum ducendi.

Fato Manifesto Indi anno 1830 ad occidentem Mississippi Fluminis vi militari repatriati sunt. Et impetus ad colonias fundandas minime ad fines Civitatum Foederatarum desinit. Per saeculum undevigesimum, doctrina fati manifesti expansionista hominibus filibusteris privati exprimitur, qui Americam Latinam cum militibus mercinariis ex Civitatibus Foederatis invaserunt. Quamquam regimina Civitatum Foederatarum semper illos filibusteros recusaverunt, populo placebant.

Decennio 183, Europaei ex Civitatibus Foederatis Terras Texicas ad septentriones Mexici plerumque desertas sub auctoritate Mexici compleverunt. Mox Texas libertatem suam ab Mexico anno 1835 corripuit, quod populus novum regimen Mexicanum Imperator Antonii Lopez de Sancta Anna indignatus est, cuius actus autocrati eos multum nocuit. Cum Civitates Foederatae novam liberam Rempublicam Texianam anno 1845 in dicionem suam redegit, hae civitates quoque incertas fines inter Texiam et Mexicum sibi sumpsit, et occasionem ad Civitatum Foederatarum fines augendas per bellum cum Mexico. Mexico victo, Foedus Guadalupe Hidalgo anni 1848 Californiam, Novum Mexicum, Arizonam, et alias regiones ad septentriones adiunctas Civittaibus Foederatis concessit.

Ex Civitatum Foederatarum conditu, contradictio magna inter libertatis doctrinas patrum conditorum et civitatum meridianarum servitutis consuetudinem exsistebat. Declaratio Libertatis Americana anno 1776 facta quod omnes Homines sibi pares creantur, a suo Creatore praediti quibusdam Iuribus inseparabilibus, inter quae numerantur ius ad Vitam, Libertatem, et Beata persequenda coepit. Motus ad capitalismum mundanum oeconomicam servitutis utilitatem saeculo septimo decimo iam multum diminuit, citando faucitatem per libera certamina oceonomica et mechanicam rerum fabricationem. Quamobrem opinabilis erat finem ad servitutem sine tumultu mox fieri. At longa Civitatum Foederatarum divisio inter civitates liberas Septentrionales et civitates serviticas Meriodionales profundas divisiones culturales, oeconomicas, et politicas producit, quae Septentriones et Meridianam ad separationem et bellum impellaturae erant.

Post victoriam electoralem Republicani Abrahami Lincoln anno 1860, qui servitutis expansionem in novis territoriis fortiter opponebat, undecim civitates meriodianae ex Civitatibus Foederatis secesserunt, novam Civitates Americae Confoederatas conditans. Bellum die 12 Aprilis 1861 coepit, cum exercitus Carolinae Meridionalis tormenta in Castellum Sumter coniceret.

Bellum, quod quattuor annos, ad annum 1865 (de iure ad 1866) extendit, fuit saevum. Novi modi belli gerendi excogitati sunt, sicut batalaria cataphracta cannones in turris praebita, batalaria subaqueana, torpedones, minae navales et terrestres, sclopeta automatica, pyroboli manuales, et fossae castrenses. Quae res novae militares naturam internecivam belli multum auxerunt. Iuxta censum anni 1860, octo centesimae omnium marium albi coloris ab 13 ad 43 annos natorum interiverunt, quod 6 centesimas omnium Septentrionum et 18 centesimas omnis Meridiei comprehendit.

Decennio post bellum, Aetate Reficiendi vocato, variae emendationes ad Constitutionem Civitatum Foederatarum perfectae sunt, quae iura civilia Americanorum nigri coloris defendebant, sicut Enmendationem Tertiadecimam quae servitudem illegalem declaravit, Enmendationem Quartadecimam quae ius civitatis ad omnes in Civitatum Foederatarum natos dedit, et Enmendationem Quindecimam quae suffragium ad omnes cives, vel ad Americani nigri coloris, repromisit.

Haec aetas quoque consummationem bellorum contra Indos vidit, cum complures gentes Europaei aurum inveniendi vel fundos colendi causa ad terras occidentales migraverint.

Quamquam autem per hanc aetatem causa hominum nigri coloris legibus prolata erat, multae regiones ad meridiem a militibus regnatae a corruptela superatae sunt. Contra libertatis hominum nigri coloris causam societas tromocratica nomine Ku Klux Klan (KKK) surrecta est circum annos 1860. Aetatis finis accidit cum compromissioni anni 1877 parente novus Praeses Rutherford B. Hayes copias foederales ex civitatibus meridianis abscesserit.

Aetas maximae libertatis quae sequitur fuit quod auctor Marcus Twain aetatem auratam nominavit. Hac in aetate oeconomia Americana magnopere aucta est. Anno 1900 iam productio Civitatum Foederatarum industrialis productionem omnium singularum civitatum mundi praeterquam illam Britanniarum Regni excessit.

Faucitate potestas venit. Saeculo vicensimo ineunte, Civitates Foederatae ad scaenam internationalem advenerunt bellum contra Hispaniam gerentes, Cubam liberandi causa, Philippinas Portumque Divitem adquirentes. Civitates quoque partem ad fines primi belli mundani habuerunt, Franciam, Britanniarum Regnum, et Russiam contra Germaniam, Imperium Austro-Hungaricum, et Imperium Ottomanicum adiuvantes.

Bello confecto, Civitates Foederatae res Europaeas seponere studuerunt. Magna autem Depressio oeconomica, quae annis 1930 mundum universum adflictavit, mundum iterum ad bellum magnum citavit. Post impetum Iaponicum die 7 Decembris 1941 factum, Civitates secundum bellum mundanum inierunt. Ex bello, Civitates Foederatae magna potestate, bomba atomica, oeconomiaque auctissima instructae emerserunt.

Post Bellum Civitates, ut respublica conditrix Consociationis Nationum, ius intercessionis in Concilio Salutis tenturae erant. Civitates mundi in tres factiones divisae sunt: mundus primus, in occidentem, capitalisticus a Civitatibus Foederatis ductus; mundus secundus, in orientem, communisticus ab Unione Sovietica ductus; mundus tertius, inter eos evolvens. Demum cum Unio Sovietica anno 1991 cecidisset, Bellum Frigidum quod inter Civitates Foederatas et Unionem Sovieticam accidit desivit. Et tempus quod Praeses Georgius H. W. Bush nominavit Novum Mundi Ordinem coepit.

Die 11 Septembris 2001, Civitates Foederatae impetum tromocraticum passae sunt, quo nonnulla caeliscalpia, praecipue binae turres Emporii Mundi Novi Eboraci, deleta sunt. Qui actus Civitates Georgio W. Bush Praeside impulerunt ad Bellum contra terrorem Islamicos Usama bin Ladin duce in Afganistaniam gerere. Postea Civitates pravo consilio quoque Iraquiam anno 2003 invaserunt, praesidem Saddamum Hussein demovendi causa, ne is arma destructionis massivae adeptus foret. Nulla autem arma similia ibi inventa sunt, sed novum bellum contra tromocrates et factiones religiosas culturalesque necesse fuit gerere, Iraquiae pacem trahendi causa.

Mercatus mundi, qui post Bellum Frigidum per universum orbem terrarum inter quasi omnes nationes mundi extendit, novam faucitatem oeconomicam citavit. Optimismus populi, novi mercatus, et auctus productivitatis ob novas technologias informaticas longam expansionem oeconomicam generaverunt. At simul inflatio monetaria et demissae mediae argentariae usuriae, discrimen magnum ad saeculi vincensimi fines creaverunt, quod extendit ab anno 2000 usque praesens. Demum anno 2008 oeconomia subito peius cecidit, republica universoque mundo depressione oeconomica capta.

Dogma Monrovianum (Anglice Monroe Doctrine) anno 1823 promulgata est.

Haec nomina civitatibus sunt.




#Article 83: Germania (2461 words)


Germania, publice Res Publica Foederata Germaniae (Theodisce  [ˈdɔɪ̯tʃlant] et Bundesrepublik Deutschland et BRD), est foederalis respublica parlamentaria in Europa Media sita, ex sedecim civitatibus foederatis constans. Caput et maxima urbs est Berolinum. Aream 357thinsp;023 chiliometrorum quadratorum et clima plerumque temperatum habet. Civitas, cui sunt 83 millionum incolarum, est frequentissima cum Unione Europaea consociata, maior continentis Europaeae potestas oeconomica et civilis, ac dux historicus in multis provinciis quae in ratione vel usu versantur.

Nomen Germaniae apud Iulium Caesarem regionem trans Rhenum a Germanis habitatam denotat. Primo saeculo exeunte provinciae Romanae Germania superior et Germania inferior conditae sunt. Annis ab 962 ad 1806 Germania idem ac Sacrum Romanum Imperium valere potuit, sed etiam civitates, ubi Lingua Theodisca maxime in usu sive publica erat, post pacem Westphalicam (1648) autem, cum Nederlandia et Helvetia ab Sacro Romano Imperio discesserunt, civitates, ex quibus fere hodierna Germania et Austria profectae sunt. Ab anno 1871 sequentes civitates se Germanicas sive Germaniam nuncupaverunt: Imperium Germanicum (1871–1918), prima res publica libera Germaniae Res Publica Vimariana dicta, sed in litteris publicis porro Imperium Germanicum nuncupata, Imperium Germanicum (1933–1945) ab Adolpho Hitler creatum, Res Publica Foederata Germaniae (1949–1990) sive Germania occidentalis et Res publica democratica Germanica, quae ambo anno 1990 iterum coniunctae hodiernam Germaniam efficiunt. Observandum est illam rem publicam anno 1867 nomine Foederatio Germanica Septentrionalis conditam non plane interisse, sed, quamvis nominibus mutatis, ultra annum 1945 duravisse, ut viri docti et historiae et iuris gentium periti affirmabant.

Germania ad occidentem flumine Rheno, ad orientem autem Viadua et Nissa Lusatiano finitur. Meridiana pars attingit flumen Rhenum, Lacum Bodamicum, Alpes. In septentrionibus litora duorum marium Germaniam concludunt, Germanici et Baltici. Septentrionalis pars Germaniae planis regionibus continetur, margo meridionalis in excelsis montibus alpium invenitur, reliquae partes montes mediocris altitudinis habent. Longissimi fluvii sunt Rhenus, Danuvius, Albis.

Germaniae omni novem civitates finitimae sunt: A septentrionibus Dania sita est (confinium: 67 chiliometra), a boreo-oriente Polonia (442 chiliometra), ab oriente Cechia (811 chiliometra), ab austro-oriente Austria (815 chiliometra; sine limite in Lacu Bodamico), a meridie Helvetia (316 chiliometra; cum limite exclavis Büsingen am Hochrhein, sed sine limite in Lacu Bodamico), ab austro-occidente Francia (448 chiliometra), ab occidente Luxemburgum (135 chiliometra) et Belgica (156 chiliometra) et
in boreo-occidente Nederlandia (567 chiliometra). Longitudo limitum est 3757 chiliometrorum (sine limite in Lacu Bodamico, vide Condominium). Inde Germania est ea civitas Europaea, cui sunt plurimae civitates finitimae.

Germania meridiana Alpium particeps est. Tractus Cacumen (vulgo Zugspitze, 2962 m), qui in limite Germaniae cum Austria assurgit, summus Germaniae mons est. Ab Alpium radicibus septentrionalibus planities usque ad Danubium fluvium se extendit. Montes Germaniae mediae Mittelgebirge (montes medii) dicti a septrentionibus ad meridiem altitudine et ambitu crescunt. Summus eorum mons est Mons Campestris in Nigra silva (1493 m) Arberus Magnus (1456 m) in Silva Gabreta sequente. Cacumina, quae 1000 metris excedunt, sunt etiam montibus Metalliferis, Piniferis, Albis (sive Alpibus Suevicis) et Harthici montibus, Germaniae mons maxime septentrionalis, qui cacumine nomine Mons ruptus usque ad 1141 m surgit. Germania septentrionalis maxima planities est.

Ex sex fluminibus, quibus est maxima pelvis hydrographica, Rhenus, Albis, Visurgis et Amisia aquas per Mare Germanicum, Viadrus autem per Mare Balticum in Oceanum Atlanticum deducunt, cum Danubius in Mare Euxinum immergat, qua re hydrographice ad Mare Mediterraneum pertinet. Hae duae regiones, ex quibus aquae aut in Oceanum Atlanticum aut in Mare Mediterraneum deducuntur, divisione aquarum Europaea separantur.

Rhenus, qui ex Helvetia oritur, 865 chiliometra per Germaniam austro-occidentalem et occidentalem fluit, partim confinium cum Francia constituit, denique per Nederlandiam in Mare Germanicum exit. Fluvios Nicrum, Moenum, Mosellam, et Ruram in se recipit. Quoad res oecologicas Rhenus, in quo plurimae naves vehuntur, maximi momenti est.

Danubius per 647 chiliometra aquas ex fere tota Germania meridiana deducit; postea in Austriam et Europam austro-orientalem profluit. Intra Germaniam fluvios Hilariam, Licum, Isaram et Aenum recipit.

Per Germaniam orientalem 725 chiliometra Albis, qui in Cechia oritur, fluit. Salam et Habalam recipit.

Longitudine 179 chiliometrorum Viadrus sicut et Nissa, quae in Viadrum influit, confinium cum Polonia constituit.

Sola pelvis hydrographica Visurgis fluvii, cui est longitudo 452 chiliometrorum, tota in Germania est. Ex fluviis Weraha et Fuldaha nutritur et aquas ex Germania septentrionali media deducit.

Amisia 371 chiliometra per Germaniam boreo-occidentalem fluit. Pelvis eius hydrographica etiam partes Nederlandiae continet.

Lacus naturales maxima ex parte molibus glacialibus, cum aevum glaciale finem habuit, orti sunt. Itaque plurimi lacus sunt in planitie, quae in radicibus Alpium est, praeterea in Holsatia et in Megapoli. Maximus Germaniae lacus, cuius quidem etiam Austria et Helvetia participes sunt, est Lacus Bodamicus; vide etiam Vermis lacus.

Praeterea in Germania occidentali orientalique multi lacus artificiales sunt, quod multis locis fodinae aut areae industriales desertae consilio inundatae sunt, ut puta Neuseenland ad Lipsiam vel Lacus Phoenix prope Tremoniam.

Germania tota ad zonam temperatam Europae mediae pertinet. Ventis occidentalibus exposita in regione est, ubi clima oceanicum Europae occidentalis in clima continentale Europae orientalis transit. Ad clima Germaniae inter alia Floridae flumen maximi momenti est, quod temperaturam medianam pro latitudine geographica insolenter altam efficit.

Temperatura annua media inter annos 1961–1990 erat 8,2 °C, temperaturae mensuales mediae inter −0,5 °C mense Ianuario et 16,9 °C mense Iulio. Praecipitatio annalis media est 789 millimetrorum. Temperaturam minimam in Germania usquam inventam (−45,8 °C) die 24 Decembris 2001 ad lacum Funten mensi sunt; temperaturam supremam (40,2 °C) die 27 Iulii 1983 in Gärmersdorf prope Amberg, die 9 Augusti 2003 Carolsruhae et die 13 Augusti 2003 Carolsruhae et Friburgi Brisgoviae.

Die 31 Octobris 2013 publice 80 767 463 hominum Germaniam in area 367 440 chiliometrorum quadratorum incolebant,. Germania inter terras confertissime habitatas numeratur. 18.1 partes incolarum eo anno plus 20 annorum nati sunt, 24.1 partes inter 20 et 40 annos, 30.7 partes inter 40 et 60 annos, 21 partes inter 60 et 80 annos, ultra 80 annos 5.4 partes. Anno 2010 mediana Germanorum aetas erat 43.7 annorum.

Anno 2013 682thinsp;069 liberorum vivorum nati sunt sive 1.41 liberi e quaque femina vel 8.4 liberi pro 1000 incolis. Eodem tempore 893thinsp;825 hominum mortui sunt, fere 11.1 mortui pro 1000 incolis. Ex quo sequitur fere 211thinsp;000 homnum minus natos quam mortuos esse. Tamen in Germania anno 2013 fere 244 000 hominum plus quam anno priore vivebant. Id intellegi potest ex magno numero peregrinorum (+428.607), qui in Germaniam immigrant.

Fere 74 milliones hominum (id est 92.3 % omnium in Germania viventium) anno 2011 civitate Germanica praediti sunt. Eodem anno 15 milliones hominum, quorum radices in terris exteris sunt, in Germania vivebant, id est paene 19 % incolarum.

Lingua in Germania maxime usitata est Theodisca (Lingua Theodisca alta), lingua Saxonica sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 milliones, quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).

Lingua Theodisca forma linguae normatae in publico et in plurimis mediis communicationis socialis adhibetur. Quae multis in regionibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad dialectos Theodiscas transeatur. Una cum Francia et Anglica Theodisca ad linguas in Unione Europaea maxime usitatas pertinet.

Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. Danica (in Slesvico-Holsatia) et Frisica (in Slesvico-Holsatia et Saxonia Inferiore), Sorabica (in Saxonia et Brandenburgo), Zingarica, Saxonica (in Slesvico-Holsatia, Hamburgi, in Saxonia Inferiore, Bremae, in Megapoli-Pomerania Citeriore, in Rhenania Septentrionali-Vestfalia, Brandenburgo et Saxonia-Anhaltio).

Usus dialectorum a quibusdam vitio datur, ab aliis patrimonium, quo vita delectatur, habetur. In Germania septentrionali homines docti rarius dialectis aut lingua Saxonica utuntur, cum in regionibus meridianis in ipsis academiis dialectus auditur. Quod lingua normata e varietatibus linguae Theodiscae altae progressa est et varietates linguae Saxonicae demovit, homines in Germania septentrionali potius lingua Theodisca normata loquuntur quam ii, qui in regionibus meridianis habitant.

Multi eorum, qui in Germaniam immigraverunt, domi sermone patrio loquuntur. Imprimis lingua Turcica (fere duo milliones locutorum) et lingua Russica late diffusae sunt, praeterea lingua Polonica, quamquam numerus locutorum a variis fontibus varie datur (tres ad quattuor milliones?).

In scholis imprimis lingua Anglica docetur, deinde Francica, Latina, et Russica. Postremis annis lingua Hispanica magis disci coepit, et in regionibus Nederlandiae vicinis lingua Batava.

Germania est res publica foederalis: scilicet sedecim civitatibus constat, quae Theodisce Länder (terrae) appellantur. Quarum tres urbes sunt: Hamburgum urbs libera et Hansae, Brema urbs libera Hansae, Berolinum. Civitati unicuique minister primus, ministrorum praeses appellatus, praeest, qui a comitiis civitatum foederatarum eligitur. Curatores civitatum, praesides, et nonnemo ministrorum, in concilio foederali ius suffragii habent.

Franciscus Gualterius Steinmeier est praeses foederalis. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit. Maximam potentiam Germaniae cancellarius foederalis residens Berolini tenet. Ab anno 1998 ad 2005, Gerhardus Schröder erat cancellarius, qui coalitionem Socialium Democraticorum cum Viridibus rexit. Ab anno 2005, Angela Merkel est cancellaria, quem diversae coalitiones superfuerunt. Angela Merkel cancellaria nunc secundam coalitionem magnam regit.

Populus creat homines quibus credit ut comitia foederalia forment. Hi homines se plerumque factionibus adiunxerunt. Maximae factiones sunt Christiana-Democratica Unio et Socialis Democratica Factio Germaniae; minores sunt Alternativa pro Germania, Foedus 90/Virides, Factio Sinistra, Factio Democratica Liberalis Germaniae, Christiana-Socialis Unio.

Historia Germaniae propriae decimo saeculo cum ortu regni Germanici ex regno Francico coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut Germani aut Celtae (Galli) fuerunt, ab occidente autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes, quorumque incolae Romana vita adhaererentium hereditate accepit, ab oriente verum multae gentes Slavici, praecipue Venedi, regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps Ottonum) auctoritate Papae Romanae felicissime nitebantur, eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes Saliorum et Waiblingensium ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Waiblingensium stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum dicta per Bullam Auream imperatoris Caroli IV modus regum creandorum constitutus est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae florere coeperunt.

Incipiente novo aevo imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue reformatione, contrareformatione atque Bello tricennali graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter Habsburgenses, quae ex saeculo 15 quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps Hohenzollern praesidens Prussiae regno quatenus conviruit, ut mox pro altero regno Germanico valentem existimatur.

Cum exarsis bellis coitionum civitates Germaniae meridionalis se cum Francia iunxerunt, Sacrum Imperium Romanum finem habuit. Cum Napoleo imperator Francicus totius ferme Europae potitus esset, Germania per bella liberationis servitute se liberaviit, instituta est Confoederatio Germanica, cunctas continens terras Sacri Imperii finiti, praestantibus imperatore Austriae atque rege Prussiae. Anno 1848 motus rerum novarum mensis Martii cupiendarum, quo integritatem unius rei publicae Germaniae restitui temptatum est, a monarchis exstinctus et vetus confoederatio Germanica redintegrata est. Sed anno 1866 bello dicto Germanico (theodisce 'Deutsch-deutscher Krieg') Austria et civitates Germaniae meridionalis (quae sunt Badenia, Wirttembergia, Bavaria) a copiis Prussicis victae sunt. Novo foedere Germaniae septentrionali et foederibus Prussiae cum civitatibus Germaniae meridionalis, Austria exclusa, ictis contigit, ut anno 1870 Franciam devincerent et rem unitatis ad prosperum exitum  ducerent. Conditum est Imperium Germanicum.

Cum imperatori Gulielmo II aetate imperialismi totius orbis se potiri obversaretur, motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post anno 1914 primum bellum mundanum coortum est. Imperio cum per seditionem novembris anni 1918 submersum esset exclamata est res publica Vimariana dicta secundum locum, ubi confecta sit nova constitutio democratica. Paucis solum annis autem exsistere illi contigit, dum iam anno 1933 in dictaturam Nazisticam delapsa est.

Nationes quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint oppresso exercitu Germanico partitionem Germaniae atque urbis Berolini quattuor in partes decreverunt: pars orientalis sub dicione Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum cecidit, partes autem occidentales in potestatem Civitatum Foederatarum Americae, Britanniarum Regni, ac Franciae redactae sunt, ex quibus anno 1949 Res publica foederata Germaniae constituta est. Pars orientalis paulo post Res publica democratica Germanica fore instructa est. Cum anno 1961 Murus Berolinensis aedificaretur, divisio terrarum Germanicarum affirmata est.

Seditione placida (Germanice commune ut Wende (cardo rerum) notum) in parte orientali facta dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae eversa est, atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia in parte subsolana fieri, qua de causa mox actum est, ut Germania omnis restitueretur. Quod victores praeteriti belli civitatis redintegrationi assentiri parati esse se praebuerunt, valde in promisso pependit, Germaniam coniunctionem Europae civitatem peturam esse. Germani autem instituendo monetam paneuropaeicam nomine euro atque admittendo civitates Europae orientalis in unionem Europaeam fidem servavisse videntur.

Germania Foederata ab initio unionis Europaeae fuit una cum quinque aliis civitatibus: Belgia, Francia, Italia, Luxemburgo, Nederlandia.

Germania est civitas dives, si ea cum aliis civitatibus comparetur, sed cum multi homines divites sint, pars tamen populi ad paupertatem redacta est, quae pars indies crescit. Hominum pars fere decima ab opera quotidiana invite cessat.

Sequens index decem maximas Germaniae societates affert:

Aliquando Germania terra poetarum et philosophorum vocatur. Profecto complures homines miro ingenio praediti Germanice scribendo insignia artificia confecerunt. Ecce exempla quaedam: Martinus Lutherus biblia sacra e lingua Latina in linguam Theodiscam convertit; Carolus Marx descripsit, quemadmodum a bonorum possessoribus miseri opprimerentur; Thomas Mann Praemium Nobelianum accepit, quia fabulas de civibus illius temporis elegantissimas composuisset.

Plurimi cives Germaniae cuiusdam communitatis religiosae Christianae sunt. Ad finem anni 2019 circa 27.2 centesimae partes populi in primis in Germania occidentali et meridionali Ecclesiae Romanae Catholicae erant, 24.6 centesimae partes evangelicae ecclesiae (id est Lutheranae, reformatae, et unitae ecclesiae). Hi in primis in Germania septentrionali et orientali habitant. Post bellum tricennale enim in pace Westphalica constitutum est omnes confessionem accipere debere ducis illius terrae, qua habitarent (nisi subiectus emigrat vel dux aliam confessionem tolerat). Id sententia celebri dictum est: Cuius regio eius religio. Quamobrem etiam hodie in aliis terris aliae religiones sunt.

Circa 1.14 centesimae orientalium ecclesiarum sunt, neoapostolicae 0.46 centesimae et pauci ad ecclesias liberas, ut dicuntur, pertinent. Eorum omnium pars solum ecclesiam die dominica frequentat. Fere 3.8 decies centena milia hominum anno 2004 diebus dominicis ecclesias catholicas visitabant, decies centena milia fidelium evangelicas.

Fere 39 centesimae populi nullius communitatis religiosae compartes sunt, 70 centesimae in Germania orientali, ubi olim Res publica Democratica Germanica fuit. Ibi regnantes atheismum propagaverant. In occidentali parte Germaniae autem 70 centesimae populi cuiusdam communitatis religiosae sunt (plus in regionibus agrestibus quam in urbibus, e.g. Hamburgi minus quam 50 centesimae).

Communia religiosa Islamica habent 732 000 fidelium, qui etiam civitate Germanica utuntur. Censetur omnino Musulmanos religiosos 5.2 centesimas esse et Musulmanos modo culturales 1.3 centesimas.

Circa 95thinsp;000 hominum communitatis Iudaicae sunt. Usque a decennio decimo saeculi vigentesimi multi Iudaei ex Europa orientali immigrabant. Antea multi Iudaei Adolfo Hitler regnante necati erant.

Fideles communitatium Christianarum et Iudaicarum vectigal ecclesiasticum solvere debent, quod ecclesia vel communitas Iudaica accipit. Haec res administratur a rei publicae magistrato e contrario morum in aliis civitatibus.

Educatio religiosa tum voluntaria cum ordinaria disciplina scholarum est, civitatibus foederatis Brema, Berolino, Brandenburgo exceptis.

Carmen Germanorum (Das Lied der Deutschen) anno 1841 ab Augusto Henrico Hoffmann de Fallerslebia in Terra Sacra insula in lingua Theodisca scriptum est. Cantum carminis Iosephus Haydn pro hymno in Franciscum imperatorem composuit. Initium Carminis Germanorum est Germania, Germania super omnia (Theodisce Deutschland, Deutschland über alles). Cuius veteris carminis hodie sola haec tertia stropha hymnus nationalis est:




#Article 84: Gallia (166 words)


Gallia , pars Europae occidentalis, in territoria Gallorum, Aquitanorum, et Belgarum divisa.

Sic initium De Bello Gallico libri a Gaio Iulio Caesare est: Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.

Galli, qui Germaniam superiorem incolerunt, circa 50 a.C.n. in Galliam inveniebant. Incolae e quoque Galli fuerunt;  unde nomen huius partis Italiae est Gallia cisalpina.

Iulius Caesar Bellum Gallicum anno 50 a.C.n. gessit.

Anno 453 Romana potestas in Gallia desivit, cui tunc Franconi praefuerunt. Ob eosdem Franconos nunc Galliam Franciam nominamus. De regno Francorum Gregorius Turonensis in Historia Francorum narrat. De Normannis autem vide Vikingos.

Gallia limitatur Oceano Atlantico in occidente, Canale Britannico in septemtrione, montes et Rheno fluvio et Iura Helvetica et Alpibus in oriente et Mari Mediterraneo et Pyrenaeis montibus in meridie.

Fluvii magni sunt Garumna, Rhodanus, Liger, Matrona et Sequana. 

Lutetia oppidum maximum et urbs princeps rei publicae Franciae est. Massilia urbs antiqua et portus magnus in Mari Mediterraneo est.




#Article 85: Geologia (406 words)


Geologia (a Graeco  'terra' +  'ratio') est scientia quae investigationem Telluris solidi, lapidum in quibus terra consistit, et rationes quibus evolvitur comprehendit. Geologia historiam Telluris conlustrat, quia prima praebet indicia tectonicae laminarum, evolutionariae vitae historiae, et climatum priorum. Hodiernis temporibus, geologia commercio magni momenti pro exploratione mineralium et hydrocarbonum et pro aestimatione opum aquaticarum; magni momenti in publico pro praedicandis et intellegendis periculis naturalibus, remediatione difficultatum circumiectorum naturalium, et patefactione priorum mutationum climatis; magni momenti in ingeniaria geotechnica; atque maior disciplina academica est. 

Geologia est etiam studium per delectationem exercitatum eorum, qui variis saxis, mineralibus, fossilibus et collegendis et collectis gaudent.

 
 

Studium physicae Telluris materiae saltem ex Graecia antiqua venit. Aristoteles plurimas res geologicas in suis operibus tractavit (in Meteorologia IV notabiliter), attamen principium geologiae proprie cum Theophrasto (372–287 a.C.n.) ortum est, cuius opus Peri lithon ('De lapidibus') virtutes lapidum descripsit. Tempore Romano, Plinius Maior singula multorum mineralium et metallorum descripsit quae tunc in usu communi erant, et originem electri recte rettulit.

Postquam scripserunt quidam scriptores linguae Latinae passim de rebus geologicis. Liber XIV Etymologiarum Isidori Hispalensis nonnulla frustula de scientia antiqua De lapidibus et metallis collegit. Beda venerabilis item notitiam eventuum geologicorum habuit, maxime in opere De natura rerum. 

Nonnulli eruditi putant geologiam hodiernam in mundo Islamico mediaevali coepisse. Abu al-Rayhan al-Biruni (973–1048) fuit unus ex primis geologis Islamicis, inter cuius opera sunt primae mentiones geologiae Indicae, quae existimaverunt subcontinentem Indicum olim fuisse mare. Ibn Sina (Avicenna, 981–1037), vir doctus, multiplices proposuit explanationes conformationis montium, originum terraemotuum, et aliarum rerum quae in geologia hodierna multum valent atque fundamenta evolutionis huius scientiae factae sunt. In Sinis, Shen Kua (1031–1095) polymathes coniecturam rationis conformationis terrestris excogitavit: ex observatione testarum animalium fossilium in strato geologico in monte nonnulla centies milia passuum ab oceano effossarum, concludit terram per erosionem montium et depositionem limi conformatam fuisse. Eodem tempore (saeculo duodecimo maxime) in terris Christicolarum cogitaverunt et scripserunt nonnulli scriptores de rebus eventibus causisque naturalibus, quibus metalla et lapides connumerantur. Saeculo tredecimo floruit Albertus Magnus, qui de rebus naturalibus philosophicisque in universum scripsit etiamque peritum metallis et lapidibus se exhibuit. Eodem tempore Paulus Tarantinus, de regione Italiae meridianae, sub nomine Arabico Geber librum perfectionis scripsit, qui in scientia alchimiae magnam auctoritatem diu habuit. 

Geologi et geophysici pericula naturalia investigant ut meliores leges aedificationis et systemata monitionis ad prohibendum detrimentum possessionum et vitae sanciantur. Exempla gravium periculorum quae magni momenti in geologia (contra ea praecipue vel solum in meteorologia magni momenti) sunt:




#Article 86: Genus (grammatica Latina) (134 words)


Genus in grammatica Latina, generi in aliis linguis Indoeuropaeis similis, est classis nominum substantivorum et pronominum. Sunt tria genera: masculinum (m.), femininum (f.), ac neutrum (n.). Nomina adiectiva et participia genere cum nomine substantivo sibi adiuncto concordare debent. Ergo villa antiqua (f.), dominus antiquus (m.), templum antiquum (n.).

Genus nominis rei animatae correspondet sexui; itaque haec: Davus, puer, equus sunt masculina; et Cassandra, mater, agna sunt feminina.

Genus nominis rei inanimatae ex terminatione dependet. Pleraque nomina, quae ad primam pertinent declinationem, littera a in casu nominativo sese terminantia, feminina sunt. Nomina secundae declinationis plerumque sunt vel masculina (si litteris -us aut -er in nominativo terminantur), vel neutra (si litteris -um in nominativo terminant).

Certae categoriae nominum genus proprium habere solent.

Talia genera cum genere verbi, quod est aut activum aut passivum, non sunt confundenda.




#Article 87: Genua (299 words)


Genua ,
medio aevo errate Ianua appellata  (Italiane , sermone Genuensi ) est Urbs Italiae et municipium, circiter 591thinsp;370 incolarum, caput Regionis Liguriae et Urbe metropolitana Genuensi. Urbani Genuenses vel Ianuenses (Medio Aevo).

Sententia urbis est: SUPERBA

Nomima latina urbis sunt: Genua, Genua Superba, Ianua, Ianua Ligurum.

Nomina incolarum sunti: Genuenses, Ianuenses.

Genua est urbs maritima et caput mediae Liguriae (cives 680 000) inter montes Apenninum et mare Ligusticum perstricta. Primum portum habet Italiae, secundum Maris Mediterranei.
Affluens est commerciis et industriis: operibus anteit ferri ac chalybis, chemiae, terrae olei, navium, viarum ferratarum agminum, textorum.

Oppidum Ligurum Genuatum, postea Romanorum fuit.

Saeculo X, liberum commune a consulibus rectum facta est.

Medio Aevo, Genua respublica fuit potentis in toto Mare Mediterraneo. Opes reipublicae per maria auctae sunt: saeculo quarto decimo possidebant Genuenses colonias in Oriente, Cypro, Ponto Euxino, Graecia, Sicilia, Sardinia, nec non totam Corsicam et Liguriam.

In proelio Meloriensi (battaglia della Meloria), Pisae debellatae sunt.

Anno 1339, Primus dux (doge), magistratus supremus, factus est.

Anno 1408, Trapeza Sancti Georgi, argentaria maxima Mediterranei, constituta est.

Anno 1805, Liguria Imperio Francico addita.

In Consilio Vindobonum, decretum est Genuam Liguriamque Regnum Sardiniae sibi adiungere.

Genuae nati vel mortui sunt, sed alii praeclari incolae in hac civitate vixerunt.

Ab anno 1997 usque ad 2007 urbis magister fuit Iosephus Romaeus Pericu, ab anno 2007 usque ad annum 2012 Marta Vincenzi, ab anno 2012 usque ad annum 2017 Marcus Doria, nunc est Marcus Bucci.

Genua (Ianua) sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine Archidioecesis Ianuensis est; praesens archiepiscopus cardinalis Angelus Bagnasco. Multi alii archiepiscopi Genuae etiam cardinales fuerunt.

Genoa Cricket and Football Club et UC Sampdoria pediludii urbis Genuae turmae sunt.
In regione urbana Maratio Stadium Aloisius Ferraris situm est.

In regione urbana Fano Sancti Martini ad Albarium Nosocomīum Sancti Martini, praeclarum valetudinarium genuense, situm est.




#Article 88: Gaius Cilnius Maecenas (151 words)


Gaius Cilnius Maecenas (circa 70/65–8 a.C.n.) fuit dives eques Romanus, artium patronus, amicus Octaviani Augusti, Horatii, Vergilii, et aliorum poetarum. Ex Tuscia provenit ex regia familia Etrusca. Quandam Terentiam in matrimonium duxit.

De Maecenate scripsit Horatius: Maecenas atavis edite regibus (Carmina 1.1), quia cognomen eius ex Tuscis regibus deductum erat. Ipsum cognomen in toto orbe notum, quia liberalis artium patronus significat. Propertius quoque eum in carminibus celebravit. 

Augustus ei latifundia Aegypti dedit, ubi Maecenas vinum colebat, quod nomine Vineae Maecenatianae Romae vendit. Ut homo politicus, Maecenas principatui favebat quoniam antiquam maiorum rem publicam perditam putabat. Adiuvit cum Pacto Brundisii. Suum ingenium fuisse Octavianum non nomen Romuli accepisse sed adhuc novum nomen Augusti. Ita metus regius demeretur. Maecenas Vergilio pecuniam dabat ut hic Aeneida, carmen heroicum, scribere posset, quod Octavianum ut progeniem Aeneae celebraret. Maecenas voluit esse poetam, sed non erat bonus poeta. Magnos hortos conseruit. Augustum solum haeredem bonis suis fecit.




#Article 89: Hamburgum (822 words)


Hamburgum, vulgo Hamburg, est portus maximus Germaniae. Hamburgum simul est urbs et terra foederis Germanici. Decemvirorum rebus publicis administrandis collegium Hamburgi senatus appellatur, cuius his diebus Petrus Tschentscher praeses et praefectus est urbi. 

Urbs Latine Hamburgum, Hamburga, Hammanisburgum a variis auctoribus appellata est atque interdum sollemnius Hammonia iuxta nomen deae neoclassicae huic urbi tutricis. Theodisce Hamburg appellatur (medio aevo Honburgh) sed sollemniter Freie und Hansestadt Hamburg, unde Latine nonnumquam libera et Hanseatica civitas Hamburgi. 

Hamburgum ad ripas Albis fluvii et lacus Alsterensis situm centum fere chiliometros et viginti abest a mari Germanico. Nostra aetate Hamburgi ad octies decies centena milia hominum habitant.
Lingua Saxonica lingua ingenua est Hamburgensium, qui tamen his temporibus lingua Germanica multo saepius uti solent. Dialectus Hamburgensium, quo miscentur, quae Saxonicae et Germanicae linguae propria sunt, ipsorum verbo missingsch appellatur.

Castra Hamburgensia anno 811 a Carolo Magno imperatore condita esse traduntur. Anno 831 Ludovicus imperator cognomine Pius Anscharium archiepiscopum Hamburgensibus primum inauguravit. Fundamentum regiae episcopalis etiamnunc in Via Lapidea aspici potest. Anno 845 Normanni (Vicingi) feroces Hamburgensibus bellum intulerunt, postea etiam Sclavi. Quarum rerum documenta praeclara sunt libri Adami Bremensis Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum inscripti.

Medio quod dicitur aevo Hamburgenses ad foedus hanseaticum accesserunt, cuius oppida praecipua facta sunt Lubeca, Brema, Dantiscum, Hamburgum.

Napoleone primo eius nominis imperatore Francogallis imperante ager Hamburgensis una cum Batavorum Frisiorumque sedibus dicioni et imperio Francogallorum allegatus, mox autem tyranno superato in libertatem vindicatus est.

Annis 1815 - 1866 Hamburgum pars Confoederationis Germanicae erat, deinde Foederationis Germanicae Septemtrionalis. A die 5 ad usque 8 Maii 1842 urbs maximo incendio deleta et postea pulcherrimis aedificiis iterum exstructa est.

Anno 1871, cum Germanorum civitates tribus populi Gulielmo I rege Borussiae imperante devictis Francogallis in unum imperium coniungerentur, etiam Hamburgenses sua sponte ad imperium Germanicum accesserunt. Sed non prius quam 1888 Hamburgum etiam sodalis Societatis portorii Germanicae facta est. Inde ab eo tempore illud populi Germanici portae ad orbem terrarum cognomen urbis honorificum vulgatum est. 

Anno 1918 etiam Hamburgo constitutio libera data est, ita ut omnibus incolis aequa iura darentur. Anno 1923 communistae frustra rerum potiri conati sunt.

Anno 1933 etiam Hamburgi Nazistae rerum potiti sunt et democratiam deleverunt. Anno 1937 eorum, qui Berolini populo Germanico imperabant, consilio fines urbis vicinis plurimis adiectis hodiernum ad modum propagati sunt. Secundo bello mundano Hamburgum aeronavibus pyroboletariis valde deletum est.

Bello finito Hamburgum urbs a Britannia occupata et libertas restituta est. Urbs plerumque a magistris civium factionis SPD recta est: annis 1946 - 1953 et 1957 - 1960 a Maximiliano Brauer, deinde ad annum 2001 Paulus Nevermann, Herbertus Weichmann, Petrus Schulz, Ioannes-Ulricus Klose, Nicolaus de Dohnanyi, Henning Voscherau atque Ortvinus Runde summum magistratum urbis administrabant, qui omnes ad Factionem Socialem Democraticam pertinuerunt.

Sed 31 Octobris 2001 post electionem civitatis Ole de Beust magister civium superior Hamburgi successor Ortvini Runde (SPD) electus est. Ab hoc die variis coalitionibus urbem patriam regnavit, primo CDU cum Factione Reipublicanae Impetu foedus fecit, deinde ab anno 2004 post foedus finitum et electionem habitam factio sua maiorem partem legatorum adepta est, denique ab anno 2008 cum GAL. Foedere inter alia sancitum est, ut scholae Hamburgi reformandae essent: Ad usque sextum annum omnes dicipuli unam scholam frequentare debuerunt. Sed id plebiscito incolarum 18 Iulii 2010 repudiatum est, quamquam omnes paene factiones (nisi FDP) reformae favebant. Itaque de Beust eodem die se a magistratu se recessurum pronuntiavit. 25 Augusti 2010 Christopherus Ahlhaus (CDU) successor electus est et aliquamdiu cum viridibus foedus habere pergebat. Sed 25 Novembris 2010 Virides foedus regendi finiverunt. Suffragium novum in 20 Februarii 2011 constitutum est. Hoc suffragio Factio Socialis Democratica maximam partem votorum accepit et 7 Martii Olaus Scholz novus magister civium electus est, qui sine alia factione urbem regere potest. Sed suffragiis anno 2015 habitis Scholz foedus regnandi cum Viridibus facere coactus est. Postquam Scholz Administer Foederalis Aerarii Publici vocatus est, ei 28 Martii 2018 Petrus Tschentscher, consodalis factionis SPD, ad munus successit.

Pars maxima incolarum Christiani Lutherani sunt (circa 32%), pars minor Catholica est, sunt circa 10 per centum. Ceteri aliarum religionum sectatores vel nullius religionis sodales sunt.

Hamburgum pars episcopati Albiae Septentrionalis anno 1977 conditi est, sedes episcopi Evangelici Kielia est.
 

Hamburgum est sedes archiepiscopalis cum nomine Archidioecesis Hamburgensis Praesentis archiepiscopus est Stephanus Heße.

Urbi Hamburgensi clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, mensibus frigidissimis Decembri, Ianuario, Februario, calidissimis Iunio, Iulio, Augusto; temperatura aëris media a Decembri ad Februarium circiter 2° atque mense Iulio 18.7°, minima inter −0.3° et 13.8°, maxima inter 4° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −29.1°, maxima extrema 37.3°; pluviis mense Aprili ad 43 mm tantum, mense Augusto 79 mm; diebus pluviosis per annum totum fere 129 incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 37, mense Maio 223, per annum totum 1 582 relatis.

Hamburgum in septem regiones urbanas divisum est, quarum una, Altona, vicus piscatorum fuit anno circiter 1535 conditus atque ab anno 1664 usque in 1938 urbs a se ipsa. Aliae regiones sunt Urbs Media, Hamburgum Septentrionale, Bergedorf, Eimsbüttel, Harburg, Wandsbek.




#Article 90: Hansa (195 words)


Hansa vel Hansa Teutonica sive Liga Hanseatica (vulgo Hanse) fuit foedus oppidorum collegiorumque mercatorum plerumque Germaniae septentrionalis, quod duodecimo saeculo ortum, diu commercium in mari Baltico et parte maris Germanici dominatum, post annum 1450 deminutum, denique saeculo septimo decimo potestate privatum est.

Principales Hansae urbes fuerunt Brema, Hamburgum seu Hammonia et Lubeca.

Aliae urbes Hansicae fuerunt:

Privilegium Londiniense de mercatoribus Hanseaticis memorabat caupones Hanseaticos anno 1270: illis videlicet, qui habent domum in civitate nostra Londoniensi, que gildehalla Theutonicorum vulgariter nuncupatur. In Privilegio Londiniensi anni 1282 scriptum est: mercatores de hansa Alman[ia] in eadem civitate tunc morantes. Id est prima nota verbi Hansa.

Hansa Sueciae et Norvegiae alligata Daniae regem Valdemarius IV in bello ab anno 1361 ad annum 1370 gesto vicit. Pax Stralsundae facta est.

Ab anno 1420 ad annum 1435, iterum in Danos bellum gestum est, quia rex Ericus VII vectigal pro navibus angustias Danias transientibus poscebat. Iterum Dani victi sunt. Pax facta est Vordingburgi.

America anno 1492 inventa, mercatura in mare Baltico minoris momenti facta est. Civitates non iam ita ab Hansa debendebant. Anno 1669, ultimae Hansae civitates — Lubeca, Hamburgum, Brema, Gedania, Rostochium, Brunsvicum, Hildesia, Osnabruga, Colonia — ultimo Lubecae congressae sunt.




#Article 91: Historia (814 words)


Historia  (a verbo Graeco ἱστορία 'indagatio, scientia per explorationem parta') est exploratio rerum praeteritarum, praecipue autem de afflictionibus actionibus praeteritis ad homines. Historiae nomine generali aetas praeterita et collectio, distributio, expositio scientiae eius complecta est. Continet etiam historiam universalem, geologicam, et organicam historiam, frequentissime autem significatione historiae humanae utitur. Ei qui de rebus historicis scribunt Latine scriptores rerum gestarum vocantur, sive recentius historici. Res quae tempore ante historiam propriam acciderunt praehistoricae appellantur.

Verbum historiae etiam quandam 'disciplinam scientificam' significat, qua res praeteritae investigantur et ipsa curatur acta conservare. Illae res non solum enumerantur, sed etiam intellegere quaeruntur.

Narrationes et fabulae singulae in societate dissipatae rite non inter textus res gestas continentes numerantur   cum his postulatio disciplinae historicae ut omnia argumenta sine ira et studio sunt examinanda, expleri non possit. Eventa ante historiam scriptam acta commune praehistoriae attributa sunt.

Herodotus, scriptor Graecus quinti saeculi a.C.n., rite pater historiae existimatur, unaque cum Thucydide disciplinam historiae incohavit. In operibus cum hodiernis quoque temporibus legantur scrutandis conspicue ambo scriptores arte atque stilo inter se differant: Herodotus scribundis moribus exterarum gentium maiorem; at Thucydides imprimis rebus militaribus operam dedit.

Indagatores hodierni variis rebus operam dant, e.g. studio quarundam regionum vel ipsius historiae mutationumque eius per aeva praeterita. Hodie historia praecipue in scholis discitur, inter maiores disciplinas academicas numerata.

Exemplis quaestionum historicarum:

Variis uterentur rerum gestarum scriptores fontibus:

Verbum a radice Indoeuropaea *weid- scire vel videre (cf. etiam verbum Graecum eidénai, scire) derivatum esse apparet.

Nomen Graecum ἱστορία (hístōr) 'inquisitio' vel 'scientia per inquisitionem adepta' vel 'iudicare' significavit, qua ratione etiam Aristoteles verbo in opere Historia animalium (Περὶ Τὰ Ζῷα Ἱστορίαι) usus est. Antiquior notio ἵστωρ solum in Hymnis Homericis, operibus Heracliti, in iure iurando ephebi Atheniensis et in inscriptionibus Boeoticis inventa est.

Anno 1390, verbum primo in sermone Anglica adhiberi testatum 'relationem rerum praeteritarum, res gestas' significavit; aetate Linguae Anglicae Mediae nomen usitate 'relationem', sed saeculo quinto decimo significatio verbi ad sensum hodiernum historiae, narrationis rerum gestarum, definita est. Etiam Franciscus Bacon notionem, quam scientia rerum spatio atque tempore continentium descripsit, saeculo sexti decuni adhibuit cum Historiam naturalem composuit.

Scriptores rerum gestarum obstricti sunt et aetate et notissimis cogitationibus et sententiis de historia recte interpretanda. Nonnumquam quadam exempla ex historia sumpta civibus suis commandare in eorum animo est. Scriptores discurso per descriptiones rerum gestarum accumulato nitantur, quem discursum disciplina hodierna studetur editione documentorum scientificorum augere.

Index rerum gestarum ex omnibus actionibus conservatis vel recordatis constat. Est igitur disciplinae historicae fontes utiliores fideque digniores ab indigniores discernere. Quare archivi historici est coartatio fontium generalium per falsificationem nonnullorum testimoniorum adepta.

Historia et examinatio eius cum alias Humanitatibus, alias scientiis socialibus attribuatur saepe quasi nexus ambarum existimatur, quod utriusque rationibus scrutandi nititur. Saeculo vicesimo Ferdinandus Braudel novas rationes historiae examinandae introduxit cum oeconomiam, anthropologiam, et geographiam in studium historiae acciperet.

Saepe scriptores rerum gestarum spoliae adhibent, e.g. monumenta, inscriptiones, pittacia. Fontes historici tres in partes plerumque dividi possunt: scripta, dicta, et quorum spoliae iam exstant. Discrimini autem fuit inventio scripturae, quod solum per eam tempora praehistorica a historicis discernuntur.

Archaeologia est disciplina in spoliis reliquiisque effodendis et discernendis saepe adhibita. Plerumque autem aliae disciplinae consultatae sunt supplendi causa. Tamen archaeologiae sunt variae rationes et disciplinae quae non ad historiam pertinent. Immo praecepta historiae scriptae nonnumquam inventis archaeologicis contradicunt.

Historia variis rationibus atque modis ordinari licet: in sectiones chronologicas, culturae et regionum distribui potest.

Historia mundi plane sunt annotationibus speciei Hominis sapientis in omnibus partibus orbis terrarum accumulatis et plerumque litteris mandatis. Itaque praehistoria est studium restituendae memoriae aetatum in quibus aut homines non iam litteris utebantur aut quorum scriptura nondum interpretata est. Exquirendo picturas, insculptiones aliave relicta historia priscarum aetatum patefieri potest. Ex saeculo vicensimo, intellecta est indagatio praehistoricorum aetatum magni momenti eo consilio ne res gestae quarundam antiquimissimarum civitatum non diu neglegatur, e.g. Africae Subsaharianae et Americae praecolumbianae. Tamen scriptores rerum gestarum saepe reprehenduntur quod solum historiae occidentali operam dent.

Historiographia varias res significat: primum rationes atque modos per quas historia conservatur: est historia incrementi rationum historicarum (e.g. quod scriptores consuetudinem singularum vitarum praeclarorum hominum scribendarum cum elaborationibus de universis aetatibus historiae commutaverunt). Deinde ad certum volumen historiam tractans pertinet: exempli gratia ad librum Opera de historia mediaevali decennio 1960 confecta. Tum ad rationes cur historia sit tractanda refert: dicta philosophia historiae.

Philosophia historiae est cogitatio quaestionis quotne et quantum historia humani generis mundo contulerit. Cetero hac in ratione etiam num constitutus finis historiae humanae futurus sit meditaretur. 

Intra disciplinam historiae continentur omnes indagatorum rerum gestarum rationes ad invenienda historiae relicta describendaque. Herodotus (484–ca. 425 a.C.n.) saepe pater historiae nuncupatur. Tamen Thucydides (ca. 460–ca. 400 a.C.n.) primus scientiam historiae scribendae incoavisse arbitratur quod historiam sponte hominum creatam iri intellexerit. Itaque aliter ac Herodotus qui numina deorum historiam hominum revolvere existimavit res gestas causas actorum mortalium esse descripsit. Praeterea Thucydides res gestas sine ira et studio scribi oportere affirmavit. Multi etiam scriptores rerum gestarum Graeci tunc historiam humanam quasi circulum eventorum imaginaverunt.




#Article 92: Hercules (770 words)


Hercules (Graece , Heracles) est heros mythologiae Graecae, Iove et Alcmena natus, Alcaeus sive Alcides (Graece Ἀλκαῖος) prior appellatus, qui fortitudine omnes mortales superabat. Herculi est geminus nomine Iphicles, sed Iphicli est alius pater.  Infans angues petentes strangulavit qui aut missi sunt a Iunone aut a Amphitryone volente scire cuius filius esset Hercules.  Iunone agente, Heracles insaniavit et liberos uxoremque necavit.  Hercules oravit Apolloni ut puniretur. Praeclari sunt labores eius duodecim, quos perfecit, postquam furore ab Iunone (Hera apud Graecos) immisso percitus Megaram, uxorem primam, liberosque suos necavit.

Eurystheus, rex Tirynthis, Herculi duodecim labores imperavit, quos gloriose persolvit:

Confectis duodecim laboribus iter per mare cum Argonautis fecit, aurei velleris quaerendi causa. Non tamen usque ad Colchos pervenit cum ceteris comitibus, sed in litore Mysiae commoratus est, ubi Hylas puer quem amabat, dum aquam e fonte sitiens petit, a nymphis raptus est. Diu eum frustra quaesivit Hercules nec ad navem Argo rediit; itaque Iason invitus sine illo magno heroe proficisci decrevit.

Antea in insula Lemno cum ceteris Argonautis moratus erat, nec tamen liberos ex Lemniadibus genuit: nam ad navem custodiendam in litore remanserat et comites incepti sui immemores ad profectionem hortatus est. Troiae filiam regis Hesionam monstro marino liberavit. Magna dona rex Laomedon ei promiserat, quae postea tamen e Mysia redeunti Herculi et poscenti negavit; itaque bellum cum Troianis gessit atque eorum urbem delevit. Apud Valerium Flaccum, antequam Troiam rediret, a Iove iussus Prometheo in montem Caucasum succurrit et vinculis ac vulture liberat.

Megaram, filiam regis Thebani Creontis, primam uxorem duxisse dicitur, sed et ipsam et liberos ex ea genitos Iunonis ira lacessitus mente captus interfecit. Postea Deianiram, filiam Oetaei, regis Calydonii, uxorem habuit, quae invita eum interfecit. Dum enim aemulum Iolam captivam timet, Deianira tunicam sanguine olim a centauro Nesso dato illitam marito obtulit. Veneno hydrae cum sanguis mixtus esset, Hercules cruciatus maximos effugere non potuit nisi rogo accenso in quem sese praecipitavit, corpus suum comburens. Pars non mortalis herois, Iovis filii, inter deos in Olympum recepta est. Praeter haec duo infelicia matrimonia assiduus amator feminarum fuit nec semper vi ad eas rapiendas abstinuit. Seneca enumerat Augen, Omphalen, Thespiades, Hesionen . . . ante Iolen. Multas alias invenire possis in fabulis minus notis. Ut Iole potiretur negante patre Euryto urbem Oechaliam cum magna caede armis cepit atque ipsum regem necavit. Tertiam uxorem in caelum receptus Heben duxit, filiam Iovis et Iunonis, quae ambrosiam deis apponebat.

In arte Etrusca Hercules saepissime exponitur, saepe in speculis ex aere factis apparet. Nomen Hercules ex lingua Etrusca, ubi variis formis ut puta Heracle, Hercle, et aliis invenitur, in linguam Romanam venit. Forma Etrusca Herceler ex syncope verbi Graeci Heracles orta est. Evocatio mehercule communis erat.

Cum Hercule plures mythi coniuncti sunt, qui Romanis proprii sunt, inter quos fabula de Caco devicto: Cum Hercules itinere fessus in prato inter Aventinum et Palatinum montem sito obdormisset, latro nomine Cacus nonnullas boves e grege furatus cauda retrorsum tractas in speluncam occultavit. Hercules vero eum clava occidit. Euander rex autem heroem vaticinationibus praemonitus agnovit atque in hospitium accepit. Sciebat enim filium Iovis ad immortalitatem destinatum esse. Itaque primus ei tamquam deo sacrificare voluit et aram aedificavit. Romani aram Euandri fabulosam cum Ara Maxima in Foro Boario sita, quae Herculi dicata erat, exaequaverunt. Vergilius et alii quendam Potitium et Pinarios aram statuisse narrat.

Herculi etiam filius Aventinus ex Rhea sacerdote Romana fuisse traditur. Apud Vergilium legitur:

Marcus Antonius Herculem deum ipsius praesentem habuit et item imperator Commodus. Hercules variis caeremoniis cultus est, non solum Romae, sed etiam multis locis per Hispaniam Gallias que. Narratur Hercules Hispalim urbem condidisse. Columnae Herculis ab Hercule factae. Plautus Herculis originem in comoedia nomine Amphitryon descripsit; Seneca in tragoedia nomine Hercules Furens heroem insania afflictum producit.

Hercules iam saeculo 6 a.C.n. Romae in templo prope aras Carmentae et Portam Carmentalem cultus est. Herculis Invicti Ara Maxima in Foro Boario sita erat, loco quo Hercules Cacum necavisse traditur. Ara anno 64 magno incendio Romae exusta postea restituta usque ad saeculum quartum exstabat. Sunt, qui reliquias antiquas in crypta ecclesiae Sanctae Mariae in Cosmedin fundamentum arae Herculis ducant.
 
Templum Herculis Victoris, quod adhuc in Foro Boario exstat, inusitate rotundum est sicut et templum Herculis Musarum, quod olim in Circo Flaminio situm erat. Quidam Fulvius contumelia affectus, quod sibi divitias templis spoliandis praeperaverat, postquam censor factus est porticum templo Herculis addidit, forsitan templo Herculis Magni Custodis in Campo Martio. Deinde statuas Musarum e domo sua ad templum transtulit Herculi dedicandas, quod templum postea fuit sedes collegii poetarum .

Ara Iovis Praestitis Tiburi ab ipso Hercule constituta esse credita est.

Tacitus narrat et Germanos Herculem coluisse:

Quidam Tacitum Thorum deum Germanorum cum Hercule exaequare putant (vide interpretatio Romana).




#Article 93: Gens humana (815 words)


Gens humana est usitatum speciei nostrae nomen; naturale autem nomen est Homo sapiens.

Homo sapiens est sola generis Hominis species viva, familiae Hominidarum et ordinis Primatum. Homines hodiernas corporis conformationes habentes Africa abhinc annorum circa 200thinsp; 000 orti sunt, et perfectam morum hodiernitatem abhinc circa annorum 50thinsp;000 adsecuti sunt.

Quia hominibus est cerebrum humanum maxime evolutum, eo est ei sensus subiectivus abstractionis quo homines ratiocinari, lingua loqui, in mentem introspicere, quaestiones censere, et solutiones invenire possunt. Haec mentis facultas, cum erecto corporis habitu et manibus liberis res tractantibus, hominibus sinit instrumentis omnium generum uti ad tractandum plus quam quaequam orbis terrarum speciem vivam. Etenim adhibet cognitionis gradum altiorem, sicut agnitionem sui (ratiocinor ergo exsisto), memoriam, rationem, ratiocinationem, et sapientiam praebens. Item habent notiones attributionum definientes rerum quae personam conformant.

Hominibus est unica peritia ad versanda systemata communicationis ut de se dicant, excogitationes inter se permutent, et res communiter ordinent. Ei multiplices structuras sociales fingunt, quae in multis gregibus una agentes et contendentes coexsistunt, inter quas familiae, pleraque cognationis retia, et civitates, a moribus et legibus temperatae. Interactiones sociales inter homines variissimas statuerunt aestimationes, normas sociales, et ritus, qui una sunt fundamenta societatis humanae. Quia in omni continente, etiam Antarcticam, habitant, homines sunt species cosmopolita.

Aestimavit Divisio Civium Numeri Consociationis Nationum anno 2011 civium numerum esse circa 7 billiones, et aestimavit Ministerium Census Civitatum Foederatarum eum esse circa 6.97 billiones. Insigniter desiderant homines eorum circumiectum intellegere et adfigere, res per scientiam, philosophiam, mythologiam, et religionem et alias superstitiones explicare et tractare petentes. Hoc naturale noscendi studium evolutionem instrumentorum promotorum et sollertiarum excitavit, quae per culturam traduntur; homines quidem sunt sola species quae ignem sibi facit, cibum sibi coquunt, induunt sibi vestem, atque multas alias technologias et artes excogitant et adhibent, praecipue litteras, musicam, saltationem, et alias artes quae ex aestimatione pulchritudinis dependent. Investigatio hominum est scientifica anthropologiae doctrina. 

Naturali homo sexus duos habet; mas feminaque. Differentiae naturales communes inter eos sunt. Mas longior et fortior quam femina est atque vocem obscuriorem habet. Femina parem pectoris magni habet qui in muliere mamma appellatur. Quando mulier infantem nata est, lac in mamma creatur. Mas plus pilum corporis quam femina habet. De organo coitus et reproductioni, mas penem, femina vaginam, habet.

Aliquando mutationes naturales sexus in evolutione fetus fieri possunt. Tales homines intersexuales et transsexuales appellantur. Populus quoque est qui eius sexus mutare vult. Saepissime a viro ad mulierem est. Praeter sexus naturales, nonnullus populus talis generis etiam est. Multi tales homines etiam actrices pornographicae sunt. In pornographia, nominibus Anglicis tribus noti sunt; transexual, shemale (eamas) et ladyboy (dominapuer). Thailandiae saepissime ladyboy appellantur. In Thailandia quoque multus populus tali generi humani est.

Nonnulli homines transsexuales etiam ut alteri sexus esse se ipsi vident.

Homines sunt species hodierna inter animalia multicellularia, longaeviorum. Sciuntur igitur homines plus quam centum viginti annos aetate maiores. Talis longaevitas est res genotypica, cui phaenotypus (modus hominum vivendi) favet.

Homo sapiens evolutione ex specie Hominis erecti in Africa evolutus est. Ante circiter centum milia annorum Homo sapiens ex Africa migrare coepit.

Omnes homines eiusdem speciei sunt. Varietates conspicuae non sunt scientificae. Analyses geneticae monstrant diversitatem genorum in hominibus Africanis maximam esse, sed minimam in Europaeis Asiaticis Americanisque. Diversificatio hominum extra Africam viventium circiter ante quinquaginta ad decem milia annorum accidit.

Si phylum inter hominem est, disputabiliter est. Illi qui in phylo hominis credunt sunt et illi qui non credunt. At re vera variationes generis hominis sunt, sicut homo Europaeus, Asiaticus, Africanus, Orientis Medii, Indiani, Indi Americani Septentrionales, Indi Americani Australes, et cetera, et in his subvariationes sunt.

Corpus hominis circa 270 ossa partu habet, sed tempore rei adultae aliqua ossa cofuderunt et tum sceletus in 206 ossibus consistit.

Hodie numerus incolarum humana Telluris circiter 7 billiones est, numerus qui permagnopere planetae esse considetur. Plerumque homines in urbibus et oppidis cultu habitant, plerumque in nationes divisis. Minor numerus hominum etiam primitive in tribubus habitat, qui in plerumque continentes est. Quaeque natio a politicis propriis gubernatur, quo democratia est usitata et opinabilis. Omnes nationes in gubernatione communi quoque cooperantur, sicut Parlamentum Europaeum, parlamentum Unionis Europaea.

Homo studium robotis humanis habere videt, qui in societate operari et habitare opinabile est. Sola quaestio est res defectae in technologia, primum facultas itui, primum, et personalitas progressiva ut hominis. Robota primitiva, aut progressiva in sensu hodierno, quae homo non similant pars societatis oblectamento et auxilio iam sunt, sicut Asimo et Nao.

Androides viro et gynaecoides mulieri appellantur ea robota quae homines vident, i.e. aspectum et habitum. In praesens sedere, primum, et stare modo possunt velut loqui et canere. Iaponia civitas ducens in ambo robotica et ipso androide est. Persona praeclara in robotica est Hiroshi Ishiguro, machinator roboticalis et director Laboratorii Roboticalis Intelligentis, qui proprius androides, copia a se, etiam habet.

Cyborg est mixtio hominis et partium machinalium, quod aliquando in cultura populari apparet, sicut in multiserie Star Trek ubi videmus Borg, malus esse proscriptum, et Terminator in multiserie eiusdem nominis, hominem eradicare proscriptum.




#Article 94: Hannibal (434 words)


Hannibal (Punice , Graece ; natus anno 247 a.C.n.; mortuus anno 183 a.C.n.) fuit dux Carthaginiensis qui Secundum Bellum Punicum cum re publica Romana gessit. Carthaginienses cum maxime florebant (inter 216-209), Hannibale duce imperium Africae Septentrionalis, Hispaniae septentrionalis atque australis, nonnullarumque Italiae australis regionum obtinebant, quare adeo valebant, ut multae gentes, quae Siciliam et Italiam septentrionalem incolebant, a Romanis desciscerent. Quod bellum ex hac Romanorum Carthaginiensiumque controversia ortum est, Titus Livius rerum scriptor hisce verbis describit: licet mihi praefari . . . bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum.

Multis proeliis commissis pugnaque illa Romanis fatalissima apud Cannas facta maximam vero victoriam peperit. Hannibal voluit vastare Romam. Filius Hamilcaris fraterque Hasdrubalis Hannibal ipse Carthagine natus est. Postquam bello superiori Romanorum Hamilcar pater exercitui Carthaginiensi in Sicilia praefuit, Carthaginiensibus victis in patriam regressus urbem contra hostes Africanos defendit. Postea, ut novas regiones in dicionem Carthaginiensium redigeret, Hispaniam petere statuit et cum exercitu Carthagine profectus est filiis comitantibus. Illic divitiis prudentia atque audacia paratis gentibusque nonnullis subactis urbem condidit, cui nomen Novam Carthaginem imposuit. Hannibal Himilicem, principissam Oretanorum, uxorem duxit. 

Cum is de vita decessisset, Hannibal equitatui praefectus est, dum Hasdrubal frater summam imperii obtinet. Hoc autem interfecto, exercitus illi imperium detulit. Quomodo Hannibal, viginti quinque annos natus, imperator factus est tresque annos cum nonnullis Hispaniae gentibus bellum gessit. Hannibal invasit Saguntum, quae civitas cum Romanis foederata erat, vi et armis expugnavit. Hac causa cognita Romani bellum Poenis inferendum statuerunt. Navibus carens Hannibal primum saltum Pyrenaeum, tum, cum apud Rhodanum flumen Pugnavit contra Scipionem Africanum, Alpes transiit, quas nemo umquam ante eum cum exercitu transire ausus erat. Cornelius Nepos in libris, quos de viris illustribus scripsit, tradit eum vias tantopere patefecisse ac munivisse, ut elephanti ipsi ire possent, ubi antea vix unus homo poterat repere.

Is, cum in Italiam pervenisset, Publium Scipionem apud Trebiam flumen et apud Lacum Trasimenum devicit. Etruriam petens, in itinere tam gravi morbo oculorum adfectus est, ut numquam postea dextro oculo bene uteretur. Apud Cannas exercitum Romanorum ingentem prudentia atque audacia superavit et Aemilium Paullum consulem interfecit. Hoc proelio commisso consilium cepit sociis Romanorum parcendi et Romam proficiscendi. Neque tamen cum Capuenses et Syracusii eum adiurarent, id, quod voluit, consequi neque Romanos, qui aciem instruxerunt, acie devincere potuit. Quamquam verisimile est eum Romam expugnare noluisse, tamen statum civitatis Romanae labefactare voluit. Capua et Syracusis a Romanis iterum expugnatis, Scipionis filius, cum in fines a Carthaginiensibus occupatos profectus Novam Carthaginem expugnavisset, classem Romanorum in Africam appulsus est.

Hannibal igitur ad patriam defendendam revocatus totis cum copiis apud Zamam ad internecionem paene redactus est. Quare Romani se periculo Punicorum liberare potuerunt.




#Article 95: Hasdrubal (146 words)


Hasdrubal Barca, vel Asdrubal, (natus anno incerto - mortuus anno 207 a.C.n.), filius Hamilcaris et frater minor Hannibalis, clarus dux punicus erat. 
Est alter Hasdrubal (Hasdrubal Major, vel Hasdrubal Pulcher, Hamilcaris gener, mortuus anno 221 a.C.n.), qui condidit Carthaginem Novam.

Hasdrubal Barca vitam adultam paene totam confit contra Romanum in Mediterraneum regium bellum gessit, in secundo bello Punico. Adversus Romanos ipse parum profectum congreditur. Ex Tito Livio dicitur, hoc propter partim avaritiae, superbiae, et sine auxilio erat. Cum dumtaxat quadraginta quinqeremes advenerat, sexaginta quinquereum Romanum in Hispania assimulavit. Tot multas divitas varias obtinuit, ingens copia auri et argenti complecti, ut urbes captas multa levior reretur. Saepe proelium cum Romano exercitu cavit. Pro, suum consilium erat partes paeninsulae Iberiae pertinere priusquam Gnaeus Scipio, dux Romanorum in Hispania, possidiret. Demum per Pyreneas Montes ad Galliam et per Alpis ad Italiam mearit. Post advenit Italiae in proelio occisus est.




#Article 96: Horae (107 words)


Horae (Graece ) deae sunt, quae horis praesunt, Iovis ac Themidis filiae, apud mythologos communiter tres Horae sunt tribusque temporibus anni respondent.

Alii scriptores aliter Horas numerant et nominant. Apud Hesiodum enim Eunomia, Dice et Irene reperiuntur, tres filiae Themidis; apud Athenienses Carpo et Thallo; Hyginus mythographus igitur novem Horas enumerat, quarum nomina sunt Auxo, Eunomia, Pherusa, Carpo, Dice, Euporia, Irene, Orthosia et Thallo. Nonnus Horas quattuor enumerat ob quattuor anni horas, Ear, Therus, Phthinoporon et Chimon (quae nomina Latine sonant ver, aestas, autumnus, hiems). Sed fuerunt secundum alios decem fere deae ob horas diei, scilicet Auge, Anatole, Musica, Gymnastica, Nymphe, Mesembria, Sponde, Elete, Acte, Hesperis, Dysis.




#Article 97: Horologium (131 words)


Horologium est instrumentum quo tempus definitur, indicatur, ordinatur. In usu generali hodie, horologium est quaelibet res quae spatia temporis metitur et monstrat. Horologia armillaria (vel horologia gestabilia) et alii temporis mensores qui portari possunt ab horologiis saepe distinguuntur.

Horologium est unum ex primorum inventorum humanorum, ad tractandas necessitates spatiorum temporis constanter metiendorum quae unitatibus naturalibus sunt brevioria, praecipue inter quas dies, menses lunares, annos. Machinae quae nonnullis physicae rationibus utuntur per millennia adhibitae sunt, in horologiis hodiernis finientes.

Studium temporis mensurati horologia appellatur.

Solarium, quod tempus diei umbram solis in lapidem cylindricum deiectam metitur, latissime antiquitate adhibitum est.

Horologia candelae et virgulae turis quae celeritatibus notis deflagrantur etiam ad aestimandum temporis transitum adhibita sunt.

In clepsydra vitri, arena tenuis per foramen perparvum constanter funditur et sic transitum certi temporis spatii indicat.




#Article 98: Terra Sacra (insula) (138 words)


Terra Sacra vel Farria vel Fostelandia vel Helgolandia est parva insula unius tantum chiliometri quadrati in mari Germanico sita. Incolarum sunt mille fere et quingenti. Lingua ingenua est Frisica.

Die 1 Iulii 1890, Germani cum Britannis Zanzibar insulam cum Terra Sacra mutaverunt, quam postea magno impensu et labore in portum bellicum muniverunt. Ideo bello per totum orbem terrarum gestum primo duabus pugnis navalibus non procul a Terra Sacra Germani cum Britannis dimicaverunt. Bello autem altero decertato Britanni consilium ceperunt, ut insulam sibi perniciosam delerent. Ideo quantum bombarum supererat, ea copia Terrae Sacrae collocata incolisque evectis anno 1947. Die 18 Aprilis, bombis omnibus simul accensis insulam diruere et in oceano demergere conati sunt. Quae cum ita essent, aedificiis quidem praeter pharum omnibus erasis tamen maxima pars insulae remansit. Quamobrem anno 1952, incolae patriae desiderio commoti ad sedes suas reverterunt.




#Article 99: Vicipaedia Latina (190 words)


Vicipaedia Latina est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri iam numerum 100thinsp;000 paginarum superavit, et fere 197 usores strenuos habet. Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum  a collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam , altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Non solum neque imprimis de rebus antiquis agit, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt, quod lingua Latina utitur in commentationibus conscribendis.

Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas commentationes nostris diebus esse factas lingua, qua nemo iam (aut nondum) utitur patrio sermone, qua perpauci scientiae disciplinas doctrinamque suam exponere solent, qua ne Romana quidem Ecclesia in Dei operibus pronuntiandis satis strenue utitur.

Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:




#Article 100: Helvetia (538 words)


Helvetia, sive Confoederatio Helvetica, est respublica foederalis, quae in pagis vel cantonibus sex et viginti consistit. Civitas Helvetia in continente Europa sita est, ubi Germaniam a septentrione, Franciam ab occidente, Italiam a meridie, denique Austriam et Lichtensteinum ab oriente attingit. Sedes auctoritatum foederalium est Berna urbs.

Iura iugum montis etiam in Helvetia est. In Alpibus Helveticis fontes inveniuntur, ex quibus Rhenus et Rhodanus profluunt. Urbs maxima est Turicum, dein Genava.

Cantones omnes lingua, institutis, legibus, religionibus inter se differunt. Quamquam omnes vicinae terrae ad Unionem Europaeam pertinent, Helvetii illam accedere usque ad praesentem diem noluerunt. Re politica, Helvetia civitas neutralitatis est, tamen die 10 Septembris 2002, Nationes Unitae participare decrevit per comitiam.

Helvetiae tres regiones naturales sunt: pars medioaustralis altos montes Alpes continet, in parva parte boreoccidentali mons continuus Iura appellatus surgit, et intra montes est regio aequior silvis et lacubus contecta, nam Helvetia terra uberibus fecunda aquis est. Hic permulti Helvetii habitant.

Helvetia condita est confoederatio per Foedus Pactum Helveticum anno 1291 a pagis Urania, Suitia, et Subsilvania. Iam anno 1332 Lucerna se ad Helvetiam iunxit, postea alii pagi idem fecerunt, et anno 1513 Confoederatio a tredecim pagi constituta est.

Post cladem Mariniani apud Mediolanum contra regem Franciae Franciscum I die 13–14 Septembris 1515 pagi Helvetiae semper neutri faverunt.

Inter saeculum sextum decimum, pagi Helvetiae in duas partes discesserunt. Pagi ruris fidem Ecclesiae Catholicae Romanae plerumque servaverunt; alii pagi Emendationem Ecclesiae acceperunt. Etiam bella inter pagi fuerunt. Multi praeclari reformatores Ecclesiae in urbibus Helvetiae vixerunt, e.g. Henricus Bullingerus, Ioannes Calvinus, Guilielmus Farel, Uldrychus Zwingli.

Anno 1798, Francia confoederationem invasit et civitatem unitariam, Rempublicam Helveticam appellatam, condidit. Helveti numquam hanc civitatem amaverunt. Post quinque annos, accurate die 18 Februarii 1803, cum Actu Mediationis nova foederatio, sed semper Franciae subiecta, condita est.

Post cladem Napoleonis anno 1815, Helvetia a Consilio Vindobonum restituta est, ut confoederatio a viginti duobus pagis constituta. Post bellum civile inter pagos Catholicos, in alia foederatione (Theodisce Sonderbund) coniunctos et Protestantes anno 1848 prima magna charta Helvetiae promulgata est.

Saeculis undevicensimo et vicensimo, pace et labore Confoederatio crevit. Inter bellum mundanum secundum, Helvetia sola in Europa Media civitas a Germanis non expugnata est. Hodie putatur Helvetia esse opulentissima orbis terrarum civitas.

Anno 1979, Iura, se a pago Berna discessens, novus et vicesimus tertius pagus Helvetiae factus est.

Facultas legum ferendarum ad Consilium Nationale, ex ducentis legatis populi compositum, atque ad Consilium Civitatum, ex quadraginta sex senatoribus compositum, pertinet. Unicuique pago duo senatores et legati pro incolis sunt.

Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Unus consiliariorum foederalium praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet (vide Indicem Consiliariorum Foederalium).

Confoederatio Helvetica e viginti tribus cantonibus constat. Hic est ordo sollemnis (secundum Constitutionis foederalis articulum primum). Tres primi habent praecellentia honoris causa, dein ordo est secundum annum integrationis in confoederatione, hic post nomen indicatum:

In Helvetia praeter linguas Theodiscam, Francogallicam, Italicam, sermo publicus est etiam Lingua Romancica, qua circa triginta milia hominum, praecipue in Grisonia cantone, utuntur. Anno 2000 in Helvetia, homines locuti sunt:

(Fons: Officium foederale de statistica, censimenta nationalia.)

Sunt in Helvetia sex dioeceses et duae abbatiae territoriales, qui subiactae imperio archidioecesis non sunt, sed sanctae sedi ipsae. Ergo Helveticae dioceses non formant provinciam ecclesiasticam. Hae sunt dioeceses et abbatiae:

Helvetiae argentariae sunt amplae.




#Article 101: Homo neanderthalensis (113 words)


Homo neanderthalensis (King anno 1863), ex Valle Neanderthalensi in Germania appellatus, fuit species vel subspecies generis Hominis familiae Hominidarum. In litteris scientificis etiam nominatur. 

Nomen neanderthalensis nascitur ex nomine vallis Neandri prope Dusseldorpium, ubi, anno 1866, reliquiae hominis detectae sunt, ossium similes hominum hodiernorum, sed cerebro maiore (1650 centimetris cubicis), fronte recedente, habituque omnino robustiore.

Partes ossium compages Hominis neanderthalensis in Belgia primum detectae sunt anno 1829, iterum Calpae.

Homo neanderthalensis est species Europaea et Asiatica. Antiquissima ossium compages sunt circa duocentum decies centum milia annorum antiqui. Species exstincta est abhinc plusquam annorum 50 milia in Asia et 30 milia in Europa.

Putatur Homo neanderthalensis ex Homine erecto aut Homine heidelbergensi ortum esse.




#Article 102: Elagabalus (1678 words)


Varius Avitus Bassianus (203/204–222) fuit dei Emesani Elagabali pontifex et Imperator Romanus ab anno 218 usque ad 222, nomine Marcus Aurelius Antoninus et Elagabalus (et apud scriptores posteriores Heliogabalus).

Natus anno 203 vel 204, fortasse in Italia, Iuliae Soaemiatis et Sexti Varii Marcelli filius, nepos igitur Iuliae Maesae, quae soror erat Iuliae Domnae Septimii Severi uxoris. Puer tempore ignoto Emesam profectus est et, proavi successor, pontifex hereditarius dei Elagabali factus est. Huc avia Iulia Maesa divitissima (nepote Caracalla nuper mortuo) anno 217 fugit. Mater aviaque praetenderunt Caracallam patrem Elagabali esse; istae, Macrinum evertentes, Elagabalum imperatorem constituerunt. Nomen ei idem erat atque nomen dei patroni Emesae, et anno 220 hunc deum instituere ut deum imperii nomine Sole Invicto conatus est.

Elagabalo interfecto avia Iulia Maesa alterum nepotem Alexandrum Severum imperio praeposuit.

Elagabalo ante centum et quinquaginta annos mortuo, Eutropius in Breviario iussu imperatoris Valentis confecto compendiose indolem descripsit hisce verbis: Is cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Impudicissime et obscenissime vixit. Eodem fere tempore Aurelius Victor in libro de Caesaribus verbis etiam curiosioribus usus est: Hoc impurius ne improbae quidem aut petulantes mulieres fuerunt; quippe orbe toto obscenissimos perquirebat visendis tractandisve artibus libidinum ferendarum. Post paucos annos scriptor alius in Epitome de Caesaribus de petulantia Elagabali iam plura dixit: Cupiditatem stupri -- quam assequi naturae defectu nondum poterat! -- in se convertens muliebri nomine Bassianam se pro Bassiano iusserat appellari ... abscisisque genitalibus Matri se Magnae sacravit; addiditque populum Romanum post mortem indomitae rabidaeque libidinis catulam appellavisse.

Auctor Historiae Augustae mythistoricae saeculo IV exeunte in Vita Heliogabali luxuriam huius principis plene exscripsit: ut privatum dixisse se Apicium imitari, ut imperator Neronem, Othonem et Vitellium; transegisse et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimantem hoc signum esse luxuriae; nunquam minus centum sestertiis cenavisse (hoc est ad pretium 100 000 sestertia), aliquando autem tribus milibus sestertium (3 000 000); amicis cotidie largiri nec quemquam facile sine dono relinquisse; Pisces e vivariis suis bubus traxisse, transientem autem per macellum flevisse mendicitatem publicam; naves onustas mersisse in portum signumque hoc magnanimitatis dixisse. Haec res plurimasque quae sequuntur an verae sint nescimus; vidimus autem aliquas res a scriptoribus coaevalibus iam testatas.

Exhibebat aliquando convivia in quibus viginti et duo fercula producebantur, et inter singula fercula convivae se lavabant et mulieribus utebantur. Celebravit etiam tale convivium ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, in Capitolio, in Palatio, in monte Caelio, trans Tiberim, et ut quisque habitavisset, tamen per ordinem singula fercula ederentur; sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula et mulieribus uterentur.

Gladiatores ante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit; stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pranderet, venationes sibi exhibuit. Quadrigas circensium in tricliniis semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens. Vasorum ad convivia destinatorum nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata sunt.

Pro apophoretis dedit eunuchos, quadrigas, equos stratos, mulos, basternas, raedas, aureos millenos, centena pondo argenti. Sortes convivales scriptas habuit in coclearibus tales ut decem camelos, decem muscas, decem libras auri, decem plumbi, decem struthiones, decem ova pullina. Quod quidem et ludis suis exhibuit, ut ursos decem, decem glires, decem lactucas, decem libras auri, canes mortuos, libram bubulae carnis, centum aureos, mille argenteos, centum folles aeris. Primus hunc morem sortis instituit, et ad sortem scaenicos vocavit; quae populus libenter accepit. Fertur promisisse convivis phoenicem, vel pro eo libras auri mille. Donavit saepius ad convivis argentum omne quod habuit in convivio et omnem apparatum poculorum. Fertur de croco sigma stravisse, cum summos viros rogaverat ad prandium, dicens se fenum pro eorum dignitate exhibere.

Aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, cras vitreum, alia die venetum. Habuit etiam eam consuetudinem ut una die nonnisi de phasianis totum ederet, alia die de pullis, alia de pisce, ali de porcis, alia de struthionibus, alia de holeribus, alia de pomis, ali de dulciis, alia de opere lactario. Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. Ad imitationem Apicii comedit saepius calcanea camelorum, cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum (quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur). Struthiones exhibuit in cenas aliquotiens, dicens praeceptum esse Iudaeis ut ederent. Sescentorum struthionum capita una cena multis mensis exhibuit ad edenda cerebella.

Primus fecit isicia de piscibus, de ostreis, de locustis et cammaris et scillis. Dulciarios et lactarios tales habuit ut quaecumque coqui vel structores vel pomarii de diversis edulibus exhibuissent, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. Vinum et mastichatum et puleiatum primus invenit; rosatum (iam ab aliis acceptum) pinearum attritione odoratius reddidit. Sed etiam hydrogarum primus ducum Romanorum publice exhibuit, cum antea militaris mensa esset. Barbas mullorum exhibuit plenis fabatariis et discis pro nasturtiis, apiasteris, phaselaribus, foeno graeco. Proponebat themata ut iura nova dapibus condiendis convivae invenirent; et cuius placuisset commentum ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret; si cuius autem displicuisset, iubebat ut semper id comedisset quamdiu tamen melius invenisset.

Exhibuit sumina apruna cum suis vulvis per dies decem tricena cotidie, pisum cum aureis, lentem cum cerauniis, fabam cum succinis, oryzam cum albis. Albas in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. Miscuit gemmas pomis et floribus. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo quem quo anno Sybaritae reppererunt et perierunt. Exhibuit et servis suis patinas ingentes refertas extis mullorum, cerebellis phoenicopterum, ovis perdicum, cerebellis turdorum, capitibus psittacorum et phasianorum et pavonum. Muraenarum et luporum marinorum lactibus in locis mediterraneis rusticos pavit. Canes iecineribus anserum pascuit. Misit uvas Apamenas in praesepia equis suis. Psittacis et phasianis leones pavit.

Stravit triclinia et lecta et porticus de rosis, liliis, violis, hyacinthis, narcissis ac sic ea deambulavit. Semper aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. Non nisi piscinis unguento nobili aut croco infectis natavit. Piscinas et solia temperavit condito et rosato et absinthato. Momentarias piscinas exhibuit de rosato et rosis. Lavit, cum omnibus suis, caldarias de nardo exhibens. In lucernis balsamum exhibuit. Odores Indicos sine carbonibus ad triclinia vaporanda iubebat incendi. Oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint cum erepere ad summum non possunt.

Difficile in accubitis cubuit nisi his quae pilum leporinum haberent aut plumas subalares perdicum, saepe culcitas mutans. Mulieres nunquam iteravit (praeter uxorem). Libidinum genera quaedam invenit, ut spintrias Tiberii, Caligulae, Neronis vinceret. In mimicis adulteriis ea quae solent simulato fieri iussit effici ad verum.

Scobe auri et argenti porticum stravit, dolens quod non posset et succini. Primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit; habuit lectos et tricliniares et cubiculares solido argento factos. Montem nivium in viridiario domus aestate fecit, advectis nivibus. Primus authepsas argenteas habuit, caccabos etiam et vasa centenaria.

Calceamentum nunquam iteravit, anulos etiam negavit iteravisse; pretiosas vestes saepe conscidit. Linteamen lotum nunquam attigit, mendicos dicens qui lineis lotis uterentur. Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent. Usus est tunica omni aurea, purpurea, de gemmis Persica, cum gravari se diceret onere voluptatis; habuit et in calceamentis gemmas, et quidem scalptas (quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis quae pedibus adhaerebant). Voluit uti et diademate gemmato (magis ad feminarum vultum aptum), et domi usus est.

Stravit et saxis Lacedaemoniis ac porphyreticis plateas in Palatio. Habuit gemmata vehicula et aurata, contemptis argentatis et eboratis et aeratis. Canes quattuor ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam, idque privatus in agris suis fecit; processit in publicum et quattuor cervis iunctis; iunxit sibi et leones, Matrem Magnam se appellans; iunxit et tigres, Liberum se vocans, eodemque habitu agens quo dii pinguntur. Iunxit quaternas vel binas vel ternas mulieres nudas ad pabillum et sic nudus ille vectatus est.
 
Fertur in euripis vino plenis navales circenses exhibuisse, pallia de oenanthio fudisse, elephantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitavisse (dirutis sepulchris quae obsistebant); iunxisse etiam camelos quaternos ad currus in circo privato. Iter fecisse dicitur semper sescentis vehiculis; causa vehiculorum erat lenonum, lenarum, meretricum, exoletorum, subactorum bene vasatorum multitudo. 
Pinxit se ut cuppedinarium, seplasiarium, popinarium, tabernarium, lenonem.

Habuit consuetudinem ut octo calvos rogaret ad cenam, item octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos; etiam octo pingues, qui capi non possent uno sigmate. Vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat, illis prandentibus, ita ut sub mensis invenirentur. Parasitis in secunda mensa saepe cenam ceream, ligneam, vitream, eburneam, fictilem, marmoream, lapideam, manteliis aut tabulis pictam exhibuit. Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursusque in summum revolvebat eosque Ixionios amicos vocavit.

Amicos suos inclusit nocte cum aniculis Aethiopibus, aut cum pueris, et usque ad lucem detinuit, dicens mulieres pulcherrimas esse. Habuit leones et leopardos exarmatos, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere, ignorantibus cunctis quod exarmati essent, ad pavorem ridiculum excitandum. Fertur serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito ante lucem, ut populus solet ad ludos celebres convenire, effudisse, multosque adflictos morsu et fuga. Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, leopardos cum luce vel, quod est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exanimati sunt.

In balneis semper cum mulieribus fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam et virilia psilothro accurans eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis, adhibens novaculum manu sua quo postea barbam fecit. Fertur voluisse vaginam in corpore suo secare.

Omnes meretrices de circo, de theatro, de stadio de balneis et omnibus locis collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum; ad meretrices muliebri ornatu processit, papilla eiecta. Postea adhibuit in tali contione lenones, exoletos undique collectos, luxuriosissimos puerulos et iuvenes; ad exoletos habitu puerorum qui prostituuntur processit. Post contionem pronuntiavit his quasi militibus ternos aureos donativum.

Iusserat canonem unius anni meretricibus, lenonibus, exoletis intramuranis dari, extramuranis alio promisso. Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. Fertur meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eamque intactam velut virginem coluisse. Fertur una die ad omnes meretrices circi, theatri, amphitheatri et aliorum locorum urbis ingressus, tectus cucullione mulionico ne agnosceretur, omnibusque (sine effectu libidinis) aureos singulos donavisse et dixisse: Nemo sciat, Elagabalus haec donat.




#Article 103: Italia (198 words)


Italia, rite res publica Italica (Italiane Repubblica italiana), est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones fines Alpinos cum Gallia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia (maximis insulis in mari Mediterraneo patentibus), multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301thinsp;338 chiliometrorum quadratorum terrestrium comprehendunt, a climate mediterraneo in zona temperata temporali adfecti. Civitas, circa 60.8 milliones habitantium habens, numero populorum est quinta in Europa et vicensima tertia in orbe terrarum.

Terra Italica in viginti regiones dividitur, Alpes ad septentriones multasque insulas vicinas comprehendens. Paeninsulam Italicam, quae formam caligae similem habere diu putatur, mare Mediterraneum circumfluit.

Magna Italorum pars Lingua Italiana utitur, sed prope fines Italiae incolae etiam aliis sermonibus loquuntur, exempli gratia lingua Francogallica in Valli Augustana, Theodisca et Ladina in provincia Bauzani, hoc est in Tiroli Meridiana, Slovenica in aliquibus vicis Fori Iulii et Venetiae Iuliae, et Graeca in aliquibus vicis Apuliae et Calabriae.

Italiae sunt viginti regiones rite constitutae:

Anno 2006 Italiae Harpastri Adsocietatum Gentium Foederis Terrarum Poculi in FIFA Certamine Mundiali Pediludii fuit victrix.




#Article 104: Interlingua (308 words)


Interlingua est lingua constructa anno 1951 ficta, qua mille omnium terrarum homines utuntur. Sunt duae linguae auxiliares quae nomine Interlinguae intellegi possint. Alteram Iosephus Peano excogitavit quam potius Latino sine Flexione (i.e., sine declinatione et coniugatione) appellari solet et iam non ullo in usu habetur. Altera est ea Interlingua ex IALA, quae ponitur argumentum huius lemmatis. Interlingua ex IALA, siglo Anglice ex Societate Linguae Auxiliaris Internationalis, est lingua quam linguarum docti et periti anno 1951 eo consilio corrobarunt, ut tamquam lingua auxiliaris ad commercium quod inter nationes fit adhibeatur. Quapropter etiam lingua Latina nostrae aetatis (modierna) nominatur. Verba quidem similia sunt, res vero grammaticae in simplicissimam quae fieri potuit formam redactae sunt. Homines qui Hispanice, Francice, Italiane, Lusitanice, Dacoromanice Latineque sciunt Interlinguam facile intellegent. Ita fit ut plures quam septingenti milliones (vel Latine septies millies) hominum Interlinguam si audiant intellegant. Verba multa etiam variis e linguis adsumpta sunt si modo cuidam usui sunt in iis linguis, quae in mundo dominantur. Ea de causa Interlingua habet verba ex Iaponica velut geisha et samurai, ex Arabica velut califa, e Vernaculis Australiae velut kangaru, ex Finnica velut sauna.

Patre nostre, qui es in le celos,
sia sanctificate tu nomine.
Que veni tu regno.
Sia facite tu voluntate,
como in le celo, etiam super le terra.
Da nos hodie nostre pan quotidian,
e pardona a nos nostre debitas,
como etiam nos los pardona a nostre debitores.
E non induce nos in tentation,
sed libera nos del mal.
Amen.

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, (etiam: Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie)
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (etiam: sicut et nos dimisimus debitoribus nostris)
Et ne nos induxeris in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.




#Article 105: Isidorus Hispalensis (566 words)


Sanctus Isidorus Hispalensis (ca. 560-4 Aprilis 636) archiepiscopus, Doctor Ecclesiae, unus ex egregissimis auctoribus primae partis Medii Aevi erat. Etymologiarum sive Originum, eius magnum opus, maximi momenti pro traditione scientiae classiciae erat.

Isidorus, ob Etymologias, est patronus scolasticorum Historiae, Philosophiae, Philologiae, Archaeologiae et Geographiae. Propositum factum est Sanctae Sedis Isidorum Hispalensem designare patronum interretis (id est etiam Vicipaediae, quae est quasi moderna versio Etymologiarum).

Isidorus Hispalensis episcopus, circa 560 parentibus Severiano et Theodora Carthaginis novae in Hispania natus, duo fratres Leandrum et  Fulgentium habebat   unamque Florentinam nominatam sororem. Generosus fuit enim Isidorus familia sua, egregia dignitate nota. Leander, Isidoro aetate provectior frater, tamquam archiepiscopus in Hispali civitate (vulgo hispanico sermone Sevilla) ministrabatur et amicus Papae Gregorio V fuit cum alter aetate minor frater, Fulgentius, episcopatu Astigitano functus est  a Leandro fortassis ipso nominatus. Eorum mortuis parentibus, iunior germanus frater Isidor a fratre Leandro educatus fuit ipsemet iam antenominatus eo curabatur ad iuniorem Isidorum sacerdotem ordinandum. Cum pristina antiqua Romana  debilitata fuisset  ac factio nobilis olim ruditate infecta esset etiam violentia inexercuisset, Isidorus ipse actitabat in convertendo Arianos Visigothos  ad Catholicam niceanam confessionem fratrem assequens seniorem Leandrum Hispalensem.  Ipse solus Isidorus instituta fratruelia leandrina continuavit  eo ipso seniore educante fratre e vita interdum decesso.  Isidorus prima abhinc iuventute in monasterium ingrediebatur. Aetate triginta annos impleta Isidorus abbas creabatur. Eo ministerio severe moderabatur; saeculo suo regimen monasticae vitae apprime tenebatur ac respiciebatur. Fratri suo Leandro similiter inagens functus erat Isidorus ministerio praestanti Toleti ad concilium illius  Hispalis. Leandro mortuo 13 Martii 600 aut 601 Isidorus triginta etiam plus annorum episcopaliter eo ministrabat eique fama unius altissimi eruditi Aetate Media oriente incumbebatur. Inter orientis Medii Aevi scriptores Isidorus Hispalensis praeeminens tenendus est nam ipsemet eruditionis antiquum aes colligebat atque inordinabat. Fuit enim Visigothorum regnum saeculo suo mixtione latini moris impressum et germanici. Reliquae attamen Hispaniae provinciae partes - inter quas etiam Isidori natalis civitas sit numeranda - sub orientalis romani imperii byzantini potestate stabat qua causa ad romanos ingenuos fontes accessus possibilis fiebat. Anno 1598 in numerum sanctorum relatus est. Papa Innocentius XIII eum anno 1722 Doctorem Ecclesiae nominavit.

Latine solum enim scriptas paginas suas composuit Isidorus; eaedem seduliter ab monachis Medio Aevo multiplicatae fuerant. Harum paginarum Isidori gratia solum aliquorum auctorum dicta posteritati traditae fuerant. Multas et varias Isidorus exercuit artes post se magnum operum numerum reliquens. Praecipue omnibus notae sunt suae in 20 libris collectae et  anno 623 editae Etymologiae quarum titulus Etymologiarum sive originum libri XX erat. Cum hoc opere erudito promovebat Isidorus scientiam saeculi sui  usque ad orientem illuminatum europaeum saeculum; effectiores praecipue primi tres libri fuerant super litterario Trivio (Grammatica, Rhetorice, Dialectica) et super mathematico Quadrivio (Arithmetica, Geometria, Astronomia, Musica). De viris illustribus vitarum descriptiones continet   prodigiaque sanctorum super  ex Africa septemtrionali et ex Hispania   romanis scriptoribus saeculis VI ac VII viventibus.
Sine ullo dubio inter suos aemulos praestabat Sanctus Isidorus tamquam theologus cum ipse  totius Medii Aetatis opere suo informabat  morem  ecclesialemque doctrinam. Suum velut manuale theologicum morale institutum praecipuum theologicum opus Sententiarum libri tres ad Ecclesiae doctrinam super vitae  christianae educatione   tractantem indicat superque compositione ecclesiali. Sacerdotum caritativa obligatio in eo designabatur quod cura  erga proximum   servata sit. Refutabat attamen Sanctus Isidorus, paganis asperrime vituperatis, vim paganos in convertendo ad Christianitatem ceterosque. Ita informans scientiam traditam artesque promovens Sanctus Isidorus eruditionis etiam   ponebat fundamentum  et urbanitatis sciendi pro toto adveniendo medievali tempore europei continentis. 
 

In prologo Historiae Gothorum sic Isidorus Hispaniam laudat:




#Article 106: Informatica (141 words)


Informatica  est scientia vel ars computatrorum programmandorum et informationum structarum. Programmatura, quae in multis linguis software dicitur, in omnibus partibus computratris intactilibus constat. Oportet igitur hoc sensu informaticam a scientia machinali de computatris armaturis distinguere.

Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines civitatesque per fiscalia, interretialia, et communicationalia mundi systemata attingunt.

Verbum informatica verba informatio et automatica coniungit. Voces computer science et information systems, termini Anglici, informatique vocis Francicae idem significant.

Informaticae finis est informationis organizatio, logica, mathematica, physica, electronica utendo, ut computatra melius gubernentur, res requisitae citius inveniantur, communicatio efficienter agatur, et capacitas rerum servandarum augmentetur. 

Ad tales res efficiendas, ingeniarii meliores algorithmos comminiscunt. Algorithmi sunt partes processus minimae quas ingeniarii informaticales maxime animadvertunt. Ingeniarii informatici etiam alias res maximi momenti comminiscunt, sicut systemata linguarum computatralium, systemata interretialia et telephonica distribuita, et systemata clavium computatralium securarum.




#Article 107: Ius naturale (157 words)


Ius naturale est theoria philosophica quae praecepta fundamentalia iuris e natura universi hominisque deduci posse ponit. Igitur iusnaturalistae verum praescriptum iuris non immorale esse posse censent (quia aliter verum ius non esset). Theoria contraria est positivismi iuridici: iuspositivistae omne ius ab hominibus factum esse censent, et actionem a iure iussam non necessarie moralem esse consequenter concludunt.

Notio iuris naturalis a plerisque (sed non omnibus) auctoribus iungitur cum doctrina philosophiae a Gorgia in dialogo Platonis eodem nomine intitulato explicata, deinde cum ethica Stoicismi. Philosophi qui de eo themate scripserunt sunt Cicero, Thomas Aquinas, Samuel Pufendorf, Stephanus de la Boétie, Hugo Grotius, Thomas Hobbes, John Locke, Benedictus de Spinoza, Lysander Spoonder, Murray Rothbard, et Immanuel Kantius.

Isidorus Hispalensis docet:

Et Edwardus Coke docet: 

Et Benedictus de Spinoza in suo Tractatu politico docet:

Et Hugo Grotius docet: 

Ius naturale relatio iuris gentium habet et origo humanitarii belli iuris et intranationalis iurum humanorum legis, etiam Iuris polulorum ab Iohannes Rawls consideratur. 




#Article 108: IHS (146 words)


IHS est abbreviatio translitterata imperfecte ex litteris Graecis (ita!) Iota; = J, Eta; = E et Sigma; = S (JES. = Jesus/Iota;eta;sigma;omicron;upsilon;sigmaf;). 

Frequenter est visa in hostiis Eucharistiae in Ecclesia Catholica.

Sanctus Bernardinus Senensis populo praedicabat dum monstraret signatam aureis litteris cum his tribus litteris in sole symbolico tabulam.

Societas Iesu maximo usus facit huius monogrammatis vel emblematis. Apparet i.a. in ecclesiis.

Genavae, Protestantes hoc monogramma non reiecerunt. Usi sunt et utuntur eius Graeca versio (Iota; Eta; Sigma;), quae in summo Genevensis Reipublicae stemmate apparet, necnon et in emblemate Protestantis Ecclesiae Genevensis. Interpretatio est aut initium nominis Ies(us), aut Iesous hemeteron soter (id est Iesus noster Salvator).

Nonnulli Protestantes abbreviatione hac interpretationem alteram dant.  putat eam esse abbreviationem nominum deum Aegyptorum, Isis, Hori, et Set, ergo significationem haereticam habet. Non credibilis est ratio hic quia hi dei non trinitas sunt ut ait Chick.

Sunt interpretationes popularesthinsp;:




#Article 109: Islandia (212 words)


Islandia seu Terra glacialis (Islandice: Ísland, terra gelida IPA [ˈislant]) est insula et civitas in Oceano Atlantico inter Groenlandiam, Norvegiam, Scotiam, Insulas Faroenses, et Hiberniam sita.

Islandia variis nominibus nominatur.

Secundum Landnámabók ('Liber domicilii constituendi'), Islandia circa annum 874 incoli coepta est, cum Ingolfus Arnari filius Promontorium Igolfi apud nunctum Flokii Vilgerdae filii consecutus est et Reykiavicam condidit. Nunc patefactum est iam antea incolam fuisse nomine Náttfari, servum fugitivum, qui in occidentem profectus est, domino suo Norvegiam navigante. Usque ad vicensimum saeculum populus Islandicus altus est ab agricultura et piscatu.

Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuit Holae, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. Ab Althing anno 1200 sanctus appellatus est.

Insula ab anno 1262 usque ad annum 1918 fuit Norvegiae regni pars, postea Danicae monarchiae. Vicensimo saeculo oeconomia Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura, argentariae et industria explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibus OECD.

Civitas salutem omnium incolarum appetit et educationem gratuitam providet.

Islandia est civitas socia Consociationis Europaeae liberi commercii et Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, quamquam exercitum non habet.  Islandia ad Unionem Europaeam non pertinet, sed Spatio oeconomico Europaeo pars est huius communis mercati.




#Article 110: Iesus (1809 words)


Iesus Nazarenus (Graece  ; Hebraice יהשוה vel ישוע), titulo addito Iesus Christus appellatus (natus circa 5 a.C.n.; mortuus circa 30 p.C.n.), est principalis Christianitatis figura. Plurimi Christiani eum Messiam in Vetere Testamento praedictum habent et Filium Dei, qui salvationem et reconciliationem Dei et hominum praebuit, quod pro peccatis humanis sacrificatus est atque a mortuis resurrexit. Forma compendiaria nominis Iesu Christi in usu liturgico Catholico est D.N.I.C. ('Dominus Noster Iesus Christus').

Iesu vitae fontes maximi momenti sunt quattuor: canonica Bibliorum Christianorum evangelia, ex quibus homines docti partim variis finibus vitam Iesu describere studebant. Praeter ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut chronologia Iesu vitae verisimilis reperiretur.

Maxima historiographorum pars eum magistrum (Hebraice: rabbinum) Iudaicum ex Galilaea oriundum describunt, qui in Iudaea praedicavit et aegros sanavit, a Ioanne Baptista baptizatus et iussu Pontii Pilati Hierosolymis cruci fixus est, quod rebus novis studuisset.

Nomen Latinum Iesus  Graeco  ( Iēsoûs) respondet, quod appellationem Hebraicam reproducit ישוע vel ישו yĕšūa‘ atque Aramaicam Jeshua et Jeshu vel denuo Jehoshua. Arabice sonat عيسى‎ ʿIsa. Sententia nominis etymologica fuit 'Yahveh est sospitatio' seu 'Yahveh salvat': in historia conceptionis Iesu in evangelio Matthaei angelus sic Iosephum de Maria alloquitur: pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Etiamsi hoc nomen proprium in una aliave versione frequenter apparuerat, Veteri Testamento nulla persona tali nomine vocata praestantius vita publica memoriae fuit mandata. Saeculo autem II a.C.n. hoc nomen auctori libri Ecclesiastici datum est (Iesus filius Sirach Ierosolymita, Graece ). Attribuitur etiam alicui Iesu Christi proavo in indice evangelii Lucae genealogico et cuidam Pauli discipulo.

Nomen eius plenius illis temporibus Iesus Nazarenus enuntiatus est, Graece  vel : Nazareth enim in illa urbe habitabat. Sic enim in evangelio Iohannis de litteris INRI in Cruce inscriptis explicatur: Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. At plenissime Iesus a Nazareth Galilaeae appellatus est ob regionem Galilaeam ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'

Eius titulus usitatissimus inter Christianos (quorum nuncupatio ex hoc ipso titulo trahitur) est Christus (Graece ) 'unctus' significans. Reges enim et prophetae Iudaeorum olim uncti erant et Hebraice משיח mašíaḥ 'unctus' nuncupati. In historia igitur nativitatis in evangelio Matthaei, magis de rege Iudaeorum nuper nato postulantibus, Herodes rex sciscitabatur . . . ubi Christus nasceretur. Petrus in eodem evangelio proclamavisse dicitur tu es Christus, ut qui diceret Messias es vel Unctus es. Mox reperitur titulus cum nomine proprio coniunctus, sed in evangeliis rarissime: ter apud Matthaeum, Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus, bis apud Iohannem, ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum, crebriter in epistulis Pauli. Hic autem titulus rapidissime ab aliis sicut nomen interpretatus est si verba Suetonii recte intelleguntur, qui de Claudio refert: Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit. 

Bis in evangelio Iohannis verbum illud Hebraicum litteris Graecis (et mox Latinis) scribitur,  'Messias'. Ita Petro nuntiatur: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus.

Aliis nuncupationibus Dominus additur, quod (secundum Actus Apostolorum) et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis, atque quod discipuli iam Domine communiter magistrum suum appellabant, qui secundum evangelium Matthaei respondit: Non omnis, qui dicit mihi: 'Domine, Domine,' intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus?'

De paternitate Iesu (re Christianis praecipua) fontes proximi, scilicet epistulae Pauli et evangelium Marci, nihil dicunt nisi quod Dei filius fuit (hi auctores neque de Maria Iesú matre neque de Iosepho referunt). Prima iam evangelii Marci verba sunt Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei. Ibi verba  filii Dei e multis libris manu scriptis absunt. Mox genealogia Iesu in evangeliis canonicis bis modis discrepantibus exscribitur, videlicet Matthaei ad initium operis et Lucae post conceptús et nativitatis narrationes. Lucas genealogiam ascendentem evolvit Iesú ab Iosepho et patre et avo et proavis, Adam usque et Deum Adami patrem. Matthaeus a capite genealogiam evolvit, sed ab Abrahamo tantum et usque ad Iosephum (qui filium Iacobi, minime Eli, esse dicitur). Unde lector credere potuerit Iesum filium esse Iosephi, nisi vel verba Lucae Iesus . . . ut putabatur filius Ioseph legisset, vel historiam conceptús apud Matthaeum, vel historias somniorum et angelorum apud ambos. Apud Lucam Dei nuntius, nomine Gabriel, Mariam interpellare describitur:

Missus est angelus Gabriel a Deo . . . ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. . . . Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei.
Apud Matthaeum, Maria iam gravida, nuntius ab Iosepho videtur: Ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: 'Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.'

Duae historiae de Iesu nativitate in eisdem fontibus leguntur. Apud Lucam enim de descriptione in Bethleem narratur: eo Iosephum cum uxore gravida profectum esse, quae ibi peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio: statimque pastores, in regione circumiacente noctu pecora sua custodientes, ab angelo Dei incitatos, inter se dixisse: 'Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis' Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Matthaeus autem, de ratione profectionis ad Bethleem non disserens, visitatores alios eo venisse asseverat, scilicet magos a stella conductos, et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

Res paucae quas de infantili vita Iesu scimus invenimus in capitibus Matthaeo 1–2 et in capite Lucas 2 in Novo Testamento. Super praeciso anno nativitis Iesu Christi nonnullae scholae theologicae christiane invicem disputaverunt. Plurimi credunt Iesum anno circa 750 A.U.C. (4 a.C.n. calendarii Christiani), circiter ante mortem Herodi tetrarchi esse natum. Legimus in Matthaeo Evangelio Herodem Iesum natum necare voluisse propterea quod ipse timuit Novum Regem Messiam in persona Iesu Nazareni esse a prophetis iudaicis praedictum. Cum Herodes vitam Iesu infantis minaturus erat, noctu sopore ab angelo monito, Iosephus iter ad Aegyptum cum uxore sua Maria fecit et cum infante Iesu. Cum Herodes qui vitam infantis Iesu minatus fuit mortem obiit, Iosephus cum familia Nazarethum redidit a quo loco Iesus cognomen Nazarenus accepit. Tempore Paschae Hebraicae relatum est puerum Iesum cum parentibus suis terrestribus Iosepho et Maria ad templum Hierosolymae iter fecerunt. Ad domum reversuri pergentes parentes sui observaverunt puerum Iesum comitatu deesse. Celeriter reversi ad Hyerosolymam in templo cum religiosis Iudeis disputantem Iesum redinvenerunt magno cum gaudio. Existimabatur hoc tempore esse natum Iesum annos duodecim.

Vixit circa triginta tres annos Iesus. Evangelia ab Ecclesia apostolica recepta quattuor de ultimis tribus annis ante crucifixionem suam testimonia adhibuerunt Iesum Dei esse filium hominumque salvatorem eos ad Deum appropinquantes. Ut homines Deum ament suasit Iesus Christus id esse veram hominis naturam a Deo benedictam. Iesus discipulos suos mirabilia sancta resque dignas in vita edocebat. Praeterea in Evangeliis conscriptum fuit multos homines aegrotos supranaturali vice sanavisse. Cum Hierosolymam ingressus fuisset, multitudo eum tamquam regem acclamabat. Traditur a Iuda Iscariot uno eorum et Pharisaei eum cum Romanis ceperunt et ad mortem condemnarunt. Christiani vere testificant eum post triduum resurrexisse, et in caelum ascendisse.

Fontes antiquissimi nobis servati sunt epistulae Paulinae, Sancto Paulo tributae (qui anno fere 67 mortuus est): ille Iesum nunquam vidit, sed de eo a discipulis certiorem factus est. Eodem fere tempore Actus Apostolorum scripti sunt, iam ante Pauli mortem de qua nihil dicitur. In his operibus nonnulla de doctrina vel praedicatione Iesu legimus sed perpauca de vita. Fontes igitur maximi momenti sunt vitae Iesu antiquiores, quorum quattuor tantum integre servantur, canonicae dicta quia in canone Novi Testamenti receptae sunt. Eruditos plurimi primam earum esse censentur evangelium secundum Marcum.

Christiani opinantur per Novum Testamentum et in Testameno aedificantes traditiones eum Messiam esse in vetere testamento, Filiumque Dei. Fideles Sanctae Trinitatis (plurimae Christianae ecclesiae) secundum fidem ab omnibus saeculis Deus, qui in persona tamen non congruit Patri, sed Filius Dei, qui ad nos venit ad homines salvandos, et ad Deo reconciliandum, quod ad extremum per mortem passionemque postremo resurrectionem suam vicit. (Ioannes 3, 16.).

Christianorum symboli pars centrica exponit Iesum, atque eius quaestiones disputationis.

Iam veteres Christiani intellexerunt non omnes idem de Redemptore suo gravissimum significanti ducunt, quam ii. Hoc dicitur una mente a Sancto Paulo: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; (Ad Corinthios I, 1, 23). Ab ovo personae quaestio semper dissensio erat.

Scientia christologica nominata exponit, quis Iesus ex sacrae doctrinae ratione fuerit. Argumentatio Christologica desiderat personae quiditatem actaque Iesu secundum ad eum spectantes profetiae veteris testamenti, ipsumque fassas sententias evangelicas, ceterosque doctrinas eum demonstrare eiusque aestimare.

Divinitatis Iesu quaestiones in iis, quae dicuntur concilia, disputarunt et sententiam tulerunt. Primum concilium Constantinus I anno 325 Nicaeae habuit, ut unitatem imperii sustineret, sed ab eo iudicium, quae in origine disputatio theoligica erat, instrumentum politicum formatum est. In his conciliis constituta est ecclesia universalior quam senior, et interim sectae, exemplio gratia Ariani, solutae sunt.

Categoriam variam formant antitrinitarii, qui de Iesu quiditatis sententia singulari sunt accessu: inclinatio antitrinitaria instituta saeculo sexto decimo, primo in Transsilvania quo facto Edicti in Torda, motus autem iam a concilio Nicaeo religionem minorem significavit inter Christianos.

Nonnulli se Christianos putati greges—Testes Iehovah, Ecclesia Scientiae Christianae, Mormoni, at alii—in divinitate Iesu haud credunt, solum a Deo inspiratum arbitrantur.

Plurimi Christiani unum Deum, qui ex trinitate, qua Iesus unus est, constat, et Iesum esse messiam sive Christum in Vetere Testamento praedictum credunt. Christiani Iesum in cruce mortuum esse—ideo crux est primum religiosum Christianismi signum—et eum postea revixisse et eum hominem curare, credunt.

Iudaei Iesum falsum Messiam rentur, orthodoxique Iudaeae adhuc semper rectae Messiae adventum expectant. Iesus solus miraculorum auctorem hominemquem turbulentum perditum opinantur, sed cognorunt magnum magistrum esse. Biblia Iudaeae (Talmud) Jesu dicit.

Musulmani Iesum inter numerum esse fatidicorum antiquissimorum dilectissimorumque Dei et messiam quoque credunt, etsi huic significationem dissimilem cui Christianorum attribuunt, i.e. divinitatem Iesu non credunt. Plurimae religiones aliae interpretationem animi ullam praecipuam Iesu non attribuunt.




#Article 111: Imperium Romanum (2341 words)


Imperium Romanum (Graece Βασιλεία τῶν Ῥωμαίων) fuit res publica antiqua, cuius caput erat Roma, olim maxima mundi occidentalis urbs, et quae tempore maximae suae potestatis a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebatur. Ab Augusto Caesare imperium Romanum sic institutum est, ut specie vetus Res Publica Romana (509 a.C.n.–27 a.C.n.) redintegrata videretur, re vera autem ab uno principe solo gubernaretur.

Imperium Romanum initium cepit anno 27 a.C.n. et tamquam totius orbis terrarum vel saltem eius orbis terrarum partis, quam totius mundi instar esse antiqui existimaverunt, dominatum obtinuit usque ad Discrimen tertii saeculi (235–284/285), quae aetas etiam principum militum vocatur. 

Continuatio huius rei publicae ad Antiquitatem posteriorem pertinet: Ab imperatoribus Diocletiano (284–305) et Constantino I (306–337) funditus reformata aetate migrationum populorum et gentium Europae, quo tempore in duas partes divisa est, ubi ad occidentem solem vergebat, interiit (476), ubi ad orientem solem spectabat, per medium quod dicitur aevum remansit (vide Imperium Romanum Orientale).

Imperium in provincias divisum erat. In iis maximi momenti erant urbes imperii, quae quadam autonomia circumscripta gaudentes a civibus administrabantur et vectigalia exigebant. Quod multa officia publica ad urbes delegata erant, imperio parvus magistratuum numerus suffecit.

Mercatura, artes, cultura florebant; etsi linguae religionesque locales permanserunt, partes imperii occidentales latinizatae, partes orientales magis cultura Graeca imbutae sunt. Lingua Latina toto impero publica facta est (orientalibus in partibus una cum lingua Graeca). Quod per saecula, etiam imperio dilapso, multum ad Europam formandam attulit: lingua Latina usque ad Barocum eruditorum lingua permansit; in Ecclesia Catholica Romana lingua Latina usque ad hunc diem est lingua publica; sunt linguae Romanicae, progenies linguae Latinae, sed etiam aliae linguae necnon sermo scientiarum plurima ex lingua Latina acceperunt; ius Romanum iuribus civitatum Europae plurimum attulit.

In nonnullis linguis novis, titulus imperatoris nominat solum unum, qui magnum regnum gubernat, sed res publica Romana multos habuerat imperatores ante Octavianum, qui ad tempus et eodem tempore imperio usi sunt: Imperium habuerunt consules et praetores, quorum in provinciis copiae fuerunt, simul cum aliis. Vergilius poeta Iovem ipsum Romanis imperium sine fine promittentem facit. Octavianus non imperator, sed princeps vocari voluit, quod est nomen sine imperio, in senatu primus inter pares. Hoc imprimis speciei rei publicae restitutae debebatur; simul autem vis imperatoris tituli mutabatur, cum Augustus re vera primus munere imperatoris singuli ac perennis functus est.

Octavius, divite sed non nobilissime gente anno 63 a.C.n. orto, quod a Gaio Iulio Caesare in filium adoptatus est, heres Caesaris factus est et nomen Octaviani sumpsit, post mortem Caesaris atque hoc nomen.

Bello civili post Caesarem interfectum exorto Marcum Antonium, pristinum Triumviratus collegam, qui una cum Cleopatra regina Aegypti rerum potiri imminebat, apud Actium anno 31 a.C.n. devicit. Scripsit ipse postea in rebus gestis, quas multis in locis imperii Romani inscribi iussit, se rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi(sse).  

Anno 27 a.C.n. imperia, quibus inter bellum civilem solus rexerat, formaliter deposuit, postea autem sibi tribuniciam potestatem et summum imperium legionum provinciarum ad limitem sitarum tempore certo deferri fecit, quod et in posterum erat imperii fundamentum (vide Principatus Romanus). 

Auctoritas principis multis ex honoribus et civilibus et militaribus aucta est, inter quas pluries honore consulis (annis usque ad 27 a.C.n.) et pontificis maximi (anno 13 a.C.n. aut 12 a.C.n.). Ter triumphans etiam imperator appellatus est. Tribunus plebis, etsi tribunicia potestate gaudebat, non fuit, quia in patriciam gentem adoptatus erat (Iulii erant stirps Veneris ipsae!). Anno 27 a.C.n. senatus ei nomen Augusti detulit, quod in disputando, an Romulus appellaretur, sententia praevaluit ut Augustus potius vocaretur, non tantum novo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur . . . , sicut etiam Ennius docet scribens: Augusto augurio postquam incluta condita Roma est. Una cum nomine etiam clipeus virtutis traditus est, in quo Augusti fortitudo, clementia, iustitia, pietas erga deos patriamque celebratae sunt. Anno 8 a.C.n. senatui placuit, posthac mensem Sextilem Augustum vocari; anno 2 a.C.n. denique pater patriae appellatus est.

Octavianus certe divitissimus erat Romanorum; copiis quin uteretur, ut plebi acceptus esset, non dubitavit. Inter alia pro populo multos ludos edidit. Praeterea numerosa opera publica exstrui iussit, sicut Forum Augustum cum templo Martis Ultoris et templum Apollinis in Palatio. 

Augustus etiam religionem moresque Romanos restituere conatus est, quia moribus antiquis stat res Romana virisque. Matrimonio procreationique favit (uxorem liberisque carentibus vestigal imposuit) et nimis in veneralibus indulgere nobilibus vetavit. Romae quinquaginta tres templa refecit et ritus eorum neglectos restauravit. Se ipsum vindicem rei publicae restituroremque pacis in monumentis (Ara Pacis Augustae), statuis (Augustus loricatus), nummis, litteris celebrari fecit.

Quidam poetarum inter maximos linguae Latinae Augusto principe et ab eodem adiuti opera sua scripserunt, in quibus Vergilius, Horatius et Ovidius, qui ultimus quidem a principe in exilium missus est, propter duo crimina, carmen et error, ut Ovidius ipse scripsit.

Augustus multas leges ad officia emendenda intulit. Patricios corruptos ex officiis amovit et honores sollertibus equitibus detulit (ut Pontio Pilato), et in locum publicanorum saepe corruptorum magistratus substituit, qui vectigalia exigerent. Senatum bellis civilibus ac proscriptionibus valde mutatum Augustus favoribus in suas partes traxit.

Exercitus diminuit; Aegyptum in provinciam redegit, regiones in Alpibus, Hispania septentrionali et in Balcania sitae expugnavit; a conatu, ut Germaniam transrhenanam in provinciam redigeret, clade Variana accepta discessit; cum Parthis foedere controversias composuit. Defendere magis quam occupare sors facta est militum Romanorum Augusto regnante.

Successor Augusti, Tiberius (14–37), dux efficax et administrator fuit. Inito Augustus filiastrum ac posterum filium adoptivum, quem uxor eius Livia in matrimonium apportaverat, a muneribus maximi momenti exclusit, ut Tiberius denique se in Rhodum quasi in exsilium contulerit. Marcello filio sororis, Agrippa, Gaio Lucioque nepotibus mortuis tamen successor designatus est. Extremo sui principatus tempore ad villam suam Capreanam recedit, imperium praefecto praetorio Lucio Aelio Seiano tradens. Ut Tacitus narrat, forsitan autem magis invidiam quorundam quam veritatem sequens, Tiberius ultimis vitae annis, postquam Seianus criminis laesae maiestatis accusatus cecidit, nimis crudeliter se praebuit.    

Filius fratris Tiberii Gaius, appellatus Caligula (37–41), fuit successor, qui initio bene erat amatus, quod vectigalia minuit, ludos circenses edidit, senatores ex exsilio revocavit, sed mox sese tyrannum ostendit. Sie fontes antiqui vera tradunt, senatores interfecit, ut uxores possessionesque caperet, amicos pueritiae gubernatores nominavit, se sicut Iovem venerari iussit, equo suo Incitato honorem consulis dare voluit. Denique a coniuratoribus necatus est.

Caligula necato, nonnulli rem publicam restaurare voluerunt, sed praetoriani senatum imperatorem novum accipere impulerunt, Claudium (41–51), qui antea ob vitia corporis, quae perfacili cognitio versabantur, praeteritus erat. Post coniurationem tyrannumque occisum unicus candidatus legitimus fuit. Historici antiqui eum hominem occultum, imperii vix capacem fuisse tradunt, qui se litteris dedidit. Contra studia hodierna saepe bonos regiminis sui eventus demonstrant, imprimis quod limites tutos reddidit et Britanniam imperio adiunxit. Agrippina uxor eum veneno interfecit, ut Nero filius (54–68) rerum potiretur. 

Similiter ac Caligula etiam Nero initio Romanis bonam spem dedit. Primis quinque annis regiminis eius, qui nomine quinquennio Neronis noti quique a scriptoribus aequalibus aurea aetas laudibus celebrati sunt, animus Neronis adulescentis a Seneca philososopho flectus est. Annis sequentibus historici eum modo tyrannorum rexisse tradunt: Matrem interfecit; coniuratione Pisonis patefacta Seneca, Lucanus, Petronius mortem sibi conscicere coacti sunt; fama eum auctorem magni incendii Romae esse voluit,quod ei usui fuit cum ad urbem renovandam tum ad Domum Auream aedificandam. Crimen incendii Christianis supposuit et primam persecutionem Christianorum Romanam incitavit, qua etiam Petrus crucifictus esse traditur. Denique seditiones contra eum ortae sunt. Roma ab inimicis capta fugiens se interfecit.

Mors Neronis bellum civile effecit, quo milites Romani per ordinem quattuor imperatores designaverunt, Galbam, Othonem, Vitellium et Vespasianum, quam ob rem annus 69 Annus Quattuor Imperatorum appellatur. Hoc speciem rei publicae redarguit: re vera imperium exercitu obtentum est.

Historici Vespasianum (69–79) Neronis maxime dissimilem fuisse demonstrant: virum rusticum, festivum, imperatorem iustum. Dux exercitus in oriente primum bellum Iudaicum gessit, cum imperator declaratus est. Eo regnante filius eius Titus seditionem Iudeaorum oppressit. Etiam in Germanos severe animadvertit, ut limitem Rheni firmaret, et Parthos cohibuit, exercitum in novum ordinem adduxit, fiscum replevit. Novos senatores e terris extra Italiam sitis et duces fideles designavit. Cum sit humili loco natus, auctoritatem magno opere Colossei augere studuit. Denique novam domum regnatricem constitutit: Flaviam. Post Vespasiani mortem filius eius Titus imperator factus est. Quamquam regnum eius breve fuit (79–81), bona apud Romanos recordatione comprehensus est, ad quam laudem celere auxilium liberalitasque post urbes a Vesuvii eruptione deletas magni interfuit. Successor autem et frater eius Domitianus in fontibus tyrannus demonstratur. Germanos quidem pluries vicit limitemque a Rheno usque ad Danuvium munitionibus confirmavit, ut apud milites plebemque admodum acceptus esset, tamen crudelitate et modo dominandi (inter alia se dominum et deum appellari iussit) senatui offensus anno 96 interfectus est. 

Senatus Nervae (96-98) imperium dedit, qui honoratum Germaniae gubernatorem, Traianum (98-117), adoptavit; sic domus regnatrix Antonina facta est. Traianus primus imperator fuit, qui extra Italiam (nempe in Hispania) natus est. Dux eminens fuit, qui nonnullas provincias novas cepit: Daciam, Armeniam, Arabiam, Mesopotamiam. Eo regnante fines imperii maximum ambitum obtinuerunt, ut ab Arabia et Aegypto usque ad Scotiam et ab Mauretania usque ad Daciam pertinerent. Propter facultatem administrandi consiliaque prudentia unus ex optimis imperatoribus aestimatur. Etiam varia instituta auxilii communis creavit, inter quae distributio cibi pro pueris pauperibus. 

Cum Traianus anno 117 inopinatus mortuus est, cognatus eius Hadrianus (117-138) successit. Secundo bello Iudaico pluribus locis (Cyrenaica, Cyprus, Babylonia) iam anno 115 orto commotus copias Romanas ex Armenia et Mesopotamia retraxit. Administrationem emendavit, vias munitionesque plures exstruxit, inter alias clarum Murum Hadriani in Britannia situm. Assidue per imperium Romanum peregrinabat, culturam Graecam amabat. Quamvis seditione Barchochebae (132-135) flagrante, tamen imperium in flore fuit.

 
Post eum imperium recepit Antoninus Pius (138-161), cuius regnum tranquillissimum optima aetas Imperii dicitur. Successor eius Marcus Aurelius (161-180) in variis orbis terrarum regionibus cum hostibus bellare debuit, qui iam in fines imperii progredebantur. in oriente Parthos vicit, in provinciis septentrionalibus (Noricum, Pannonia) Marcomannos et Quados vix repellere potuit. Cum demum superior factus est, medio in bello Vindobonae anno 180 mortuus est. His diebus saepe philosophus in throno imperatorum dicitur, quod stoicismum secutus est; excerpta quaedam collegit, quae nomine Ad se ipsum vel Meditationes lingua Graeca conscripta extant.  

Rerum gestarum scriptores hos quinque imperatores (Nervam, Traianum, Hadrianum, Antoninum Pium et Marcum Aurelium) bonos appellant. Filium autem et successorem Commodum (180–192) sic appellari vix potest. Commodo mortuo (vel, id quod veri simile est, interfecto) praetoriani de salute rei publicae desperati auctionem habuerunt ipsius imperii. Mox legiones etiam potestatem capere volebant, et coepit bellum civile rem Romanam vastaturum.

Bello civile perfecto imperium cepit Septimius Severus (193–211), dux Libycus exercitus Danuvii. Maxima parte regni sua pugnas in limites imperii exardescentes extinguere debebat. Senatui non fidebat, quam ob rem senatoribus honores militares ademit. Etiam praetorianis non fidebat, et custodiam praetorianam dissolvit. Constante stipendio instituto et disciplina relaxata fidem exercitus confirmavit—militibus permisit nuberi, et agros locaque in castra extra urbem dedit. Militibus etiam nonnulla pensa administrationis commisit, inter alia vectigalium exactio. Haec emendationes tamen nationem infirmiorem non fortiorem fecerunt, et quinque eius successores interfecti sunt quamquam exercitu placabatur. Caracalla, successor Severi, iura civium Romanum hominibus liberis omnium provinciarum anno 212 dedit. Regnum generis Severorum anno 235, Alexandro Severo interfecto.

Exercitus nunc se putabat vicarium populi Romani et fontem et originem imperii. A 235 ad 284 milites circa viginti imperatores designaverunt qui Romam cepi potuerunt et circa triginta qui non ceperunt urbem. Modo unus ex his morte naturale obiit - ceteri sunt interfecti. Propter instabilitatem regni oeconomia Romana dilapsa est: magistratus summa tributa ad exercitus sustinendos postulabant, et agricolae pauperes servos in latifundiis vel fures fiebant. Interea terras derelictas Germani Rhenum et Danuvium transeuntes capiebant; Sassanidae limites orientales imperii fregerunt; et Palmyra se rempublicam sui potentem declaravit. Anarchia et desuetudo viarum commercium sisterunt. Pecunia pretium vel potius valorem perdidit (nummi anni 270 unam partem ex centum argenti habebant), et homines permutatione mercium uti coeperunt. Magistratus nunc non pecuniam sed merces exigebant, e.g. cibum vel arma. Paupertate etiam eruditio cultus ludi festaque minuebantur. Aureliano imperatore Romae, quae multis annis ultra moenia saeculo quarto a.C.n extensa erat, nova moenia structa sunt—indicium infirmitatis imperii.

Decade septima III saeculi salus oeconomica militarisque imperii convalescebat. Stabilitatem politicam retulit Diocletianus, (284–305). Se aestimans omnia officia explere solum non posse Maximilianum etiam dabit imperium ut provincias occidentales regnat. Mox uterque imperator (augustus) adiutorem (Caesarem) recepit. Regnum quattuor Caesarum a Diocletiano institutum ex Graeca tetrarchia appellatur. Anno 305 Diocletianus se abdicavit imperiumque Caesari suo dedit, sed translatio imperii tranquilla non fuit, et coorta est bellum civile. Fuit victor Constantinus, qui anno 312 occidentalem annoque 324 partem imperii cepit.

Regnis Diocletiani et Constantini imperium mutata est. Exercitus est amplificatus divisusque in partes duas: limitaneos, qui fines defendebant, et comitatenses, exercitum agilem castrensem. Stabilitas communis revenit, sed cum ea instituta nova administrationis segnia et corrupta, et plures agricolae pauperes servi fiebant. Etiam religio imperii mutabatur: religio Christiana fiebat popularior, et Constantinus moriens Christianus factus est, et omnes imperatores sequentes Christiani erant, prater Iulianum Apostatam, ultimum paganum imperatorem. Anno 392 Theodosius I religionem publicam Christianam dixit, et omnes aliae vetatae sunt.

Anno 330, Constantinus caput imperii ad Byzantium transtulit antiquam coloniam Graecam, quam Constantinopolim nominatam tamquam Romam alteram iterum condidit. Anno 395, imperium tandem divisum est in partes ad occidentem et ad orientem solem vergentes, cuius Mediolanum et postea Ravenna illic capita erant, hic Constantinopolis. Imperium autem occidentale mox interiit. Multae enim gentes Germanicae in fines imperii invaserunt. Anno 410, Visigothi Romam ceperunt, ut quae urbs octingentos annos incolumis steterat, ea diriperetur. Eodem anno Honorius Augustus (qui ab anno 395 ad annum 423 regnavit) Britanniam praesidiis privavit, ita ut mox illa provincia a Saxonibus occuparetur. Postea imperio vix ulla victoria fuit, licet anno 451 Romani cum quibusdam gentibus Germanicis foederatis incursionem Hunnorum ducisque eius populi Attilae in Galliam factam repellerent. Post quattuor autem annos Vandali, qui in Africa Septentrionali consederant, Romam ipsam exspoliaverunt. Denique anno 476 imperium Romanum perditum est, cum dux ex populo Germanorum natus Odoacer Romulus Augustus principe regno depulso regem Italiae se declaravit.

In partibus orientalibus saeculum quintum tranquillius fuit: Hunni quidem Gothique regiones Europaeas vastaverunt, sed Asia, Aegyptus, et Syria intactae manserunt. Imperium Romanum Orientale, postea Byzantinum appellatum, Occidentali mille annis supervixit.

In medio quod dicitur aevo, sane Sacrum Imperium restitutum est, quod postea Sacrum Imperium Romanum et saeculis quinto decimo et sexto decimo Sacrum Imperium Romanum nationis Germanicae nominatum anno denique 1806 extinctum est.




#Article 112: Yāsir ʿArafāt (116 words)


Muḥammad Yāsir ʿAbd ar-Raḥman ʿAbd ar-Ra'ūf ʿArafāt (Arabice محمد ياسر عبد الرحمن عبد الرؤوف عرفات; natus Cairi die 24 Augusti 1929, mortuus in Clamart commune Francico die 11 Novembris 2004), plerumque Yāsir ʿArafāt appellatus, fuit praeses Palaestinorum ab die 5 Iulii 1994 usque ad diem 11 Novembris 2004 et erat etiam praeses Consociationis pro Liberatione Palaestinae ab anno 1969 usque ad annum 2004. 

Iasser Arafat Cairi die 24 Augusti 1929 natus est. 

Anno 1994 Iasser Arafat una cum Shimon Peres et Yitzhak Rabin Praemium Nobelianum Pacis abstulit ratione conatus pacis et autonomiae inviolentiae.

Arafat mortuus est Lutetiae die 11 Novembris 2004. Die 6 Novembris 2013 Arafat mulier nuntiat maritum suum secundum medicos scilicet veneno interfectus fuisse()

 




#Article 113: Ius (320 words)


Ius est quodquam praeceptum generale quod singulis hominibus in societate humana facere licet. Ius, secundum Thomam Hobbium, nihil est nisi libertas quam quisque habet facultatibus naturalibus secundum rectam rationem utendi. 

Ius sensu latissimo iura scripta et non scripta plerumque complectitur, tantum leges et civitatum constitutiones scriptas, quantum principia consuetudinis aequitatisque philosophica. Ius generaliter ubique in septem brachia dividitur: ius inter civitates et gentes, ius constitutionale, ius criminale, ius ad remedium, ius contractus, ius dominii, ius societatum. 

Multa autem iurum systemata in orbe terrarum, et multa iurum systematorum classificationes, habentur, praeceptorum formulatione multum civitatum quarum ex moribus dependente. Plerumque iurum systemata in quattuor genera digeri possunt: ius Romano-Germanicum, ius Anglo-Americanum, ius religiosum, ius consuetudinarium. 

Verumtamen de iure inter gentes et civitates exsistit consensus latus. Ius gentium igitur ea iurum consuetudo dicitur quae universaliter apud civitates invenitur, et ius naturale illud praeceptum quod ex humana natura re vera provenit.

Quod ad primarium attinet sensum nominis iūs (apud priscos ious), etymologia parum liquet. Iam ipso in sermone Latino in eam quaestiones incurrimus, quod iūrī nomini etiam derivativum iūrō verbum exstitit, quod admodum dissimilem habet sensum. Quomodo inter se concinnandi sint? Benveniste quaestione perspecta verbo iurandi coniecit primo ius pronuntiare' intellectum esse; ius autem initio formulam in verba alicuius qui praeit pronuntiandam significasse. Consentaneum igitur est ius a prima origine in iure iurando situm fuisse. 

Ius cum vocibus Indoiranicis conferri potest, nam nomen Avesticum yaoš 'purgatio (rite perpetrata)' ac Ved. yoḥ 'salus, prosperitas' plane comparabiles praebent formas, etsi sensus inter se parum congruant. Quibus formis comparatis vocabulum coniecturale Indoeuropaeum praebetur *yows, quo quidem in usitatiorem regulam (id est paradigma in -es; cf. hones-tus) ascito PIE *yewes 'integritas sive ordo rite colendus' reddi solet. Quae forma paradigmatica etiam ideo suadetur, quod Dueni inscriptio verbum IOVESAT 'iurat' praebere videtur.

In iure Romano quoque, de rebus redintegrandis agebatur. Si quis ius petebat, iuris consulti erat indicare quid petitu iustum esset. Qui ius dicebat vel demonstrabat iudex (




#Article 114: Decimus Iunius Iuvenalis (135 words)


Decimus Iunius Iuvenalis (natus circa annum 60, mortuus anno 130), orator et poeta Romanus saturae.

Parva de vita sua nota sunt. Neque natalis dies, neque dies mortis certi sunt. Dicitur de Aquino venisse. Ipse scripsit se primam saturam aetate media scripsisse (probabiliter fine saeculi primi). Post annum 127, nulla de eo nota sunt. Ex poetis eo tempore, solum Martialis eum commemorat. Marcus Fabius Quintilianus Iuvenalem opere suo Institutio Oratoria eum non inter auctores illustres saturarum habuit (q.v. Insitutio, liber 93). Solum fine saeculi IV, Servius ipsius virtutem agnovit. Medio aevo, Iuvenalis opus valde amatum est.

Iuvenalis sedecim saturas, in quattuor libros divisas, scripsit, ex quibus satura ultima non est completa. Saturae inter sexaginta (satura sedecim) et sescentos sexaginta (satura sexta) versus continent. In totis saturis, vitia omnium generum flagellavit.

Sententiae clarae ex operibus suis superstitibus:




#Article 115: Flavius Claudius Iulianus (513 words)


Flavius Claudius Iulianus, a Christianis Apostata cognominatus, Augustus atque Imperator Romanus duobus tantum annis fuit, ab anno 361 ad annum 363, ultimus imperator paganus. Philosophus Neoplatonisticus et scriptor operum fuit. Mores Religionis Romanae et cultus deorum renovare et Christianismi auctoritatem in imperio reducere temptavit. In expeditione Persica pilo necatus est. 

Iulianus natus est 6 Novembris(?) anno 331 (aut 332) ex Iulio Constantio Constantini Augusti fratre. Ei mater erat Basilina Iulii Iuliani filia praefecti praetorio Licinii imperatoris, quae anno post Iulianum natum mortua est. Constantius I morte Constantini potestatem munire, trucidationi familiae Iuliani iussit et patrem et cognatos necavit quando quinque anni natus fuit. Iulianus et frater suus Gallus vacui morte et missi sunt ad exsilium in Nicomedia

Educatus est a Mardonio et Eusebio episcopo Nicomediano, deinde 18 annis natus Constantinopolitano. In doctrina Christiana educatus sed etiam in litteris antiquis Homeri et Platonis. Inter exsilium secretus est a quoque neque amici nec aliquis eum visere possuerunt. Etiamsi eruditio suus Christiana est, tractus est multum ad philosophias Paganas sicut Neoplatonismus et favorem litteris auctoribus antiquis excoluit. Natali vicessimo, subito crevit se esse cultorem deorum gentilium. Circa eodem tempore, peregrinari in imperio concessus est. Primo studuit Neoplatonismum sub philosopho Aedesio, discipulus pristinus Iamblichi in Asia Minor et tum relatus a discipulo Aedesii ad Maximo Ephesio. Iulianus a Maximo initiatus in religionem Neoplatonicam item varias cultus velut Cultum Mithrae. Cum rebellio in Occidente indicata est ab usurpator Magnentio, antequam ire in itinere expeditioni, Constantius fratrem consanguineum Iuliani Gallum Caesarem fecit in 351. Iulianus autem in 354 cum Gallo accusatus perduellionis et vocatus est ad Mediolanum. Dissimilis ob fratrem Gallum, qui necatus erat, Iulianus absolutus est sed detentus illic uno anno. Permissus est redire Athenas, ubi studia colere perguit. Post rebellionem usurpatoris Magnentii, cum morte Constantis Constantio totum imperium traditum est.

Quaerens subsidio et Eusebia uxore suadente Constantius titulum Caesaris Iuliano tribuit et factus est imperator Occidentis die 6 Novembris 355. Eodem tempore ei Helenam sororem Mediolani uxori dedit. In Galliam profectus est, quae tum barbarorum incursionibus vexata est. Hos aggressus est et autumno Francos apud Argentoratum pervicit.

Alamannis Francisque debellatis Galliaque pacata Iulianus Caesar, cum Februario 360 a militibus suis Lutetia in urbe Augustus declaratus Constantio Augusto fratri suo patrueli obviam profectus esset, eo denique in Cilicia mortuo duos tantum annos regnavit. Qui cum auctoritatem deorum veterum restituendam esse ratus, quae beneficia sacerdotibus Christianis ex edicto Mediolanensi essent concessa, omnia sustulisset, a rerum scriptoribus Christianis Apostata cognominatus est. Quae cum ita essent, eruditissimus imperator, qui sapientiae Platonis tantam dedit operam, ut inter scriptores illius aetatis philosophosque maximos numeretur, cum apud doctiores in civitatibus Graecis homines et quidem cultores antiquae pietatis nobiles auctoritate floreret, milites populumque alienavit.

Postremo bello Persis illato cum Alexandri aemulus gloriae Ctesiphontem Persarum caput frustra obsedisset, in proelio prope Maranga die 26 Iunii 363 mortem obiit: pilo necatus est quod miles Christianus (secundum fontes posteriores) in illum iecerit. Quam ob rem in extremis illud vicisti exclamavisse Galilaee (nam imperator Galilaeum appellabat Christum Christianosque) traditur a Theodoreto rerum gestarum scriptore in historiae ecclesiasticae libro tertio, capite vicesimo quinto.

Paene omnia scripta lingua Graeca composita sunt.




#Article 116: Ioannes F. Kennedy (172 words)


Ioannes Fitzgerald Kennedy (1917–1963) fuit tricesimus quintus Civitatum Foederatarum Americae Praeses, primus et adhuc solus religionis Catholicae Romanae. Antea Kennedy sive in Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum populi sive postea in senatu Civitatum Foederatarum Massachusettae legatus fuerat.

Natus est Ioannes Fitzgerald Kennedy in Brookline Massachusettae die 29 Maii 1917, praeclarae familiae mercatorum, Iosephi Patricii Kennedy et Rosae Fitzgerald filius alter.

Die 26 Iunii 1963, Berolini sententiam claram Berolinensis sum insigniter dixit. Ad Factionem Democraticam pertinebat.

Necatus est Dallasii die 22 Novembris 1963 a Lee Harvey Oswald. Nonnulli autem homines animi suspicacis putant Oswald non fuisse solum sicarium, sed insidiam partem magnae coniurationis fuisse (vide, exempli gratia, pelliculam JFK). Nam Lee Harvey Oswald paulo post quam comprehensus est coram populo et cum militia eum sub custode tenebat, a quodam  Iacobo Rubenstein necatus est.

Moralem hereditatem Ioannis F. Kennedy secutus est Robertus Franciscus Kennedy frater, necatus anno 1968. Iacoba Kennedy Onassis fuit uxor sua. Roberti filia, Catharina (Anglice Kathleen), fuit Vicaria Gubernatoris Mariae Terrae. Frater quoque Eduardus fuit, filiusque alterius fratris Patricius est, homo publicus.




#Article 117: Latino sine Flexione (173 words)


Latino sine flexione, quod suis verbis tamquam lingua constructa et auxiliare internationale designatur, anno 1903 a Iosepho Peano proposita est, qui eam Interlinguam (il) vocari voluit. Quod autem nomen hodie in forma Interlinguae de IALA (ia) alii cuidam linguae attribuitur. Itaque lingua a Peano inventa nunc vel Latino sine flexione vocatur vel Interlingua de Peano vel Interlingua (IL) (de Academia pro Interlingua/A.p.I.). Verba huius linguae e lingua Latina ita sumpta sunt, ut formae nominum substantivorum adiectivorumque et verborum non declinentur. Nomina substantiva et adiectiva in forma ablativa apparent. Verba quae actus exprimunt ad radices reciduntur. Loco casuum praepositiones adhibentur. Numerus nominum varie intellegi potest nisi adiectivo indicatur.

Peano linguam suam primo in De Latino Sine Flexione in Revue de Mathématiques (volumine 8, numero 3, paginis 74 et 83) posuit.

Ut apparet, Godefridus Guilielmus Leibnitius opus ineditum de lingua constructa vel construenda universali scripsit. Cuius linguae principia a Peano afferuntur: 

Hoc habes exemplum eius linguae constructae de historia «De Latino Sine Flexione» sumptum:

Publius Cornelius Tacitus, De origine et situ Germanorum (Germania) (fragmentum initiale)




#Article 118: Lingua Saxonica (916 words)


Lingua Saxonica (Theodisce Niederdeutsch et Plattdeutsch, Saxonice Nedderdüütsch, Plattdütsch, Plattdüütsch, Nederduuts, Platduuts, Neddersass'sch et Nedersaksies, Frisice Plattdüütsch, Plattdüüts, Plattdüütsk) in partibus Germaniae ad septentriones vergentibus ac in Nederlandia orientali in usu est. Lingua Saxonica, orta ex lingua Saxonica antiqua, ad linguas Germanicas Occidentales pertinet. Dialecti eius una cum dialectis Theodiscis altis ac Batavis ad continuum dialectorum linguarum Germanicarum occidentalium continentalium pertinent. Hae dialecti adhuc his diebus linguis Anglicae ac Frisicae similes sunt, quod originem communem demonstrat. Multi eius sunt dialecti, quae Saxonice ut puta Noordneddersassisch, Westfäälsch Platt, Ostfälschet Platt nominantur. Et lingua Mennonitarum Russicorum Plautdietsch de lingua Saxonica oriunda est. 

Numerus hominum qui his temporibus Saxonice loquuntur aut intellegunt varie ponitur (vide capsam). In Germania, circiter sex decies centena milia hominum lingua bene aut modice, in Europa circiter octo decies centena milia loqui putantur.

Lingua Saxonica non modo in Europa in usu est, sed etiam in America Septentrionali, Australi, et in aliis partibus mundi.

Appellatio hodierna est Plattdütsch et Plattdeutsch. Verbum alia in dialecto aliter enuntiatur ([], [], []). Scriptura normata deficiente etiam varie scribitur: In Saxonia Inferiore et Slesvico et Holsatia Plattdüütsch, in Lingua Saxonica Orientali Plattdütsch.. In regionibus, ubi olim Frisice locuti sunt, forma est Plattdütsk. Mennonitarum nec non locutores in Europa orientali ac in Americis dialectum suam Plautdietsch nominant. Ad hoc etiam Nedderdütsch, -düütsch, -dütsk, -düütsk in usu est, in Nederlandia Nedersaksisch.

Tempore migratione populorum Saxones cum lingua eorum in meridiem et austro-meridiem Germaniae et etiam in Angliam diffundebantur. Saxones, qui in continente permanserant, a Beda Venerabili Saxones antiqui nominati sunt, inde et nomen lingua Saxonica antiqua pro antiquissimo huius linguae gradu.

Lingua Anglica antiqua linguae Saxonicae antiquae multis rebus similis erat, quia Germanicae gentes Angliae e Germania septentrionali oriundae erant. Paulatim autem lingua Anglica se amovebat, primo elementa linguae Nordicae antiquae recipiens, quod multi Viccingi, qui invasores ex Dania Norvegiaque venerant, in Anglia sedes collocaverunt et se cum Anglosaxonibusque miscuerunt; deinde quia post Pugnam Hastingensem (die 14 Octobris anno 1066) lingua Francica, qua Normanni loquebantur, linguae Anglicae per saecula se supersposuit. Tamen lingua Anglica indolem Germanicam numquam amisit.

Per multa saecula lingua Saxonica in Europa septentrionali apud omnes in usu erat. Id erat aevum Hanseaticum inde a saeculo tertio decimo ad initium saeculi sexti decimi. Inde fit, ut et lingua Suecica et Norvegiensis et Danica elementa linguae Saxonicae exhibeant velut:

Vocabularium et grammatica similis est linguae Germanicae, Anglicae et Suecicae. Syntaxis similis Anglicae Mediae praesertim est. Tres casus adhibentur nominativus, genetivus, obiectivus, quo munera dativi et accusativi explentur. Tamen nominativus obiectivusque iidem esse solent (praeter pronomina), et genetivus non fere adhibetur, sed aut praepositio van aut pronomen possessivum, e.g.: de Süster ehr Goorn (hortus sororis, verbatim: soror eius hortus). Participium perfectum sine illo ge- praefixo informatur sicut in lingua Anglica Danicaque et Frisica.

Multa litterarum Saxonicarum monumenta Medio quod dicitur aevo et litteris renatis conscripta extant. Quo tempore non modo fabulae tamquam illa Rennicii Vulpis sed leges etiam et diplomata et carmina et res gestae velut chronica Neocori et litterae ad cultum Dei spectantes Saxonice memoriae sunt traditae.

Postquam autem Martinus Lutherus sacram scripturam in linguam Germanicam convertit, etiam in regionibus Germaniae ad septentriones spectantibus illo tamquam biblico idiomate magis magisque uti coeperunt homines, ut Saxonice scribendi finem paene fecerint, cum Saxonice loquendi nondum obliviscerentur. Tamen saeculo XIX. duo lingua Saxonica poeta illustrissimu emicuit 
Claudius Groth. Saeculo autem XIX eo idiomate opera pepigit Ioannes Brinckman.

Cum lingua Saxonica normata non sit, orthographia semper maxime variabat. Inde linguista Hamburgensis nomine Ioannes Saß regulas recte scribendi constituit, quas anno 1953 una cum glossario Saxonico edidit. Anno 1956 cum aliis 19 regulas orthographiae Saxonicae concepit. Ex glossario per annos lexicon linguae Saxonicae ortum est, quod quasi norma huius linguae habetur.

Ut, qui linguae Germanicae vel Hollandicae vel Anglicae mediae vel Danicae periti sunt, sapere possint, quidnam Saxonici idiomatis proprium esse videatur, carmen Claudii Groth celeberrimum legant:

Min Jehann

Ik wull, wi weern noch kleen, Jehann, 
Do weer de Welt so grot! 
Wi seten op den Steen, Jehann, 
Weest noch? bi Nawers Sot. 
An Heben seil de stille Maan, 
Wi segen, wa he leep, 
Un snacken, wa de Himmel hoch 
Un wa de Sot wul deep. 

Weest noch, wa still dat weer, Jehann? 
Dar röhr keen Blatt an Bom. 
So is dat nu ni mehr, Jehann, 
As höchstens noch in Drom. 
Och ne, wenn do de Scheper sung 
Alleen, int wide Feld: 
Ni wahr, Jehann? dat weer en Ton! 
De eenzige op de Welt. 

Mitünner inne Schummerntid 
Denn ward mi so to Mod. 
Denn löppt mi't langs den Rügg so hitt, 
As domals bi den Sot. 
Denn dreih ik mi so hasti um, 
As weer ik nich alleen: 
Doch allens, wat ik finn, Jehann, 
Dat is - ik sta un ween.
 
Qui versus sic convertendi videntur: Utinam parvi etiam nunc essemus, Iohannes! / Tum mundus tantus erat. / Nos sedisse in lapide, Iohannes, / meministin ad puteum vicini? / In caelis luna quieta navigabat. / Quam dicebamus currere, / contemplantes et caelum altissimum / et altissimum esse puteum. // Meministine quietis illius, Iohannes? / Commovebatur ne folium quidem in arbore. / Id quod nunc numquam fit, Iohannes, / nisi fortasse in somnio. / Heus, quomodo tum pastor canebat / solus in campo latissimo! / Nonne is, Iohannes, verus sonus erat? / Erat unicus certe in mundo. // Nonnumquam, cum advesperascit, / sensu quodam afficior. / Tum flamma eadem sub tergo demanat / quae olim ad puteum. / Tum convertor necopinanter / quasi non solus essem. / Sed hoc tantum repperio, Iohannes, / quod sto et lacrimor.




#Article 119: Lingua Latina (2558 words)


Lingua Latina, sive sermo Latinus, est lingua Indoeuropaea qua primum Latini universi et Romani antiqui in primis loquebantur quamobrem interdum etiam lingua Latia (in Latio enim sueta) et lingua Romana (nam imperii Romani sermo sollemnis) appellatur. Nomen linguae ductum est a terra quam gentes Latine loquentes incolebant, Latium vetus interdum appellata, in paeninsula Italica inter Tiberim, Volscos, Appenninum, et mare Inferum sita.

Cum populi rei publicae Romanae et imperii Romani lingua Latina in rebus publicis privatisque uterentur, etiam lingua Latina linguam Graecam magnopere adfecit, nec minus haec illam. Sicut lingua Graeca, Latina lingua flexiva est, ut nexus verborum non ex ordine appareat, sicut mos est linguis Romanicis et Anglicae, sed ex affixis.

Usus linguae Latinae continuo ab antiquitate usque ad tempora hodierna extenditur. Saeculis VII-IX multas peperit linguas quae linguae Romanicae vocantur, sicut Catalanam, Dacoromanicam, Francogallicam, Gallaicam, Hispanicam, Italianam, Lusitanam, ne omnes afferantur. 

Ex tempore rerum novarum Francicarum, quamquam Ecclesia Catholica Romana nec non institutiones academicae saeculares adhuc lingua Latina utuntur, lingua mortua appellari solet, praesertim nationalismi causa, quia ex saeculo duodevicesimo patrius sermo esse gradatim desiit. Attamen hodie multi homines Latine loqui sciunt. Quin etiam Finlandia iam plus viginti annos undis radiophonicis nuntios emittere pergit, sedes Latinae interretiales multiplicantur ac conventus internationales, quorum participes solo hoc sermone utuntur.

In subfamilia linguarum Indoeuropaearum Italica linguam Latinam esse constat. Abecedarium quidem eius de abecedario Etrusco venire putatur, quod se invicem de Euboeico evolvit. Huius linguae historia usque hodie sex aetates complectitur: archaicam, classicam, postclassicam, medievalem, humanisticam, et neolatinam, quae subter in tabula ostentatur.

Lingua Latina censetur in Italiam circa saeculum 9 a.C.n. a migrantibus ex septentrionibus lata esse, qui deinde Latium incolerent, in qua regione urbs Roma orta est. Ibi in linguam Latinam verba e variis linguis—Etrusca, Graeca—venerant, sicut persona (Etrusce perśnu), quod est late agnitum, vel etiam talia vetustiora, ut visum est primum in Plauti et Terentii operibus, qualia techna (Graece τέχνη) et machaera (Graece μάχαιρα).

Litterae Latinae hanc per aetatem mutatae sunt, cum exempli gratia terminationes veteres -os, -om, -oi, et -osom aetate classica ad -us, -um, -i et -orum mutatae sunt. Littera intervocalica s, quam Lingua prisca Indoeuropaea praeservabat, ubique in r mutata est, quod rhotacismus dicitur. Itaque, etiam ob rhotacismum genetivus *honos-is ad honor-is atque eodem modo etiam nominativus honos ad honor mutati sunt.

Temporibus adversis in oeconomia et politica et cultura, patricii ex Latinae colloquialis varietatibus linguam francam Latinam creaverunt, adhibitam in administratione et doctrina et ad litteras colendas. Hoc tempus fuit Aurea Latinae Aetas, saeculis 1 a.C.n.–1 p.C.n..

Antequam tota Italia in dicionem Imperii Romani saeculo 1 a.C.n. redacta est, per totam paeninsulam homines utebantur sive Lingua Celtica (post huius gentis incursiones saeculo 4 a.C.n. trans Padum), sive illa non-Indoeuropaea lingua Etrusca, sive aliis linguis Italicis, sicut linguis Osca et Umbra (appellatis Sabellicis), et lingua Falerica, cognata linguae Latinae, qua loquebantur prope Romam ad septentriones. Sunt etiam Sicaniae aut Siculae linguarum pauca indicia, sed hae linguae modo videntur similes Latinae-Faliscae esse. Coloni vero Graeci saeculo octavo a.C.n. etiam suam linguam in eas Italiae partes, quas ad litora meridiana Siciliamque orientalem colebant, tulerunt. Imperio autem Romano crescente lingua Latina ideo praeoptata erat praeter linguam Graecam, ut omnes fere hac lingua locuti sunt, praesertim in Italia meridiana.

Lingua, qua loquebantur populi, paulatim de Latina franca Latina distulit, quam schola tenere conabatur, et de litteraria. Diutissime de legibus et de rebus publicis et de aliis per totum Imperium Romanum Latine dictum est. At, quamquam opera superstantia Romana sunt paene omnino scripta Latina Classica lingua, Ciceronis Caesarisque aliorumque opera comprehensa, vera lingua dicta in Imperio Romano occidentali erat Latina Vulgaris, quae tantum grammaticis, vocabulario, et postea locutione differt.

Etiam Romani optimates linguam Graecam discere solebant, et illa uti amabant, cum eam ad philosophiam et litteras pertinere aestimassent. Alioqui Graece plurimi, praecipue in Imperio Orientali, adeo loquebantur, ut lingua Graeca, commercio et peregrinationi quasi lingua franca eo die habita est. Post ultimum discrimen inter Imperia Orientale et Occidentale anno 395, in Orientali demum Graeca pro Latina usui legitimo et gubernatorio substituta est, ex ea causa, quod in illis partibus omnes societatis ordines diu lingua Graeca locuti essent.

Aevo Medio incipiente, lingua Latina fuit publicus multarum civitatum Europaearum sermo Civitate Vaticana inclusa. Quamquam autem lingua a scholis, eruditis, et civitatibus adhibebatur, sermones vulgares a lingua Latina magis magisque inter se differebantur, ut tandem Romanicae linguae ortae sunt. 

In Sabaudiae Ducatu, hodierna in sola aetate, linguae novae ut sermones adhibitae, verbi gratia linguae Italica et Francogallica, linguam Latinam ab anno 1561 suppleverunt. Itaque, Imperii Austriaci in Croatiae et Slavoniae Ducatu lingua Latina usque ad annum 1848 unica officialis fuit et in ducali contione usitata est, atque leges novae Latine editae sunt. Ephemerides Zagrabienses vel acta publica hebdomadalia in urbe Zagrabia Croatiae ad annum 1772 Latine edita fuerunt.

Aetas humanistica censetur ex saeculo quartodecimo incipere. Post schismata protestantium scholares humanistici conati sunt linguam Latinam convertere in linguam internationalem. Lingua Latina igitur hac aetate lingua quotidiana Ecclesiae Catholicae Romanae non tantum fuit, sed tamen scientiae, iuris, et litterarum. Pleraque nomina et taxinomiae et biologiae, et iuris ex hac lingua (et Graeca) ducta sunt. Describitur ergo ordo plantarum (id est florum herbarumque arborumque) et animalium adhuc Latine.

Nationalismus autem civitatum Europaearum magnopere per hanc aetatem quoque auctus est, quod effecit, ut civitas quaeque propriam linguam nationalem distinctamque petivisset: Britanniarum Regnum tandem linguam Anglicam habuit, Francia linguam Francogallicam, Hispania Hispanicam, Germania Theodiscam, Italia Italicam, etc.

Demum lingua Latina ut lingua franca internationalis omnino desinit, a lingua Francogallica dimota, post Rerum Francicarum eversionem, cum Francia revolutionem contra Ecclesiam Catholicam Romanam habuit, et imperium per continentem Europaeum extendit saeculo duodevicensimo sub Napoleone Bonaparte.

Aetas neolatina saeculo undevincensimo incipere putatur. Hac aetate linguae usus definitur ab Ecclesia Catholica Romana et ab academicis secularibus, qui mores classicos recolere volunt.

Lingua Latina Ecclesiastica sermo specialis ab Ecclesia Catholica Romana adhibitus vocatur. Lingua adhibita est in editionibus typicis librorum liturgicorum, litteris et scriptis Papae, praesertim illis quae encyclicae nominantur, ceterisque scriptis et congregationum sanctae sedis et Civitatis Vaticanae. Etenim cantus et preces sacrae liturgiae saepe Latine exercentur. Hodie est enim lingua Civitatis Vaticanae, cuius tamen cives in alloquio non lingua Latina, sed lingua Italica utuntur. Etiam relinquerunt in Ecclesia Catholica nonnullae communitates quae sicut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri aut Fraternitas Sacerdotalis Sancti Pii X secundum Traditionem quam semper exercuit Ecclesiam ab Nicaei Consilio ad Vaticanum II Consilium latinam missam celebrunt.

Multi academici autem hodie etiam veram linguam aetatis classicae recreare petunt. Hi fautores neolatini praecipue modum latinitatis vivae ad linguam Latinam discendam colunt, ubi discipuli linguam discunt ea utendo ad res quotidianas describendas. Quod ad propositum, fautores nova vocabula facile admittunt ad res hodiernas reddendas, multas institutiones ad linguam citandam statuunt, et multos libros Latine scribunt.

Lingua Latina temporibus Neolatinis plura Europae regna non utuntur, nisi in rebus Ecclesiae operibusque scientiae. In Imperio Romano Sacro Italiaeque regionibus iam a saeculo decimo quinto nobiles competentesque ad gubernandum non Latine, sed suae civitatis idiomate, scilicet Theodisce et Italiane his in casibus loquuntur. Hungaria, quae minor in regnis Europae erat, usque ad 1844 multarum civitatum regni eiusque conservativismi causa in legislatione in diaetis Latino sermone utebantur. Thesaurus Latinitatis Hungaricae etiam in eo demonstratur, quod regni historiae paene tota legenda gestaque, ephemerides, varii libri scientiae etc. in hoc sermone scripta sunt. Inito nationalismo multi fuerunt, qui pro Hungarorum sermone multum laboraverunt, sineque ulla animadversione variarum aliarum gentium, qui etiam in regno Hungarico vivebant hi linguarum cultores officium Hungarice discendi ad cunctas scholas amplificaverant; disputata igitur erat quaestio linguae civitatis 50 annos, a finibus saeculi duodevicensimi usque ad 1844. Contra totam solum Croati adversabantur: Croati nobiles decreverunt in diaeta provinciali anno 1805 25 Novembris, ut nullo tempore linguae Hungaricae, aut alterius, praeter Latinam in his regnis usus fiat.

Secundum Officium Rerum Statisticarum Foederale in Germania in scholis 8 centesimae partes omnium discipulorum annis 2004 et 2005 Latinum sermonem didicerunt, anno 2009 autem 9 partes centesimae. Diarii, quod vulgo Frankfurter Allgemeine Zeitung vocatur, diurnarii moderatores de rebus personalibus triginta societatum anonymarum quanti momenti apud seipsos linguae Latinae scientiam esse quaesiverunt. Diurnarii illarum societatum moderatores quaesiverunt quarum capitalis sortibus statistici utuntur ut medium pretium Germaniae syngrapharum et eius momentum computent. Quae societates sunt maximi momenti in oeconomia Germanica et ille sortium numerus index vocatur DAX. Responsum est e viginti duo societatibus ex triginta quaesitis. Ex una solum societate nomine Bayer AG responsum acceptum est indicans pro nonnullis rebus in societate sermonis Latini scientiam aliquid valere. Alii responderunt Latinae linguae scientiam non esse criterium, secundum quod personas in societate munus ad fungendum eligerent.

Latina vulgaris erat lingua sermonis plebis vel ordinis inferioris societatis veterum Romae vel in Latio. Ne Cicero quidem latina litterata formalique in sermone vulgari fari solebat. Rudium ordo vel ineruditum vulgus tamquam minime intellegeret et loquebatur simpliciori varietate latinae minus tenens regulas et accipiens nova elementa. Haec haud classica qua exculta ad linguas Romanicas (Francogallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, Dacoromanica), quia, quamvis auctoritas sit classica, genuinus sermo cotidianus fuit.

Quomodo sermo Latinus cotidianus classicusque sonaret, recte nescimus, quia paene omnes litterae Romanae in lingua Latina classica erant. Sed imaginem eius accipere potes per comoedias Romanas. Hic est aliquid a Plauto conscriptum:

Aetate classica abecedarium Latinum viginti tres litteras habuit, quod excludit litteras J, U, et W. Medio Aevo additae sunt ad abecedarium et litterae J, U, W, et litterae minusculae. 

Pronuntiatio litterarum aliquantum inter locutores hodie variat. Exempli gratia, litterae V et W [IPA|v] pronuntiantur apud locutores ecclesiaticos, sed semivocalis (IPA [uw] vel [w]) apud academicos. Littera J, cum adhibetur, pronuntiatur semivocalis (IPA [ij] aut [j]) aut ut 'J' aliarum linguarum (IPA [dʒ], [ʒ], aut [x]).

Lingua sex diphthongos ostendit: ae = [aɪ̯], ei = [eɪ̯], oe=[ɔɪ̯], au = [aʊ̯], eu = [ɛʊ̯], ui = [ʊɪ̯]. Ne diphthongi pronuntientur, diaeresis super secundam vocalem additur: aes (gen: aeris) versus aër (gen: aëris), heros (pl. heroës).

Lingua etiam vocales breves a longis distinguit. Antiquitate et apud multos huius diei locutores, vocales longae apicibus super litteras monstrantur: breves enim scribuntur a, e, i, o, u, y, et longi á, é, í, ó, ú, ý. Sunt quoque hodie qui macris vocales longas indicant scribentes: ā, ē, ī, ō, ū, ȳ.

Praeceptum Latinum, quo syllabarum accentus in dictibus polysyllabis determinetur, est hoc: 

Cum vocalium longitudo tantum in accentu determinando et in ablativo casu interdum distinguendo refert, sunt scriptores qui praecipue vocales longas apicibus macronibusve monstrent, cum in paenultimá vel ultimá syllabá cadunt (quod hác in clausulá monstrátur). Alii scriptores, sicut Arcadius Avellanus, solos accentus ipsos apícibus denotavérunt cum extra paenúltimam sýllabam caderent (quod hac in cláusula monstratur).

Sicut linguae Graecae, sunt Latinae declinationes. Pro paradigmate nomina numerata sunt in declinationes et verba in coniugationes. In sententiis, voces sic ordinari solent: 

Quia nomina et pronomina declinantur, munus eorum casu patefit, et dictionum ordo in sententiis variare potest. More Latino, dictiones notabiles in initio vel fine sententiae ponuntur.

Nomen substantivum est pars orationis quae sive rem, sive hominem, sive locum sive notionem nominat, et per se intellegitur:

Paene omnia nomina Latina declinantur, ut ea simul designent: 

Paradigmata substantivorum divisa sunt in quinque declinationes, pro terminatione casus ablativi: a, o, i, e, u

Quod ad casus grammaticos spectatur:

Nomen adiectivum dicitur nomen, quo rei vel rerum qualitas et numerus indicetur:

Sicut qualitas et numerus haud separatim exsistere intellegitur, tamen adiectivi exitus necessario adaptatur ad substantivi descripti genus, numerum et casum. Latine autem plurima nomina numeralia sunt indeclinabilia.

Adiectivi sensus ab adverbio et nomine casu ablativo et genetivo adaptatur, ubi ablativum saepe formatur vel ex supinum, e.g. mirabile dictu.

Adiectiva ex nominibus substantivis et verbis derivantur, suffixa ad themata addendo, sicut -ulus, -culus, -osus, -tus, -eus, -alis, -arius, -orius, -ilis, -anus, -ensis, -inus, -eius, -icus, -ax, -idus, -ivus, -tivus, -ulus, -uvus, -ilis, -bilis, -tilis, et cetera. Participium specialiter dicitur adiectivum ex verbo formatum, quuod actionem quandam ad subiectum attribuit, e.g. faciens, factus, facturus. Ob naturam suam verbalem, haec adiectiva saepe argumenta casu ablativo, accusativo, et dativo additiva petunt, secundum consuetudinem verbi.

Adiectiva generaliter tres gradus comparationis admittunt:

Ut substantiva comparentur, mos est adhibere: 

Exempli gratia Ille est maior fratribus suis = Ille est maior quam fratres sui.

Pronomen pars orationis est, quae rem, locum, aut hominem numquam per se nominat, sed nominis loco in sententiis adhibetur. Sicut nomina, pronomina pro numero, genere et casu declinatur.

In lingua Latina, omnia pronomina ex adiectivis ori putatur. Multa adiectiva enim saepe vim pronominalem in orationibus praebent.

Verbum temporale sive verbum est pars orationis, quae actionem vel qualitatem rei praedicat. Quod verbum Latinum per eius coniugationem subiectum quoddam necessario implicat, verbum est unica orationis pars, quae perfectam orationem sola constituere potest.

Verba Latina coniugantur, ut ea simul designent: 

Paradigmata verborum in partes quattuor, coniugationes vocatas, divisa sunt pro terminatione infinitivi praesentis -āre, -ēre, -ere, -īre. 
Ut verba Latina ampliter declinentur, saltem studendae sunt hae quattuor verbi terminationes: indicativi praesentis primae personae, infinitivi praesentis, infinitivi perfecti, supini, e. g. :

Ut verba irregularia, sicut sum, possum, eo, etc. declinantur, plures terminationes discendae sunt.

Adverbium est pars orationis quae actionem describit, verborum vel adiectivorum. Adverbia respondunt ad quaestiones: quomodo? cur? quando? ubi? Exempli gratia, in oratione Puer bene legit., adverbium bene actionem verbi legit describit. Adverbium etiam potest adverbium describere, e.g. in oratione Id multo bene est, multo bene describit.

Latine adverbia creare possumus libenter nominis adiectivi exitum mutando. Exempli gratia exitus -us in exitus -e aut -im mutatur, cum adiectiva primae declensionis habemus; et exitus -is in exitus -e aut -iter mutatur, cum adiectiva tertiae declensionis habemus. Videntur igitur: malus→male, seperatus→seperatim, facilis→facile, felix→feliciter.

Praepositiones sunt partes orationis indeclinabiles nomini, vel praenomini praepositae, quae affinitatem quandam inter ea indicant. Lingua Latina quadraginta et tres praepositiones habet.

Plurimae praepositiones ex adverbiis ortae sunt. Multa adverbia funguntur ut praepositiones, sicut palam et clam. Et nonnullae praepositiones quoque vim adverbialem interdum habent, e.g. Circum eo, Ante eo, et Propter eo. Interdum possumus idem dicere vi adverbiali ac vi praepositionali, e.g. illo propter (propter ut adverbium) = propter illum (propter ut praepositio).

Coniunctio est pars orationis, quae alia elementa grammatica coniungit, dum relationes grammaticae inter ea praeservantur. Aliae coniunctiones ex adverbiis ortae sunt, aliae ex pronominibus relativis praepositionibus ligatis. Nonnulla quidem adverbia Latina simul ut coniunctiones funguntur, sicut vel, ubi, ne, nec, et quam.

Lingua Latina est fundamentum

Lingua Latina aliquando in cultura populari (ut seriebus televisificis, pelliculis, libris, et ceteris) videtur, primum in genere phantasmate mediaevali, et similibus, ubi saepe ut lingua magica adhibetur, exempli gratia ad incantandum aliquem aut aliquid. Ut lingua magica audiri potest exempli gratia in serie telvisificaThe Vampire Diaries ('Diaria Vampyrorum'; 2009–praesens).

In Lost ('Perditus'; 2004-2010), serie televisifica litterarum mysteriae populus est, qui Anglice The Others (Alii) appellatur, et Latina lingua utitur.

Paulum linguae Latinae in Star Trek ('Iter Stellare'), universo ficto, auditur. In parte cinematographica The Game ('Ludus') seriei televisificae  ('Iter Stellare: Proxima Aetas'), brevis conversatio inter Wesley Crusher et Ioannem Lucium Picard auditur:

Etiam sunt sententiolae Latinae scriptae usitataeque in universo ficto:

Plures tituli partium cinematographicarum Latini sunt:

In Stargate ('Astrorum Porta') universo ficto, vita extraterrestris prudens est Alteri appellata. Ut nomen dicit, linguam Latinam loquuntur, sed non nostram; aliam versionem linguae cuius linguam Latinam archaicam agit. Stargates (Astrorum Portae), quae in universo ficto videntur, Alterorum aedificabantur a pluriis millionibus annis.

Alteri duabus partibus consistunt: Anquietate ('antiquitas' Latine), Anglice autem (The) Ancients, antiqui, appellatur, et Oris ('di'), qui Anglice Ori (['ɒraɪ]) appellantur. Antiquitas in galaxiis Via Lactea et Pegaso (galaxia in constellatione Pegasi sita) habitabant, et in indicto galaxia Dei habitabant.

Certo tempore antiquitas nobis hominibus terrestribus linguam suam dabat, quae tempore procedente ad nostram linguam Latinam evolvebatur.




#Article 120: Latium (195 words)


Latium (Italiane Lazio) est regio administrativa Italiae, circiter 5.870.451 incolarum, in Italia media sita, cuius urbs maxima et capitalis est Roma. Eadem fere regio Latium iam ab antiquis appellata est. 

Latini a Latio nomen ceperunt, quod Latium habitabant, vel Latium a Latinis. Nam cum Roma subegit Volscos, in eorum agris qui deinde in finis Latii Adjecti nominati sunt, colonias latinas Circeos, Norbas, Setias, Signias, Soras condidit, ac civitates cum suffragio Antium, Tarracinas, quae dicuntur coloniae maritimae. Itaque in Latio enim continentur agri coloniarum latinarum et civitatum sine suffragio apud Romam velut Horta, Nepet, Sutrium.
Iam antiquae Romae temporibus haec regio Latium appellabatur. Fines autem eius mutati partim sunt cum, Mussolinio tyranno regente, provinciae modernae quattuor institutae sunt quae in Latio moderno Rei Publicae Italicae nunc continentur (vide indicem provinciarum).

Latium limites habebat inter Etruriam, Umbriam, Samnium et Campaniam et Mare Inferum (vel Mare Tyrrhenum), cuius pars septentrionalis a Latinis colebatur. 

Hodie Latium finitimum est Tusciae, Umbriae, Aprutio, Campaniae et duabus regionibus quibus nomen latinum deest, italice Marche et Molise.

Finibus Latii inclusa est civitas Vaticana.

et cetera.

et cetera.

Via Appia, Via Aurelia, Via Cassia, Via Flaminia, Via Latina, Via Portuensis, Via Salaria, Via Valeria




#Article 121: Martinus Lutherus (325 words)


Martinus Lutherus fuit professor theologiae Christianae, presbyter, auctor, compositor, monachus Ordinis Sancti Augustini Germanica, et unus e personis reformationis maximi momenti. 

Lutherus monachus factus est anno 1505 apud Augustianos Erfordienses. Dum in quodam monasterio degebat, cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum in Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legeret (Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet), denique intellexit salus solum Dei donum esse (confer infra doctrinam).

Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.

Anno 1517, tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.

Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliorum in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.

Cum Lutherus mortuus esset, haec verba ab eo scripta et in mensa posita a Iohanne Aurifabro inventa sunt:

Lutherus dixit hominem non operibus, sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.

Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus agnoscit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri.




#Article 122: Lingua Estonica (133 words)


Lingua Estonica mille ferme milliones hominum loquuntur, praesertim in Estonia, quae terra parva Europaea ad Mare Balticum iacet. Estonica una ex linguis familiae Finno-Ugricae, habet quindecim casus, nullum genus, nullos articulos grammaticos. Utitur variis litteris cum notis diacriticis, sicut õ, ä, ö et ü.

Litterae Estonicae sunt:

A B D E G H I J K L M N O P R S T U V Y Õ Ä Ö Ü 

a b d e g h i j k l m n o p r s t u v y õ ä ö ü

Praeterea quaedam litterae adhibentur in nominibus ex aliis linguis oriundus:

C F Q Š Z Ž W X Y

c f q š z ž w x y

Ecce exemplum nominis raamat (liber) declinationis:

Ecce haec numeralia Estonica:




#Article 123: Londinium (1243 words)


Londinium (Anglice: London, []) est urbs capitalis Angliae et Regni Britanniarum omnis, eodemque tempore maxima et frequentissima Britanniae regio metropolitana, atque maior industriae humanae sedes. Historia huius urbis per duo millennia durat quia revera a Romanis condita est, qui hunc situm Londinium appellabant. Urbis cor—antiqua Londinii Urbs, saepe milia passuum quadrata dicta, districtus ad aerarium pertinens—fines mediaevales magna ex parte retinet. A saeculo undevicensimo, nomen Londinii etiam ad metropolim pertinet quae circa hoc cor crevit. Temporibus hodiernis, plurimum huius conurbationis regionem Londinii figurat et administrativam maioris Londinii regionem, cui sunt Demarchus et conventus  vocibus populi Londiniensis electi.

Londinium est praestans urbs orbis terrarum , maxima mundi sedes aeraria cum Urbe Novo Eboraco, et habet maximum GDP urbanum in Europa. Media urbs est sedes plurimum civitatis summarum centum societatum (FTSE 100) et plusquam centum Europae 500 maximarum. Londinii pondus erga civilem rationem, res aerarias, educationem, oblectamenta, media accumulata, habitum, artes, et culturam ad summam eius gloriam universam auget. Id est maior studii locus domesticorum externorumque salutatorum. Id fuit situs Olympicorum Aestatis 1908 et 1948, et erit situs ludorum Aestatis 2012. Id quattuor Situs Patrimonii Mundi continet: Turrim Londiniensem; regales hortos botanicos Kewenses; situm qui palatium Westmonasteriense, abbatiam Westmonasteriensem, templumque Sanctae Margaritae comprehendit; et historicum Grenovici locum, ubi Regium Observatorium circulum meridianum Grenovicensem (0° longitudinis) et GMT designat.

Orthographia nominis Londinii multis modis datur. Romani a principio Londinium scripserunt: sic Tacitus infra verbatim citatus, Itinerarium Antonini et inscriptiones multae; taliter Graece Ptolemaeus . Auctores tardiores et mediaevales aliter scripserunt, inter quos enumerare oportet Ammianum Marcellinum qui Lundinium, Bedam venerabilem qui Lundonia scripsit, alios posteriores qui Londonia et Londonium, alios etiam recentiores qui Londinum. Linguis postromanis Cambrice Caer Lundein scribitur, Anglosaxonice Lundenburg, Lundenceaster atque on Lundene, lingua Anglica media Lundin, lingua Anglonormannica Lundres.

Originem praeromanam huius nominis haud pro certo dare possumus, etiamsi Eilert Ekwall, nullo dubio expresso, e radice Celtica trahit *londo- ('fortis, animosus'; cf. lingua Hibernica antiqua lond-) per nomen sive hominis cuiusdam Celtae sive tribús praeromani.

Nomen Augusta apud auctores Romanos posteriores reperitur inter quos Ammianum Marcellinum et haud dissimiliter scriptorem cosmographiae Ravennatis. Ita anno circiter 400 secundum Notitiam dignitatum Londinii in urbe operam dedit officialis quidam praepositus thesaurorum Augustensium.

Nomina ficta huius urbis necnon etymologiam fictam evolvit medio saeculo decimo Galfridus Monemutensis isto libro quem intitulavit Historia Regum Britanniae. Ibi narrat urbem a Bruto Troiano, Aeneae pronepote, conditam et ad honorem proavorum Troia Nova appellatam, nomenque hoc graduatim in Trinovantum commutatum. Regem deinde Londiniensem Lud novum nomen huic urbi dedisse Caer Lud ('castrum Lud'), postea in nominibus Cambrico, Latino et Anglonormannico mutatum; eundem Lud iuxta portam Londiniensem Ludgate sepultum esse. Haec narratio cum rebus alibi notis connectitur. Trinovantes re vera fuerunt tribus vel civitas regionis Londiniensis in Britannia praeromana; appellationem autem Trinovantum Galfridus ipse ut videtur finxit. Brutus Troianus iam a Nennio anno circiter 900 conditorem Britannorum, qui ab nomen populi et insulae traxerint, fuisse adseveratur. Lludd Llaw Ereint, scil. Lludd manibus argenteis, fuit heros mythologiae Cambricae, sed Galfridus falso nomen eius cum nomine urbis Londinii coniunxit.

Nomen huius loci praeromanum esse fere omnes confitentur, sed archaeologi nihil usque adhuc reppererunt quo monstrari potest Londinium ante aevum Romanum conditum vel habitatum fuisse. Britannia a Romanis, principe Claudio, ab anno 43 conquisita, Camuloduno statim ad dignitatem coloniae et officium praesidii administrationis provincialis erecto, Londinium ad Tamesis fluminis traiecto intra paucos annos conditum esse haud dubitare licet. Oppidum iam anno 47 aedificabatur: canalem enim ligneum, iuxta viam urbanam Romanam olim positum et sub prima ad viam hodiernam Poultry domo effoditum, ex arbore hoc anno caesa sculptum esse a dendrochronologia constat. Britanni rebellatores, Boudica reginá, oppidum novum anno 60 destruxerunt, sicut Tacitus narrat:

Urbs restructa rapide crescebat. Eo saeculo I exeunte vel II ineunte praesidium praefecti provincialis constitutum est. Saeculo II exeunte moenia urbis aedificata sunt quorum fragmentum etiam hodie monstrantur. Memoria moeniorum nomine viae hodiernae London Wall (moenia Londiniensia) servatur. Basilica omnium urbium transalpinarum maxima Londinii in urbe constructa est. Ibi fuerunt Mithraeum aliaque templa nonnulla et thermae.

Intra moenia Londiniensia anno 296 milites imperatoris Constantii Chlori mercenarios Francicos usurpatoris Allecti, qui urbem vastabant, devicerunt et interfecerunt. Iam ante annum 314 episcopatus Christianorum Londinii constitutus erat, unde eo anno episcopus Restitutus ad Concilium Arelatense profectus est. Bellis autem tam civilibus quam externis saevientibus aedificia Londinii publica iam saeculo IV exeunte delapidabantur. Romani e provinciis Britannicis omnibus annis circiter 408/410 recederunt.

Paulo post migrationes Anglorum et Saxonum vicus mercatorius, nomine Lundenwic, extra moenia Romana ad ripam Tamesis iuxta viam quae hodie The Strand ('ripa') appellatur iam saeculo sexto exeunte crescebat. Ruinas et sepulturas huius aevi archaeologi sub foro Covent Garden appellato reppererunt.

Anno 604 episcopum Mellitum ab Augustino Cantuariensi missum recepit Saberhtus rex Orientalium Saxonum, quorum metropolis (ait Beda) Lundonia civitas est, super ripam praefati [Tamensis] fluminis posita, et ipsa multorum emporium populorum terra marique venientium. Londinii eisdem annis, Saberhto in religionem Christianam baptizato, ecclesia cathedralis Sancti Pauli condita est.  

Londinium est multis domibus publicis, scilicet cauponis sive tabernis, celebre.

Ferrivia subterranea metropolitana Londiniensis (Subterranea Londiniensis) est omnium vetustissima toto in orbe terrarum. Sermone cottidiano tube ('tubus') pro sua forma rotunda etiam appellatur. Praeterea, celebria laophoria rubra duobus pontibus instructa sunt quae non solum Londini sed toto in regno Britannico invenitur. Nuper quidem administri etiam laophoria emerunt uno solum ponte instructa, 18 metra longa, apud DaimlerChrysler societatem autocineticam facta.

Sicut Britanniae meridianae fere omni, urbi Londinio clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 7° atque mensibus Iulio et Augusto 19.5°, minima inter 4.5° et 15.5°, maxima inter 8.5° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −16.1° in regione suburbana Northolt mense Ianuario 1962, maxima extrema 38.1° iuxta Kew mense Augusto 2003, quo anno sub aestate calidissima temperatura media dies sibi insequentes quattuordecim supra 30°, elevata est, duos dies etiam 38°, centenis hominum eis diebus propter calorem mortuis; pluviis (iuxta aëroportum Heathrow verificatis) mense Februario ad 41 mm tantum, mense Octobri ad 68 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 109, mense Augusto 7.5, mense Ianuario 11; horis solis fulgentis (ibidem relatis) mense Decembri 52, mense Iulio 212, per annum totum 1 632.

Limites urbis Londiniensis a temporibus antiquis usque hodie paucissime mutatae sunt. Regiones igitur circumiacentes, saeculis recentioribus graduatim in suburbia conversae, ab initio sicut paroeciae rurales administratae sunt sub comitatibus Surria, Cantio et Middelsexia; quibus addere oportet urbs libera seu libertas Westmonasteriensis. Anno 1855, opera administrativa regionum suburbanarum atque urbium Londinii et Westmonasterii consessu novo assignata sunt, nomine Metropolitan Board of Works. Qui labores suos usque ad annum 1889 continuavit. Eo anno comitatus, formá similis atque comitatús Angliae omnis, munus administrationis metropolitanae suscepit, cuius senatus London County Council (Consilium Comitatús Londiniensis) appellatus est. Territorium totum huius novi comitatus in burgos metropolitanos divisum est, successores paroeciarum ruralium anteriorum. Formam burgorum metropolitorum limitesque comitatús Londiniensis, colore roseo pictae, in tabula adiuncta videntur.

Anno 1965, urbe per quinque et septuaginta annos fere continuo aucta, terrae Comitatus Londiniensis cum urbe Londiniensi et Middelsexia tota regionibusque Essexiae, Cantii et Surriae limitaneis in novum comitatum administrativum incorporatae sunt sub auctoritate Greater London Council (Consilium Londinii Maioris). Cuius territorium (urbibus duabus exceptis) in triginta burgos departitum est, cuius formas, numeris distinctas, in eadem tabula videre licet. Concilio Londinii Maioris anno 1986 abolito, ab hoc anno urbes et burgi Londinienses singuli sine intermedio sub regimine Britannico terras suas administraverunt usque ad annum 2000. Inde hodie usque concilium novum, nomine London Assembly, res administrativas Londinienses regit, ad cuius caput stat praefectus a populo electus.

 




#Article 124: Liber nubeculatus (118 words)


Liber nubeculatus, libellus pictographicus, commentariolus nubeculatus, vel commentariolus comice pictus, est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex nubeculis, quae diverbium super personas colloquentes continent.  Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.

Series librorum nubeculatorum studiosis antiquitatis nota est Asterix, a Renato Goscinny scripta et Alberto Uderzo picta, quae bellum inter Romanos et Gallos comice tractat. Cuius aliquos libros Carolus Rubricastellanus in Latinum vertit.

Anime Iaponica in forma libri nubeculati edita manga nominatur.

Libri nubeculati longiores etiam mythistoriae graphicae dici possunt.

Libri nubeculati saepius de superheroibus tractant, ut Superman.  Sunt alii qui fabulas animalium continent, ut Michael Mus.  Alii de personis ordinaribus tractant, ut Archie;  mythistoria Commentarii de Inepto Puero talis est.




#Article 125: Littera (359 words)


Littera  in quolibet alphabetico scripturae systemate est graphema, sicut in abecedario Graeco suisque progeniebus. Quaeque littera in lingua scripta usitate cum uno phonemate (sono) in dicta linguae forma consociatur. Signa in aliis scripturae systematibus scripta melius appellantur syllabogrammata, quae syllabam denotant, aut logogrammata, quae verbum vel locutionem denotant.

Litterae, ut signa quae orationem segmentariam designant, cum phonetica consociantur. In alphabeto prorsus phonemico, unum phonema uná litterá designatur, sed in historia et usu, litterae saepe plus quam unum phonema designant. Pares litterae quae unum phonema designant appellantur digrapha; Latine, ph si idem atque f sonat digraphum est. Unum phonema etiam tribus litteris ostendi potest, appellatis trigraphis; exemplum est coniunctio sch in typis Theodiscis.

Littera cum plus quam uno phonemate fortasse consociatur cum phonema ex litteris adiectis vel etymologia verbi pendet. Exempli talium effectuum positionalium gratia, littera Francogallica c enuntiatur [k] ante a, o, u (in verbis sicut cale, conte, cuire), sed [s] ante e et i (cent, cité).

Cuique litterae est nomen. Haec nomina inter se differunt linguá, dialectu, historiá. Littera Z, exempli gratia, usitate appellatur zēta, ex nomine Graeco zēta (Allen 1978:114). Anglice autem z dicitur zed in omnibus regionibus ubi homines Anglica utuntur praeter Civitates Foederatas, ubi nominatur zee.

Litteris, ut elementis abecedariorum, ordines praescriptas sequuntur. Quisque ordo appellatur ordo alphabeticus. Scientia quae artem litterarum verborumque in variis linguis ordinandorum digerendorum cognoscit est conlatio. In lingua Hispanica, exempli gratia, ñ et n sunt litterae separatae.

Litteris etiam sunt valores numerici; sic numeri Romani et litterae aliorum scripturae systematum. Plurimis linguis hodiernis numeri Arabici usitate contra litteras adhibentur.

Litterae ut verba etiam adhibentur integra; Latine inveniuntur a (scilicet ab) et e (sc. ex) et i (ex verbo ire) et o (particula ista vocativa).

Litterae Latinae sunt:

Medio aevo et novo aevo littera v etiam u scripta, ergo uerbum = verbum, uita = vita, uulpes = vulpes, renouatur = renovatur, nouum aeum = novum aevum. Sed litteris capitalibus semper littera V scribenda est, ergo Vnde = Unde, Vlpia = Ulpia, Vsus = Usus, Vrsus = Ursus (Vide normas orthographiae et orthotypicae Latinae editae ab Academia Latinitati Fovendae anno 1990.)

Isidorus Hispalensis de litteris Latinis (Etymologiarum sive originum, libro I) scripsit:




#Article 126: Lingua Anglica (694 words)


 
Lingua Anglica est lingua subfamiliae linguarum Germanicarum occidentalium familiae linguarum Indoeuropaearum.

Potestatis Britanniarum regni et Civitatum Foederatarum per saecula ab XVIII ad saeculum XXI in rebus oeconomicis, militaribus, et culturalibus certeque dubio vel verbo vel actu colonialismi causa, lingua Anglica fere ubique terrarum dispersa est. Quamobrem lingua Anglica est lingua materna tertia in usu, secundum Mandarinicam et Hispanicam, et facta est lingua franca hodierna. Multis in civitatibus sui iuris, etiam ubi lingua Anglica non est lingua publica, programmata televisifica et pelliculae, quae maxima parte ex America exportantur, vocibus non transmutatis transmittuntur, quorum spectatores, etiamsi sua lingua legentes, linguam Anglicam a pueritia auscultant.

Origines linguae Anglicae omnino sunt Indoeuropaeae. Cum saeculo quinto Angli in insulas Britannicas primum invadere coeperent, dialectus Britannicae et linguae Goidelicae multae cum acrolectibus linguae Latinae adhibebantur. Linguae et dialectus Anglorum, hodie omnes una sub lingua Anglica antiqua ordinatae, cum linguis indigenis aliquomodo commiscentes, gradatim usu superaverunt. Vicingi intulerunt suam linguam saeculis octavo et nono.

Normanni invaserunt anno 1066, qui annus est quasi initium historicum transitioni ab lingua Anglica media in hodiernam. Lingua Normannica structuram vocalium linguae Anglicae mediae omnino mutavit et Normanni suam orthographiam ad linguas scribendas imposuerunt. Normanni quoque intulerunt linguam Latinam secum rursum in Britanniam, nam lingua Latina fuit eo tempore lingua franca et omnis Europae lingua academica. 

Lingua Anglica hodierna medio saeculi sexti decimi fere perfecta est. Fabulas Gulielmi Shakespearii, circum initium saeculi septimi decimi scriptas, locutores linguae Anglicae ut lingua materna magna parte intellegere possunt; lexicon satis dissimile est, syntaxis grammaticaque parum.

Lingua Anglica putatur habere plus verborum omnium linguarum, plus quam 500 000 verba, terminis technicis exceptis, plus quam 1 000 000, inclusis.

Homines lingua Anglica hodie non utuntur in Anglia sola, sed etiam in Hibernia, Scotia, Cambria, Civitatibus Foederatis Americae, Canada, Australia, Nova Zelandia, Iamaica, Africa Australi et aliis partibus Africae, Indiae, et nonnullis Asiae regionibus. 

Vide: Lingua Anglica Antiqua

Lingua Anglica Atiqua a linguis Germanicis oritur, quas dicebant nationes Germanicae quae in Angliam a saeculo 4 ad saeculum 6 immigraverunt. Anglia a Vicingis saeculis nono, decimo, undecimoque populata, lingua Anglica a lingua Nordica antiqua attacta est. Anglia a Normannis ab anno 1066 victa, lingua Francogallica lingua regia et legitima facta est. Lingua Anglica quotidiana ita plurimas verbas Francogallicas sumpsit, quarum origo saepe erat Latina; exempli gratia, court, chivalry, castle.

Litteris artiisque renatis, scriptores Anglici plurima verba Latina acceperunt (exempli gratia, habitat, memento, dictum). Tribus ergo fontibus (Germana, Francogallica, Latina) ita in unum confluentibus, lingua Anglica hodierna saepe praebet tres verba, Germanicum Francogallicum Latinum, ad rem unam designandam. Exempli gratia: ask (ex fonte Germanico), question (ex Francogallico), et interrogate (ex Latino), quae omnia 'rogare' significant. Praeterhac, sunt verba quae lingua Anglica ter mutavit, videlicet reason (Francogallice raison, ex Latino verbo ratio(nem)) simul cum ratio (verbum Latinum tardius usurpatum). Etiam aetate nostra verba quaedem Latina in linguam Anglicam accipiuntur, exempli gratia computer (ex computando).

Hodie constat plus quam dimidiam partem verborum Anglicorum ab origine Francogallica vel Latina vel Graeca ortam esse; verba tamen quotidiana Germanicae originis, sicut the, father et home, frequentius dicuntur.

Cum linguis Anglica antiqua, Saxonica, Frisica, Theodisca, et Batava bracchium occidentale linguarum Germanicarum conformat.

Quod casus Latini efficiunt, efficitur lingua Anglica a praepositionibus, quae indicant relationes inter verba. Positio verborum pergravis est: prima regula syntaxeos Anglici est quod subiectum ante praedicatum, praedicatum ante obiectum poni debet.

Inflexio linguae Anglicae simplicior est inflexione Latina, casus modo tres praebens: nominativum, genitivum, obiectivum. Hic casus obiectivus constat ex casibus dativo accusativo ablativo, quos omnes lingua Anglica antiqua habetur. Obiectivus casus forma differt nominativo in praenominibus personalibus reflexivisque tantum. 

Casus genitivus phonemate /s/ sive /z/ sive // pronuntiatur, littera et diacritica -'s scribitur vel tantum diacritica -', si verbum iam in s terminatur. Id est contractio terminationis genitivae in lingua Anglica media -es.

Distinguitur tamen numerus singularis a numero plurali, eadem cum phonematibus eisdemque cum regulis casus genitivi et quoque in fine verbi. Si verbum etiam in s terminatur, scribitur -es

Casus obiectivus semper praepositionem sequitur.

Pauca verba sunt quae genera habent; interdum putantur automobilia navesque feminine esse generis, quamquam flexione hoc non videtur. In praenominibus personalibus singularibus distinguuntur tria genera: he (ille), she (illa), et it (id).

Initium soliloquii celeberrimi ab Amleto in Amleto, Principe Daniae ludo scaenico dicti:




#Article 127: Lingua Saxonica antiqua (116 words)


 
Lingua Saxonica antiqua temporibus antiquis dicebatur in septentrionali parte Germaniae. Linguis Cimbrorum et Teutonorum similis erat. 

Post extinctionem Imperii Romani Angli et Saxones Britanniam invasuerunt. Hic lingua Saxonica in Linguam Anglosaxonicam mutua est. Lingua Saxonica ergo mater linguae Anglicae et linguae Saxonicae modernae constat.

Tantum pauca linguae Saxonicae antiquae monumenta exstant: Aliqua vota baptismalia, quae Saxonibus Carolo Magno iussu profitenda erant, Genesis Saxonica antiqua, cuius tantum fragmenta exstant, et imprimis Heliand, opus epicum, quod vitam Iesu Christi Germanicas heroum fabulas sequens narrat. Reliqui fontes rari plerumque sunt versiones ex lingua Latina et ideo verbis terminati.

Praeterea litterae plerumque non a Saxonibus, sed a Francis aut Bavariis conscriptae sunt, qui forsitan linguae Saxonicae non satis gnari erant. 




#Article 128: Linguistica (364 words)


Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant. 

Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat. 

Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet. 

In linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur: 

Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint. Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.

In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit.




#Article 129: Lutetia (1256 words)


Lutetia Parisiorum, tempore mediaevali etiam Parisius (indecl.; Francogallice Paris), est caput et maxima Franciae urbs. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') et meridianam (rive gauche 'ripam sinistram'). 

In ipsa Lutetia urbe, quae ex viginti circumdariis exstat, 2thinsp;229thinsp; 621, in agglomeratione 12thinsp; 405 thinsp;426 incolarum die 1 Ianuarii 2013 habitabant. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, quae non ad Lutetiam urbem pertinent.

Lutetia una cum Londinio et Novo Eboraco inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeoconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC hospitium praebet.

Nomen loci in fontibus antiquissimis Graecis ad lucum referet, et  et  esse constat, Latinis Lutetia vel Lutecia. Caesar Lutetiam Parisiorum semel refert, Ammianus semel plenius Parisiorum castellum, Luticia nomine, Ptolemaeus  et  semel Luticia Parisiorum, e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenum Lutetia Parisiorum fuisse. Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igitur A CIV PAR in miliario Romano reperiuntur, scilicet 'a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia'. Alibi locativum habemus apud Parisiam civitatem. Forma Parisiis mox reperitur, qua intellegitur in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae. In fontibus mediaevalibus saepissime Parisius verbum indeclinabile adhibetur. Aevo autem Renascentiae, editores aliqui Parisiis se libros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes, Lutetiae. Nomen adiectivum Parisiensis hominibus, dioecesi, universitati, archidioecesi, conciliis semper attribuitur. Et in lingua Gallorum Lutetia dixit 'locus paludis'.

Sententiola urbana est Fluctuat nec mergitur, quae in insigni videtur.

Media urbs 65 metra supra maris aequor eminet. Undique magnis silvis cingitur, quae recuperationem populo commodant.

Urbis rus superficiem 105.4 chiliometris quadratis habet. Locus supremae altitudinis in terminis urbis est 129 metorum, in Monte Martyrum situs.

Tempestas Lutetiana praecipue sicca est. Mediocris temperatura est 10.6° C.

Mensis Iulius est calidissimus, quo 18.0 gradus Celsius, frigidissimus Ianuarius, quo 3.4° Celsius mediocriter metiri solent. Plurimum mense Iunio pluit, dum 65 millimetra est imbri altitudo mediocris, minimum mensibus Februario Aprilique, dum 45 millimetra imbri cadunt.

Ab anno 1790 Lutetiae exstetit praesidium praefecturae Sequanae, quae anno 1968 destituta Lutetia fit urbs, commune, eodem tempore et praefectura cuius nomen est Ville de Paris ('Urbs Lutetiae'). Commune Lutetiae in circumdaria viginti dividitur, quorum index inveniri potest in pagina Circumdaria Lutetiae. Omne circumdarium in quattuor compitis in pagina Compita Lutetiae enumeratis subdividitur.

Ad occidentalem partem regionis, ubi hodie stat Lutetia, oppidum constructum est saeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminis Sequanae, aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) in insula. Locus recentissime ab archaeologis repertus est, habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribus Nemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicunt, nisi quod C. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno 53 a.C.n. advenit, Lutetiam Parisiorum refert. Anno sequente, rebus novis in civitatibus Galliae commotis Labienoque in flumine ad Lutetiam navigante, dux GallidusCamulogenus Lutetiam (oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae) incendi pontesque rescindi curavit, sed mox in proelio debellatus est. Hoc oppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, in insula aut Civitatis aut S. Ludovici positum.

Hac re incerta manente, sub Imperio Romano urbs Lutetia e novo aedificata est, metropolis civitatis Parisiorum in provincia Gallia Lugdunensi, partim in insula civitatis, partim ad ripam Sequanae sinistram collocata ubi via a Burdigala et Cenabo ad septentriones tendens descendit e monte nobis Sanctae Genovefae cognito pontesque duos attigit, qui ripam sinistram ad insulam et istam ad ripam dextram coniungunt. Novae urbis haec via factus est cardo maximus, cuius vestigiis superiacet Via Sancti Iacobi hodierna. Romani forum, tres thermas, aliaque aedificia publica creaverunt ad ripam sinistram: ruinae thermarum iuxta Museum Cluniacense visitari possunt. Aquaeductus e collibus meridianis aquam ferebat. Amphitheatrum extra urbis limites orientem versus iacebat. Templa autem et crepidines, fortasse cum aliis aedificiis, in insula posita sunt. Ibi Tiberio regnante nautae fluminis Sequanae, se NAVTAS PARISIACOS appellantes, cippum lapideum deis Romanis et Celticis et praecipue IOVI OPTVM MAXSUMO (Iovi Optimo Maximo) dicaverunt, cuius maior pars saeculo duodevicensimo ineunte sub ecclesia Nostrae Dominae reperta est.

Urbs cito crescere coepit: hinc enim eadem via ad septentriones porrexit usque ad Augustomagum et Samarobrivam provinciasque Galliam Belgicam, Germaniam Inferiorem et Britanniam. Hinc etiam super flumen nautae Parisiaci faciliter ad Rothomagum descendebant et usque ad oram Oceani Britannici. Saeculis autem tertio et quarto, rebus politicis incertioribus factis et itaque urbe insulari muris novis cincta, regiones ripae sinistrae fortasse minus habitatae erant: in illis muris lapides cippi nautarum inserti sunt. Itaque Iulianus, qui, dum Alemannos Francosque debellavit, ab anno 355 ad annum 360 Lutetiae mansit ibique Augustus acclamatus est, urbem insularem sicut ipse vidit ita descripsit:

Multi reges e Chlodovechi stirpe, etiamsi semper peregrinabant et administratione perenni carebant, Lutetiam ut regni caput elegerunt. Ludovicus VII et Philippus Augustus autem primi fuerunt reges, qui curiam et cancellariam suas Lutetiae manere iusserunt et illic diu vixerunt. Ergo a saeculo duodecimo Lutetia sine dubio caput Franciae est. Ioannes de Hauvilla, poeta istius saeculi, urbem regnumque Franciae his verbis laudat:

Sunt qui putent urbem moris vestis (vel modae, Francice mode) orbis una cum Mediolano caput esse, quia Lutetiae multae sumptuosorum vestium factorum tabernae sunt.
Ibi etiam multa diaria edita sunt, exempli gratia Le Figaro, Libération, France Soir, et Le Monde.

Ferriviae magnae Lutetiam ad urbes Franciae et Europae conectunt. In traminibus grandis velocitatis (TGV) hodie homines e. g. Massiliam (775 km distantem) intra tres horas e Lutetiae Statione Lugdunensi (Gare de Lyon) vehi possunt. Tramen sub Oceano Britannico inter Lutetiae Stationem Borealem (Gare du Nord) et Londinium fere intra tres horas it. E stationibus maximis lineae ad varias Franciae partes extenduntur, e statione Sancti Lazari (Gare Saint-Lazare) anno 1837 coepta ad Franciscopolim et Cadomum, ad Burdigalam et Tolosam, e statione Orientali (Gare de l'Est) usque ad Argentoratum, e statione Austerlitz ad Aurelianum olimque ad Burdigalam, eo autem hodie a statione Montis Parnassi Gare Montparnasse itur, unde et in Britanniam minorem per vallem Ligeris itinera fiunt. Tramina nocturna praecipue e stationibus Austerlitz et Bercy poficiscunt. Ex his stationibus tramina etiam internationalia currunt: e statione Orientali die 1 Iunii 1889 expressum Orientale, paulo antea inceptum, primum a Lutetia sine interruptione usque ad Constantinopolim pervenit. Statio Orsay, propter architecturam magnifica, anno 1900 ad ripam sinistram Sequanae constructa est ad lineas stationis Austerlitz in mediam urbem prolongendas, quo tempore Expositio Universalis Lutetiae frequentabatur; anno 1986 in Museum Orsay conversa est. 

Duos habet urbs aeroportus, quorum maior est Aëroportus Caroli de Gaulle (interdum Roissy nuncupatus), prope septentrionalem urbis partem, ubi aeroplana ad urbes principes totius orbis volant; minor est Aëroportus Orlianus, in suburbiis meridianis situs.

Ferrivia subterranea metropolitana Parisiensis, vulgo brevissime le métro, cuncta die 4 500 000 hominum portat. Lineae quattuordecim enumerantur, quarum antiquissima (Linea 1), Portam Vincenarum orientalem et Portam Maillot occidentalem adnectans, die 19 Iulii 1900 coepta et primum ab Expositionem Universalem frequentantibus adhibita est. Novissima (Linea 14), Bibliothecae Nationalis Francicae aedificium novum attingens, annis ab 1998 ad 2007 constructa est. Lineae metropolitanae stationes habent crebrissimas, metris circiter 548 solum inter se distantes, tempore itineris inter proximis 1 min. 20 sec., nec plura, elapso. Ab anno 1977 lineae quinque, titulo Rete Expressum Regionale (RER) appellatae, additae sunt, quae tramina rapidissima per suburbia et sub ipsa urbe iuxta lineas metropolitanas ferunt. Per ferrivias metropolitanam et RER expeditissime inter stationes magnas et usque ad Aëroportum Caroli de Gaulle itur.

Laophoria per totam urbem die et nocte currunt.

Sectio urbis prope universitatem Compitum Latinum nominatur, quod professores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitates tredecim, inter quas:

Lutetia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus, ex die 24 Novembris 2007, est cardinalis Andreas Vingt-Trois.




#Article 130: Liber Genesis (211 words)


Liber Genesis (Graece , origo; Hebraice  Bərēšīṯ, in principio‬, quo verbo liber incipit) est primus bibliorum Hebraicorum (Thanach) et Veteris Testamenti Christiani liber. Quaestio, quis librum Genesis conscripsisset, multas et varias disputationes incitavit (vide: Thora). 

Secundum prima capitula Genesis, Deus in sex diebus lucem ex obscuritate, Terram, universum totum ex chaos, animalia cuncta, herbas arboresques omnes, et homines primos creavit Adam et Evam, qui propter inoboedientiam expulsi sunt ex paradiso. 

Genesis etiam de Noë eiusque familia narrat ; illi Deus imperavit ut arcam ingentem aedificaret et ex omnium animalium duo utriusque sexus intromitteret quia factus est populi malorum et Deus eos voluit punire diluvio magis quibusdam imbribus.

Deus Abram(Abraham in futuro sit)  peregrinari instruit  ex domo sua relinquenti in Mesopotamia (Iraco hodierno) ad terram Chanaan testamentum faciens proles eius multiplicasti sicut sidera in caelo, quamquam illes in terra aliena oppressiones passuros esse. Deus probavit Abraham postulando Isaac immolare. Abraham transfixurus cultro filium suum Isaac, manu retentus est a Deo.

Opinio antiqua Iudaeorum et Christianorum fuit Moysen huius libri auctorem fuisse; hodie autem eruditi discrepant, originem priscam annis 500–450 a.C.n. habentes.

Versus Genesis 1:1–2 saltem tribus modis distinctis in linguas hodiernas conversi sunt.

Vulgata et plurimae versiones in alias linguas primam interpretationem sequuntur, sed nonnullae versiones hodiernae secundae vel tertiae interpretationi favent.




#Article 131: Lacus Bodamicus (268 words)


Lacus Bodamicus seu Lacus Brigantinus (Theodisce: Bodensee ; Francogallice: Lac de Constance) est lacus inter Helvetiam, Austriam Germaniamque.

Sunt partes lacus quatuor:

Rhenus fluvius inter urbem Brigantium et vicum Helveticum Fanum Sanctae Margarethae in Lacum Superiorem fluit. Efflux primus Constantiae est, ubi Rhenus ad Lacum inferiorem fluit, et deinde in Rhenum altum.

Lacus Germaniae partibus Bavaria, Badenia, Virtembergia, Helvetiae pagis Sanctogallum Turgoviaque, Austriae civitate Cisarulana circumiectus est.

Strabo est primus geographicus, qui de lacu nuntiabat. Mela anno circiter 43 de Lacu Veneto (=Lacus Superior) et Lacu Acronio (=Lacus Inferior) scribebat. Plinius maior lacum Lacum Brigantinum nominabat. In medio aevo nomina Lacus Bodamicus et Lacus Constantinus nasciuntur.

 libro 9: proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat.

 libro 3: Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur.

Homines circa 3000 annorum a.C.n. litora lacus primum incolebant. Circa 400 a.C.n. populi Gallorum, Helvetii, Vindelici, et Brigantini invadebant. Romani anno 15 a.C.n. terram circa lacum expugnabant.

Ab Aevo antiquo super lacum navigatio ad commeatum onerarium, piscationem et peregrinationem adhibita est. Naves traiectoriae inter portus Constanciae, Meersburgi, Cornu Sancti Romani et Portus Friderici vehuntur.

Eichenseer, C. (1965). De lacu Brigantino congelatu - Bodenseegefrörne. Constantiae: In aedibus confinium lacus 




#Article 132: Titus Livius (597 words)


Titus Livius (Patavi fortasse anno 59 aut 64 a.C.n. natus; ibidem circiter annum 17 p.C.n. mortuus) est rerum gestarum scriptor tempore Augusti.

De vita Titi Livii nihil fere notum est. Natus Patavi in urbe, quae hodie nomine Italico Padova nota est, bene eruditus esse videtur. Circiter annum 31 a.C.n. (post finem belli civilis) Romam venit, ubi maiorem vitae partem egit (sed sunt, qui dicant eum maiorem partem vitae Patavi degisse). Otiosus in rebus gestis populi Romani scribendis versabatur. Livium, cuius libri publice Romae lecti sunt, mox multi Romani cognoverunt et magni aestimaverunt. Inter admiratores etiam Augustus ipse fuit, etiamsi de re publica regenda non idem senserunt. Immo Pompeianum ab Augusto eum appellatum esse Tacitus tradit. Augustus Livium Claudio, imperatori futuro, magistrum fecit. Livius autem ipse neque publicis neque militaribus magistratibus functus est. Sub finem vitae Patavium revertit, ubi occĭdit.

Titi Livii maximum, sed non unum unicumque opus illi Ab urbe condita libri CXLII sunt. Sicut apud Senecam legimus, etiam de philosophia disseruit dialogis, quos deperditos esse dolemus.

Illi ab urbe condita libri continent res gestas populi Romani inde ab urbe anno 753 a.C.n. condita usque ad Drusum maiorem anno 9 a.C.n. mortuum. CXLII librorum primi decem libri (quibus Livius res ab urbe condita ad annum 293 a.C.n. gestas exposuit) et libri XXI–XLV tantum exstant (quibus ab anno 218 a.C.n. ad annum 167 a.C.n. quae gesta essent, exposuit). Quas quidem res Livius libris illis deperditis evolverit, nisi periochis (i.e., argumentis) quibusdam et excerptis fragmentisque non traditur.

Verisimile videtur Livium 40 annos opus magnum perficientem aliam partem post aliam scripsisse et edidisse. Opus in partes, quae ex quinque aut decem libris constant, divisum est.

Videte exempli gratia partitionem primorum 45 librorum:

Verisimile videtur partes amissas ad aetates hominum praeclarorum spectantes divisas esse, sed utrum Livius opus volens libro 142 finiverit an usque ad librum 150 (i.e., usque ad mortem Augusti) ducere voluerit, incertum manebit.

Livius res gestas annalium modo (i.e., ordinem annorum servans) scripsit. Sicut alii auctores Romani et prodesse et delectare voluit: imprimis exempla singulorum hominum magna virtute praebens mores maiorum laudare et posteris tradere in animo habuit. Ut legentem vel potius audientem moveret, res quasi in scaena peractas ante oculos posuit. Varietatis causa non modo oratione obliqua saepius utebatur, sed brevitatem cum periodis longissimis rotundissimisque etiam coniunxit. Proprietatem quandam verborum Livii Asinius Pollio vituperat, quam patavinitatem nuncupat.

Quamquam non congruit, ut Livii rationem historiae narrandae pro nostrae aetatis mensura aestimemus, tamen in affabre compositis libris eius nonnulla iure reprehenduntur. Procul negotiis publicis vitam privatam vivens interdum ignarus locorum et rerum militarium vel politicarum videtur. Porro verum ipse non investigans a praecessoribus percepit, quae digna, ut traderentur, putavit. Nam  fontes suos non perquisivit, parum vera a fictis diiudicavit. Plerumque auctoritate unius tantum scriptoris nisus res gestas narrat. Ita fides Livii e fide scriptorum adhibitorum cognoscenda est: quorum opera excepto Polybio maxima ex parte nobis non sunt nota. Praeterea alacri animo intendebat ad illam priscam virtutem et severitatem Romanorum, quam in primis saeculis rei publicae liberae animadverti sibi persuasum erat, se avertens, ut ipse dicit a conspectu malorum suae aetatis.

Topica quaedam usitata de origine civitatis Romanae e parvis et accertione et a culmine insequentem decessionem etiam Livius affirmat; sed in dubio est, num principatum Augusti finem futurum esse istius morbi et medelam crediderit.

Utcumque est, libris suis Livius ab urbe condita ubertim Romanis praebuit exempla morum maiorum et specimina virtutum imitandarum itemque vitiorum vitandorum. Suam Romam, suos Romanos posteris tradidit, quam per hereditatem imago huius urbis et idea per saecula formata est. A qua periculum ac temptatio explanationis rerum gestarum in unam tantum causam coniectae haud procul abest.




#Article 133: Logarithmus (412 words)


Logarithmus est functio mathematica , cuius valor indicat exponentem variabilis independentis x ad basim a potentiae, id est: 

      log10(10)   = 1 quia 101 = 10
      log10(100)  = 2 quia 102 = 100
      log10(1000) = 3 quia 103 = 1000

 

Logarithmis possumus multiplicationem in additionem convertere, hoc modo.  Si debemus multiplicare A et B, pone X = productum, hoc est AB = X.  Tunc log(AB) = log(X) (secundum quemlibet basin).  Sed log(AB) = log(A) + log(B).  Ergo si logarithmos addimus, possumus logarithmum producti scire, tunc productum ipsum.  Exemplum:

Quare est log(AB) = log(A) + log(B)?  Si X = log(A), secundum basin b, et Y = log(B) secundum eandem basin, tunc  (per definitionem).  Nunc , sed .  (Facilius est intellectu si X et Y sunt numeri integri;  calculus nobis dicit id verum esse etiam si sint alii numeri reales.)  Et , per definitionem.  Habemus igitur .

Regula remissaria hac ratione utitur.  In linea numerorum spatium inter numeros differentiam repraesentat:  quod 5 - 2 = 6 - 3, spatium de puncto 2 ad punctum 5 idem est atque spatium inter puncta 3 et 6:  est tres pedes.  In regula remissaria, spatium rationem numerorum repraesantat:  quod 6/2 = 3/1, spatium de punctum 2 ad punctum 6 idem est atque spatium inter puncta 3 et 1.  Est ergo scala logarithmica.

Regula duas scalas habet.  Ut 2 per 3 multiplices, mitte 1 in scala superiore prope 2 in scala inferiore.  Tunc 3 in scala superiore erit iuxta 6 in scala inferiore:  spatium de 1 ad 3 in superiore scala idem est atque spatium de 2 ad 6 in inferiore.  Et spatium non est 3 pedes, sed log(3) pedes.

Sunt quantitates in natura quae secundum regulam exponentialem variant, ut Potentia Hydrogenii in chemia, magnitudo terrae motus per scalam Richterianam descripta, magnitudo apparens stellarum in astronomia, Bit in informatica.  Omnes secundum scalam logarithmicam calculantur.  Talis scala utilis est cum valor mensurandus secundum rationem exponentialem auget.

Exempli gratia, si substantia quaedam habet potentiam hydrogenii (pH) 6 et alia habet pH 7, secunda decies plus protona habet quam prima.

Terrae motus magnitudine 5 fere decies maior est quam terrae motus magnitude 4, et fere decies rarior.

Ut supra dicitur, functio  est inversa functionis .  Quod  est functio continua, inversa  quoque est continua.

Possumus etiam logarithmum naturalem definire per integrale:

si x  0, ex qua formula scimus , et functio ln(x) est continua.  Cum x ad infinitatem tendet, ln(x) quoque sine fine auget.  Et ln(1) = 0.  Si 0  x  1, ln(x)  0:




#Article 134: Lignum (173 words)


Lignum est textura dura et fibrosa in multis arboribus inventa. Pro fomiti et materia constructionis centies milia annorum adhibitum est. Lignum est res organica, naturalis fibrarum cellulosarum composita, quae sub intentione est fortis, atque in matrice lignini condita, quod compressioni resistit. Lignum ut xylema secundarium in caulibus arborum aliisque plantis ligneis gignitur. Vivas sustinet arbores, plantarum lignearum facultatem faciens ut eae magnae crescant vel sibi perstent. Lignum se interponit in translationem aquae et nutrimentorum ad folia et alias texturas crescentis.

Verbum lignum etiam ad alias plantarum materias spectare potest quibus sunt proprietates similes, et ad materiem ex ligno, assulis, vel fibra effectam. Multi homines lignum adhibent ut initium ignis faciant et domus aedificent.

Nodus est quoddam genus imperfectionis in materie, quod technicas ligni proprietates adfici potest, plerumque deterius, sed pro effectu oculorum adhiberi potest. In tabula in longitudinem serrá secata, nodus apparebit ut solida et rotundum fere materie (usitate obscurius) circa quam nota materiei relictae fluit, separando et iterum coendo. Intra nodum, cursus notae usque ad nonaginta gradibis a cursu quotidiani ligni variatur.




#Article 135: Lictor (187 words)


Lictor (-oris, m.) Romae olim erat apparitor quidam sive regis, sive magistratus sive imperatoris qui insignia imperii eius, fasces, humero laevo gerebat. Lex vetabat servos lictores fieri 

Lictores magistratus tuebantur atque summovendo vulgo viam eis aperiebant. In ius quoque vocabant quos magistratus citari iubebat vel etiam eos virgis castigabant. In castris supplicium 'more maiorum' sumere eis licebat : poenas dantes ad palum adligabant atque eos virgis caedebant ; postremo si morte damnati erant a magistratu cervices eorum securi frangebant. Intra Urbem contra lex Valeria de provocatione omnibus civibus provocationem a magistratibus ad populum dabat nec quemquam sine iudicio indefensum necare licebat. 
Numerus lictorum cum maiestate imperii variabat : 

Quibusdam sacerdotibus quoque praeibant : flamini diali unus, virginibus Vestalibus unicuique unus ab anno 42 a.C.n. e triumvirorum decreto postquam Vestali cuidam e cena redeunti vis inlata erat.

Lictores ex Etruria Romam tempore regum invecti esse tradebantur. Auctores antiqui lictorem cum ligando coniungebant (confer formulas I,lictor deliga ad palum et I, lictor colliga manus). Si haec etymologia popularis non est, tunc putandum fuisse olim vetus verbum *ligere* a quo suffixo agentis addito lictor factus sit (simili modo legere/lector, legare/legator).




#Article 136: Lingua Sinensis (142 words)


Lingua Sinensis vel Chinensis, interdum mandarina appellata, est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum) et habetur ut singulum verbum idem significans.

Ex dialecto Mandarina Pechinensi, orta est lingua mandarina normalis, late ut nationalis seu communis Sinarum lingua agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In continente Sinensi, Honcongi, Macai plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat universalem communicationis loquelam. Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat nationalem linguam seu regni linguam. At usque lingua normalis Mandarina discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarina normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarina Pechini adhibita.




#Article 137: Lucifer (347 words)


Lucifer est stella Veneris, quae mane ante solem se ostendit; cum noctu apparet, dicitur etiam Vesper. Stella Veneris sic appellatur, quia mane ante solem oritur, quasi lucem ferens. Lucifer enim ille est, qui lucem fert.

Lucifer est conversio verbi Graeci Ἐωσφόρου (qui fert primam lucem) et verbi Φωσφόρου (qui fert lucem). Vergilius, exempli gratia, in Georgicis (III, 324-5) sic stellam Veneris tamquam stellam matutinam praebet:

In libro Isaiae de rege Babyloniae (14,12) dicitur:

Titulus regis  stella matutina Hebraice Helal in Biblia in Lingua Graeca Φώσφορος et Latine a sancto Hieronymo Lucifer translatus est. Postea scriptores Christiani putaverunt hunc locum Bibliorum de diabolo enarrare, et ergo luciferi casum esse sub figuris lapsum diaboli vel Satanas.

Petrus in altera epistula, quam scripsit, ipsi Iesu, qui oriri debet in cordibus fidelium, nomen Luciferi tribuit. In libro Apocalypsis Iohannis, Christus, qui est lucifer, pollicetur se stellam matutinam fidelibus daturum, ut partem habeant claritatis suae.

Praeterea, Christus est lumen gentium, oriens ex alto, cui Pater dedit claritatem ante mundi constitutionem. Sol iustitiae, qui illuminat omnem hominem, Christus, cuius luciferi sidus est figura, maximum splendorem affert universo mundo.

Ecclesia Novi Testamenti hereditatem, quam precibus significat, sine ulla dubitatione adiit.

In maxima christianorum vigilia, dum canit praeconium paschale, diaconus facit de Lucifero mentionem tamquam de Christo:

Praeterea, Ecclesia Catholica non semel in Officio Divino de Lucifero mentionem facit: aliquando uti Christi nuntio, qui adventum eius quasi praeparat; aliquanto uti Christo ipso, qui maximam lucem secum fert:

Ergo, ut videtur, in figuris liturgiae Ecclesiae Romanae, luciferi stella, ut quoddam Christi signum, aut ipse Christus aut Christi lux interpretanda est.

NOVA VULGATA Bibliorum Sacrorum editio, sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II ratione habita, iussu Pauli PP. VI recognita, auctoritate Iohannis Pauli PP. II promulgata. Libreria Editrice Vaticana, 1979.

OFFICIUM DIVINUM, ex decreto sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum. LITURGIA HORARUM, iuxta Ritum Romanum, editio typica altera, vol. III, Libreria Editrice Vaticana, anno MM.

MISSALE ROMANUM, ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Iohannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia, Libreria Editrice Vaticana, anno MMII.




#Article 138: Mathematica (1112 words)


 
Mathematica  (Graece: ἡ μαθηματική (scil. ἐπιστήμη sive τέχνη) a voce μανθάνω 'disco') sive mathematice sive mathesis dicitur doctrinalis scientia, quae abstractam considerat quantitatem variis aspectibus, qui sunt algebraica, geometrica, analytica. Mathematica, quae fundamenta in numeris, logica, et ratiocinatione habet, est lingua physicae et aliarum scientiarum quantitativarum. De mathematica Galilaeus Galilaei scripsit:

Hodie mathematica, tam necessaria in claves RSA securas creandas, partem magnam etiam agit in technologiis diversis, sicut in mercatura, communicationibus, televisionibus, et incolumitate interretiali vigilanda. 

In principio, mathematica creata est ut commercium facilius fiat: ad terram metiendam, ad pretia calculanda, et ad tales res quae sequuntur. Qua de causa in partes tres divisa est mathematica quae, e.g., ad mutationes, structuras spatiaque pertinent: analysis, algebra, geometria. Partes autem mathematicae per aetates variant ob nova reperta et scientiam processam.

Aetate Romana, mathematica multas et diversas disciplinas cohibuit, sicut musicam et astronomiam, quas hodie ut mathematicales non habemus. Exempli gratia, Isidori Hispalensis saeculo septimo scripsit de mathematica:

Iam saeculo XVII, ut a Cartesii Newtonique verbis censamus, autem, soli mathematici dicuntur homines qui methodos novas colunt quantitativas.

 
Mathematici, ut bonae mathematicae exemplar, geometriam classicam a Euclide formulatam diu habent. Euclides enim demonstravit quinque axiomata satis esse de quibus omnia argumenta geometrica per deductionem logicam derivari possunt. De arithmetica quoque Euclides theoremata demonstravit, exempli gratia quot sint numeri primi.

A mathematicis Arabicis Indicisque saecula primum ad septimum decimum, multae contributiones amplae, sicut systema numericum decimale, functiones sinusoidales, et algebra, ad Europam transmissae sunt. Ibi Europae saeculo XVII Renatus Cartesius, cum puncta in spatio a tribus numeris expressit, geometriam et algebram iunxit, geometriam analyticam comperiens, ut hodie omnes agnoscant aequationem

ut circuli aequatio ubi x et y sunt coordinatae planae et R est circuli radius, et similiter alias huius modi aequationes.

Isaacus Newtonus libro Philosophiae naturalis principia mathematica  anni 1687 magnopere mathematicam protulit, monstrando sola tria axiomata (et tantas virum leges) in aequationum mathematicalum forma satis esse ut omnia phenomena physica demonstrentur. Ambo Newtonus et Leibnitius item analysim magnopere protulerunt cum calculus deinde comminiscuntur. Subsequenter Gauss, Eulerus, Lagrange, Hamilton et alii calculum et analysim novis methodis, functionibus, theorematisque etiam protulerunt, functiones exponentiales logarithmicasque, calculum vectoralem, et methodos aequationes differentiales solvendi invenientes.

Algebra incepit in amplificatione quadam de arithmetica, qua symbola loco numerorum substituta sunt, ut plures aequationes vel sententias per unam sententiam repraesentiuntur. Haec methodus reperta est ut perutilis ad problemata solvenda quibus sunt relationes inter ignotas quantitates quasdam in aequationum forma. Ad tales aequationes solvendas, mathematicis deinde mox oportuit novos numeros comperiri, sicut numeros irrationales et numeros complexos; et novas structuras algebraicas quoque e numeris factas sicut vectores, matrices, et tensores. Aequatio celeberrima, quae multos tales numeros simul proponit, est aequatio Euleri

ubi e = 2.71828... est numerus Euleri,  unitas imaginaria,  numerus pi, et 0 est numerus zerum. Postquam tanti numeri novi definiuntur, nova algebrae abstractae disciplina incepta est ut numeros suarum operationum, sicut  et  arithmeticarum contextu abstractiter meditatur et ut condiciones determinentur quibus aequationes algebraicas solvere possumus. Mathematicus Francogallicus Evaristus Galois denique anno 1832 problema magnum supervavit, cum illas condiciones determinavit necessarias sufficientesque ad aequationes polymoniales solvendas solo numeris realibus utendo. Sui labores nobis dederunt fundamentum theoriae Galois, quae pars maior algebrae abstractae est. Galois etiam primus fuit ut nomine grex (Francogallice: groupe) utatur ad collectionem permutationum designandam. Tragice Galois solos viginti annos vixit, in monomachia interfectus.

A Newtoni aetate usque ad hodie, mathematica et physica coniunctim ingrediuntur. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam comminiscuntur, quam mathematici sero bene confirmant. Exempli gratia calculus saeculo sexto decimo inventus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatur. Etiam sunt exempla quibus ingressae mathematicae physicam proferunt: inventio numeri imagninarii saeculo undevicensimo effecit ut physici saeculo vicensimo potuerant mechanicam quanticam comminisci.

Modo saeculo septimo decimo, Renatus Cartesius geometriam et algebram coniunxit, modo tandem saeculo vicensimo David Hilbert analysim iunxit ad algebram geometriamque. Circum annum 1909 Hilbert de functionibus cogitabat in aequationum differentialum integralumque contextu, analysis functionalis disciplinam fundans. Hilbert deinde connexionem inter algebram et analysim repente vidit, qua functiones sunt ut vectores in spatium abstractum, quod hodie dicitur spatium Hilbertianum. 

Repertum Hilbertis, quod maximi momenti fuit, sivit Paulum Dirac mechanicam quanticam recolere in formam quam physici ad contexum relativisticum generalizare potuerant. Post unificationem quoque mathematici valde mathematicae fundamenta meditati sunt, maxime Hilbert ipse, qui appetivit totam mathematicam in arithmeticam de thesi dialectica reducere. Curtius Gödel autem tunc comprobavit Hilbertis programma esse impossibilem, quod axiomatum collectiones universaliter sunt inconsummabiles.

 
Saeculo XX multae disciplinae inceptae sunt novae eo consilio ut homines principiis mathematicis utantur ad problemata specialia solvenda pertinentia ad themata technologica, scientifica, oeconomicaque, sicut: mathematica physicalis, analysis numerica, analysis statistica, geometria differentialis, mathematica argentaria, theoria ludorum. 

Inter eas disciplinas, analysis statistica pertinet ad omnes disciplinas empiricas quae numeros e experimentis tractant errata passis. Eius fundamentum est in fortis scientia, quae dicitur probabilitas, incipiente in laboribus Petri de Fermat, Blaisii Pascalis et Christiani Hugenii saeculo septimo decimo. Analysis numerica specialiter post computatrorum aetatem surgit, quod propositum suum est omnia problemata solvere per usum matricum vectorumque in computatris. 

Ob modicam mathematicae naturam, philosophi diu de mathematica sententias habere solent. Plato putavit mathematicam referre formas ideales in altero mundo.

Thomas Aquinas tenuit mathematicam esse scientiam de his quae sine materia sensibile definiuntur sed, ut exsistant, materiam requirunt. Dedit exemplum de curvo et simo: simum includit in proprio definitione materiam sensibilem (i.e., nasum); curvum autem definiri potest sine sensibile materia particulare, sed in re non potest esse sine materia sensibile. Ita scripsit, distinguens philosophiam naturalem a mathematica et metaphysica. Quantitas, quae secundum Thomam dicitur accidens, potest sciri sine omnibus aliis entis formis, quia quantitates sunt communes inter omnes substantias materiales, antequam eae primum formantur, licet in modo potentiae propriae, non actu sint. Hoc amplius intelligibile est quia Thomas ipse docuit potentiam quantitatis praeintelligere in materia, ex dimensionibus non terminatis quae in materia insunt ante omnem formam. Ergo mathematica, quae talibus quantitatibus studet, quoque sine sensibile materia particulare potest sciri.

In Immanuelis Kantii philosophia, mathematica constituebat unicam scientiae categoriam, de qua certi possumus esse, quod, secundum Kant, sola mathematica est synthetica a priori, quae de experientia non pendet. Ayn Rand, quae Kantem vehementer opposuit, etiam de mathematica sententiam peculiarem habebat. In sua philosophia, omnis scientia, mathematica non excepta, ab experientia venit. Secundum Rand, omnes notiones veniunt ex actione qua magnitudines abstractiter a dimensionibus separamus. Haec actio a Rand dicitur magnitudines omittere.

Algebra comprehendit theoriam numerorum, algebram linearem, et algebram abstractam quae tractat de structuribus algebraicis sicut gregibus.

Analysis comprehendit systemata dynamica, analysin numericam, et plures applicationes
mathematicae ad res physicas, ad biologiam, ad chemiam, necnon ad alias res.

Geometria comprehendit geometrica algebraica et topologia.

Ars coniectandi cum

Fundamenta mathematicae sunt logica, theoria copiarum, et generatim omnes theoriae quae axiomata praebent ad systemata mathematica describenda.




#Article 139: Mensis (125 words)


Mensis  est mensurae spatium temporis in calendariis adhibitum, qui primum in Mesopotamia inventus adhibitusque est, naturale temporis spatium ad motum lunae attinens; in multis linguis nomina mensis et lunae sunt nomina cognata. Notio antiqua e phasibus lunae redeuntibus orta est; tales menses (lunationes) sunt menses synodici, qui circa 29.53 dies durant. Menses synodici, in orbitali lunae periodo, adhuc sunt fundamentum multorum calendariorum hodiernorum et ad annum dividendum adhibentur.

In plurimis calendariis, mensis est duodecima anni pars:

Calendarium hodiernum Calendarium Gregorianum appellatur quia a Papa Gregorio XIII eponymo in bulla Inter Gravissimas promulgatum est die 24 Februarii 1582.

Censorinus anno 238 in libro de die natali haec de nominibus mensium scribit:

Breviarium Grimani (Flandria circa annum 1510 pictum, Venetiae, Bibliotheca Marciana), depictio operum propriorum alicuius mensis:




#Article 140: Mammalia (184 words)


Mammalia  sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lac faciunt et partûs nutriunt; neocorticem, regionem cerebri; pilos vel comas; ac tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur a reptiliis avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones, decesserunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simias), Cetartiodactyla (ut balaenas, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocas).

Mammalia sunt sola animalia quae exstant cladi Synapsidorum, quae cum Sauropsidis (reptiliis avibusque) cladum Amniota componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, nam temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.

Nonnulla mammalia glandes sudoris habent, sed plurima non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis regulat, etiam cor quattuor cameris.

Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circa mille ducentis generum, centum quinquagenta tres familiis, et viginti novem ordinibus (hi numeri secundum schema classificationis variant).

Mammalia magnitudine variantur a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.

Hoc cladogramma Tarver et aliis (2016) nititur.




#Article 141: Medium aevum (306 words)


Medium aevum aera historiae Europae inter Aevum Antiquum et Novum aevum fuit, id est circiter ab anno 500 ad annum 1500. Aetas dissolutione structurarum imperii Romani et incursione gentium germanicarum in Europam occidentalem nota est, quod novas potestates politicas efficit regione, sicut Regnum Francorum. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, Germanorum, ac Slavorum et mores Christiani conducti erant. Societas et res publica ordinibus ac iure feudali distributa et visione mundi Christiana formata erant. 

Hominibus medii aevi tempus suum non Medium Aevum appellabatur, sed hi adhuc in aetate Romana se vivere putabant. Secundum somnium Nabuchodonosoris e prophetia Danielis de series aetatum profectus erat, cuius finis dies summi iudicii sit. Primum earum aetatum aetas Babylonis fuisset, secundum Persiae, tertium Graeciae et quartum ac ultimum aetas Romanorum. Cum hodie annum 476 finis imperii Romanorum occidentali exsistimatur, homines aequales illorum temporum in translatione imperii ad Germanos et continuatione imperii putabant, quia finis imperii finem mundi significavisset.

Medium aevum humanistae invenerunt, qui aetates Graecorum ac Romanorum admirabantur. Primus qui inter humanistas medium tempus nominaverit fuit Franciscus Petrarca. Locutiones media tempora anno 1382, media tempestas anno 1469, medium aevum anno 1604 reperiuntur. Cum vitam Aetatis Antiquae aevo antiquitatis renascente restituere vellent, tempus de fine imperii Romanorum ad tempus suum aevum intercessum sive medium viderunt.

Historiographia hodierna nondum data singularia determinatione medii aevi constituere conatur, sed de transituibus fluentibus proficiscitur. Inter saecula migrationis gentium IV ac VIII et denuo de saeculo XV ad saeculum XVI conditiones rei publicae et structurae societatis commutabant. Exempla harum commutationum sunt edictum Mediolanense (313), invasio Hunnorum (375), occupatio Romae per Visigothos (410), dimissio Romuli Augustuli (476), aut etiam Hegira Machometi (622) et invasio Maurorum in Hispania (711). Finis medii aevi rursum signatur eventibus sicut inventio typographiae litteris mobilibus (ca. 1450), occupatio Constantinopolis (1453), conclusio Recuperationis Hispanicae et inventio Americae (utraque 1492) aut initium Reformationis Luthero (1517).

 




#Article 142: Monoecus (urbs) (108 words)


Monoecus, plenius tempore Romano Portus Herculis Monoeci, urbs parva ad fastigium rupis posita, est caput Principatus Monoeci. 

Graeci qui hunc portum visitaverunt  appellaverunt, addito fortasse nomine dei ipsius : inde enim mutuatum erit nomen Latinum Portus Herculis Monoeci. Deus Hercules ibi Monoecus appellabatur vel quia pulsis aliis ibi ... solus habitavit, vel quod in eius templo alius deorum non colitur. Fontes Latini alii aliter nuncupant: Arx Monoeci Saxa Monoeci. Fontibus mediaevalibus orthographiae multae reperiuntur, inter quas Monoecus, Portus Herculis, Monagus . Italice appellatur Monaco, Francogallice olim Mourgues sed hodie Monaco, Monoecense Múnegu, Occitanice Mónegue, Provinciale Monègue. Urbs etiam le Rocher (Latine virtualiter vertum Rupes) appellatur a suis civibus.




#Article 143: Musica (1755 words)


Musica (ex verbo Graeco μουσική 'ars Musarum') est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia sunt  diagramma (quod melodiam harmoniamque gubernat), rhythmus vel numerus (et adsociatae notione cognatae tempus, metrum vel etiam numerus, et articulatio), dynamica, et proprietates sonicae tympanum (Anglice, Francice timbre) et textura.

Creatio, perfunctio, significatio, et adeo definitio musicae inter se secundum culturam et adiuncta societatis variant. Musica a compositionibus rigide ordinatis (et eorum recreatione in perfunctione), per musica subitaria, ad musicam aleatoricam transit. Musica in genera et subgenera dividi potest, sed normae describendi in genera et coniunctiones inter genera saepe sunt subtiles, aliquando singularibus interpretationibus subiectae, et per occasionem controversae. Intra res artes appellatas, musica pro arti exsecutivae, arti liberali, et arti auditoriae haberi potest.

Multis hominibus in multis culturis, musica est gravis vitae pars. Philosophi Graeci et Indici antiqui musicam definiebant ut tonos ad libram ordinatos ut melodiae et ad perpendiculum ut harmoniae. Sententiae communes sicut harmonia sphaerarum et meis auribus id est musica notionem sustinent quod musica ordinari potest, suavisque auditu. Putabat autem Ioannes Cage, Americanus saeculi vicensimi compositor, quemlibet sonum posse musicam; insigniter inquit, Non est strepitus, solum sonus. Ioannes Iacobus Nattiez, musicologus Canadiensis, iudicium postmodernum et relativisticum breviter repetit : The border between music and noise is always culturally defined—which implies that, even within a single society, this border does not always pass through the same place; in short, there is rarely a consensus. . . . By all accounts there is no single and intercultural universal concept defining what music might be.

Musica antiquissima solum animo concipi potest, secundum inventa ex locis palaeolithicis, sicut ossa in cuius longitudinibus pertusa sunt foramina, quae igitur putantur tibiae uno capite inflatae, sicut shakuhachi Iaponiensis. Tibia foraminibus septem et varia chordophonorum genera in archaeologicis civilizationis Vallis Indicae sitibus recuperata sunt. Indiae est una ex antiquissimis orbis terrarum traditionibus musicis: inveniuntur citationes musicae (Sanscritice marga) in Vedis, antiquis memoriae Hinduicae scripturis. Prima et maxima praehistoricorum instrumentorum musicorum congeries in Sina inventa est, ab annis inter 7000 et 6600 a.C.n.

Repperunt musicae theatrique periti historiam anthropologiamque culturae Semiticae et primae Iudeo-Christianae indagantes nexus qui musicam theatrumque classicae Hebraeorum culturae cum eisdem culturarum posteriorum Graeciae et Romae antiquae coniungebant. Communis perfunctionis locus fuit in re societatis appellata litania, genus quae in serie invocationum vel supplicationum consistit : inter primis litaniae generibus, litania Hebraica a copiosa traditione musica comitata est.

In Graecia antiqua, musica fuit gravis culturae communisque vitae pars: chori virorum feminarumque musicam in caerimoniis ut oblectarent, celebrarent, incitarent perfuncti sunt ; musici cantoresque partes praestantes in theatro Graeciae antiquae agebant.

Boethius docuit tria esse genera musicae : musica mundana, humana, instrumentorum: Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur.

Isidorus Hispalensis docuit: [1] Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.

Augustinus Hipponensis docuit: Musica est scientia bene modulandi.

Saeculo nono, al-Farabi, eruditus Arabicus, librum de musica scripsit nomine Kitab al-Musiqi al-Kabir (Magnus Musicae Liber) ; qui finxit et nonnulla canebat instrumenta musica, et Arabicum tonorum systema excogitavit, quod in musica Arabica iam adhibetur (Touma 1996:170).

Instrumenta musica in musica Graeca antiqua adhibita comprehendunt aulos duabus harundinibus et lyram, chordophonum ictum, praecipue generis appellati citharae. Musica in Graecia antiqua fuit gravis educationis pars, pueris a sex annis natis musicá doctis. Facultas ad scribendam legendamque musicam magnum evolutionis auctum creavit; theoria musica Graeca comprehendit modos musicos, qui ad extremum facti sunt fundamenta musicae religiosae Occidentalis et musicae classicae Europaeae. Deinde vires ex Imperio Romano, Europa Orientali, et Imperio Byzantimo musicam Graecam penitus commutabant.

A Medio Aevo (circa 500 ad circa 1400), naturale musicum Europae Occidentalis repertorium exstans est monophonicus Ecclesiae Catholicae Romanae cantus, in liturgiis missae et divini officii adhibitus, cuius praecipuum corpus in cantibus planus consistit. Iuxta repertorium musicae sacrae et musicae ecclesiae erat vigens carminum profanorum corpus, usque ad saeculum tertio decimo paene ignotum. Notabiles saeculi secundi tertiique decimi compositores fuerunt Leoninus (fl. 1175) et Perotinus (fl. 1200). Alterum saeculi dimidium modum musicum pro libro Arte Nova Philippi Vitriaci (1291–1361) appellatum genuit, et notabiles huius modi compositores fuerunt Guilelmus de Mascandio (c. 1300–1377) et Franciscus cecus horganista de Florentia (c. 1325 vel 1335–1397).

Ab aetate Renascentiae (c. 1400–c. 1600), multum musicae exstantis ex saeculo quarto decimo est profanum. Ante medio saeculo quinto decimo, compositores et cantores suavi polyphonia pro compositionibus musicis usi sunt. Eximii saeculi quinti decimi compositores fuerunt Dunstaple (c. 1390–1453), Gulielmus Dufay (c. 1397–1474), et Ioannes Ockeghem (m. 1497). Ortus commercii typis preli novos modos musicos trans maiorem regionem citius disseminare adiuvit. Notabiles saeculi sexti decimi compositores fuerunt Iosquinus Desprez (c. 1450–1521), Willaert (c. 1490–1562), Praenestinus (c 1525–1594), Lassus (c. 1532–1594), et Byrd (c. 1540–1623). Unum ex praeclaris huius aetatis generibus musicis fuit madrigalis.

Aetas musicae Barocae (1600–1750) coepit cum primae operae et oratoria composita essent et monodia cum harmoniis in continuo conditis orta esset, saepe cum basso figurato. Compositores pro gregibus chordophonorum et aerophonorum aerariorum et ligneorum composerunt, et adeo choris, organis, clavicymbalo, et clavichordio. Aetate Baroca, nonnullae maiores formae musicae definitae sunt quae in posteriores aetates duraverint, cum porro evolutae sunt, praecipue concertus, fuga, inventio, opera, et sonata. Egregii Aetatis Barocae compositores fuerunt Monteverdi (1567–1643), Sagittarius (1585–1672), Alexander Scarlatti (1660–1725), Telemann (1681–1767), Handel (1685–1759), et I. S. Bach (1685–1750).

Musica Aetatis Classicae (1750–1800) texturam homophonicam vehementius dicebat, quae saepe melodiam eminentem cum adiunctione praebebat. Tales melodiae solebant simplices facilesque cantatu. Regnabatur musica instrumentalis ab addita formarum musicarum evolutione quae ab initio Aetatis Barocae definitae erant: sonatá et concerto, cum nova forma, symphoniá. Haydn (1732–1809) et Mozart (1756–1791) inter praecipuissimos aetatis compositores numerantur.

Aetate Romantica (1800–1900), Beethoven, Schubert, et alii compositores, exstantia officia, genera, formasque musicas evolventes, modum musicum qui plus animi motuum significaverit excogitabant. Beethoven ipsi, fragmenta tonalia (Anglice motifs) melodiae substituerunt ut gravissimum compositionis elementum fierent. Saeculo undevicensimo, orchestra genere numeroque instrumentorum magnopere crescebat, et concentus publici facti sunt maior culturae urbanae pars. Compositores huius aetatis, praecipue Wagner (1813–1883), Verdi (1813–1901), Čajkovskij (1840–1893), et Mahler (1860–1911), multiplices et saepe multo longiores opera musica genuerunt. Ut intentionem dramatis musici augeretur, mirabiliores chordas, audaciores harmoniarum series, alacriores instrumentorum coniunctiones, et plus dissonantiae adhibuerunt.

Nonnullae evolverunt magnae orbis terrarum civilizationes musicam pulchritudinis profundae moventisque potentiae. Musica classica Indiae est notabilis memoria musica. Civilizatio Vallis Indicae sculpturas genuit quae saltationem monstrant, cum tibiis aliisque veteribus instrumentis musicis. Varia chordophonorum et tympanorum genera ex Harrappa et Mohenjo Daro ab archaeologista Mortimer Wheeler Equite inventa sunt. Rigveda elementa musica habet, cum notatione ut tempus et modum canendi denotentur.

Recentior Indiae musica classica (marga), ad fundamentum monophonica, melodiam unam sequitur, ex qualibet permultarum ragarum per tempus quibuslibet permultarum talarum ordinatam. Musica Hindustani a Persicis perfunctionis modis Mughalium Afganorum mota est. Musica populo grata in meridianis Indiae civitatibus plerumque est pro devotione; plurimi cantus se deis Hinduis tradunt; sunt etiam permulti cantus qui amorem et res civiles vehementius dicant.

Musica Asiae culturas musicas Arabiae, Mediae Asiae, Asiae Orientalis, Asia Meridianae, et Asiae Meridio-Orientalis comprehendit. Musica classica Sinarum, antiqua Sinarum musica artis vel aulae regiae, historiam plus quam tria milia annorum habet. Unica notationis musicae systemata habet, etiam adeo unicas intonationes et gradus, instrumenta, et modi vel genera musica. Musica Sinensis est pentatonica et diatonica, cum diagrammate tonorum duodecim per diapasonem (5 + 7 = 12), sicut musica ab Europa mota. Musica Persica est musica Iraniae et aliarum regionum ubi homines lingua Persica utuntur: musiqi est scientia et ars musicae, cum muzik est sonus et perfunctio (Sakata 1983). Vide etiam: Musicam Iraniae, Musicam Afghanistaniae, Musicam Tajikistaniae, Musicam Uzbekistaniae.

Augentes auditorum numeri musicam saeculo vicensimo proficiebat cum radio populo gratius faciebatur, et homines discophono magis magisque utebantur ad exsequendam et divulgandam musicam. Compositores musicae artificiosae novos rhythmos, rationes, sonos impense petebant. Arnoldus Schoenberg (1874–1951), Béla Bartók (1981–1945), Inguarus Strawiński (1882–1971), Olivarius Messiaen (1908–1992), Ioannes Cage (1912–1992), Carolus Henricus Stockhausen (1928–2007), et Philippus Glass (n. 1937) erant notabiles in musica artificiosa saeculi vicensimi artifices.

Iaz se omne per saeculum evolvens faciebatur grave musicae popularis genus; altero saeculi dimidio, musica rock itidem evolvebatur. Iaz est Americanum artis musicae genus, quod saeculo vicensimo ineunte in coronis Afroamericanis oriebatur, praecipue in Civitatibus Foederatis Meridianis, ad confluentes memoriarum musicarum ex Africa et Europa. Profertur Africano Occidentali generis ortus in usu notarum caerulearum, perfunctionis ex tempore, polyrhthmorum, syncopationis, et notarum agitatarum. Ab initio, iaz proprietates ex musica populari Americae saeculorum undevicensimorum et vicensimorum recepit. Multa subgenera genuit, a dixieland modo Novae Aureliae (praecipue a decennio 191 ad decennium 197) ad iaz-rock fusum decennii 198. Celeberrimus compositor a iaz motus fortasse fuit Georgius Gershwin (1898–1937); exsecutor, Ludovicus Armstrong (1901–1971); grex musicus, Benny Goodman Orchestra.

Musica rock est genus musicae popularis quod se in Civitatibus Foederatis decennio 196 ex generibus rock and roll, rockabilly, blues, et musica rustica decenni 195 evolvebatur. Sonitus rock citharam vel electricam vel acousticam saepe complectitur; valido ictu morato  utitur, a portione electrica  effecto, quae consistit in cithara bassa electrica, apparatus tympanorum, et instrumentis clavilibus praeditis, sicut organum, piano, vel, post decennium 197, synthesizator analogicus et digitalis et computatorius post decennium 199. Cum cithara vel clavili, saxophonium et harmonica modo caeruleo sunt pro instrumentis soloisticis. Formá purissimá, rock tres chordas, firmum instantemque ictum moratum, et melodiam capientem habet. A decennio 196 exeunte, rock se diffingebat in varia subgenera, a blues rock et iaz-rock fusum ad metallicam ponderosam et punk rock, et adeo rock progressivum, a musica classica motum, et nonnulla genera rock experimentalis. Inter permultos exsecutores rock notos, fortasse cereberrimi fuerunt Elvis Presley et The Beatles.

Notae musicae signis scribuntur quae secundum positionem in pentagrammo sonos superiores vel inferiores significant. Guido Aretinus anno 1020 circa tetragramma excogitavit ad musicam scribendam et nomina notis musicis dedit quae a primis syllabis versuum hymni de Sancto Ioanne Baptista promanant:

quo prima syllaba primorum sex versuum—Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La—nomen dat primis sex notis, cum septima—Si—a litteris maioribus verborum Sancte Ioannes in septimo versu constituta.

Musicae permulta genera sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et Civitatibus Foederatis, multa genera musicae sunt, e.g. iaz, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.




#Article 144: Medicina (527 words)


Medicina  est ars malorum corporis mentisque curandorum. Officium medici est valetudinem tueri. Progressus medicinae saeculis undevicensimo et vicensimo fuit magnus. Medicina hodierna multos homines adiuvare potest, ut vitam diuturnam degerant.

Studiosi medicinae quinque sive sex annos in facultate medica erudiuntur. Praeterea laborant in nosocomio, ut transforment rationem in usum. Uno vel duobus annis peractis sibi unam disciplinam medicinae eligunt.

Omnes disciplinas in tres ramos dividere possumus: medicinam chirurgicam, medicinam conservativam, sanitatem publicam. Sunt amplius disciplinae fundamentales, de quibus studiosi in facultate medica initio docentur, ut anatomia, physiologia, biochemia, genetica, histologia, embryologia, et ceterae. Hae disciplinae partim e chemica, biologia, physica oriuntur artique medicinae studendae necessariae sunt.

Hippocrates, medicus Graecus antiquus, pater medicinae vocatur. Tum medici cuiusvis morbi symptomata tractare solebant, praeter in Aegypto antiqua, nam Herodotus systema Aegyptum ita descripsit:
Iam vero medicina apud eos [Aegyptos] hunc in modum est distributa, ut singulorum morborum sint medici, non plurium. Itaque omnia referta sunt medicis. Alii enim sunt oculorum, alii capitis, alii dentium, alii alvi partium, alii morborum occultorum.

Magna pars fundamentī medicae scientiae primō contactū cum Graeciā vēnit. Aliqui metuerunt adventum Graecorum doctorum Romam post 200 a.C.n. Si tot alienī venīrent, in urbe dispositionem disturbarent. Tempore Imperii Romani, multī falsī doctores, pharmacopolae appellatī, notā professione falsās medicinās vendere conatī sunt. Clientibus imperaverunt ut pluri negotiī reverterent, et medicinam venderunt, quae saepe periculō hominibus fuit. Augusto autem imperatore, pars magna doctorum Romae vel servī vel libertī fuit. Saepe, paterfamilias, unum ex servīs selegit et instituit ut servus doctor medicinus familiae fieret. Interdum, hoc officium servō libertatem dedit. Cum Romani primās partes Graecarum medicinarum artium ascirent, tamen medicōs in divitibus familiīs ex Graeciā benigne exceperunt.

Claudius Galenus, medicus Graecus (ab 129 ad circum 200), apud et Romanam Occidentalemque medicinam mille annorum magnopere valuit. Cum imperatori Marco Aurelio a consule Flavio Boethio commendatus esset, Galenus Aureliō primus ab principalibus doctoribus factus est. Galenus tam clarus fiebat ut cum in publicō et forō circimiret, concursūs circumfluxerunt. Denique aliquos homines claros civitatis Romanae curavit, Lucio Vero, Commodo, et Septimio Severo haud exceptis. Si Galenus non a Graecia venisset, hī imperatores mortui essent. Galenus Romae paucīs annīs mansit, scribens et dicens Graece, quae lingua populo Romano grata erat.

Romanī putaverunt optimam medicinam aegritudinem inhiberī. Igitur hygiene in Romanā humanitate/more maximī fuit. Etiam crēdiderunt hominem aegrum ā aquā foedatā fieri. Non paululam pecuniam collocaverunt ut aegritudines inhiberent. Etiam crēdiderunt se exercendō aegritudines inhibitare posse. Romanī intellexerunt certōs locōs maiores aedificandō esse quam aliīs, igitur pater familiās laborantibus imperaverunt ut prosperum locum ante condendīs publicīs aedificationibus et casīs elegerent.

Romanī Graecam formulam de quattor humoribus corporeis asciverunt, qui humores coniungebantur liquaminibus corporeis, sic dicunt: cruor, bilis fulva, bilis morula, phlegma. Si tot unius est in corpore, homo affecta uno humoris secutae contacta sit: primus, “Sanguineus (Cruor)”, voluptatem petens et amicus, et secundus, “Cholericus (Bilis Morula)”, assiduus et habēns mores ducis, et tertius, “Phlegmaticus (Phlegma)”, remissivus et quietus, et quartus, “Melancholicus (Bilis Fulva)”, analyticus et saepe putans.

Optima contributio Romanae medicinae societatem transferre hygenicae rationi fuit, quae contagiones aegritudinesque facilius inhibitavit quam prioribus cultibus. Romani publicās thermās aedificaverunt ut homines sēsē lavare potessent, et aquaeductūs aedificaverunt ut aqua recens ad urbem bibendō transiret.

Vide paginam de morbis.




#Article 145: Mare (135 words)


Mare  est magnum corpus aquae salsae quod cum oceano coniungi vel magnus lacus salsus est, qui, sicut Mare Caspium, exitu naturali caret. Aliquando vocabula mare et oceanus ut idem significent adhibentur. Gelida aqua marina in glaciem marinam convertitur; quod fit sub gradu conglaciationis aquae purae, circa −1.8 °C (28.8 °F). Haec aquarum generalis collectio 70.8 centesimas telluris tegit; id est 381 milliones chiliometrorum quadratorum.

Aquae marium gravitationi lunae solisque subiectae sunt; quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt. 

Maria multos biotopos continent. Piscatores in maribus navigant, piscesque ex maribus capti gravis alimenti nostri pars sunt.

Maria etiam viae navigandae sunt. A temporibus Aegyptorum, pharaonum nautae in maribus navigabant. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. Medio aevo, Viccingi et mercatores Hanseatici in maria septentrionalia dominabantur.

Mare sensu poetico dicere 'pontus'  est.




#Article 146: Mons (127 words)


Mons  est altum columen vel magna planetae protuberatio ex vulcanismo aut e planetae superficiebus plicatis orta. Definitio montium incerta est, sed saepe columen elevatum plus quam 700 metra super eius radices mons esse dicitur.

Terrae montium distributio est: 52 centesimae Asiae, 36 centesimae Americae Septentrionalis, 25 centesimae Europae, 22 centesimae Americae Australis, 17 centesimae Australiae, et 3 centesimae Africae. Omnino, 24 centesimae lithosphaerae in montibus consistit. Decem centesimae hominum terras montanas incolunt. Omnia mundi flumina magna fontes ex montibus exoriuntur. 

De montium magnitudine:

Adiectivum montaneus in media Latinitate in coniugatione feminina montanea conversum est, unde vocabula orti sunt ut Italicum montagna, Francogallicum montagne, Hispanicum montaña, et cetera. Tamen verbum neutrale simile in plurali montana in lingua Latina classica locum montanum significat.

Montes in Terra sunt exempli causa:




#Article 147: Mare Balticum (158 words)


Mare Balticum, antiquis mare Suebicum, est magnum mare marginale oceani Atlantici in Europa situm. Paeninsulam Scandinavicam a ceteris partibus Europae dividit.

Maris partes praecipuae sunt Venedicum mare, sinusque Bothnicum, Finnicum et Rigensem. Civitates vicinae sunt Suecia, Finnia, Russia, Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Germania Daniaque. Oceano Fresonico—et sic Oceano Atlantico—apud Tastrem (Danice; Skagen) coniunctum est. Salinitas aquae maris minor quam aquae oceanorum.

Id mare ex populo Gotico Baltorum sic appellatur. Nomina alia sunt Mare Barbaricum, Mare Orientale, Mare Suebicum (Tacitus), et Mare Sarmaticum. Danice Østersøen, Estonice Läänemeri, Finnice Itämeri, Lettonice Baltijas jūra, Lituane Baltijos jūra, Polonice Morze Baltyckie, Russice Балтийское море, Suecice Östersjön, Theodisce Ostsee appellatur.

Tot insulae in Mari Baltico sunt, ut numerus exactus eorum referre non posse. Insulae maiores e.g. sunt:

Maxima flumina Mari Baltico adfluentes sunt: Travena (Germania), Viadua sive Oder sive Odra (Germania Poloniaque), Vistula sive Weichsel sive Wisla (Polonia), Memela sive Neman sive Nemunas (Lituania et regio Kaliningradensis Russiae), Torneälven (Suetia) et Neva (Russia).




#Article 148: Mare Mediterraneum (310 words)


Mare Mediterraneum, seu Mare Interclusum, est mare inter Europam (ad septentriones), Africam (ad meridiem) et Asiam (ad orientem) situm, cuius area circiter 2 500 000 km² est. Herculeo freto cum Oceano Atlantico iungitur. 

Mare Mediterraneum per omnia tempora humana variis nominibus notum est. A Graecis thalassa () et post inventionem Oceani Atlantici Entos Thalassa appellabatur. 

Apud Romanos mare nostrum et internum mare vocabatur. Id tamen notandum est, mare nostrum stricto sensu solum mare circum Italiam situm significasse. Haec pars etiam mare infernum, pars orientalis mare superum vocata sunt. Romani mare Mediterraneum in quasdam partes dividere solebant, quae hae sunt:

Saeculo septimo, Isidorus Hispalensis primam mentionem maris Mediterranei in  Etymologiis sive originibus fecit; illo autem tempore, nondum erat nomen verum.

Societas Hydrographica Internationalis anno 1953 in libello Limits of oceans and seas oceanum et maria in varias partes digessit. Mare Mediterraneum ita dividitur:

Quidam Propontem etiam partem Maris Mediterranei esse putant. Fossa navigabilis apud Clysma ab hominibus facta illum Mari Erythraeo iungit.

Inter insulas maiores sunt:

Sunt in Mari Aegeo multae insulae minores.

Civitates hodiernae huic mari attingens:

Salinitas aquae Maris Mediterranei maior salinitate oceani est 3.8 centesimae. Aqua non salina ex fluviis et Mari Scytico in Mare Mediterraneum fluit, sed per summam evaporationis aqua salina per Fretum Herculeum influit. Aestus parvi sunt quia Fretum Herculeum angustum est. Maxima profunditas 5015 metra est in Sumpa Calypsos apud Graeciam.

Graeci et Phoenices colonias in totam Maris Mediterranei regionem deduxerunt, quarum colonia maximi momenti erat Carthago, anno 814 a.C.n. condita. Post ruinam regni Alexandri Magni et proelia inter successores, Aegyptus Ptolemaea et Carthaginenses in totum mare dominabantur. Tribus bellis Punicis Romani Carthaginem et occidentem maris partem vicerunt. Anno 31 a.C.n., Octavianus Augustus Marcum Antonium Cleopatramque vicit. Postea, trescentos annos Romani toti mari imperabant, donec Vandali saeculis quarto et quinto maximum partis occidentalis maris novum imperium maritimum constituerent; parti autem orientali Imperium Romanum Orientale iam imperabatur.




#Article 149: Pontus Euxinus (109 words)


Pontus Euxinus, vel tantum Pontus, sive Mare Scythicum et Mare Nigrum, est mare finitum ab Europa, Anatolia, et Caucaso, atque ad Oceanum Atlanticum via maribus Mediterraneo et Aegaeo et variis fretis adligatur. Fretum Bosporus, situs antiquissimae civitatis Byzantii, Pontum ad Propontidem adligat, et fretum Dardanellae illud mare ad regionem Mare Aegaeum Mediterranei conectit. Hae aquae Europam Orientalem et Asiam Occidentalem separant. Pontus praeterea ad Paludem Maeotidem a Bosporo Cimmerio adligat.

Pontus Euxinus aream plus quam 422 milia km², volumen autem circa 555 milia km³ habet. Profunditas huius maris maxima 2210 m, mediocris 1240 m est.

E fluminibus, in Pontum fluentibus, sunt Borysthenes (Danapris), Halys, Hister, Hypanis, Tyras et al.




#Article 150: Metalla alcalica (179 words)


Metalla alcalica sunt elementa ex prima systematis periodici turma. 

Nomen alcalica ex lingua Arabica al khali deducitur. Ergo verbum alcalicum et verba deducta cum k scribi possunt.

Metalla alcalica sunt:

Metalla alcalica sunt omes elementa chimica qua solum unum chemicum vinculum formant cum alteris atomis. Qua re eorum formula oxidi est M2O et chloridi est MCl (et similiter fluoridi, bromidi, iodidi), ubi M quilibet metallum alcalicum est.

Quia electron ultimum facile ex atomo avellitur, metalla alcalica iontes facile formant. Sic ex atomo natrii Na+ ion nascitur, ex lithii Li+ etc.

Tota in metallicae formam possunt se dissolvere in ammoniam liquidam  et hoc magis quam quivis alterum metallum.

Metalla alcalica in igne, diversos colores ad flammam conferunt. Natrium lucem luteam emittet, rubidium rubram, etc. Id est quia electron ultimae sphaerae electronicae facile energiam ex igne capit et deinde per lucem emittet.

Si metallum alcalicum in aqua transferetur, reactionem exothermam performat hydroxidi iontes (OH-) et hydrogenium  moleculare (H2) quasi gas ex aquosa solutione evolvit:

Ionta hydroxidica aqua alcalica facent.

Metalla alcalica sales formant, quia ionta se ordinant sic. Sunt per exemplum:




#Article 151: Marcus Antonius (158 words)


obverso Cleopatra: CLEOPA[TRAE•REGINAE•REGVM•]FILIORVM•REGVM•reverso Antonius: ANTONI•ARMENIA•DEVICTA
Marcus Antonius (Romae natus die 14 Ianuarii 83 a.C.n.; Alexandriae mortuus die 1 Augusti 30 a.C.n.), filius Marci Antonii Cretici et nepos Marci Antonii Oratoris, magistratus et imperator Romanus fuit. Suffragator magnus C. Iulii Caesaris erat. Caesare occiso, cum Octaviano et Lepido societatem iniit quae Triumviratus Secundus ab rerum gestarum scriptoribus nominatur.  Clade Actiaca confecta, Antonius et uxor Cleopatra VII sibi mortem consciverunt.

Antonius quinque uxores duxit, quorum nomina et proles sequuntur:

Epistulas M. Antonii, hodie deperditas, octies citat Suetonius in opere De vita Caesarum. De Octaviani avo argentario et proavo restione scripsit; de avo maternali unguentario ac pistore; de agnomine Thurino Octaviano per contumeliam tributo; de fuga Octaviani a proelio iuxta Mutinam; de cena duodecim deorum ab Augusto data; de Scribonia dimissa; de festinatis Liviae nuptiis et uxore quadam consulari ab Octaviano stuprato; et de feminis in usu eius ab amicis selectis. Plinius maior auctor est Antonium opus De sua ebrietate conscripsisse.

 




#Article 152: Mons Regius (1018 words)


Mons Regius, olim Marianopolis (Francogallice rite Montréal; Anglice Montreal), est frequentissima urbs in provincia Quebecensi et secunda a frequentissima municipalitas in Canada. Quae urbs ex Monte Regali appellatur, colle ter fastigiato in media urbe iacente. Urbs in media insula Montis Regii stat, quae etiam ex monte appellatur, in nonnullas perparvas insulas extenditur, quarum maxima est Île Bizard. Urbi est quattuor tempora anni climatis umidi et continentalis, aestatibus calidis hiemibusque frigidis et nivosis.

Incolae Marianopolitani dicuntur. Cives urbis maxime noti sunt poeta Leonardus Cohen et homo politicus Petrus Trudeau; hodie philosophi eius noti sunt G. A. Cohen et Carolus Taylor. Plurimae gentes hanc urbem incolunt, inter quas Franci Angli Scoti Iudaei Itali Lusitani Mauri Haitiani. Quattuor universitates in media urbe sitae sunt, Universitas Montis Regii, McGill, Concordia, UQAM. Ludi Olympici in hac urbe anno 1976 celebrabantur. Ludus canadiensis in glacie in hac urbe ab omnibus diligitur, cuius ludi manus urbis, Canadienses Montis Regii nomine, XXIV Stanleianas Calices pretii tulit.

Propter indicia archæologica, putatur Primas Nationes insulam Montis Regii incoluisse abhinc circa quattuor milia annorum. Maizium est ibi cultum ex saltem anno mille. Intra quosdam centenos annos, aliquos vicos ibi cum mœnibus construxerant. Irocosii dicti fluminis Sancti Laurentiis, qui alius grex ethnicus sunt ab Irocosiis Novi Erboraci, condiderunt ibi vicum nomine Hochelagam propter radicem montis qui nomen Monti Regio dat. Hæc conditio est facta duobus sæculis ante adventum Francogallicorum. Indagator Jacobus Cartier vicum Hochelagam visit secundo die Octobris, anno mille quingentis triginta quinque, arbitravitque numerum vici incolarum fuisse magis quam mille.

Septuaginta annis post hoc, alius indagator Francogallicus, nomine Samuel Camplenius, rettulit hos aborigineos vicosque eorum omnino evanuisse ab valle Sancti Laurentii. Putatur hoc accidisse propter demigrationem, contagionem a morbis Europæis, aut propter bella inter gentes indigenas. Anno mille sescentis et undecim Camplenius in insula Montis Regii condidit coloniam commercii pellis, in situ primitus Platea Regalis vocatur (vulgo La Place Royale). Anno mille sescentis triginta novem, Hieronymus le Royer de la Dauversière factus est dominus insulæ Montis Regii in nomine Societatis Notre Dame Montis Regii. Is ibi missionem condidit ad aborigineos evangelizandos.

Hieronymus Dauversière conduxit Paulum Maisonneuve, qui hoc tempore triginta annos habebat, ad quondam gregem colonarium ducendum qui debebat missionem construere. Coloni e Francogallia exierunt anno mille sescentis quadraginta uno versus Quebecum proficiscentes, et advenerunt in insulam anno proximo. Septimo decimo die Maii, anno mille sescentis quadraginta duobus, Marianopolis condita est in ripa meridionale insulæ Montis Regii. Maisonneuve fuit hujus coloniæ primus gubernator. Colonia habebat una capella et unum valetudinarium, quod a Johanna Mance gestum est. Jam ante annum mille sescentos quadraginta tres Irocosii Marianopolim aggressi sunt. Vere tempore anni mille sescentorum quinquaginta uni tam erant frequentes has incursiones ut Marianopolis finem suam mox venire putaverit. Maisonneuve fecit ut omnes coloni se in castro confugerint. Anno mille sescentis quinquaginta duobus tam erat numerus colonorum deductus ut Maisonneuve debuerit in Francogalliam redire ad centum voluntarios ciere ad secum redeundos ad coloniam, quam anno proximo pervenerunt.

Anno mille sescentis octoginta quinque Marianopolis circa sescentos colonos habebat, quorum plerique in domis ligneis habitabant. Marianopolis est in centrum commercii pellis et explorationum ulteriorum Canadæ factus. Anno mille sescentis octoginta novem aggressi sunt Irocosii, qui cum Anglis erant socii, contra locum urbis nomine Lachine, ubi egerunt pejorem cædem totæ historiæ Novæ Franciæ. Statuta est ibi Societas Sulpitii Pii in sæculo octavo decimo. Ad coloniam hortandam, Francogallici quærebant quod gens Iroquesiana Mohawk Marianopoli abeat. Vicum habebant ii Mohawk, nomine Kahnawake, situm sub flumine Sancti Laurentii. Patres ecclesiæ suaserunt gentem Mohawk ad novum vicum condendum prope terras eorum venaticas quæ ad septentrionem Fluminis Ottaviensis stabant. Hic vicus est Kanesatake denominatus. Anno mille septingentis quadraginta quinque, multæ familiæ e gente Mohawk subvexerunt ad coloniam Akwesasne condendam. Omnes tres apud hos vicos hodie sunt terræ reservatæ Indianæ. Hæ terræ gestæ sunt a Francogallicis usque ad annum mille septingentis sexaginta, cum Britanniæ sint cessæ post Bellum Septem Annorum.  

Usque ad annum 1705, documenta officialia referunt nomen urbis sub nomine Marianopolis. Hoc anno primo nomen Mons Regius apparet in documentis, sed jam antea nomen Insula Montis Regii ab urbis incolis præferebatur.

Mons Regius est in urbem factus anno mille octingentis triginta duobus. Anno mille octingentis viginti quattuor, expletio Canalis Lachine permiserat inolæ circumire Cataractas Lachine, quæ haud navigabiles fuerant. Constructio autem Pontis Victoriæ fecit Montem Regium unum itra majores nodorum ferriviæ in America Septentrionale. Capita communitatis societatum commercialium cœperunt, ab anno mille octingentis quinquaginta, construere domos suas in regione urbis dicta Aureum Mille Passus Quadratum (Anglice: Golden Square Mile; Francogallice: Le Mille Carré (Doré)) (~2.6 km2). Jam anno mille octingentis sexaginta municipium illud erat maximum in America Septentrionale Britannica et caput indubitatum œconomicum et culturale Canadæ. 

Sæculo decimo nono semper difficilius erat aquas potabiles urbis conservare, propter augmen rapidum populationis. Pleræque aquarum potabilium etiamtunc a portu urbis proveniebant, qui erat negotio negotiosus, quam ob rem hæ aquæ erant inquinatæ. Medio decennio annorum mille octingentorum quadraginta, gubernium urbis inauguravit novum systema antliarum ad aquas hauriendas a Flumine Sancti Laurentii in cisternas, quæ postea translatæ sunt quo requirebantur. Perseveravit urbs crescente ab 58 000 incolarum anno mille octingentis quinquaginta duobus ad 267 000 incolarum anno mille nongentis uno.

Mons Regius fuit caput Provinciæ Canadæ inter annos mille octingentos quadraginta quattruor et mille octingentos quadraginta novem, sed statum perdidit cum turba partis conservativæ nomine Tories arsit parlamentum Canadæ. Propter causas strategicas, regina Victoria ipsa transtulit caput Canadæ in Ottaviam. Rationes pro hoc duæ fuerunt: primo quia longior erat Ottavia a limite cum Civitatibus Fœderatis Americæ et dehinc difficilior ad vi militare captandam, et secundo quia stabat urbs proprie super limitem inter partes Anglicam et Francogallicam Canadæ. 

Post Primum Bellum Mundanum, motus prohibitionis alcoholium in Civitatibus Fœderatis Americæ fecerunt Montem Regium in metam pro illis qui hac prohibitione volebant evadere. Inopia quæstus alta manserat in urbe, factaque est pejorem propter depressionem œconmicam magnam, incipiens anno mille nongentis viginti novem

Secundo Bello Mundano, demarchus Camilianus Houde protestatus est contra conscriptionem militarem et quæsit civibus urbis inobœdire gubernium Canadæ. Gubernium Canadæ, quod stabat apud Socios, furuit valde contra demarchum Houde et carcere militare clausit eum usque ad annum mille nongentis quadraginta quattuor.  Intra hoc bellum, Mons Regius fuit familiæ regalis Luxemburgi perfugium.

Hic maxima bursa Canadae erat.




#Article 153: Mythologia (1005 words)


Mythologia (Graece  'narratio'  Revera, societas mythum agat ut condiciones aetatis mythicae regignat; verbi causa, societas sanationem a quodam deo initio temporis effectam agat ut aliquem tempore praesenti sanet. Cultura hodierna experientiam religiosam explorare potest quia definitio moralitatis humanae ad scientiam non pertinent; ergo, experientia religiosa est conatus ad coniungendum cum moralibus temporis praeteriti sensibus, a quo technologia temporis praesentis discrepat.

In parte a mythis acta, necesse est distinguere mythologiam in se a notione aetatis mythicae. Claude Lévi-Strauss monstrat mythologiam posse deduci, sicut scientia, ex coniunctione hominum consciorum et naturae. Culturae entitates mythologicas creant ut mores humanos explanent. (Exempli gratia, homo qui se malignitate gerit potest cum angue comparari; per tempus, haec notio fit mythus hominis-anguis.) Notio autem aetatis mythicae est interpretatio hodierna, quae minime est realis, quia non potuit in puncto temporis praeteriti vel praesentis cum mythi non exsistebant.

Hodie, figurae mythologicae iam excogitantur. Monstrum Doctoris Frankenstein, in mytho hodierno ex Frankenstein, or The Modern Prometheus, mythistoria a Maria Shelley scripta, est creatura detestabilis, partim humana, a physico qui sensum moralem amisit creata. Alius mythus hodiernus est androidum, machina hominis simile, sed in mundo reali non vivum. Androida in fictione scientifica nunc considerantur praecipue quia notionem machinae rationalis exprimunt quae humana fieri conatur. Ambo exempla, quamquam revera non exsistunt, quaestiones morales ponunt quae hominibus utiles sunt.

Gravissima studia mythorum fuerunt opera a Vico, Schelling, Schiller, Jung, Freud, Lévy-Brühl, Lévi-Strauss, Frye, Schola Sovietica, et Schola Mythorum et Rituum facta. Haec pars vicissitudines interpretationis mythorum ad summam describit. Pro interpretationibus similitudinum pariumque disertarum inter mythos variarum culturarum, vide Mythologiam comparativam.

Critica mythorum interpretatio ex Praesocraticis descendit. Euhemerus, unus ex gravissimis mythologis ante tempora hodierna, explanavit mythos esse memorias verorum eventuum historicorum, iterum atque iterum elaboratas et igitur detortas. Haec notio mythorum et eorum originum reprehenditur a Plato in Phaedro (229d), cum Socrates dicit Euhemeri doctrinam esse in dominio unius qui est vehementer curiosus et laboriosus, et non omnino felix. Platonistae profundiorem lateque patentem rei notionem universe habebant: Sallustius, exempli gratia, mythos dividunt in quinque categorias: theologicam, physicam (de legibus naturalibus), animasticam (de anima), corpoream, et promiscuam. Ultima categoria mythos considerat qui interactionem duarum vel pluralium aliarum categoriarum monstrant, et qui (ait) in initiationibus magnopere adhibentur.

Plato, cum de educatione iuvenum in Respublica disseruit, mythos poeticos celeberrime damnavit, praecipue quia periculum adfuit ne iuvenes et ineruditi narrationes deorum heroumque ad verbum comprehenderent; nihilominus, omnibus in suis scripturis mentionem fecit mythorum omnium generum. Platonismus se in temporibus usitate appellatis Medio Platonismo et Neoplatonismo evolvit, dum Plutarchus, Porphyrius, Proclus, Olympiodorus, Damascius, et alii auctores de symbolicis mythorum antiquorum Orphicorumque interpretationibus plane scripserunt.

Marcus Terentius Varro tres facies theologiae divinae distinxit: theologiam politicam (socialem), theologiam naturalem (physicam), et theologiam mythicam.

Primae mythorum doctrinae per alterum saeculi undevicensimi dimidium apparuerunt. Ad summam, hae doctrinae mythos considerabant defectum obsoletumve cogitationis modum, et saepe mythos appellabant prisca scientiae hodiernae res simillima.

E. B. Tylor (1832–1917) habebat mythos ut conatus explicationis ad verbum rerum naturalium: homines priscos non potuisse animo concipere naturam a legibus impersonalibus gubernatam esse; ei ergo conari interpretari res naturales animis ad res inanimatas tributis, in eo animismum parientes. Secundum Tylor, mens humana se per varios gradus evolvit, qui in notionibus mythologicis coeperant et gradatim ad notiones scientificas progressi sunt. Non omnes eruditi—ne omnes quidem eruditi saeculi undevicensimi—hanc opinionem acceperunt. Lévy-Brühl inquit: Priscus mens est condicio humani ingenii, et non gradus in eius evolutione historica.

Max Müller (1823–1900), mythos morbum linguae appellavit. Qui coniecit mythos ortos fuisse quia linguae antiquae nominibus abstractis neutroque genere carebant; anthropomorphicas orationis conformationes, necessarias in talibus linguis, ad extremum explanatas ad verbum fuisse, notionem enim inducentes quod res naturales essent res consciae, revera dei.

Iacobus Frazer (1854–1941) anthropologus credidit mythos perperam interpretatos fuisse rituum magicorum, qui ipsi falsam legum naturalium notionem ostendit. Secundum Frazer, homines coeperunt cum vana impersonalium legum magicarum fide. Cum ei comprehenderent eas leges male procedere, fidem legum naturalium reliquerunt, ut in deos personales naturam gubernantes crederent, mythos religiosos sic parientes. Interea, ut mos erat, homines in usu rituum olim magicorum persistebant, quos ei iterum interpretati sunt ut iterationes eventuum mythicorum. Ad postremum, Frazer contendit homines invenisse quod natura leges naturales non sequitur, sed nunc earum naturam veram modis scientificis invenire. Hic iterum scientia mythos facit obsoletos; suis verbis, homines progrediuntur a magia per religionem ad scientiam.

Hae doctrinae, cogitationem mythicam cogitationi scientificae opponentes, hominibus hodiernis necesse esse mythos relinquere significabant.

Multae mythorum doctrinae saeculo vicensimo oppositionem mythorum scientiaeque reiecerunt, quam doctrina saeculi undevicensimi sustinuerant. In universum, doctrinae saeculi vicensimi mythos ut paene quaelibet res considerare solebant sed obsoletae scientiae res simillimae. . . . Itaque, hominibus nostrae aetatis, opus non est relinquere mythos pro scientia.

Carolus Jung (1873–1961), psychologus Helveticus, conabatur comprehendere psychologiam mythorum orbis terrarum. Jung et sui contenderunt omnibus homibus esse quasdam vires psychologicas, innatas sensuque carentes, quas archetypos appellavit. Ei crediderunt similitudines mythorum ex variis culturis monstrare hos archetypos universos exsistere.

Jung sequens, Iosephus Campbell (1904–1987) credidit cognitionem psychologiae ex mythis lectis posse utile adhiberi ad unius hominis vitam. Campbell postulavit primum mythologiae munus esse elicere et sustinere sensum reverentiae prae mysterio existentiae, et mythologiam etiam servire initiare hominem in ordinem realitatum suae psyche.

Sicut Jung et Campbell, Claudius Lévi-Strauss, anthropologus Francicus, credidit mythos significare exemplaria in animo; vidit autem illa exemplaria potius ut fictae animi structurae—diserte pares oppositionum (exempli gratia, crudum contra coquum, natura contra culturam)—et non ut tactus vel incitationes sensu carentes.

Mircea Eliade (1907–1986), in appendice libri Myths, Dreams and Mysteries, et in libro The Myth of the Eternal Return, sollicitudines hominum hodiernorum repudiationi mythorum sensusque sacri tribuit.

Mythopoeia est vocabulum a J. R. R. Tolkien excogitatum pro conatu conscio ad creandum fictionem modo mythorum.

Decennio 196 in libro Mythologies, Rolandus Barthes (1915–1980) series commentariorum divulgavit qui mythos hodiernos et processum earum creationis investigavit.

Mythologia comparativa est systematica mythorum ex variis culturis comparatio, quae proposita celata invenire conatur quae in mythis multarum culturarum sunt communia. Mythologistae comparativae aliquando per similarites inter varias mythologias arguunt illas mythologias communem fontem habere, qui fortasse est communis monitus fons  vel communis protomythologia quae se in varias mythologias quas hodie videmus evolvit. 




#Article 154: Missa (510 words)


Missa, quae in Novo Testamento dominica cena aut fractio panis appellatur, est celebratio Eucharistiae, ut nominatur in Latinis Ecclesiae Catholicae Romanae ritibus, in Ecclesiis Catholicis Veteribus, in Anglo-Catholico Anglicanismi usu, et in nonnullis regionibus Lutheranis, civitatibus Scandinaviis Balticisque non exclusis.

Verbum missae demitur ex illa missione, quam episcopus aut presbyter aut, si adest, diaconus profert exeuntibus ritibus: Ite, missa est. Quod verbum primum dimissionem tantum valebat; deinde, totum ritum, quem concludebat, complexum est; in praesentia tandem, aucta verbi significatione, missa item est quasi officium seu munus, quod, antequam domos redeant, fidelibus divinitus commendatur.

Missa est efficax passionis et resurrectionis Christi memoria, quae sub speciebus panis et vini perpetuatur; huiusmodi memoria tali efficacitate est praedita, ut, pronuntiatis a sacerdote verbis Christi, mutatio fiat totius substantiae panis in corpus Christi et totius substantiae vini in sanguinem eius. Quo rem clarius explicet, Ecclesia de more utitur vocabulo transubstantiationis. Hoc sensu missa dicitur quoque sacrificium Christi, quia, dum missa peragitur, ipsa mors ipsaque resurrectio eius sub aliis adspectibus se ostendunt.

In Ecclesia Catholica soli sacerdotes rite ordinati, qui viri tantum sunt, missae valide praesunt eamque valide celebrant. Ecclesia hodie servat duos usus unius eiusdemque ritus Romani, scilicet, usum ordinarium et usum extraordinarium, ut a summo Pontifice Benedicto XVI per constitutionem apostolicam motu proprio datam Summorum Pontificum constitutum est. Missa igitur utroque modo celebrari potest.

Missa ex duabus partibus praecipue constat, liturgia nempe verbi et liturgia eucharistica, quae tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant. Adde huc quod quidam ritus missam aperiunt et concludunt. Omnia peragenda sacerdoti vel populo describuntur in ordine missae.

Ordinarii missae partes, quae plerumque cantu peraguntur, sunt haec quae sequuntur:

Sine cantu:

Sunt partes propriæ missæ:

Praelatus ritus Novus Ordo (Missae celebrandi) appellatur; et post Concilium Vaticanum II institutus est anno 1970, Paulo Papa VI regnante.

Missa, quae celebratur secundum novissimum Missale Romanum, usus ordinarius Ritus Romani dicitur. Paulus VI Papa, ex praecepto Concilii Vaticani II, annuendo voluntati Pii Papae V, Missale ex toto iuxta pristinam sanctorum Patrum normam instauravit et in vulgus emisit. Praeterea, usus ordinarius Ritus Romani abundantioribus Sacrae Scripturae lectionibus et variis precibus locupletatur, inter quas eminent praefationes et preces eucharisticae. Hoc Missale in omnes fere linguas conversum est; et tali per universum orbem praestantia in usu est, ut vere universalis Ecclesiae conspicuum sit indicium.

Ante Concilium Vaticanum II, ritus Tridentinum appellatur, sive Pii V, a nomine papae (Pii V), qui hunc ritum promulgavit. Unica lingua sollemnis est Lingua Latina. Anno autem 1962, vetus ordo a Ioanne Papae XXIII reformatus est; e.g., formula pro perfidis Iudaeis abrogata est. Hodie iste celebrari sine circumscriptione potest, non tamen private in diebus Tridui Paschalis.

Missale illud, quod restitutioni Concilii Vaticani II antecessit et quibusdam emendationibus a Ioanne Papa XXIII correctum est, iussu Benedicti Papae XVI, iterum in usu versatur; dicitur Missale Sancti Pii V, et minus recte Missale Tridentinum. Usus extraordinarius Ritus Romani, uti appellatur, una tantum lingua Latina utitur. Secundum hunc usum, quilibet sacerdos potest in praesentia privatim celebrare extra sacrum triduum paschale; in ecclesiis tamen paroecialibus, diebus dominicis et festis, una tantum publica celebratio haberi potest.




#Article 155: Mexicum (8158 words)


Mexicum (a vocabulo Navatlaco Mēxihco []; Hispanice México []), seu plena appellatione Foederati Status Mexicani, est foederata respublica constitutionalis quae populari ratione gubernata, ex parte meridiana Americae Septentrionali finitima, ex triginta duabus civitatibus foederatis composita. Caput est Mexicopolis, maxima orbis terrarum urbs. Quae de septemtrione Civitatibus Foederatis, meridie Guatimalia et Beliza, orienti Sino Mexicano, occidenti Oceano Pacifico adiacet.

Mexici terram homines plurimi incolunt, quae est prima regnorum maxima, ubi natu lingua Hispanica loquuntur. Hispanice quotidie inter se confabulantur, quamquam cives multi linguis Amerindicis utuntur.

Mexicum tertia maximarum civitatum (post Brasiliam et Argentinam) tertiaque frequentissimarum civitatum (post Brasiliam) intra Americam Latinam est. Anno 2011, quarta decima est terrarum oeconomicam auctoritatem habentium cum PDG 1185 milliardorum dollariorum (secundum Aerarii Monetarii Internationalis numeros).

Ante Viceregni Novae Hispaniae libertatem, civitatem sui capitis nomen, Mexici accipere decisum est. Revera, urbis nomen Mexicum-Temistitlana erat, ad Aztecam tribum Navatlacam, Mexicanos, spectans. 

Huius tribus nominis origo obscurissima est. Iesuita historicusque Franciscus Xaverius Claviger suis in scriptis nomen e Mēxitl sive Mēxitli Navatlaco vocabulo ortum esse asseverat, quod dei belli et tutelaris Mexicanorum divinitatis, Vitzliputzli, nomen est. Secundum hanc doctrinam, Mexicum locum [ubi vivit] Mēxitl sive Mēxitli ad Templum Maximum spectans significaret. Haec notio etiam a Fratre Ioanne a Turrecremata participatur; attamen Frater Ioannes a Turrecremata Mēxitli ortum esse e vocabulis melt, scilicet 'agava', atque xictli, scilicet 'umbilico', et primos incolas Mexicatl nuncupatos esse addit. Secundum hanc versionem, Mexicum gentem e Mēxitli significaret aut 'locus in agaves umbilico' verti posset; haec interpretatio etiam a Franciscano Motolinia adfirmatur. Bernardinus de Sahagun, Iosephus de Acosta, Didacus Durán, et alii historici in suis operibus Mexicum e Mexio (Navatlace Mecitl sive Mexi) ortum esse dicunt, quod ducis sacerdotis nomen erat, qui primos peregrinos, Mexicanos nuncupatos, duxit et ergo nomen populum Mexii significaret. Mexius etiam Mexitl nuncupatur, sed Mexius et deus Mexitli non confundendi sunt.
Aliqui periti, inter quos Alphonsus Caso, Mexicum ex vocabulis metztli 'Luna', xictli 'umbilico aut medio aut filio', cum -co locativo suffixo, ortum esse suggerit. Proinde Mexicum 'locum in media Luna' sive 'locum in lunaris lacus medio' significaret, lacui Texcoco alludentis, medio in quo aedificata est urbs Mexicopolis. Haec notio in Aztecica fabula ut, dum Mexicani primum lacum Texcocum advenirent, Lunam ibi repercutentem viderint narrante fundatur.

Huius urbis nomen Hispanice México translitteratum est, cuius x phoneticum Hispanicae antiquae valorem, scilicet consonantem fricativam post-alveolarem sonoram sive /ʒ/, repraesentabat, evolvit in consonantem fricativam velarem surdam /x/ per saeculum sextum decimum, ab j repraesentatam, quod variatione Méjico multis in publicationibus, praesertim in Hispania, utere induxit, dum in Mexico, México praelata graphia facta est. Aliquibus annis abhinc, Regia Academia Hispanica, institutum linguam Hispanicam moderatum, commendatam graphiam Hispanice México esse statuit, et pleraeque publicationes omnibus in Hispanophonicis civitat hodie novae normae se adhaerent, quamquam desueta variatio aliquando invenitur. Latine, Mexici x nec originalem nec praesentem sonum, sed consonantem /ks/.

Cum e Mexico quaedam respublica foederata facta esset, Civitates Foederatae Mexicanae appellabantur, atque constitutio anni 1824 appellationes nominatim Mexici Civitas et Civitates Foederatae Mexicanae usurpavit, etiam Constitutio anni 1857 usa est his nominibus, priusquam Res Publica Mexici declarata foret. Etsi constitutio anno 1917 sanxerit ut nomen publicum esset Civitates Foederatae Mexicanae, praeterquam in textu quoque nominis Mexici Res Publica usus habetur.

Ignium Vallis Mexicanae (Hispanice Valle de México) inventorum aetas radiocarbonice computata est anno 21thinsp;000 a.C.n. et aliquae instrumentorum lithicorum fragmina prope ignes reperta sunt, quod humanorum praesentiam illo tempore indicat. Abhinc annorum circa 9000, antiquae indigenae maizium domuere et revolutionem industrialem multas multiplicas civilizationes creaturam coepere. Quarum inter 1800 et 300 a.C.n. multae in superiores civilizationes Praecolumbianas Mesoamericanas evolvere, inter quas Olmecae, Teotihuacani, Maiae, Zapotecae, Mixtecae, Toltecae, et Azteci florentissimi paene per 4000 annorum ante contactum cum Europaeis erant.

Creduntur his civilizationibus multa ad inventa et progressiones esse in campis talibus architectura (templis pyramidalibus), mathematica, astronomia, medicina, theologia. Azteci ob amplissimam sacrificiorum humanorum praxem noti fuere. In quorum culmine, Teotihuacanum, maximarum pyramidalium structurarum aliquas in America praecolumbiana aedificatas continens, amplius 150 000 incolarum habebat. Ante Hispanicam occupationem aestimationes inter 6 et 15 milliones incolarum in praesentis Mexici regione indicant.

Ineunte saeculo sexto decimo, e Ferdinandi Cortesii appulsu, civilizatio Aztecica ab Hispanis invasa captaque est. Accidentali modo ab conquisitatoribus Hispanis introducta, variola Mesoamericam anno 1520 vastavit, milliones Aztecorum necans, incluso imperatore, dum haec vastatio Ferdinandi Cortesii victoriae super imperio Aztecico attributa est. Territorium Imperium Hispanicum sub Novae Hispaniae nomine factum est. Magna Mexicanarum identitatis, traditionum et architecturae pars per tempus coloniale creata est.

Die 16 Septembris 1810, ab Hispania libertas a Michaele Hidalgo parva urbe Doloribus Hidalgo in Guanahuato declarata est. Primus insurgens globus ab Michaele Hidalgo, exercitus viceregii Hispanici capitaneo Ignatio Allende, capitaneo militum subitariorum Ioanne Aldama et Iosepha Ortiz de Domínguez La Corregidora formabatur. Michael Hidalgo et suorum militum aliqui capti morteque a sclopetationis manipulo in Chihuahua pridie Kalendas Augustas 1811 multati sunt. Post quorum mortem, rectio ab Iosepho Maria Morelos suscepta est, qui praecipuas urbes meridianas cepit.

Anno 1813, Congressu Chilpancingensi convocato, die 6 Novembris Acta Solemnia Declarationis Libertatis Americae Septemtrionalis obsignata sunt. Iosephus Maria Morelos captus ultimoque supplicio die 22 Decembris 1815 affectus est. Annis secutis, seditio fere collapsa est, sed anno 1820 vicerex Ioannes Ruiz Apodaca exercitum, a creŏlo stratego Augustino de Iturbide ductum, contra Vincentii Guerrero copias misit. Vice quorum, Augustinus de Iturbide Vincentio Guerrero ad coniungendas vires occucurrit et anno 1821 Coronae Hispanicae repraesentantes et Augustinus de Iturbide Foedera Cordubensia obsignaverunt, quae Mexici libertatem secundum Consilium Igualae agnovit.

Augustinus de Iturbide se statim imperator Primum Imperium Mexicanum proclamavit. Seditio contra eum anno 1823 Civitates Foederatas Mexicanas statuit. Anno proximo, Reipublicae Constitutio elaborata est et Guadalupe Victoria primus nuper natae civitatis praeses factus est. Prima decennia post libertatem captam oeconomica instabilitate signata sunt, quae in Bellum Pastillorum anno 1836 et in pugnam inter Liberales, gubernationis foederalis modum defendentes, et Conservativos, hierarchicum gubernationis modum defendentes, induxit.

Anno 1836, strategus Antonius López de Santa Anna, bis dictator centralistaque, Septem Leges, penitus commutare temptavit ita, ut gubernii in unum conferendi causa perpluria instituta conderentur. Cum Constitutionem anni 1824 suspendit, bellum civile totam per civitatem extensum est triumque guberniorum libertatem declaraverunt: Respublica Texiae, Respublica Fluminis Magni, Respublica Iucataniae.

Texia in rebus novis prospere suam libertatem obtinuit et deinde a Civitatibus Foederatis annexa est. Disputatio de fines reipublicae ad Bellum cum Civitatibus Foederatis adduxit, anno 1846 inceptum et biennium durans; hoc bellum cum Foederis Guadalupiae obsignatione finem habuit, quod Mexicum paene totum terrarum dimidium Civitatibus Foederatis, inclusis California ac Novo Mexico, cedere coegit. Alia valde minor territorii transferentia, Arizonae ac Novi Mexici Meridionalium partium—Emptio Gadsdeniana—anno 1854 evenit. Bellum Castarum Iucataniae, Maiensis seditio, anno 1847 coepta, una inter prosperrimas modernas Amerindorum seditiones fuit. Maiae rebelles sive Cruzōbi) relative liberas inclavaturas usque ad decennium 194 defendere.

Ratio non idonea cum Santa Anna regressu in potestatem Liberale Consilium Ayutlae, ineunte tempore Reformatio, induxit. Elaborata nova Constitutione anni 1857, civitatem laicam, foederalismum velut gubernationis formam et varias libertates statuit. Quia Conservativi hanc constitutionem accipere reiicere, Bellum Reformationis anno 1858 coepit, per quod ambo circuli suas proprias gubernationes habebant. Bellum anno 1861 finem habuit, Liberalibus vincentibus, ab Amerindo Benedicto Juárez praeside ductis. Mexicum decennio quod anno 1860 coepit militarem occupationem Francicam passum est, quae Secundum Imperium Mexicanum creavit, gubernante Domus Habsburgensis archiduce Ferdinandus Maximilianus Austriae, faventibus clero Catholico Romano et Conservativis, qui postea consilium mutavere et Liberalibus adunavere. Maximilianus se deditus, die 14 Iunii iudicatus, die 19 Iunii 1867 ultimo supplicio adfectus est.

Porphyrius Díaz, respublicanus generalis per interventionem Francicam, Mexicum e 1876 in 1880 et postea e 1884 in 1911 in quinque reelectionibus consecutivis, perihodo Porphyriatu nuncupata, gubernavit, qui non solum notabilibus oeconomicis rebus, collocationibus pecuniae in artibus scientiisque sed etiam disaequatione oeconomica repressioneque politica notatur.

Probabilis comitialis fraus quae ad quintam Porphyrii Díaz reelectionem adduxit Revolutionem Mexicanam anni 1910, in principio a Francisco I. Madero ductam, provocavit.

Porphyrius Díaz anno 1911 renuntiavit et Franciscus I. Madero praeses electus, sed post biennium per subitaneam conversionem a Conservativo generali Victorianus Huerta directam depositus necatusque est. Quod denuo bellum civile incepit, praeclaros velut Franciscum Villa et Aemilianum Zapata implicans, qui suas proprias vires formavere. Tertia vis, exercitus constitutionalis ab Venustiano Carranza ductus, bellum finire adeptus est et radicaliter constitutionem anni 1857 alteravit ut includerentur multae praemissarum socialiumque postulationum inter revolutionarios. Haec constitutio demum constitutio anni 1917 nuncupata est. Aestimatur bellum 900 milia hominum inter 15 milliones incolarum anno 1910 necavisse.

Interfecto Venustiano Carranza anno 1920, huic alius heros revolutionarius, Alvarus Obregón, sucessit, cui vicissim sucessit Plutarchus Elias Calles. Plutarchus Elias Calles anno 1928 denuo electus sed necatus est antequam munus suum susciperet. Anno 1929, revolutionarius, Alvarus Obregón, sucessit, cui vicissim sucessit Plutarchus Elias Calles. Plutarchus Elias Calles anno 1920 Factionem Nationalem Revolutionariam, postea Factionem Revolutionariam Institutionalem rursus baptizatam, condidit et tempus Maximatum nuncupatam coepit, quae cum Lazari Cárdenas del Río electione terminavit, qui varias oeconomicas socialesqie reformationes perfecit et praeterea significative industriam petroleosam PEMEX 18 Martii anni 1938 expropriavit, sed diplomaticam crisin cum civitatibus quarum cives negotia ob radicalem Lazari Cárdenas rationem perdiderant provocavit.

Inter 1940 et 1980, Mexicum substantiale oeconomicum incrementum expertum est qui aliqui historici miraculum Mexicanum appellant. Etsi oeconomia florere pergebat, disaequatio socialis offensivus factor esse perrexit. Praeterea, factionis PRI gubernatio magis magisque auctoritaria et aliquando oppressiva facta est (in Trucidatione Tlatelolcensi, anno 1968, ubi circiter 30thinsp;800 manifestatorum vitam perdidere).

Comitiales reformationes et petrolei pretiorum auctus Ludovici Echeverría Álvarez administrationem secuti sunt. Mala horum redituum gestio ad inflationem adduxit et Crisin anni 1982 ingravavit. Eodem anno, petrolei pretia collapsa sunt, faenoris pretia auxere et gubernatio debitum non solvendum esse. Praeses Michael de la Madrid Hurtado se ad monetae devaluationem vertit, quae vicissim inflationem provocavit.

Anno 1988 Cuauhtemocus Cárdenas, antiqui praesidis Lazari Cárdenas del Río filius, se candidatus factioni PRI opponens presentavit et gravis minatio possibilisque victor factus est. Attamen, adeptus est secundum locum in comitiis propter fraudis comitialis accusationes notatis, ubi Carolus Salinas de Gortari victor declaratus est. Carolus Salinas de Gortari ambitiosum Liberale programma substatialiter inflationem reducere consecuturum incepit; denuo debitum externum pactus est et pleriquas societates publicas privatizavit, exceptis electricis petroleosis societatibus, et legis accommodationem proposuit quae exītus, praedia rustica municipalia, in privata praedia commutarent. Anno 1992 Foedus Liberi Commercii Americae Septemtrionalis obsignavit, quod anno 1994 vigere coepit. Eodem anno, nihilominus, Exercitus Zapatisticus Liberationis Nationis consurrexit.

Ingentis gubernativorum sumptuum quotidianarumque rationum incrementi causa iuxta cum fuga pecuniarum civitas in gravem recessionem oeconomicam anno 1995 intravit. Praeses Ernestus Zedillo pecuniam mutuam e Civitatibus Foederatis et Aerario Monetario Internationali consecutus est. Respublica e discrimine anno 1996 exivit; ab anno 1996 ad annum 2000, index incrementi medii 5 centesimarum quotannis fuit. Anno 1997, nulla factio politica maioritatem absolutam in Congressu Unionis adepta est. Primum e Revolutionis Mexicanae fine, anno 2000 Vincentius Fox, oppositionis candidatus, primus Factionis Actionis Nationalis candidatus factus est, qui praeses foederalis electus est. Die 23 Martii 2005 trium Boreo-Americanarum civitatum praesides Societatem Securitatis et Prosperitatis Americae Septemtrionalis, gradum in maiorem communitariam integrationem, obsignaverunt.

In foederalibus comitiis anni 2006, factionis PAN Philippus Calderón Andrean Manuel López Obrador Factionis Revolutionis Democraticae per minimam suffragiorum marginem vicit; Andreas Obrador resultationes impugnavit et Philippi Calderón victoriam accipere recusavit. Post duos indeterminationis menses, Tribunal Comitiale Philippi Calderón victoriam decrevit, qui munus Kalendis Decembribus 2006 suscepit, quamquam Andreas Obrador resultationes et Philippi Calderón gubernationem agnoscere recusavit. Calderón structurales reformationes coepit, inter quas tributaria fiscalisque, iudicialis et pensionum reformationes, omnes a Congressu per primum eius mandati biennium probatae. Praeterea, pugnam contra narcomercaturam cum controversiosa Mexicanorum exercitus et virum armatarum participatione coepit. Tota civitas Aprili 2009, praesertim caput Mexicopolis, magnopere eruptione influenzae per H1N1 anno 2009 affectum est, quae per alias Americae Septemtrionalis et Europae regiones extensa est.

Mexicum circa 23º Septemtrionalibus et 102º Occidentalibus in Americae Septemtrionalis portione situm est. Paene totum Mexicum in Lamina Americana Septemtrionali est, cum parvis Paeninsulae Californiae Inferioris partibus in laminis Pacifica et Coco. Geophysice, aliqui geographi territorium Isthmi Tehuantepecensis oriente (circiter 12% totius) in America Media includunt. Geopolitice, nihilominus, Mexicum totum Americae Septemtrionalis pars iuxta cum Canada et Civitatibus Foederatis consideratur.

Totum Mexicum 1thinsp;972thinsp;550 chiliometrorum quadratorum latum est, quod id quartusdecimam maximam mundi nationem secundum aream facit, et circa 6000 insularum in Oceano Pacifico (etiam remotam insularum Aquaeluparum et Revillagigedensium gubernationem), in Sinu Mexicano, in Caribico et in Mare Purpureum comprehendit. Septemtrione, civitas limitem 3141 km latum partitur. Fluminis Magni  maeandri finem inter Mexicum et Civitates Foederatas e Civitatis Iuarezensis (Hispanice Ciudad Juárez) Oriente usque ad Sinum Mexicanum definiunt. Naturalium artificiosarumque notarum series reliquum limitem e Civitate Iuarezensi usque ad Oceanum Pacificum delineat. Meridie, Mexicum limitem 871 km latum cum Guatimalia et alium 251 km latum cum Beliza partitur.

Mexicum duabus cordilleris Iugum Mater Orientale et Iugum Mater Occidentale nuncupatae transitur, quae Boreo-Americanorum Montium Saxosorum extensio sunt. Ex oriente versus occidentem, in media parte, respublica Axi Neovulcanico, etiam Monte Nivoso sive Montibus Nivifera  nominato, transigitur. Quarta cordillera, Iugum Mater Meridianum, e Mechoacana usque ad Guaxacam patet.

Velut tale, pleraque Centralis Septemtrionalique Mexici territoria in elevatis altitudinibus sita sunt et maximae elevationes in Axi Neovulcanico inveniuntur: Acumen Orizabense, 5700 metrorum altum; Mons Fumosus (Navatlace Popōcatepētl), 5462 metrorum altum; Femina Alba, 5286 metrorum altum; et Nivatus Tolucensis, 4577 metrorum altum. Tres magnae urbanae agglomerationes in istarum quattuor elevationum vallibus sitae sunt Toluca, Magna Mexicopolis, et Angelopolis.

Tropicus Cancri revera civitatem in temperatam tropicamque zonas dividit. Paralleli vicesimi quarti septemtrione terrae minores temperaturas per hiemis menses cum magna nivis praecipitatione in montibus planitiebusque habent. Paralleli vicesimi quarti meridie, temperaturae constantes totum per annum sunt et solum secundum altitudinem variant. Quod Mexico in mundo variorum climaticorum systematum unum dat.

Vicesimi quarti paralleli areae, altae usque ad mille metra, (meridionalis ambarum litoralium planitierum pars, talis Paeninsula Iucatania, mediam annuam temperaturam inter 24 et 28 ºC habet. Temperaturae elevatae totum per annum ibi, solum cum 5º dissimilitudinis inter aestatem et hiemem in media temperatura manent. Ambo Mexicana litora, exceptis Meridionali Sinus Campecorensis litore et Septemtrionali Californiae Inferioris litore, etiam gravium huracanis vulnerabiles aestate et autumno sunt. Vicesimi quarti paralleli septemtrione inferiores areae calidae umidaeque aestate sunt, quae generatim minorem temperaturam mediam annuam (inter 20 et 24 °C) moderatiorum condicionum causa hieme habent.

Magnarum Mexici urbium multae in Valli Mexicana aut adiacentibus vallibus sitae sunt, plerumque amplius 2000 metrorum altae. Quod eis dat clima temperatum totum per annum, cum temperaturis mediis annuis (inter 16 et 18 °C) et temperaturis subfrigitis noctu totum per annum.

Multae Mexici partes, praesertim septemtrione, clima siccum cum sporadicis pluviis habet, dum Meridionales tropicalium planitierum partes mediam amplius 2000 millimetrorum annuae praecipitationis habent. Verbi gratia, plurimae civitatis Septemtrionis urbes, inter quas Mons Regis, Hermosillum, et Mexicali, amplius 40 °C aestate patiuntur. In desertis Sonorae temperaturae 50 °C amplius attingunt. Mexici Septemtrio desertis pinctus est, quia in orbis terrarum latitudine in qua omnes regiones desertae formantur situs est.

Mexici flumina in aspectus tres colliguntur; pelvem Pacifici, Sinus et intestinam. Longissimum Mexicanum flumen est Flumen Magnum Septemtrionis  in pelvi sinus. Quod 3034 chiliometrorum latum est et fini cum Civitatibus Foederatis prodest. Inter alia huius pelvis flumina Usumacinta, Guatimaliae finitima; Griialva, forsitan flumen cum maxima aquae quantitate in civitate; et Panŭca, cuius pelvis Vallis Mexicanae pars est, sunt.

In Pacificum flumina Lerma Balsaeque magnum pondus Mexicanarum terrarum superiorum urbibus habentia; flumina Sonora, Forte, Maius et Yaqui prosperam civitatis boreoccidentis agriculturam sustentantia; et Coloratum, cum Civitatibus Foederatis divisum, influunt. Intestina flumina, scilicet ea quae in mare non influunt, brevia et pauci voluminis sunt. Excellunt flumina Casae Grandes in Chihuahua Nazaeque in Durango. Pleraque Mexicana flumina voluminis paucum habent et fere nullum eorum navigabile est.

Mexicum multos lacus et lacunas suo in territorio possidet, sed plerique parvi. Praecipuus lacus Chapala in civitate Xalisco est, qui propter nimium usum abiturus est. Alii ponderis lacus Patzquǎri, Zirahuenensis et Quitzeo sunt, omnes ei in Mechoacana. Praeterea, molium aedificatio lacuum artificialium formationem suppeditavit, inter quos moles Mille Insularum in Oaxaca.

Mexicum septendecim civitatum megadiversarum una in mundo est, cum amplius 200thinsp;000 dissimilium specierum, quia Mexicum lar 10 aut 12 centesimae mundanae biodiversitatis est. Mexicum prima totius orbis civitas quod ad biodiversitatem reptilium spectat est, 707 speciebus descriptis; secunda in mammalibus, 438 speciebus; quarta in amphibiis, 290 speciebus; et quarta in flora, 26 000 dissimilium specierum. Mexicum etiam secunda civitas secundum oecosystematum numerum et quarta secundum totum specierum numerum putatur. Circiter 2500 specierum legibus Mexicanis proteguntur. Mexicana gubernatio Systema Nationale Informationis de Biodiversitate creavit, ad studendum et promovendum sustentabilem territorialium oecosystematum usum.

In Mexico, 17 milliones hectariorum Regiones Naturales Protectae considerantur in quibus comprehenduntur 34 reservata biosphaerae (inalterata oecosystemata), sexaginta duo consaepta reipublicae, quattuor monumenta naturalia (ob aestheticum, scientificum aut historicum valorem in perpertuum protecta), viginti sex regiones protectarum florae faunaeque, quattuor regiones protectarum opium naturalium (conservatio terrae, pelvium naturalium, silvarum), et septendecim sanctuaria (zonae cum opulentia speciebus abundante).

Constitutio Mexicana anni 1917 rempublicam foederalem praesidialisticam cum potestatum separatione inter exsecutivum, legisferum iudicialemque ramos creavit. Historice, exsecutivus dominans ramus est, cuius potestas praesidi datur, qui leges e parlamento, congressu foederali sive Congressu Unionis, emanatas promugat exsequiturque.

Congressus crescentis ponderis munere ex anno 1997 functus est, cum oppositionis factiones primum ponderis victorias consecutae sunt. Praeses etiam leges per decretum exsecutivum in quibusdam oeconomicis pecuiariisque campis scribit, utendo potestatibus a Congressu delegatis. Praeses per suffragium universale sexenni muneri eligitur et denuo munus obire nequit. Non est praeses vicarius; dimissionis aut praesidis mortis casu, praeses temporarius a Congressu eligitur.

Congressus Nationalis bicameralis est, a Senatu sive Camera Senatorum et Camera Deputatorum compositus. Consecutiva recidiva electio prohibetur. Senatores sexenni muneri eliguntur et deputati per triennium serviunt. 128 sedes Senatus occupantes per mixtionem electionis directae ac repraesentationis proportionalis eliguntur. In Camera Inferiori Deputatorum, 300 e 500 deputatis directe in circulis uninominalibus eliguntur, dum reliquae 200 sedes per modificatam repraesentationis proportionalis formam fundatam in quinque comitialibus basibus eliguntur. Hae 200 sedes ad iuvandas factiones minimas ut ad Parlamentum accedant creatae sunt.

Mexici civilitas externa a praeside ducitur et per Secretariam Relationum Exteriorum efficitur. Cuius principia constitutionaliter Articulo 89, Sectione 10 statuta sunt; inter quae autodeterminatio populorum, non interventio, pacifica conflictuum resolutio, viris usus prohibitio in rationibus externis, iuridica Civitatis equitas, coöperatio internationalis evolutioni et pugnae pro pace securitati. Ex anno 1930, Doctrina Estrada ponderis complemento his principiis inservivit.

E sua libertate, Mexicanae rationes externae praesertim et ad Civitates Foederatas, suus maximus commercialis socius, et ad vicinas historice ligatas nationes in America Latina Caribicoque directae sunt. Intestinorum problematum ergo, inter quae Revolutio Mexicana, ineunte saeculo XX Mexicum propemodo sepositum ab internationalibus rebus mansit. Denuo ordine statuto, eius civilitas externa in secutorum decenniorum acclamatione hemisphaerica fundata est. Suam libertatem ex Civitatibus Foederatis ostendens, Mexicum Cubanae gubernationis revolutionariae consolidationem decennio 197, Revolutionem Sandinisticam in Nicaragua decennio 198 et Sinistros circulos in Salvatoria decennio 199 firmavit.

Nihilominus, e decennio 201, antiquus praeses Vincentius Fox novam civilitatem externam adoptavit quae aperturam, communitatis internationalis iudiciorum acceptionem, in civilitate externa participationis incrementum et etiam maiorem integrationem referentem ad vicinas Septemtrionis nationes postulabat. Maior prioritas Americae Latinae et Caribico a praesidis Philippi Calderón gubernatione data est.

Praeterea, e decennio 200, Mexicum Consociationis Nationum Concilium Salutis et eius operis methodous reformare quaesivit, faventibus Canada, Italia, Lusitania et aliis novem nationibus, circulum informaliter Consociatio Coffei nuncupatum formantibus. Sicut florens regionalis emergensque potentia, Mexicum orbis terrarum ponderis praesentiam habet et variarum internationalium organizationum instantiarumque membrum est, inter quas Consociatio Nationum, Ordo Civitatum Americanarum, G8+5, G20 maximarum oeconomiarum, Cooperatio Oeconomica inter Asiam et Pacificum et Consociatio pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione.

Mexicum tertiam maximam dispensationem oeconomicam praesidio in America Latina habet, cum annua militarium sumptuum relatione 24 944 billionum dollariorum Civitatum Foederatarum sive fere 1.6 centesimae PDG. E decennio 200, cum militares suum munus in bello contra drogias adepti sunt, crescens pondus in acquirendis aëriae vigilantiae crepidinibus, aëroplanis, helicopteris, digitalibus proelii technologiis, urbani belli instrumentis, ac rapida copiarum transvectione collocatum est.

Viribus Armatis Mexici duae partes sunt: Exercitus Mexicanus, Vires Aëriam Mexicanam comprehendens, et Classis Mexici. Vires Armatae Mexicanae ponderis infrastructuras manent, inter quas delineandorum, quaerendorum, et experiendorum armorum, vehiculorum, aëroplanorum, navium, et electronicorum defensivorum systematum instructus; militaris industriae fabricandae media ad construenda talia systemata; et alti gradus navalia ponderis naves bellicas ac progressivorum missilium technologiam construentia.

Hi instructus significative in opera oeconomiamque impingunt. Ultimis annis, Mexicum suas exercitationis technicas, militare mandatum atque informationis structuras melioravit et inivit rationem ut autosufficientior in praebendo suis militaribus fieret, sic delineandis fabricandisque suis propriis armis, missilibus, aëroplanis, vehiculis, ponderis armamento, electronica, defensionis systematibus, ponderis industrialibus instrumentis militaribus et ponderis navibus bellicis.

Historice Mexicum se neutrale internationalibus in conflictibus mansit, excepto bello orbis terrarum secundo. Attamen, ultimis annis, aliquae factiones politicae constitutionis alterationem proposuere quae permitteret Exercitui Mexicano, Viri Aëriae, et Classi, ut cum Consociatione Nationum in missionibus pacis cooperarentur aut ut militare auxilium nationibus officialiter id petentibus praeberetur.

Mexicum in triginta unam civitates et unum districtum foederalem dividitur. Quae inferius cum suis capitibus sunt:

Mexicum est frequentissima civitas Hispanophonica toto in orbe terrarum et secunda frequentissima civitas in America Latina, post Brasiliam. Circiter 60 centesimae incolarum Mixticii ethnous, 15 centesimae Amerindi, et 25 centsimae Europaeae originis sunt.

Totum per saeculum undevicensimum, numerus incolarum Mexici vix duplicatus est. Haec declivitas per prima duo saeculi vicensimi decennia perrexit, et adhuc sic censu 1920 duorum millionum incolarum amissio perscripta est. Quod Revolutioni Mexicanae, inter 1910 et 1920 eventae, debitum est.

Index incrementi magnopere inter 1930 et 1980 auxit, cum civitas indices incrementi maiores quam 3 centesimae (inter 1950 et 1980) perscribere attigit. Numerus incolarum Mexicanus in triginta annos duplicatus est et isto rhythmo ut anno 2000 120 milliones Mexicanorum essent exspectabatur. Ob quod, gubernatio foederalis Consilium Nationale Populositatis (Hispanice Consejo Nacional de Población sive CONAPO) creavit cuius missio actiones temperationi natalium statuere prolemque reipublicae investigare est. Rationes bene successerunt et index natalium usque ad 1,6 tempore inter 1995 et 2000 decrevit. Exspectatio vitae e 36 annis in 72 anno 2000 transiit.

Saeculo vicensimo ineunte, fere 90 centesimae incolarum regiones rusticas (vicos, oppida, oppidula) incolebant. Anni 1960 census data obtinuit ubi urbani incolae (50.6% omnium) rusticis numerosiores sunt. Post triginta annos 80 centesimae constituebant et hodie paulum plus quam 18 centesimae Mexicanorum e civitatibus ubi nati sunt exeunt. Variae inclinationes et mediarum magnarumque urbium industrializandarum processum et gradatim depauperandi ruris processum, agripecuariarum activitatum recessionis ergo effectum, explicare possunt. Foederativae entitates maximum incolarum numerum conglobantes Districtus Foederalis, Veracrux, Xalisca, et Puebla sunt. Dum minime populosae California Inferior Meridionalis, Campecum et Quintana Roo sunt. Haec ultima civitas duarum una est quae unum indicum incrementi incolarum maximum in natione propter periegeticam Cancuni industriam ostendit, quod 50 centesimae Quintanaroënsium conglobat.

Hic inferius est tabula cum urbibus populosissimis in Mexico secundum censum 2010:

Lex Generalis Iurum Linguisticorum Populorum Indigenarum linguas civitatis Hispanicam et 65 linguas Indigenicas Mexicanas agnoscit. Lingua Hispanica dominans lingua officialibus in rebus et plerorumque Mexicanorum sermo patrius est.

Fere 7 centesimae incolarum linguā Indigenicā utuntur. Gubernatio officialiter 63 linguarum Indigenarum agnoscitur, quarum aliquae similes varietates conglobantur quae considerandae sunt linguae dissimiles aliquibus linguistis. Inter linguas Indigenicas, maximum locutorum numerum possidentes linguae Navatlaca et Maia (Hispanice maya sive maya yucateco; Maiice maaya t'aan) sunt; quae coniunctim amplius duorum millionum locutorum summam faciunt. Casus oppositus lingua Maia Lacandonica (Lacandonice hach t'an sive jach-t’aan) est, cuius numerus locutorum centum non attingit. Adhuc evidentiior est linguarum casus talis Cilivae (Hispanice kiliwa; Cilivice k’olew ñaja’) cuius locutores inter decem quinquagintaque hominum aestimantur (informatio secundum dissimiles fontes variat), problema cui vis additur propter geographicam Cilivarum familiarum segregationem. Quoque significativus Zoqueana dialecto Ayapaneco (Ayapanece nuumte oote) utentium casus est, quae recentes ob investigationes locutores solum duos homines esse sciuntur qui praeterea non hanc linguam in usum et ergo exstincta consideratur. Secretaria Educationis Publicae bilinquia systemata educationis in Indigenicis ruralibusque communitatibus statuit quia suscitata est de facto necessitas communicandi cum maiore Hispanophonica parte; magna Indigenarum pars bilinguis aut trilinguis est.

Cum Civitates Foederatae Americae vicinitatis ergo, linguae Anglicae praesentia constans sit, praesertim in urbanis centris, musica, ac cinematographia, praeterea est communissima in negotiorum ambitu propter oeconomicas res quas Mexicum cum reliquo orbi terrarum habet.

Inter linguas in Mexicum ab Europaeis immigrantibus haud Hispanis adductas, attrahit attentionem linguae Venetae Chipilensis (Hispanice et Chipilice Chipileño) casus, qua Chipilum (Hispanice et Chipilice Chipilo), Poblana urbs anno 1882 ab Italis immigrantibus condita, utitur. Hodie fere omnes urbis habitatores Venetice suis in quotidianis activitatibus loquuntur. Lingua Veneta etiam in Vera Cruce, Huatusci et Coloniae Manuel González, auscultatur. Est in Mexico ubi invenitur dialectalis variatio linguae in praesenti Venetiis locutae simillima, praeterea, Mexicum primis locis secundum Venetophonorum numerum iuxta cum Italia, Slovenia et Croatia invenitur.

Alius similis casus linguae Saxonicae Mennonitae est, quae Saxonica dialectos qua Mennonitae communitates in civitatibus Chihuahua, Zacatecis, Durango, ac Campeco.

Lingua Francogallica etiam in civitate Vera Cruce auscultatur, cum Francica colonizatione hac in civitate, praesertim oppidis Iicaltepeci, Perotis, Sancti Raphaëlis et Mentideri. Lingua Italica qua loquuntur Zentla, Veracrux, Riviera Maya, Paeninsula Californiae Inferioris et Mexicopolis. Alius casus est lingua Theodisca in Soconuscae  zona, in Chiapis, ubi Germanicas colonias collocavere, et civitatis Pueblae capite, quia ibi invenitur compages autocinetica Volkswagen. Etiam Germanicarum communitatum praesentia in Sinaloa talium Mazatlani et Culiacani.

Habetur ponderis praesentia Hispanorum haud Castellanorum in Mexicano territorio, praesertim per Bellum Civile Hispanicum et antiquis praesidibus Lazaro Cárdenas del Río ac Manuele Ávila Camacho. Ultimis annis advenere novi Hispani migrantes inter quos excellunt Catalanophoni, numerosissimi cum fere 7500 bilinguium locutorum qui in Districtu Foederali, Puebla et Quintana Roone conglobantur. Quos sequuntur Vascophoni cum fere 500 locutorum in Districtu Foederali, Nova Legione et Colima conglobatorum. Denique minore quantitate habentur bilingues Gallaicophoni circa 5000 locutorum intra Districtum Foederalem, Civitatem Mexici, Veram Crucem et Xaliscam constituentes. Adhuc haec linguae in Mexico propter nisum ab Hispanica ambasciata effectum auscultari discique possunt. Etiam lingua Catalana et in urbis universitariae Universitas Nationalis Autonoma Mexici Centro Disciplinae Linguarum Adventiciarum et in Orpheo Catalanico (Catalanice Orfeó Català), lingua Vasconica in Casa Vasca in Polanco sita et lingua Gallaica in centris La Galleguidad Mexicopoli et Arriacae sitis disci potest.

Arabice loquentium numerus maior quam decem milia aestimatur, quorum fere omnes e Libano proveniunt et plerique bilingues. Sunt etiam Syriaci, Marocenses, Aegyptii, Algerini, Palaestini et Iraquienses allophyli. Nihilominus etiam magnus Hebraice, Iudaeogermanice et Iudaeohispanice loquentium numerus sunt, quia Iudaica communitas magna praesentia in natione habet, cuius numerus incolarum in amplius 50 000 hominum aestimatur, omnes etiam bilingues.

Excepta lingua Hispanica, nulla alia Europaea lingua consideratur lingua nationalis, quamvis eius numerus loquentium maior quam alicuius linguae Indigenae sit. Ergo, in rebus talibus educatione publica nec in iustitiae impertitione non prospectatur.

Attamen singula Mexicana ethnē singulis linguis suam nationem nuncupant sic:

Census 2010, ab Instituto Nationali Statisticae et Geographiae effectus, Catholicismum Romanum praecipuam civitatis religionem cum 82.7 centesimae incolarum indicavit, dum 9.7 centesimae (10 924 103) ad alias ddenominationes Christianas pertinent, inter quas Evangelici (5.2%), Pentecostales (1.6%), alii Protestantes aut Reformati (0.7%), Testes Iehovah (1.4%), Adventistae Septimi Diei (0.6%) et Mormones (0.3%). Fere 172 891 (minus quam 0.2% incolarum) ad alias haud Christianas religiones pertinebant, dum 4.7 centesimae se nullam religionem habere declaraverunr. Fere 2,7 ccentesimae nihil determinaverunt.

Circa 92 924 489 Catholicorum in Mexico, absolutis terminis, secunda maxima Catholica communitas in toto orbe terrarum est, post Brasiliam. Quorum 47 centesimae servitiis religiosis hebdomadaliter intersunt. Singulae urbes, oppida et vici in Mexico singulas festivitates quotannis ad commemorandos suos locales sanctos patronos habent. Festum Nostrae Dominae Guadalupensis, Mexici sancta patrona, pridie Idus Decembres commemoratur et religiosus dies festus a multis praecipuissimus in republica consideratur.

Census 2010 314 932 hominum Ecclesiae Mormonicae asseclas esse informavit, quamquam ecclesia anno 2009 amplius adscriptorum sectatorum millionem habere protulit. Circiter 25% adscriptorum asseclarum hebdomadale sacramentum participant, quamvis hic numerus mutare magis aut minus possit.

Iudaeorum praesentia in Mexico in annum 1521 regreditur, ubi Ferdinandus Cortesius iuxta cum variis conversis Aztecos vicit. Secundum censum 2010, sunt 67 476 Iudaeorum in Mexico. In Mexico Islamismus a paucis civibus urbe Torreonensi, in Coahuila, colitur et sunt circiter 300 Musulmanorum Sancti Christophori de las Casas, in Chiaparum regione. Censu 2010, 18thinsp;185 Mexicanorum ad aliquam Orientalem religionem, intra categoriam parvum Buddhisticum allophylum includentem, pertinere retulere.

Mexicum ethnice varium est et constitutio id multiculturalem nationem definit. Nationalitas Mexicana relative iuvenis est, orta circa annum 1821, ubi Mexicum libertatem ex Imperio Hispanico adeptum est, et a multis regionalibus ethnesi dissimilibus, sicut variis Indigenis gentibus et Europaeis immigrantibus, componitur. Plerique Mexicani Mixticii sunt, culturalis Mexici identitatis nucleum componentes.

Anno 2004, gubernatio Mexicana Institutum Nationalis Medicinae Genomaticae condidit. Maio 2009 Institutum relationem in magno Mexicanorum genomatis studio emisit. Inter inventa, relatae sunt 80 centesimae Mexicanorum Mixticiae quoquomodo esse, et Europaeae indigenaeque originis proportiones circiter uniformes esse. Mixturae geographice proportiones e septemtrione in meridiem variant, velut anteriora praegenomatica studia figuraverant, cum Europaica contributione praesertim septemtrione et cum maiore Indigenico elemento meridie. Praecipuarum studii conclusionum una, licet dissimilibus avitis geneticis circulis omnis orbus terrarum composita, Mexicanos genetice dispares inter mundi gentes esse affirmat.

Mexicum cum maximo Statunitensium civium numero, unum millionem anno 1999 aestimato, foris lar est, quod 1 centesima incolarum Mexici et 25 centesimae omnium Statunitensium foris repraesentat. Inter alias praecipuas communitates Mesoamericani et Austroamericani advenae sunt, praesertim Argentinae, Brasiliae, Chiliae, Columbiae, Peruviae, Cubae, Venetiolae, Guatimaliae et Belizae. Quamvis aestimatio varient, Argentina communitas secunda maxima adventicia communitas in natione consideratur, alicubi inter 30 000 et 150 000 aestimata. Mexicum etiam magnum Libanensium numerum accepit, quorum communitas circiter 400 000 hominum est.

Per saeculum vicensimum, Mexicum secutum est consilium concedendi asyli Latinamericanis et Europaeis sociis (praesertim Hispanis anno 1940), e politicis persecutionibus in originis nationibus effugientibus. Octobri mense 2008, Mexicum suas immigrationis regulas firmavit et Cubanos qui natione loco intrandi in Civitates Foederatas utebantur deportari decrevit. Quia Mexicum valde opulentius quam statim suorum limitum Austroriente nationes est, Mexicum chronica difficultas cum istarum nationum immigratione illegitima habet, praesertim Guatimaliae, Honduriae et Salvatoriae. Magnus Mesoamericanorum migrantium numerus qui Occidentales Guatimaliae fines versus Mexicum transeunt quotannis deportantur.

Discrepantiae inter publicos advenarum illegitimorum numeros alium et omnium adventiciorum residentium, libere e immigrationis statu, valde magnae sunt. Publicus adventiciorum incolarum numerus in Mexico 493 000 anno 2004 est, quorum plerique, 86.9 centesimae, in Civitatibus Foederatis nati (exceptis Chiapis, ubi plerique immigrantes Mesoamericani). Quinque civitates cum maximo immigrantium numero California Inferior (12% omnium immigrantium), Mexicopolis (11.4%), Xalisca (9.9%), Chihuahua (9%) et Tamaulipae (7.3%) sunt. Amplius 54.6 centesimae immigrantium quindecim annos aut minus nati, dum 9 centesimae 50 annos nati aut magis sunt.

Immigratio illegitima difficultas Mexico fuit, praesertim decennio 198. Anno 2006, in Mexico detenti sunt 182 000 hominum qui in civitatem contra leges intraverant, praecipue in circumiectis Guatimaliae, Honduriae, Salvatoriae, omnium Mesoamericanarum civitatum Mexico meridie finitimarum. Minor immigrantium contra leges numerus ex Aequatoria, Cuba, Sinis, Africa Australi, et Pacistania proveniunt.

Mexicum etiam maximum immigrationi fontem Civitatibus Foederatis repraesentat. Circa 9 centesimae incolarum in Mexico natorum nunc Civitates Foederatas incolunt. 28,3 milliones Civitatum Foederatarum Mexicanam ascendentiam habere anno 2006 asseruere.

Mexici oeconomia, in praesenti, in quarto decimo loco mundi secundum Productum Domesticum Grossum nominalem (anno 2011) et undecimo loco si PDG secundum potentiam emendi mensus spectatur est. Praeterea revera natio evolutissima in Latinamerica est, solum a Brasilia superata. E crisi anni 1994, administrationes nationis macrooeconomica fundamenta melioravere. Mexicum significative a crisi Austroamericana anni 2002 non affectum est et positivos incrementi indices post brevem stagnationem anni 2001 servavit. Agenturae indictionis crediti Moody's, Martio 2000, et Fitch Ratings Ianuario 2002 gradus collocandae pecuniae indictiones debito suvereno Mexicano emisere. Quamquam macrooeconomica stabilitas sine exemplo, quod inflationem ac fenoris indices gradibus summis reduxit et reditum per capita auxit. disparitates enormes inter urbanos ruralesque incolas, inter Septemtrionales, Centrales Meridionalesque civitates et inter divites pauperesque continuant, licet sit crescens ordo medius e decennii 200 dimidio. Difficultatum aliquae gubernationi infrastructuras renovare, systema fiscale atque operariorum leges modernizare et inaequalitatem redituum deminuere sunt.

Oeconomia evolutionem rapidam in hodiernis industrialibus diaconiarumque campis cum proprietatis privatae incremento servat. Recentes administrationes competitionem in portibus, ferriviis, telecommunicationes, electricitatis generatione, gasii terrigeni distributio et aëroportibus cum proposito meliorandae Mexicanae infrastructurae expanderunt. Velut oeconomia versus exportationem directa, amplius 90 centesimae commercii Mexicani est per commercii liberi foedera cum amplius quadraginta nationibus, inclusis Unione Europaea, Iaponia, Israele et magna Mesoamericae Austroamericaeque parte, praesertim cum Brasilia.

Foedus commercii liberi praecipuum est Foedus Liberi Commercii Americae Septemtrionalis, quod anno 1994 vigere coepit et anno 1992 a Civitatum Foederatarum, Canadae Mexicique gubernationibus obsignatum est. Anno 2006, commercium Mexicanum cum suis duobus Septemtrionalibus collegis fere 50 centesimae reipublicae exportationum ac 45 centesimae importationum responsale fuit. Nuper, Congressus Unionis praecipuam fiscalem, pensionum iudicialemque reformationem approbavit, dum de industriae et petrolei reformatione in praesenti disceptatur. Secundum praecipuarum societatum catalogum in toto orbe terrarum anno 2008 Forbes Global 2000, Mexicum sedecim societates in classificatione habebat.

Mexicum mercatus liberi oeconomiam mixtam habet et velut reditus mediani-magni natio firme statutum est. Est undecimo loco catalogi mundani secundum PDG cum potentia emendi mensum. Secundum ultimas promptas Aerarii Monetarii Internationalis informationes, Mexicum secundum maximum PDG per capita, 9716 $, in Latinamerica anno 2007 terminis nominalibus et maximum in paritate cum potentia emendi, 14thinsp;119 $ eodem anno habebat.

Post crisin oeconomicam anni 1994, Mexicum commoventem recuperationem fecit, modernam variamque oeconomiam construens. Petroleum maximus externi rediti Mexicani fons est. Secundum Goldman Sachs, cum revisione BRIMC oeconomiarum emergentium, anno 2050 maximae mundi oeconommiae erint secutae: Sinae, India, Civitates Foederatae, Brasilia et Mexicum. Mexicum maxima civitas autocineta in America Septemtrionali producens, Canadam et nuperrime Civitates Foederatas superans, est.

Mexicum prima unaque Latinamericana natio inclusa in Indice Mundano Syngrapharum Gubernativarum est, praecipuas totius orbis terrarum oeconomias quae debiti publici titulos edunt digerente.

Secundum directorem Mexici in Argentaria Mundana, incolae in paupertatis statu e 24.2 centesimis in 17.6 centesimas plerumque et e 42 centesimis in 27.9 centesimas rusticis in regionibus inter 2000 ac 2004 deminuit. Ianuario 2009, 4.6 centesimae incolarum pauperes erant, secundum mensuram per alimentorum ingestionem velut paupertatis basin, et 15 centesimae incolarum pauperes per adiumentum mensurarum putantur (homines cum minore quantitate quam decem dollariis quotannis viventes).

Nihilominus, inaequalitas reditus adhuc est difficultas, atque ingentes lacunae permanent, non solum inter opulentas pauperesque regiones, sed etiam inter septemtrionem meridiemque et inter urbanum ruralemque ambitus. Magnae reditus et evolutionis humanae dissimilitudines etiam grave Mexici problema sunt. Anni 2004 Consociationis Nationum relatio de Indice Evolutionis Humanae delegationem Benedictum Juárez, in Districtu Foederali Mexicopolis, et Sanctum Petrum Garza García, in civitate Nova Legione, gradum evolutionis oeconomicae, educativae et exspectationis vitae similem Germaniae aut Novae Zelandiae habituros esse asseruit. Contra, Metlatonocum, in civitate Bellatore, Indicem Evolutionis Humanae parem Syriae haberet.

Annuum medium PDG incrementum tempus inter 1995 et 2002 5.1 centesimae fuit. Recessio oeconomica in Civitatibus Foederatis quoque simile specimen in Mexico creavit, e quo rapide recreatum est. Inflatio gradu summo 3.3 centesimae anno 2005 consecuta est et fenoris indices parvi sunt, qui crediti consumptionem in ordine medio stimulavere. Mexicum ultimo decennio monetariam stabilitatem expertum est: dispensativa lacuna reducta est et aes alienum in minorem quantitatem quam 20 centesimae PDG reductum est. Iuxta cum Chilia, Mexicum maximam longi temporis classificationem credito suvereno in Latinamerica habet.

Pecunia a Mexicanis civibus in Civitatibus Foederatis laborantibus missa solum 0.2 centesimae PDG Mexici repraesentat, quod 20 billiones dollariorum Statunitensium quotannis anno 2004 repraesentat et decimus maximus externi reditus fons in natione est post petroleum, industriales exportationes, opera fabrilia, electronicam, industriam gravem, autocineta, constructionem, cibos, argentarias et pecuniarias diaconias. Secundum argentariam centralem Mexicanam, pecunia missa 3.6 centesimae anno 2008 25 billionibus dollariorum Civitatum Foederatarum cecidere.

Inter praesentes oeconomicas curas commercialis dependentia ex Civitatibus Foederatis, vera salaria parva, hypoapascholesis magno incolarum segmento, impar reditus distributio (32% fructuum in culmine pyramidis socialis responsales 55% reditus sunt) et paucae opportunitates progressui magni Maiarum numeri in Meridionalibus civitatibus sunt.

Mexicum est tertia tricesima civitas quae maximam pecuniae summam in periegesi in toto orbe terrarum erogat, et tertia civitas in America Latina. Plerique periegetae in Mexicum ex Civitatibus Foederatis et Canada, multi alii ex Europa et Asia veniunt. Parvus periegetarum numerus etiam ex aliis Latinamericanis civitatibus veniunt. Anno 2008, Index Competitivitatis in Itineribus et Periegesi rempublicam in quinto loco inter civitates Latinamericanas et in nono inter Americas collocavit.

Inter notissimas inlecebras Mesoamericanas ruinas, coloniales urbes, et praesertim loci balnearii sunt. Clima temperatum et unica cultura, Europaearum (praecipua Hispanicae) Mesoamericanarumque culturarum fusio, etiam Mexicum attractivam destinationem faciunt. Praecipuum anni tempus periegeticum in Mexico a mense Decembri usque ad aestatem patet, altissimum fastigium per hebdomadem ante Pascham ac vere exeunte contingens, cum multi balneariorum locorum a Civitatibus Foederatis universitariis studentibus appetuntur.

Pugna contra narcomercaturae activitates praecipuam curam Mexico constituit. Praesens praeses, Philippus Calderón, vires armatas in proelio contra drogiae chartella involvere decrevit et proelium contra manus praedatorias unam praecipuarum suae administrationis prioritatum definivit. Per ultimum quinquennium (inter 2007 et 2011), violentiae narcomercatoribus ligatae amplius 55 000 mortuorum in Mexico attulere, praesertim Septemtrionalibus nationis urbibus. Inter drogiae chartella bellum nationem assolat. Urbes prope Civitatum Foederatarum fines maxime afficiuntur. Civitas Iuarezensis mundanum criminis caput facta est. Civitas Mexicana, bellum contra drogiae chartella vincere nequiens, exercitu utitur ut servetur ordo in viis. Nihilominus, oeconomia mundusque politicus magis magisque e narcomercatorum pecunia dependent, qui amplius 70 centesimae 2200 urbium in civitate gerunt.

Energiae productio in Mexico a publicis societatibus geritur quae sunt Commissio Foederalis Electricitatis et Petrolea Mexicana. Commissio Foederalis Electricitatis responsalis est ut electrificinae operentur et electricitatem per totum nationale territorium ex Octobri mense 2009 distribuant, ubi in se recepit auctoritatem exstinctae Luz y Fuerza del Centro. Magna electricitatis pars in officinis thermaticis generatur, quamquam Commissio Foederalis Electricitatis cum et variis ergasteriis hydroelectricis et electrificinis pneumaticis et electrificinis geothermicis et electrificinis nuclearibus operatur.

Opes naturales proprietas civitatis per constitutionem sunt. Sic, campus petrolei a gubernatione cum dissimilibus privatae collocationis pecuniariae gradibus administratur. Mexicum sextum maximum petrolei productorium in mundo, 3.7 millionibus doliorum per diem.

Petrolea Mexicana, publica societas responsalis et petroleosarum ac gasii terrigeni prospectionis, extractionis commercializationisque et purgandorum distribuendorumque petroleosorum ac petrochemicorum productorum, una praecipuarum Latinamericanarum societatum est, consecuta 86 billiones dollariorum Civitatum Foederatarum per vena quotannis, quantitatem maiorem quam aliquarum nationum PDG. Attamen, societas valde tributata, fere 62 centesimae suorum venorum, et ponderis redituum fons gubernationi est. Anno 1980, petrolei exportationes 616 centesimae omnium exportationum, anno 2000 solum 7.3 centesimae repraesentaverunt.

Bituminatarum autoviarum rete in Mexico Latinamericae extensissimum est, cum 116thinsp;802 km anno 2005, quorum 10thinsp;474 chiliometrorum viae celerrimae sive expeditae, fere omnes cum rotariis, sunt. Nihilominus, Mexicum non solum variam orographiam, cum maiore territorii parte iugis montium altissimis transita, sed etiam oeconomica problemata ad difficultates in creando integrato vecturarum rete duxere et, quamvis rete melioatum sint, nondum nationalibus necessitatibus sufficienter satis facere potest.

Mexicum una primarum Latinamericanarum civitatum vecturae ferriviariae evolutionem promoventium fuit, cuius rete, licet 30thinsp;952 km extensum, nondum oeconomicis vecturae quaesitis respondere potest. Maxima ferriviarii retis pars in usu ad transferenda onera industrialia aut merces est et gestum est praesertim a societate Ferrocarriles Nacionales de México (FNM), anno 1997 privatizata.

Anno 1999, Mexicum 1806 aëroportuum habebat, quorum 233 bituminatos campos habebant, et quorum triginta quinque 97 centesimas commeatus viatorum transferebant. Aëroportus Internationalis Mexicopolitanus adhuc maximus in America Latina et quartus quadragesimus maximus est, 21 milliones viatorum quotannis transferens. Sunt amplius triginta societates aëronauticae nationales, quarum solum duae internationaliter notae sunt: Aeroméxico et Mexicana de Aviación.

Vectura multitudinis in Mexico modesta est. Pleraeque domesticae viatorum vecturae necessitates lato laophoriorum rete geruntur, cum variis decussibus societatum expilatoriarum per regiones. Viatorum vehendorum tramen inter urbes limitatum est. Urbana ferriviaria multitudinis vectura prompta est Mexicopoli cum functione metropolitanae, traminis elevati iuxtaque terram, et velut tramen suburbanum finitima Magnae Mexicopolis municipia ligans, et velut Guadalaxarae et Monte Regis, prima cum tramine suburbano operata et secunda cum metropolitana subterranea elevataque.

Anno 2004, index alphabetismi 97 centesimae iuvenibus minoribus quam 14 annos natis et 91 centesimae hominibus maioribus quam 15 annos natis erat, quod Mexicum loco quarto vicesimo mundanae classificationis secundum UNESCO conlocat. Educatio primaria et secundaria gratuitae obligatoriaeque sunt, novem annos durantes. Quamvis dissimilia bilinguis educationis programmata e decennio 197 Amerindicis communitatibus sint, post constitutionalem reformationem exeunte decennio 200 ista programmata novum incitamentum accepere et textus librique gratuiti amplius duodecim Amerindicis linguis producuntur

Decem annis post 1970, Mexicum formula educationis e longinquo per communicationes via satellitis statuit ad attingendas parvas rusticas Amerindicasque communitates inaccessibilis alia per media. Scholae ista formula utentes in Mexicum telesecundariae nuncupantur. Quod ad educationem secundariam spectat, institutio e longinquo in Mexico etiam aliquibus civitatibus Mesoamericanis ac Columbiae transmittitur et est in usu aliquibus in meridiani Civitatum Foederatarum regionibus velut educationis rationes bilinguae. Sunt in civitate circiter triginta milia telesecundariarum et circiter millio telesecundariae discipulorum.

Paucis annis post 1990, Mexicum in tempus transitionis quod ad incolarum valetudinem spectat intravit, et aliqui indices, inter quos index mortalitatis, similes inventis in evolutis civitatibus sunt. Quamvis omnes Mexicani medicam curam e civitate accipere possint, 50.3 milliones Mexicanorum rationem valetudinariam anno 2002 non possidebant. Conatus facti sunt ut iste hominum numerus crescat, et praesens administratio habet in animo universale valetudinarium systema usque ad 2011 complere.

Medica Mexici infrastructura in maxima parte optima est et praecipuis urbibus excellere potest, sed rusticis in tractis et Amerindicis communitatibus tegmen medicum inops est, quod eos cogit ire in urbanam aream proximam ut medicam curationem specializatam accipiant.

Institutiones civitatis, velut Institutum Mexicanum Assecurationis Socialis et Institutum Assecurationis et Diaconiarum Socialium Operariorum Civitatis sunt quae maxime valetudini assecurationique sociali contribuunt. Valetudinariae diaconiae etiam magni ponderis sunt et ad 13 centesimas omnium medicarum civitatis unitatum respondent.

Valetudinariarum curarum privatis in institutis pretium et remediorum praescriptio in Mexico paulum parabiliores quam suorum oeconomicorum Americae Septentrionalis sociorum media sunt.

 et 2006 in dollariis Statunitensibus anni 2006.
Quamquam Mexicum elatius se gerit quia unum optimorum organismorum aquae potabili operantium salubritatisque in America Latina habet, quoque aliquos apparatus numere male functos possidet. Aquae salubritatisque diaconiarum accessus, efficientia qualitasque multum inter varios locos variant, dependentes ex evolutionis gradu quem isti loci habeant. Plerumque, aquae salubritatisque campus problemata velut parvam technicam commercialemque efficientiam in diaconia praebenda, inadaequatam deficentemque qualitatem diaconiarum subministrandae aquae salubritatisque, praesertim erga cloacarum gestionem relatum, et insufficiens tegmen in pauperrimis ruralibus zonis patitur.

In cultura Mexicana videtur tota reipublicae historia, quod haec cultura multa elementa coniungit quae e civilizationibus Praehispanicis, e cultura Hispanicorum qui colonias 300 annorum in Mexico deduxerunt, etiam e culturis exogenis, praesertim illa Civitatum Foederatarum, proveniunt.

Aera Porphyriana sive Porphyriatus, exeunte saeculo undevicensimo et primo saeculi vicensimi decennio, oeconomico progressu et pace notatus est. Post quattuor conflictus civilis bellique decennia, Mexicum philosophiae artiumque evolutioni, a praeside Porphyrio Díaz promotae, interest. Ex illo tempore, tam in lumine posita per Revolutionem Mexicanam, culturalis identitas suum fundamentum in mixticiatione habuit, cuius elementum Amerindicus nucleus est. In lumine variorum ethnōn populum Mexicanum formantium, Iosephus Vasconcelos in sua publicatione La Raza Cósmica ('Phylē Cosmica') anni 1925, Mexicum omnium phylerum vasculum fusorium definivit, sic amplificanda Mixticii definitione non solum biologice sed etiam culturaliter. Haec mixticiationis exaltatio revolutionaria idea erat quae valde cum phylei supremae purae idea in illius temporis Europa praedominante discrepabat.

In arte postrevolutionaria et sua expressione in Mexico, excellunt opera notorum artificum velut Fridae Kahlo, Didaci Rivera, Iosephi Orozco, Rufini Tamayo, Friderici Cantú Garza, Davidis Siqueiros et Ioannis O'Gorman. Didacus Rivera, praeclarissimus muralismi Mexicani homo, Homo in Quadrivio, in Centro Rockefelleriano Novi Eboraci, ingentem picturam parietalem, pinxit, quae secuto anno destructa est quia Russici Communistici ducis Leninis effigies comprehensa est. Didaci Rivera picturarum parietalium aliquae in Palatio Nationali Mexicano et Palatio Artium Liberalium exhibentur.

Inter musicae compositores Academicos Mexici Manuel Ponce, Iosephus Paulus Moncayo, Iulianus Carrillo, Marius Lavista, Carolus Chávez, Silvester Revueltas, Arcturus Márquez et Iuventinus Rosas sunt, quorum multi sua elementa musicae traditionali incorporavere. Praemio Nobeliano laureatus Octavius Paz, Carolus Fuentes, Ioannes Rulfo, Hellena Poniatowska et Iosephus Aemilius Pacheco Mexicanorum celeberrimorum auctorum aliqui sunt.

Mexici litterae coepere cum litteraria productione in Amerindicis Mesoamericae catoeciis antequam Europaei colonizatores advenerent. Notissimus mexicanus Praecolumbianus poëta Nezahualcoyotlis est. Mexicanae modernae litterae colonizationis Hispanicae Mesoamericae notionibus affectae sunt. Inter insignes coloniales scriptores poëtasque Ioannes Ruiz de Alarcón et Soror Ioanna Agnes a Cruce sunt.

Poëta Octavius Paz Praemium Nobelianum Litterarum anno 1990 accepit. Alii praecipui scriptores Alphonsus Reyes, Iosephus Ioachim Fernández de Lizardi, Ignatius Manuel Altamirano, Carolus Fuentes, Renatus Leduc, Iacobus Labastida, Marianus Azuela, Ioannes Rulfo et Meneses Monroy sunt. B. Traven Der Schatz der Sierra Madre (scilicet Thesaurus Iugi Matris) scripsit, quod adaptatum est cinematographiae in anni 1948 pellicula The Treasure of the Sierra Madre.

Mexicanae fabulae et series televisificae satis notae celebresque in toto orbe terrarum sunt, praesertim statione Canal de las Estrellas productas, quae est praecipuum rete televisificum apertum a societate Grupo Televisa gestum. Inter praecipuas Mexicanas productiones televisificas excellunt celebria humoristica El Chavo del Ocho, El Chapulín Colorado et Programa Chespirito, praeter fabulas televisificas: Rebeldethinsp;; La Usurpadorathinsp;; Más Allá de La Usurpadorathinsp;; La fea más bellathinsp;; María la del Barriothinsp;; Marimarthinsp;; Amor realthinsp;; La madrastrathinsp;; Esmeraldathinsp;; El privilegio de amarthinsp;; Camaleonesthinsp;; Las tontas no van al cielothinsp;; Luz Claritathinsp;; Rosalindathinsp;; Carruselthinsp;; El derecho de nacerthinsp;; Chispitathinsp;; Los ricos también lloran.

Propter mundanam Mexicanae dramaturgiae televisificae abragentiam, sunt multi Mexicani actores ample insignes extra Mexicum, inter quos Adela Noriega, Adriana Fonseca, Alexander Ruiz, Alphonsus Herrera, Alphonsus Iturralde, Anahia Puente, Angelica Vale, Angelina Fernández, Aracelia Arámbula, Ariadne Díaz, Arcturus Peniche, Carolus Villagrán, Caecilia Gabriela, Chantal Andere, Christianus Chávez, Christophorus Uckermann, Daniela Luján, Didacus Luna, Dominica Paleta, Dulcis María, Edgarus Vivar, Editha González, Eduardus Capetillo, Eduardus Santamarina, Eduardus Verástegui, Elizabeth Álvarez, Ferdinandus Colunga, Florinda Meza, Gabriel Soto, Gael García Bernal, Gloria Trevi, Gulielmus García Cantú, Hector Bonilla, Horatius Gómez Bolaños, Itatia Cantoral, Iacoba Andere, Iacoba Bracamontes, Iacobus Camil, Laetitia Calderón, Lucero Hogaza, Lucía Méndez, Magdalena Guzmán, Maite Perroni, Maria Antonia de las Nieves, Mauritius Islas, Nora Salinas, Patricia Díaz, Raimundus Valdés, Radulphus Chato Padilla, Robertus Gómez Bolaños, Ruben Aguirre, Silvia Navarro, Thalia, Valentinus Lanus, Veronica Castro, Victoria Ruffo.

Actores et actrices Barbara Mori, Belinda, Caesar Évora, Ferdinandus Carrillo, Gabriella Spanic, Ioannes Paulus Gamboa, Libertas Lamarque, Ludovica Paleta, Marius Cimarro, Marcellus Buquet, Renatus Muñoz, et Sabina Moussier etiam satis clari propter suas actiones Mexicanis in fabulis televisificis sunt, quamquam ei Mexicani non sunt.

 

Mexicanae Aetatis Aureae pelliculae inter 1940 et 1950 maxima Latinamericanae cinematographiae exemplaria sunt, cum industria comparabilis cum illius temporis Ruscisilva. Exportatae exhibitaeque sunt Mexicanae pelliculae toti Americae Latinae et Europae. Aemilii Fernández pellicula María Candelaria anni 1944 una primarum pellicularum Palma Aurea laureatarum in Canuae festivalibus fuit. Inter claros actores actricesque ex hoc tempore Dolores del Río, internationalis famae et silentis sonoraeque Ruscisilvae cinematographiae actrix et Cinematographiae Mexicanae imago et Epochae Aureae antecessor praecipuusque homo in Cinematographia Mexicana, est. Etiam Petrus Armendáriz, Petrus Infante, Ignatius López Tarso, Lilia Prado, Silvia Pinal, Maria Félix, Catharina Jurado, Georgius Negrete, Ferdinandus Soler, Ninon Sevilla, silentes actores Raimundus Novarro aut Guadlupa Vélez et comici Ioachim Pardavé, Cantinflas et Tin Tan sunt. Epochae Aureae pelliculae in Cinematographia Mexicana plerasque centum optimas Cinematographiae Mexicanae pelliculas conformant, quarum catalogus ephemeride Somos anno 1994 elaboratur, cum participatione insignissimorum nationalis cinematographiae criticorum, velut scriptoris Caroli Monsiváis et photographi Gabrielis Figueroa.

Memorandus est Hispanicus director, Mexicanus nationalizatus, Ludovicus Buñuel et suae contributiones superrealisticae cinematographiae: Un chien andalou et L'Âge D'or, ambae cum Salvatore Dalí coproductae et in Francia effectae; postea in Mexico et Los olvidados, pelliculam Memoriam Mundi ab UNESCO anno 2003 declaratam quae sua revaloratione in Festivalibus Canuae usa est, et Subida al cielo, Nazarín ac Simón del desierto effecit, quae quoque mundanam agnitionem per Canuam obtinuere. In Hispania, Viridiana effecit, cum quae Palmam Auream consecutus est et in Franciam pelliculas impressum redivit, inter quas Le charme discret de la burgeoisie cum qua, disciplitus, Praemium Academiae optimae pelliculae adventiciae adeptus est, constituens unicum in praesenti quod Mexicanus consecutus est.

Hodierna cinematographia Mexicana (ex decennio 198) notabiles homines velut directores Arcturum Ripstein, Philippum Cazals, Alexandrum González Iñárritu, Alphonsum Cuarón, Gulielmum del Toro et photographum Emmanuelem Lubezki comprehendit. Salma Hayek fecundissima actrix Mexicana in praesenti gradu internationali est.

Pediludium est ars athletica populo gratissima. Turma Pediludica Nationalis Mexicana est una ex eis quae in Certamine Mundano Pedilusorio adfuerant, et eius optimae resultationes bis sextus locus annis 1970 et 1986 fuerunt, ubi civitas certaminis amphitryon fuit. Etiam valde popularis basipila est, cum praecipuo nationali campionatu et variis athletis in Civitatibus Foederatis Magnis Ligis Basipilicis ludentibus.

Natio etiam bonum pediludii Americani cultorum numerum conglobat, et in saltus in aquam traditionem habet. Natio iam Olympia Aestiva anno 1968 Mexicopoli et Certamina Mundana Pedilusoria annis 1970 et 1986 hospitio accepit. Praeterea, luctationem liberam unam artem athleticam populo gratissimam et maximam acclamationis in Mexico habet, agnoscitam velut unum culturalium Mexici elementorum.

Anno 2005, Mexicum suae gastronomiae candidatum Hereditatis Mundanae UNESCO partem ostendit. Primum civitas suos mores gastronomicos tali titulo ostendit. Nihilominus, resultatio negativa fuit, quia, secundum decisionem, commissio adaequatam emphasin de maizi pondere in Mexicana gastronomia non collocavit. Denique, die 16 Novembris 2010, Mexicana coquina agnita est ab UNESCO Hereditas Mundana cum argumento ut locorum coquina suam identitatem intactam e Praehispanicis radicibus servaverit. Titulus e classicis elementis talibus maizo, phaseolis, peponibus, ac capsico annuo usque ad praesentes sapores, colonizatione Europaea affectos, amplectitur, saepe in cibo viario visus.

Quamvis multum Amerindicum pondus habeat, Mexicana coquina practice per colonizationem Hispanicam statuta est, quia magna elementorum pars Hispanica cinematis originis sunt. Amerindicae originis, elementa quibus coquina Mexicana utitur sunt maizum, phaseolus vulgaris, pepones, ananas, batatas, lycopersicum, cacao, meleagris, fructus, et aromata. Eodem modo, aliquae coquinae technicae quibus utuntur hodie Mexicani hereditas Praecolumbianorum populorum sunt, inter quas, per maizi processum, furnus coctionis ciborum in terra, molitio cum mortario et metate. Cum Hispanis, advenere suilla, caro gallinacea, chili, saccharum, lac omniaque deducta, triticum oryzaque, citri, et alia elementorum constellatio quae quotidianae Mexicanorum victus partem faciunt.

Ex isto occursu duarum coquinarum cum millenniis antiquitatis, orta sunt barbacoa, mole, pozole et tamal sua forma praesenti, socolata, panium varietas, tacones et magna Mexicanorum antoiitorum varietas. Etiam ortae sunt potiones velut atole, tzampurratum, socolata cum lacte, et aquae frigidae; tragemata velut acitro, ex echinocacto factus, et tota crystallizatorum dulcium comprehensio sicut rompope, capsetta Celayensis, iericaya et amplum repertorium deliciarum in sororum monasteriis passim in civitate creatarum.

Aliquae Mexicanae potiones reipublicae limites transivit et quotidie sumptae sunt in Mesoamerica, Civitatibus Foederatis, Canada, Hispania, et Philippinis, tales aqua Iamaicae, hordeata oryzae, margarita, et tequila.

Mexico hi codices sunt:




#Article 156: Nationes mundi (303 words)


Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.

Civitas, ut Hobbes definit, est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem. Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, et aliae res. 

Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem. 

Olim Romani sicut Caesar et Cicero praecipue gentes dicere solebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gentes Iulia et Aemilia. Nationes autem dicebant praecipue qui extra imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero, qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos, Hispanos immanes ac barbarae nationes, ait omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest. 

Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat Porticus ad Nationes ab Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra, omnes nationes cognitas repraesentantia. 

Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit: 

Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo septimo decimo, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguere solebant, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.

Possumus etiam simpliciter loqui de gente, natione sine statu, natio (natio cum statu civitatis), civitate, imperio.




#Article 157: Numerus (668 words)


Numerus (i, m.) est cogitatio, quae finitam multitudinem ex unitatibus constitutam describit. Numeris homines multa ordinant sicut tempus, divitias, et  longitudinem, res quoque minoris momenti, sicut locos in ordine sive cursus telephonicos.

Tesseris et inscriptionibus in ossibus lapidibusque inventis, usus numerorum primus fertur fuisse annorum fere 35 000 ante aer. vulg., inde per saecula artes colebamus quibus operationes cum numeris facilius callidiusque faceremus. Earum sunt simplices additio, subtractio, multiplicatio, et divisio, e quibus artes elegantiores sicut calculus infinitesimalis et trigonometria lente creverunt. Inventiones usus harum artium plane monstrant numeros omnes non aequales esse, etiam monstrant necessitudine exstare numeroros plus minusve difficiles intellectu. In mathematica ergo numeri possunt esse quoque multitudines negativae, infinitae, decimales, sive impossibiles ac theoreticae. 

Symbola quibus scribimus numeros sunt cifrae in systemate numerali, vulgo autem numeri quoque appellantur. Licet systema numerale unum facile a variis culturis linguisque usurpetur, nomina numeralia sunt autem linguae praecipua. Ratio, qua numeri ordinantur, est systema numericum. Latissime adhibetur systema decimale, systemata duodecimale et sexagesimale interdum inveniuntur. Computatra utuntur systemate binario.

De etymologia ambigitur, sed nihil obstat, quin numerus ante rhotacismum *nomesos fuerit, cui a Benveniste significatio 'pars, quantitas' restituta est. Si hoc adprobemus, faciliter videamus hoc nomen, stirpe *nom-es- nixum, positum esse in radice *nom-, quae ex relatione metaphonica ad radicem *nem- 'dividere, impertire, adtribuere' sit. Hac relatione interposita, constet permulta vocabula Graeca huc pertinere, sicut  'divido; pasco',  'pascua; domicilium',  'qui vitam pastoriciam agit, nomas',  'mos; lex' – nec non aliquot vocabula aliarum linguarum, sicut Gothice niman 'capere', Lithuanice namas 'domus, aedes', Lingua Hibernica antiqua nem 'donum'. Sunt etiam qui de numero huc referendo dubitent.  

Etiamsi late intelligitur numerum posse quamlibet magnitudinem esse, proprietates omnium numerorum non sunt inter se aequales. Ergo est prima dissimilitudo inter numeros exempli gratia {0, 1, 2, 3 . . .}, {. . . -3, -2, -1, 0}, 2/4, π ac e, , vel .

In numeris naturalibus exagere licet additionem et multiplicationem. Subtractio solum est possibilis, si minuendus maior est aut aequus quam subtrahendus; aliter necesse est numeris integris. In divisione in casibus plerisque numerus rationalis resultat, neque naturalis.

Potentia numeri naturalis iterum est naturalis, sed demonstrare possibile neque difficile est radicem semper esse irrationalem, nisi numerus est quadratum (0, 1, 4, 9, 16, ...); in hoc casu scilicet radicem naturalem.

Cum subtrahitur numerus naturalis de alio naturali, exsultat interdum non naturalis sed numerus qui est minor quam nullus. Numeri naturales et hi nullo minores appellantur universi numeri integri. Numeri integri generaliter littera  designantur. Ergo

Numerus irrationalis per definitionem est numerus qui scribi ut fractio numerorum duorum integrum non potest, i.e., numerus  est irrationalis si numeri duos alii a numero zero dissimiles  et  tales ut 

non sunt.

Exempli gratia numerum  esse irrationalem facile demonstratur, quemadmodum infra aspicitur.
Hoc est demonstrationis exemplum secundum praeceptum reductionis ad absurdum. 

Pro certo ponamus 

ubi  factores primos aequales non habent. In sequentibus disquisitionibus demonstrabitur hanc coniecturam esse absurdam.

Si hoc est verum tunc , ergo  est numerus par ideoque  quoque est numerus par (si  numerus impar esset tunc quoque  numerus impar esset). Cum numerus  sit par notum est numerum k esse talem ut , unde a prima aequatione sequitur , ergo . Simili modo comprobatur numerum  esse parem propterea etiam factorem 2 habet, quod absurdum est quia in principio selegimus numeros  qui factores aequales non habeant. Ergo coniectura  erat falsa ideoque  est numerus irrationalis QED.

Numerus transcendens est numerus, qui non est algebraicus. Id est: Sit  numerus transcendens. Tunc nullus est  et nulli sunt , ut  sit.

π ac e

Quantitas imaginaria, vel numerus imaginarius, est numerus complexus cuius potestas quadrata est numerus negativus.

Primus usus numerorum locum incertum in historia habet. Ut super dictum, prima indicia usus numeralium in ossibus et tesseris abhinc annorum 35 000 fere inscriptis inveniuntur. Haec numeralia fuerunt sicut notae ad dexteram pictae; id est non habere cifras. Numeros ab 1 ad 10 notare possunt, sed opus est novarum notarum ut numeri maiores scribantur. Cum cifris numeri quamvis magni una nota scribi possunt.

Primum systema numericum cum cifris fuit Babylonicum, quod radicem sexagesimalem habuit.




#Article 158: Isaacus Newtonus (1174 words)


Isaacus Newtonus sive Isaacus Neutonus fuit physicus, mathematicus, astronomus, philosophus naturalis, alchemista, et theologus Anglus, qui a multis maximus scientista maximi momenti qui umquam vixit. habetur. Eius libellus Philosophiae Naturalis Principia Mathematica, anno 1687 editus, fundamenta mechanicae classicae exponit. Quod opus gravitationem universam et tres leges motus offert, quae scientificum universi corporei conspectum per proxima tria saecula dominata est. Newtonus monstravit motum rerum in Tellure et corpora caelestia ab eadem copia legum naturalium gubernari per constantiam legum motionis planetariae Kepleranarum et suae rationis gravitationis demonstratam, ergo heliocentrismum tandem refellens et Revolutionem Scientificam promovens. Newtonus fuit praeses Regalis Societatis Londinii, in quam anno 1672 cooptatus erat, exinde ab anno 1703 usque ad annum 1727. Praetera, opera sua Latine exaravit.

Newtoni pater, ovium altor efficax et titulo Lord of the Manor ornatus, ante filium natum mortuus est. Anno 1646 mater eius iterum matrimonium iniit, Isaacus apud aviam Woolstropiae manebat, ut titulum servaret. Vitrico mortuo mater Woolstropiam rediit. Sunt, qui difficilem eius ingenium in diremptione novem annorum a matre ponant. Mater filium duodecim annos natum misit in publicum Granthami ludum litterarium. Anno 1660, cum Newtonus aetatis duodevicesimum annum egit, ad Collegium Trinitatis Universitatis Cantabrigiensis transiit, ubi 1664 artium baccalaureus factus est.. Collegium autem anno 1665 propter Pestem Londinensem clausum est, quare in patriam domum revertit, ubi sequentibus annis se studiis opticae, algebrae et mechanicae dedidit.

Tum Cantabrigiae Platonismus viguit. Newtoni notae illo tempore scriptae, quas Quaestiones quaedam philosophicae intitulavit, demontrant eum et cogitationibus Cartesianis et atomismo Petri Gassendi et platonismo Henrici Mori imbutum esse. Hae cogitationes, quamvis prorsus diversae, ex tunc philosophiam naturalem Newtoni constituerunt.

Quadragena anno 1667 dimissa Newtonus socius Collegii Trinitatis Cantabrigiae factus est, quo cum honore coniuncta erat, ut 39 articulis Ecclesiae Anglicae assentiret et caelibatum promitteret, praeterea inter septem annos ad ordines sacros accederet. 1668 magister creatus, electus est anno 1669 professor Cathedrae Lucasianae mathematicorum. Isaacus Barrow, qui secesserat, eum ipse successorem commendavit.

Eodem anno liber eius De Analysi per Aequationes Numeri Terminorum Infinitas manu scriptus in usu esse coepit, quo principia calculi infinitesimalis in lucem data sunt. Hoc libro, quamvis tum a paucis scientificis lecto, princeps mathematicus aetatis suae factus est. A 1670 ad 1672 praelegit lectiones Opticas, inquisivit refractionem luminis et instrumenta optica fabricavit. Anno 1672 telescopium reflectivum perfecit, quod Regali Societati Londini demonstravit. Eodem anno librum New Theory about Light and Colours intitulatum in Philosophical Transactions Regalis Societatis publicavit. Hae litterae maxime disputabantur. Imprimis cum Roberto Hooke, qui erat inter Regalis Societatis primores, ei fuit acris controversia, cum utrique persuasissimum esset nullam nisi propriam opionem ab opinione alterius distincte diversam esse veram.

Iudicia de litteris eius minus benevola Newtonus aegre tulit; quare magis magisque se recepit et experimentis alchemisticis se dedit. Anno 1673 in studiis Bibliorum et Patrum Ecclesiae versari coepit, quod usque ad mortem continuavit. Ad animi iudicium venit, ut doctrina trinitatis sit haeresis, quae Christianis saeculo quarto persuasum est. Anno 1675 impetravit, ut a sacris ordinibus dispensaretur.

Post aliam controversiam – nunc cum Iesuitis Anglicis Leodii – Newtonus anno 1678 prostratione nervosa affectus est; anno sequenti mater eius mortua est. Per sex annos, usque ad 1684, Newtonus vixit in recessu, dubitationibus sui vexatus. Anno 1679 iterum mechanicae studuit; litterae eius De Motu Corporum anno 1684 scriptae iam elementa eorum continuerunt, quae tribus annis post in Principiis expositurus erat. Hoc opere Galileai de acceleratione, Kepleri de motibus planetarum et Cartesii de inertia investigationes in unum coniungens rationem gravitatis explicavit et in tribus legibus motus fundamentalibus exprimendis fundamenta mechanicae classicae posuit. 
Newtonus inter gentes notus fiebat; Multi scientifici iuvenes ad eum congregati sunt. Alia cum Hooke controversia, nunc de lege gravitationis, a quo Newtonus incusatus est, quod sententiam gravitationem cum quadratu intervalli minuere ei surripuisse.

Anno 1687 primum locum obtinuit inter eos, qui Iacobum II regem Angliae arcere studuerunt, ne Universitas Cantabrigiensis in institutum Catholicum immutaret. Circa 1689 Newtonus litterarum de rebus theologicis commercium cum Ioanne Lockio philosopho Anglico coepit et in amicitiam et fidem Ncolai Fatii Duillierii, mathematici Helvetici, se contulit. Anno 1689 Universitas Cantabrigiensis eum in Parlamentum Anglicum emisit, ut universitatem repraesentaret. Cum anno 1693 amicitia cum Fatio dissoluta est, altera prostratione nervosa affecta est; ab amicis Lockio et Samuel Pepys adiutus est.

Anno 1696 posteriore Earl of Halifax  amico intercedente guardianus (wardein) monetae regalis (Royal Mint) Londinii et 1699 magister (master) eius factus est. Newtonus munere aliter ac multi antea non solum reditus causa functus est, sed severe in monetam adulterinam exercentes animadvertit. Tribus annis post (1699) unus ex octo sodalibus Academiae Scientiarum Francicae invitatus est. 1701 cathedram professoris universitatis Cantabrigiensis cessit; eodem anno sine nomine legem de refrigeratione corporum solidorum publicavit. 1703 praeses Regalis Societatis Londinii creatus hoc munere usque ad mortem functus est. Anno sequenti, postquam Hooke mortuus est, denique opus Opticks intitulatum in lucem edere potuit. Anno 1705 ei ab Anna, regina Britanniae, dignitas equestris data est, non autem propter merita scientifica, sed ob cursum honorum.
Eodem anno etiam controversia cum Godefrido Guilielmo Leibnitio coepit, quis eorum calculum infinitesimalem invenisset.

Iam anno 1696 Newtonus Londinii in domo magnificenter cum parvo observatorio aedificata vixit. Studiis historiae antiquae, theologiae et mysticae se dedit. Ab anno 1697 (aut 1707?) domus Newtoni a Catherina Barton, filia sororis germanae, gesta est, quam adoptavit; Newtonus undeviginti annos natus sponsam quidem habuisse traditur, sed numquam uxorem in matrinonium duxit. Anno 1720 plus quam 20000 libras amisit, cum negotia in hemisphaera australi praeter spem evenerunt; tamen usque ad mortem locuples manebat.  Bona valetudine usus est usque ad octogesimum aetatis annum, quo urinae incontinentia affligi coepit; postremis vitae diebus calculo laboravit.

Octo diebus, postquam mortuus est, Newtonus magna celebritate in Abbatia Sancti Petri de Westmonasterio ante chorum conditus est. In sepulcro legitur: 

Prope est monumentum, cui inscriptum est: 

Alexander Pope poeta distichum Anglicum scripserat, quod in monumento poni vetitum est: 

Quod Castilloneus in Latinum vertit:  

Leges motus a Newtono propositae hodieque pro legum physicarum fundamentis habentur, dummodo de velocitatibus subluminalibus agatur. En leges motus Newtonianae, ex ipsis verbis tertiae Principiorum editionis descriptae:

Opus principale Isaaci Newtoni est Philosophiae naturalis principia mathematica (1687). In illum inscripsit fundamenta novae mathematico-mechanicae perceptionis mundi. Usque ad illa tempora magna pars physicae constituebatur hypothesibus speculativis et earum deductionibus logicis. Newtonus primus poscit, ut in processu recognoscentiae scientifico empirismus purus praecedat.

Causa gloriae Newtoni, auctor physicae classicae theoreticae et scientiarum naturalium exactarum, est praesertim opus suum principale Philosophiae naturalis principia mathematica, in quo tria axiomata sua mechanicae (Axiomata Newtoniana) formulavit. Praeterea concepit aequationem motus, aequationem fundamentalem dynamicam, et cum ea motus corporum theoretice tractavit. Hic etiam legem gravitationis suam anno 1666 excogitavit, et monstrat aequatio motus suam in casu motionis planetae circum Solem Leges Keplerianas comportare. Applicatio mechanicae theoreticae Newtoni et attractionis massarum universalis ad motus astrorum fecit eum auctorem mechanicae caelestis. Newtonus primo valabilitatem legum naturalium terrestrium etiam pro astris demonstravit. Hoc est pro scientia naturali uniformi Novorum Temporum condicio fundamentalis, quae a physica Aristotelis maxime discrepat. In Philosophiae naturalis principia mathematica praeterea aestus explicavit, fundamenta theoriae potentialis posuit, processus fluenti (Liquida Newtoniana), quaestiones vibrationis et quaestiones ex acustica etiam calculum infinitesimalem tractavit. Newtonus etiam ortum praecessionis et nutationis axis Terrae explicavit et massas Lunae ac planetarum calculavit.




#Article 159: Navis (193 words)


Navis  est vehiculum aquaticum, plerumque magna res constructa ut aquas innare potest, et praesertim mare navigare. Naves a rectionibus (usibus militaribus, liberandi, investigandi, vecturae dicatae), societatibus lucrativis et institutionibus privatis (vectura, usus opum ante litus, investigatio), et hominibus singulis (oblectamento et investigationi dicatae) exerceri possunt.

In mundo occidentali naves primo ab Aegyptiis constructae sunt ut ad Cretam insulam et in Punt, terram in Africa orientali, navigarent.

Titanic fuit magna navis Anglica a Thoma Andrews delineata, quae in primo itinere ad Novum Eboracum, Eduardo Ioanne Smith navarcho, a die 14 Aprilis ad diem 15 Aprilis 1912 ob montem glaciei submersa est Oceano Atlantico Septentrione. Mille quingenti viatores mortui sunt. Titanic navis maxima mundo fuit illo tempore, constructus a White Star Line.

RMS Lusitania fuit magna navis Anglica, constructa anno 1904 et primum missa anno 1906 a Cunard Line, quae in itinere ad Novum Eboracum, oppugnata et submersa anno 1915 a nave submarina theodisca est Oceano Atlantico prope litus meridiem Hiberniae. Ob perditionem navis Civitates Foederatae Americae bellum contra Germaniam anno 1917 decleravit.    

Partes navium sunt:

Navium plura genera sunt: apertae, tectae, constratae, longae, rostratae, fluviatiles, speculatoriae, piscatoriae, et alia.

Plura genera Nautarum sunt, e.g.:




#Article 160: Nova Zelandia (2740 words)


Nova Zelandia (Anglice New Zealand, Maorice Aotearoa) est civitas insularis Oceani Pacifici Australis, duabus terrarum praecipuarum massis formata, quae communiter Insulae Septentrionalis et Australis vocantur, ac multis minoribus insulis, inter quas Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) conspicua est. Nomen indigena Novae Zelandiae est Aotearoa 'Longa Candidaque Nubes'. Inter dominia Neozelandica sunt insulae Cook et Niue (se libere consociatione gubernantes), Tokelau, et Provincia Rossiana, Neozelandica vindicatio in Antarctica.

Nova Zelandia sua geographica segregatione insigniter est: circiter 2000 chiliometra Australiae austro-oriente per mare Tasmaniae sita et suae vicinae proximae septemtrione Nova Caledonia, Insulae Vitienses et Tonga sunt. Propter suam segregationem, Nova Zelandia distinctum faunae aviumque circumiecta naturalia evolvit, quorum aliquae exstincta sunt, hominibus adventis mammalibusque ab eis introductis.

Plerique Neozelandienses ascendentes Europaeae habent, dum autochthones Maorienses maximus allophylus sunt. Asia et Polynesii haud Maorienses etiam significativi allophylus, praesertim urbanis in regionibus, sunt. Plerique incolae Anglice loquuntur, quamquam Anglica et Maoriana sunt linguae publicae.

Nova Zelandia civitas bene composita est, quae in optimo loco est inter internationales comparationes de indice evolutionis humanae, qualitate vitae, exspectatione vitae, alphabetizatione, indice educationis, pace, prosperitate, libertate oeconomica, faciendorum negotiorum facilitate, corruptionis defectione, libertate preli, et civilium libertatum et politicorum iurum tutela. Suae urbes etiam in mundo habitabilissimae habentur.

Elizabeth II velut regina Novae Zelandiae est dux civitatis, et a caerimoniali Gubernatore Generali, subsidiarias potestates tenenti, repraesentatur. Regina nullum verum politicum pondus, et suum munus essentialiter est symbolicum. Potestas politica a democratice electo Consilio Legatorum (Anglice House of Representatives) a primo ministro, civitatis duce gubernationis, ducto retinetur.

Populus Maoriensis, Polynesicae originis, archipelagus e saeculo quarto decimo occupant. Anno 1642, Batavus Abel Tasman occidentale harum insularum litus attigit, quas Novam Zelandiam honore Batavae provinciae Zelandiae nuncupat. Inter annos 1769 et 1770, Iacobus Cook nomen duabus insulis praecipuis dedit. Ineunte saeculo undevicensimo, earum evangelizatio a Britannicis Catholicis et Protestantibus missionariis coepit. Ab anno 1838, Britanniarum Regnum Novam Zelandiam colonizare decernit.

Britanni tunc suam dominationem Maoriensibus ducibus imposuerunt per Pactum Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anno 1840 quod populo Maoriensi terrarum usufructus fidem dabat, dum Gulielmus Hobson primus gubernator anno 1841 factus est. Colonizatio, systematice ab Eduardo Gibson Wakefield instructa et in autochthonum detrimento, Bella Maorica (inter annos 1843 et 1847 et 1860 et 1870) provocat. Constitutio anni 1852, anno 1870 corroborata, coloniae magnam autonomiam defert. Oeconomia ad magnas alituram et exportationem carnis, lanae et lacteorum fructuum in Europam vertit. Decennii 189 recessio et suffragii universalis instauratio anno 1889 in postetatem ascensui Factionis Liberalis favet. Aera liberalis (inter annos 1891 et 1912) clara politicae vitae democratizatione, syndicalismi et proficientis legislationis socialis applicatione evolutione notatur. Anno 1907, Nova Zelandia liberata est.

Natio primi belli mundani proelia participavit et noxae bello captae graviter demographiam oeconomiamque affecere. Neozelandienses, coniunctim cum Australia et Britanniarum Regno, mandatum a Societate Civitatum super Samoae et Naurus insulas impetraverunt. Nova Zelandia dure universali anni 1929 discrimine affecta est. Factioni Nationali (Factionis Liberalis et Factionis Reformationis coniunctioni) anno 1935 Factio Laboris successit. Primus minister Michael Iosephus Savage expeditionum prosperitatem instaurare, opera publica perficere et industriam evolvere consecutus est. Neozelandienses strenue secundum bellum mundanum in Europa participavere.

Post Iaponicas clades anno 1945, Nova Zelandia in animo Asiae Meridiorientalis et Pacifici solida socia esse habet. Anno 1951, cum Civitatibus Foederatis et Australia tripertitum pactum obsignat quod Consilium Pacificum sive ANZUS statuit.

Laboristis succedens, Factio Nationalis potestatem inter annos 1949 et 1957 et inter 1960 et 1972 capit. In externa negotia regrediens, Factio Laboris diplomaticas rationes cum Communistica Sina anno 1972 statuit et contra Franciae nuclearia experimenta in Pacifico reclamat.

Denuo in potestate anno 1975, Factio Nationalis sua proposita, praesertim de industrialibus energeticisque rebus evolvit. Annorum 1984 et 1987 comitia maiorem partem Laboristis dant quorum dux, David Lange, primus minister usque ad annum 1989 factus est. Similiter Australianarum Laboristarum, David Lange intensivam liberalizationis rationem duxit. Mercatus nummarios liberalizavit, nationalem oeconomiam aperuit, numerosas societates privatizavit et tributa privatorum virorum societatumque levavit, pro gravi sociali compensatione, etiam hoc casu. Internationalibus in rebus, novam inventionem ambitus Novae Zelandiae contribuit.

Parvarum insularium civitatum, praecipue Polynesiarum, oratrix mundana in scaena esse conata, reclamationes contra regionis nuclearizationem ductat et anno 1986 accessum in Neozelandienses portus Civitatum Foederatarum navibus arma atomica portantibus aut propulsionis nuclearis interdicit. Haec positio gravem crisin in rationibus inter Civitates Foederatas et Novam Zelandiam et archipelagi exclusionem ab ANZUS provocat.

Anno 1989, David Lange Galfrido Palmer munus cedit, sed Laboristae eius profectionem Octobri anni 1990 non superant et Conservativorum victoria coram adsunt, quorum dux, Iacobus Bolger, primus minister factus est. Qui in liberali Laboristarum experientia perseverat et nationalis oeconomiae salubritatem velut gubernativae actionis prioritatem servat. Nova Zelandia, conclusa Iulio anni 1990 teloniali coniunctione cum Australia, velut haec civitas, difficultates adiunctas convictui inter Europaeae originis incolas et autochthones experitur. Pacti Aquarum Lacrimabundarum (Anglice Treaty of Waitangi ; Maorice Tiriti o Waitangi) anni 1840 celebratio, Februario anni 1990, occasio ad renovandas intercessiones Maoriensium (13% Neozelandiensium) contra huius pacti praescripta fuit.

Simul cum gubernativis securitatis agenturis Australiae, Canadae, Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum, suo in territorio cum systemate ECHELON telecommunicationes intercipientium stationum unam possidet, quae ab Agentura Securitatis Nationalis Civitatum Foederatum Americae (Anglice: NSA) ducitur. Systematis ECHELON statio civitatis in Ostio Cargillensi est, et Neozelandiense Grapheum Securitatis Communicationum Gubernativarum (Anglice: Government Communications Security Bureau) responsale stationis organum est.

Nova Zelandia a duabus praecipuis insulis et plurimis parvis, quarum aliquae valde longinquae, composita est. Tota area est 268 680 km², parum minor Italia, Iaponia, aut Britanniarum Regno. Civitas se trans amplius 1600 chiliometrorum iuxta praecipuum Septemtrionalem-Boreorientalem axem cum circa 15 134 chiliometrorum litoris estendit.

Australis (Anglice South Island ; Maorice Te Wai-pounamu) maxima terrae massa est et iuxta suam longitudinem Alpibus Meridianis dividitur, quarum maximum cacumen Mons Cook, 3754 metrorum altus, est. In Insula Australi duodeviginti cacumina amplius 3000 metrorum alta sunt. Insula Septentrionalis minus montuosa est, sed vulcanismo distinguitur. In Insula Septemtrionali, maximus mons, Cavum Clamosum (Anglice et Maorice Ruapehu et 2797 metrorum altum), activus conus vulcanicus est. Insula Stewartiana (Anglice Stewart Island ; Maorice Rakiura) minima et australissima in tota republica est, cum area parum maiori quam communis Brasiliensis Urbis Paulistanae.

Clima amoenum est, temperaturis raro sub 0 °C aut supra 30 °C. Quotidiana media temperatura Vellingtoniae, quae caput et media in civitate sita est, 5.9 °C hieme et 20.3 °C aestate est.

Remotissima a terris proximis, Nova Zelandia, inter terrestres considerabilium telluris dimensionum massas, ea quae separatissima est. Suae proximae vicinae Australia ad boreoccidentem, Nova Caledonia, Insulae Vitienses, et Tonga ad septentriones sunt.

Propter suam segregationem, Nova Zelandia unicum oecosystema evolvit, cuius distinctissima proprietas in quorumvis terrestrium mammalium privatione, usque ad Polynesiam colonizationem et exceptis tribus chiropterorum speciebus, consistebat. Plurimae oecotheses quae plerumque mammalibus occupatae essent avibus occupabantur, inter quas apteryx (volare non potens) et dinornithidae. Dinornithidae, nunc exstinctae, usque ad trium metrorum altitudinem crescere poterant. Apteryx et propria endemicarum silvarum pterophytorum sunt civitatis symbola. Nova Zelandia etiam est sedes sphenodontis, antiquae reptilis speciei, et vetarum (insectorum Anostostomatidarum Rhaphidophoridarumque familiarum), amplius octo centimetra longitudinis attingere potentis.

Nova Zelandia circiter 4.3 milliones incolarum habet, quorum 78 fere centesimae se cum Europaeis ethnesi agnoscit. Europaeae originis Neozelandienses una Pacehae (Anglice et Maorice Pākehā) nominantur; hoc vocabulum generatim ad Europaeae originis Neozelandienses refert sed aliqui Maorienes eo ad referendum ad omnes Neozelandienses non Maorienses utuntur. Plerique Pacehae Britannicae aut Hibernicae ascendentiae sunt, quamquam significativa Batavica, Dalmatica, Italica et Theodisca immigratio iuxta cum indirecta Europaea immigratione per Australia, Americam Septemtrionalem, Americam Australem et Africam Australem fuit. Secundum anni 2006 census proiectiones, anno 2026 Pacehae pueri 64 centesimae omnium Neozelandiensium, conlati cum 73 centesimis anni 2006, constituent. Maorienses pueri 18 centesimae, conlati cum 9 centesimis et 12 centesimis proprie anni 2006, constituent. Index fertilitatis e Martio anni 2009 2.2, pro femina, conlatus cum approximate duobus proximis triginta annis, erat cum toto ortuum numero maiore quam quocumque ex anno 1961. Secunda fertilitatis aestimatio 2.02 pueri pro femina erat. Index fertilitatis diminuendus esse in proximis quadraginta annis exspectatur, secundum aliam aestimationem. Exspectatio vitae cuiusvis pueri anno 2008 nati 81.9 annorumm puellae et 77.9 annorum puero erat. Exspectatio vitae ortu (tam viris quam feminis) ex octoginta annis in octoginta quinque annos anno 2050 augenda esse praedicitur. Praeterea, mortalitas infantilis substantialiter ex anno 2009 in 2050 deminuenda esse exspectatur. Dum totus numerus incolarum in 5 349 000 anno 2050 augendus esse exspectetur, media aetas (dimidium incolarum iuvenum et dimidium senum) e 36 annis anno 2009 in quadraginta tres annos anno 2050 ascendet et percentatio incolarum sexaginta annos natorum et seniorum e 18 centesimis (anno 2009) in 29 centesimis (anno 2050) ascendet.

Indigenae Maorienses praecipuum non Europaeum ethnos sunt, cum 14.6 centesimae incolarum anni 2006 censu. Dum incolae plus quam unum ethnos eligere possunt, exigue amplius dimidium (53%) omnium Maoriensium incolarum se solum Maoriense agnoscit. Homines se cum Asia ethnesi identificantes rationem 9.2 centesimae incolarum reddunt, cum incremento e 6.6% anni 2001 census, dum 6.9 centesimae hominum insularum Pacificarum originem habent. Haec percentationes 100% superant quia homines se cum plurimo quam uno ethnei identificare possunt.

Ratio immigratoria Novae Zelandiae aliquantulum aperta est; gubernatio se numeri incolarii incremento 1 centesima pro anno dedit. Inter annos 2008 et 2009, scopus 45 000 hominum a Diaconia Immigrationis Novae Zelandiae positus est (cum tolerantia 5000), et 23 centesimae incolarum ultramarinum natum est, unus inter maximos indices in mundo. Hodie, immigrantes e Britanniarum Regno et Hibernia maximum circulum constituunt, quorum 29 centesimae transmarinum natum est, sed immigrantes a plurimis civitatibus et magis magisque ab Asia Orientali (praesertim a Sina continentali, sed etiam cum substantiali numero a Corea, Taivania, Iaponia, et Hongcongo) abstrahuntur.

Dum demonymum Neozelandiensis sive Neozelandicus est, se haud sollemni more Apteryges (Anglice Kiwis  ; Maorice Kiwi) nuncupant.

Usque ad annum 1987, Anglica erat unica Neozelandica lingua publica, et adhuc in plerisque locis iam praevalet; Maorica sub Lege Linguae Maoricae anni 1987 et chironomia Novae Zelandiae sub anni 2006 Lege Chironomiae Novae Zelandiae linguae publica factae sunt. Ambae officiales linguae amplissimum usum habent; 98% incolarum Anglice et 4.1% Maorice loquitur. Samoana locutissima non publica lingua (2.3%) est, quam Francogallica, Hindica, Quantunica et Mandarinica sequuntur.

Nova Zelandia indicem alphabetismi adulti 99% habet, et 14.2% adultorum baccalaureatum aut titulum superius habet. Ad 30.4% incolarum aliqua secundariae qualificationis forma eorum maximus est, dum 22.4 centesimae Neozelandiensium nullam formalem qualificationem habet.

Secundum anni 2006 censum, religio Christiana praecipua Novae Zelandae religio est, a 55.6 centesimis incolarum culta, decrementum e 60.6 centesimis census anni 2001. Aliud 34.7 centesimae nullam religionem habere indicat, incrementum e 29.6 centesimis anni 2001, et circa 4% affiliatum cum aliis religionibus. Praecipuae Christianae denominationes Anglicana, Catholica Romana, Presbyteriana et Methodista sunt. Etiam significativi numeri sunt qui se cum Pentecostali Baptisticaque ecclesiis et cum Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus sive Mormonibus indentificant. Ecclesia Rātana cum basi in Nova Zelandia morehua sive asseclas inter Maorienses habet. Secundum censualia schemata, inter alias significativas allophylicas religiones Hinduismus, Buddhismus et Religio Islamica sunt.

In Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum inspectione inter triginta civitates democraticas, Nova Zelandia locum octavum, supra mediam, occupat de eo quantum ad eius populi felicitatem (quae ad rogata de personali expletione et positivas sensationes nuper expertas mediis responsis definitur) attinet, quamquam vicitas propter suum relative demissum locum inter inspectas civitates de personalibus divitiis (quae media personali reditu definiuntur) cognoscitur.

Nova Zelandia praecipue urbana civitas est, cum 72 centesimis incolarum 16 praecipua territoria urbis inhabitantium et cum 53 centesimis quattuor maximas urbes; Aucopolin, Christopolin, Vellingtoniam et Hamiltonium habitantium.

Signa numeralia Iunii anni 2009 aestimationes sunt.

Nova Zelandia est libera democratia parlamentaria sui iuris, rite monarchia constitutionalis, duce civitatis Regina Elizabeth II Britanniarum, cuius partes Silvia Cartwright gubernator generalis agit.

Nova Zelandia Britannnicum Vestmonasteriense systema parlamentarii gubernationis secuta est, sed iam camera superior e Consilii Legisferi, haud electi anno 1951 corporis, abolitione non est. Parlamentum, in Vellingtoniensibus Aedificiis Parlamenti Novae Zelandiae iunctum, nunc solum a Camera Repraesentantium, a centum viginti sociis per proportionali repraesentationis systemate electis constituta ex anno 1996, componitur.

Hoc in systemate, sexaginta quinque socii comitiales districtus repraesentantes sunt e quorum quinque ad populum Maoriensem servantur et caeteri e factionum candidatorum catalogis ad producendam proportionalem resultationem eliguntur. Est novi systematis consequentia ut praecipuae factiones minorum factionum adiumento ad formandam coalitionis gubernationem opus sit. Ex ista camera consilium exsecutivum viginti sociorum a praesenti primo ministro, Ioanne Key Mediocriter sinistrae Factionis Nationalis, directum eligitur. Aliae quinque factiones in Camera Repraesentationem hodie habent.

Primi Europaei coloni Novam Zelandiam in provincias divisere. Quae anno 1876 abrogatae sunt ut gubernatio nummariis causis centralizaretur. Provenit ut Nova Zelandia non separatim repraesentatas subnationales entitates velut provincias, civitates aut territoria, excepta loci gubernatione, habeat. Nihilominus provinciarum spiritus adhuc vivit et fera aemulatio ludi culturaeque eventibus exhibita est. Ab anno 1876, gubernatio locorum varias Novae Zelandiae regiones administravit.

Anno 1989, gubernatio usquequaque gubernationem locorum ad novam rationem redegit, conficenda praesenti binaria structura consiliorum regionum et auctoritatum territorialium sub Lege Gubernationis Locorum anni 2002 constitutorum. Anno 1991, Lex Administrationis Opium anni 1991 Legem Explicationis Urbanae et Civitatis velut praecipua explicatoria legislatio gubernationi locorum substituit.

Nova Zelandia duodecim consilia regionum regionum ambitalium et vecturalium rerum administrationi et septuaginta-tres auctoritates territoriales vialium, cloacalum, aedificationis rerum consensus inter locos alias administrantes habet. Territoriales auctoritates sedecim consilia municipiorum, quinquaginta septem consilia districtuum et Consilium Insularum Chathamensium sunt.

Quattuor consiliorum territorialium (una urbs et tres districtus) et Consilium Insularum Chathamensium quoque consilii regionum munera exercentes auctoritates unitariae nuncupatur. Auctoritatis regionum districtum consilii regionum districtorum subdivisiones non sunt et eorum pauci consilii regionum fines varicant.

Regiones (asterisci auctoritates unitarias denotant) inferiores sunt:

Velut praecipua Pacifici Meridionalis natio, Nova Zelandia arctas collaborantes conexiones cum multis insularibus Pacifici nationibus habet et politicam consociationem cum insulis Cook, Nive et Tokelau continuat. Nova Zelandia Stationi Scottianae in suo Antarctico territorio, Dependentia Rossiana, operatur. Aliae nationes quoque Christopoli ad sustentandas suas Antarcticas stationes utuntur, quamobrem aliquando Ianua in Antarcticam nuncupatur.

Nova Zelandia hodierna industrializataque civitas est. Praecipuae exportatoriae industriae agricultura, horticultura, piscatus, et silvicultura sunt. Haec oeconomia adhuc summas industrias transformatorias, periegesin, et diaconias possidet. Praeterea, civitas magna kivii et uvae productoria est. Magna quantitate et inter decem maximas productorias nationes in mundo, lanam producit. Civitas unum optimorum mundi vinorum etiam producit. Moneta reipublicae est dollarium Novae Zelandiae.

Nova Zelandia certantem oeconomiam internationali plano ad mercatum tensam habet. Multum ponderis internationali commercio datum est, cuius operae et diaconiae exportatae tertiam totius productionis partem repraesentant. Stabilis politicus ambitus, erudita vis laboris et parva corruptio Novam Zelandiam locum facilem ad facienda negotia faciunt, praeter foedus cum Australia de oeconomia, ANZCERTA, quod commerciale foedus de oeconomicis rationibus inter Australiam et Novam Zelandiam est cuius consilium anno 1985 captum est ut area liberi commercii inter ambas nationes crearetur.

Decenniis 199 et 200, civitas radicalem oeconomicam emendationem passa est, quo concurrentia melior fiat. Emendatio subsidia, pretii taxationes inspectionesque abstulit et cursus cambialis fluctuationem implevit; capitalis motuum inspectiones abrogavit et multas proprietates Civitatis privatizavit. Nuper, politici gubernationis cursus incrementum per innovationes et creativitatem incitaverunt.

Domina unius oeconomiarum apertissimarum in mundo, Nova Zelandia liberum defendit mercatum. Foedus liberi commercii amplum et prosperum ut societates in Nova Zelandia laborantes aditum ad Australianum mercatum portoriis immunes habeant et vice versa permittit.

Neozelandica oeconomia e campo agriculturali evoluta est. Cuius primarii productores inter mundi optimos numerantur. Societates velut Fonterra, orbis terrarum maxima lacteorum exportatoria, usitatam firmitatem cum technologia et hodiernis commercii tractationibus temperaverunt.

Nova Zelandia idoneam pecuniam in periegesi, ponderis adventiciorum nummorum fonte, fructo perpicendo e pulchris naturalibus prospectibus conlocavit. Activitas circiter 1,7 billiones dollariorum quotannis gignit. Ultimis in tribus annis valor monetae eius inter 45 et 60 centenionales dollarii Civitatum Foederatarum fluctuavit.

Praesens Neozelandica gubernatio foedere inter Factionem Laboris et Coalitionem Progressisticam componitur. Praesens primus minister est Iohannes Key, suffragio populari Novembri anni 2008 electus; dux Coalitionis Progressiticae, Iacobus Anderton, Evolutionis Oeconomicae minister; primus minister vicarius, Doctor Michael Cullen, etiam minister fiscalis.

Multum Novae Zelandiae culturae ex Europaeis, praesertim Britannicis et nuperrime Civitatibus Foederatis, radicibus deducitur, una cum Maorica cultura, magni significati aspectu in Neozelandica vita publica, praeter maximae vicinae, Australiae, pondus. Artium vigor originalitasque in Neozelandicis pelliculis, dramate musico, pictura, theatro, saltatione, et artibus internationalem agnitionem attingunt. Probabiliter propter amoenum clima et parvum incolarum numerum oblectamentum peregre satis populare inter Neozelandienses est. Motionem Esperanticam in ista terra annis inter 1938 et 1948 moderabatur Bertrandus Potts.

Harpastum Neozelandicus civitatis ludi considerari quit, quod, secundo loco, criccetius sequitur. Aliae populares artes athleticae sunt equorum cursus, retifollium, pedifollium, autocinetici cursus, pilamalleus, natatio, mollipila, teniludium. Nova Zelandia etiam bonas participationes in remigatione, velificatione et birotatione fecit. Civitas propter bonam exercitationem in nomismatis, relate ad parvum incolarum numerum, in Olympiis et Ludis Consortionis internationaliter agnoscitur.

Nova Zelandia propter radicales artes athleticas et tolmeticam periegesin etiam nota est. Oribasis quoque est popularis ubi praeclarissimus civitatis oribates, defunctus Eques Edmundus Hillary et primus homo Montis Everestis cacumen attingens, est.




#Article 161: Nematoda (104 words)


Nematoda, (Rudolphi, 1808), -um (n., pl.) sunt phylum animalium. Protostomia sunt triphoplastica atque Ecdysozoa.

Corpus vermiforme, non segmentatum. Nulla cilia extra corpus adsunt. Os anterior, anus posterior, sed prae caudam. Epidermis cum cuticula, hydroskeleton formatum per pressura liquorum interiorum.

Pars specium in interstitio harenae maris vivit, ergo est pars meiofaunae. Pars specium in terra vivit. Aliae species sunt parasiticae.

Phylum Nematoda erectum est a Nathan Cobb (Nemata) anno 1919. Posterior classis aschelminthum nominatur, deinde phylum separatum. 

Longitudo Nematodum normaliter est sub 1 cm, sed Nematoda parasitica sunt plus quam 3 m longis.

Reproductio sexualis, masculina animalia minor feminina. 

Caenorhabditis elegans pro geneticam est utilis.




#Article 162: Usama bin Ladin (171 words)


Usama bin Ladin, qui vulgo Osama bin Laden, plenius Usāma bin Muḥammad bin ‘Awad bin Lādin (Arabice ; natus Riadi 10 Martii 1957; mortuus 2 Maii 2011), fuit progenies divitis familiae bin Laden Saudianae et conditor societatis al-Qaeda, quae impetus 11 Septembris tromocraticos in Civitates Foederatas dedit et multos alios casus multorum malorum (Anglice: mass-casualty events) in cives militesque in multis orbis terrarum locis effecit. Quod Musulmanos gihad violentissimum peragere suadebat, suam civitatem Saudianam amisit et a familia repudiatus est.

Proscriptum est nomen bin Ladin in indicibus Decem Fugitivorum Quaesitissimorum et Terroristarum Quaesitissimorum Foederalis Investigationis Ministerii cum bombardimentis legationis Civitatum Foederatarum 1998 (1998 US embassy bombings) interesset. Post 2001, Usama bin Ladin et sua societas erant principales in Bello Terroris Civitatum Foederatarum hostes. Is et alii al-Qaeda duces diu putabantur in finibus Afganiae et Regionibus Tribuariis a Foederatione Administratis (Federally Administered Tribal Areas) Pakistaniae se celavisse.

Die 2 Maii 2011, Usama bin Laden necatus est in urbe Abbottabad Pakistaniae per rem a Manibus SEAL Americanis et magisterio Central Intelligence Agency gestam.




#Article 163: Oceania (876 words)


Oceania geopoliticalis

Oceania est regio in insulis Oceani Pacifici tropici sita. Notiones Oceaniae inter atolla curalii volcanicasque Pacifici Australis insulas (ethnologice in subregiones Melanesiam, Micronesiam, Polynesiam divisas) et adeo omnem regionem insularem inter Asiam et Americam (Australasia Archipelago Malaesianoque non exceptis) variantur. Nomen aliquando adhibetur diserte ad significandum continentem qui in Australia et insulis proximis consistit, atque in studiis biogeographicis ut synonymum Oecozonae Australasianae (Wallaceae et Australasiae) vel Oecozona Pacifica (Melanesia, Polynesia, et Micronesia, vel Nova Zelandia vel Nova Guinea excepta.)

Nomen Océanie a Conrado Malte-Brun geographo circa 1812 Francice factum est. Nomen Océanie vicissim ex Graeco  'oceanus' deducitur, ex nomine Oceani, dei fluviorum, cum nomen Asiae, continentis adiacentis, a filia sua ortum esset, fluviorum fontiumque matre.

Oceania, primum in terris Oceani Pacifici, a Freto Malaccensi ad orientem ad litus Americae concepta, quattuor regiones olim comprehendit: Polynesiam, Micronesiam, Malaesiam (nunc Archipelagum Malaesiensem appellatam), et Melanesiam (nunc Australasiam appellatam). Inter Oceaniam sunt partes trium continentium geologicorum (Eurasia, Australia, Zelandia), cum insulis noncontinentalibus volcanicis Philippinarum, Wallaceae, et Pacifici aperti. Patet ad Sumatram in occidente, Insulas Bonin in boreoccidentali, Insulas Havaianas in boreorientali, Rapa Nui et Sala y Gómez in oriente, et Insula Macquarie in australi—Taivania, Archipelago Iaponico (inter quem Insulae Ryukyu), et Insulis Aleutianis marginum Asiae exceptis.

Civitates Oceaniam occupantes quae in Oceania geopolitica non comprehenduntur sunt Indonesia, Malaesia (per Borneum Malaesianum), Bruneium, Philippinae, et Timoria Orientalis. Insulae extremorum geographicorum in rationibus civilibus sunt partes necessariae Iaponiae (Bonin), Civitatum Foederatarum (Havaii), et Tsiliae (Insula Paschalis). Minor definitio geographica etiam obtinet, quae terram Laminae Sundanae excludit, sed Novam Guineam Indonesianam ut pars continentis Australiani comprehendit.

Adhibetur nomen Oceania in rebus biogeographicis ut synonymum vel Oecozonae Australasianae (Wallaceae et Australasiae) vel Oecozonae Pacificae (Melanesia, Polynesia, et Micronesia, sine Nova Zelandia et Nova Guinea).

Oceania est una ex octo oecozonis terrestribus, quae maiores oecologicae Telluris regiones sunt. Oecozona Oceanica omnem Micronesiam, Vitios, et omnem Polynesiam praeter Novam Zelandiam comprehendit. Nova Zelandia, Nova Guinea, Melanesia (praeter Vitiis), et Australia sunt oecozona separata, Oecozona Australasiana. Archipelago Malaesiana est pars Oecozonae Indomalaesianae. Notio cognata est Oceania Propinqua, pars occidentalis Melanesiae Insularis, quae decies milia annorum ab hominibus habitata est, et Oceania Remota, recentiore ab hominibus constituta.

Secundum notionem geopoliticam in geoschemate Consociationis Nationum et propositis Consilii Olympiorum Internationalium adhibitis, et in multis atlantibus editis, Oceania Australiam et civitates Pacifici a Papua Nova Guinea ad orientem, sed non Archipelagum Malaesianum et Indonesianam Nova Guineae partem continet.

Latius Oceania Geographica. Paene nihil Oceniae in hoc gradu videtur, quamquam Havaii videri possunt prope orbis finientem boreorientalem.

Angustior Oceania Geographica. Melanesia Insularis, Micronesia, et Polynesia (praeter Novam Zelandiam)

 Yuin populi litoris australis Novae Cambriae Australis rex. Photogramma circa 1900 a Gulielmo Henrico Corkhill (1846-1936) factum. Bibliotheca Nationalis Australiae, .

Tabula demographica infra edita subregiones et civitates Oceaniae geopoliticae exhibet. Civitates et territoria hac in tabula secundum schema pro subregionibus geographicum abs Consociatione Nationum adhibitum digeruntur.

Praepollens in Oceania temporibus hodiernis tractata religio est Christianitas. Plurimae religiones veteres sunt animistae, et populis qui moribus a maioribus posteris traditis student est fides spiritibus incommodis vel adeo malis (masalai in Tok Pisin). In recentioribus censibus Australianis et Novis Zelandicis, multi homines dicunt eis esse nullius religionis (categoria cui sunt humanismus, atheismus, agnosticismus, rationalismus). In Tonga et Samoa, vita quotidiana a memoriis Polynesiis et praecipue fide Christiana magnopere adficitur; Domus Sacrorum Bahaiensis, Tiapapatae in vico Samoano sita, est unus ex septem designationibus in fide Bahaiensi administratis.

Artes athleticae populo gratissimae sunt harpastum et pediludium. Aliae delectationes athleticae sunt basipila, canistriludium, criccetius, cultura physica, lapsus, natatio, et squash.

Ludi Pacifici (olim Ludi Pacifici Australis appellati) sunt certamina multarum artium athleticarum, multo sicut Olympia, in quibus autem solum civitates intra Pacificum sitae certare sinuntur. Anno 1963 coepit, et quoque quadriennio fit.

Foedus rugbiense est genus harpasti populo omnem per Oceaniam gratum, ars quidem athletica civitatis Papuae Novae Guineae,  popularissima in Australia, et aliquantulum popularis in Nova Zelandia et Insulis Pacificis.

Manus foederis rugbiensis civitatis Australiae et Novae Zelandiae sunt duo ex felicissimarum manuum orbis terrarum. Australia calicem mundialem foederis rugbiensis novies abstulit (res inaudita), atque Nova Zelandia eius primum calicem mundialem anno 2008 abstulit. Australia anno 1957 fuit situs alterius certaminis mundialis. Australia et Nova Zelandia una fuit situs annis 1968 et 1977. Nova Zelandia primum fuit situs lusuum ultimorum annis 1985–1988, et Australia fuit situs anno 2008.

Unio rugbiensis est unus ex regionis artibus athleticis maximi momenti, atque etiam ars athletica civitatis Novae Zelandiae, Samoae, Vitiorum, et Tongae. Praeterea, manus septiplex Vitiensis est unus ex felicissimis in orbe terrarum, ut est manus septiplex Novae Zelandiae. Nova Zelandia et Australia calicem mundialem rugbiensis bis ceperunt. Nova Zelandia primum World Cup anno 1987 cepit.

Criccetius est popularis aestatis ludus in Australia et Nova Zelandia. Criccetius litoralis, simplicius criccetii genus, in litore arenoso lusum, est oblectamentum in Australia populo gratum.

Criccetius etiam est ars athletica aestate certata magni momenti in cultura Oceanica. Examen Diei Capsificationis Australianis est gratissimum, quotannis die 26 Decembris apud Melbourne Cricket Ground Melbourni in urbe certatum.

Pediludium regularum Australianarum est genus pediludii populo gratissimum in Australia et adeo publica civitatis Nauru ars athletica. Id nuper factum est populo gratum in Papua Nova Guinea, cuius maior manus civitatis, Mosquitoes (Culices) appellata, primum in Ludis Arafurensibus Darwin in urbe Territorii Septentrionalis habitis prospere certavit, Novam Zelandiam in Grand Final vincens et clipeum aurem auferens.




#Article 164: Augustus (imperator) (1674 words)


Augustus (nomine nato Gaius Octavius, adoptione Gaius Iulius Caesar Octavianus, moriturus Imperator Caesar Divi filius Augustus, post mortem Divus Augustus), Graece Ὀκταβίος (Octavius), Καῖσαρ (Caesar), Αὔγουστος (Augustus) o Σεβαστός (ipsis litteris Augustus, sive Venerabilis) natus die A.D. IX Kal. Octobribus, anno M. Tullio Cicerone C. Antonio Hybrida consulibus, sive  23 Septembris 63 a.C.n. mortemque die A.D. XIV Kal. Septembribus, anno M. Iunio Silano Torcuato L. Norbano Balbo consulibus, sive 19 Augusti 14 p.C.n. obiit, fuit dictatoris Gaii Iulii Caesaris heres et bellorum triumviratus secundi victor, qui ab anno 723 a.V.c 30 a.C.n. usque ad mortem Imperio Romano praefuit. Seriem imperatorum vel caesarum qui Romanis modo monarchico imperaverunt condidit.

Fuit filius C. Octavii equitis plebei et Atiae; haec  filia sororis erat C. Caesaris dictatoris futuri. C. Octavius duas filias genuit, quarum maior (e matrimonio primo) Sex. Appuleio nupserit; minor autem, soror Octavii nostri uterina, a M. Antonio triumviro ducta erit. Octavius ipse, natu minimus, Romae natus est M. Tullio Cicerone, C. Antonio conss. 23 Septembris, paulo ante solis exortum, regione Palati, ad Capita Bubulo, sicut Suetonius minutius refert. 

A parentibus C. Octavius nominatus est; cui nomini addere licet, secundum Suetonium, cognomen vel agnomen Thurinus e regione ubi parentes habitabant:

A Gaio Iulio Caesare, matris avunculo, per testamentum adoptatus, nomen C. Iulius C. f. Caesar a 44 (quo anno ille necatus est) gessit, sed a 42 C. Iulius Divi f. Caesar (C. Caesare iam inter deos recepto); ab anno fere 31 vel antea Imperator Caesar Divi f.. His appellationibus a quibusdam additur Octavianus, quo agnomine commemoratur gens eius originalis. Die 16 Ianuarii 27, Senatus agnomen honorificum Augustus ei concessit; abeo appellatus est Imperator Caesar Divi f. Augustus, idque nomen usque ad mortem gessit. Post obitum inter deos receptus, Divus Augustus appellatur. Mensis Sextilis quoque est nominata ex Augusto. Qui nominibus simplicibus uti velint Octavium usque ad 44 a.C.n. nuncupant, Octavianum inde ad 27 a.C.n., at postea Augustum (Graece , ,  sive ).

Patre anno 59 a.C.n. mortuo, mater L. Philippo nupsit. Ei erat una soror, nomine Octavia Minor. Octavius duodecimum annum agens aviam Iuliam defunctam pro contione laudavit; qua mortua vitricus L. Philippus cum matre iuvenem educandam curavit. Hic togam virilem curulis legati die 18 Octobris 48 sumpsit eodemque tempore ad Collegium Pontificum electus est, loco L. Ahenobarbi nuper mortui usurpato. Etsi rei militaris expers militaribus donis anno 46 triumpho Caesaris Africano adiudicatus est; pro Caesare ludis scaenicis tam Latinis quam Graecis ostentatis praesedit; M. Agrippae a pueritia amicus, clementiam pro fratre L. Agrippa, Catonis sectatore iamque Caesaris captivo, postulavit. Paulo postea aegrotabat, sed mox Caesarem in Hispanias adversus Cn. Pompeium per infestas hostibus vias, naufragium etiam passus, cum paucis comitibus subsecutus est.

Caesar expeditionem in Dacos et inde in Parthos intendens, Octavio ad has res praeparandas Apolloniam praemisso, Idibus Martiis 44 a.C.n. necatus est. Octavius, qui litteras de morte avunculi statim a matre recepit, an ad exercitum eo tempore in Macedonia collocatum, praefecto M. Acilio, properare oporteret dubitavit; statuit autem in Italiam redire. Lupias igitur indeque Brundisium profectus certior factus est seipsum heredem Caesaris principalem esse. Vitrico eum per epistulas hereditatem nomenque Caesaris abicere suadente, matre dubitante, Octavius accipere patremque adoptivum vindicare decrevit. Neapolim et inde Romam sine mora progressus, laude fideque legionum et clientium Caesaris graduatim congestis, die 6 Maii 44 in urbem advenit. Ibi a M. Antonio solo consule, dictatoris mortui equitum magistro primum sicut cliens, mox sicut aemulus receptus est. Anno 44 exeunte Antonius ad Galliam Cisalpinam recessit, quam provinciam suam (contra D. Brutum Caesaris sicarius) frustra reclamabat. Octavianus (sic enim abhinc oportet nuncupare) iussu senatús ibi die 21 Aprilis 43 cum consule Aulo Hirtio in proelio iuxta Mutinam Antonium aggressus est, bono successu. Decimo Bruto autem ob victorias a Senatú laudato et elevato, Octavianus Romam cum exercitu aggressus est consulatumque (Hirtio et Pansa in proeliis mortuis) pro se et cognatum Q. Pedium die 17 Augusti 43 reclamavit. Mense Octobri, Bononiam profectus, se cum Marco Antonio Marcoque Lepido triumviratu iunxit; qui mox sicarios a Roma expulserunt multosque alios, ad numerum duorum miliorum tam senatorum quam equitum, in proscriptionibus damnaverunt. Proscripti sunt Cicero (et fugiens statim necatus), L. Caesar Antonii avunculus (sed postea exculpatus), L. Lepidus Paullus M. Lepidi frater, qui apud Marcum Iunium Brutum effugit.

A die 1 Ianuarii 42 a.C.n., C. Caesare decreto Senatús inter deos numeratus, Octaviano se Divi filius nuncupare licuit. Mense Octobri eiusdem anni ille cum Antonio et M. Agrippa bis in proelio iuxta Philippos M. Brutum et C. Cassium debellaverunt, qui ambo mortem sibi consciverunt. Octavianus ipse, in proelio haud bene meritus, contra inimicos devictos se crudelem monstravit. Quo facto imperium inter triumviros depertitum est, Gallia, Hispania et Italia Octaviano attributis, Lepido Africa et Sicilia, Antonio Aegyptus. Octavianus Romam rediit, ubi eum reginam Cleopatram, amatam quondam Iulii Caesaris, uxorem duxisse Octavianus nuntiavit Romae, et autem Antonium non esse virum verum Romanum, cum reginae Aegyptiae provincias Romanas dedisset; bellum contra eum non itaque civile fore. Antonius autem Caesarioni, filio Cleopatrae Caesarisque, favit, annoque 31 a.C.n. ad Actium pugna navali contra Octavianum decertavit. Octavianus et Agrippa eum vicerunt et Antonius Cleopatraque mortem sibi consciverunt. Aegyptus autem provincia Octaviani, paene regnum clientele, sub praefectis fiebat, qui equestrem ordinem ab eo obtinuerant hanc ementissimam terram ad administrandam; senatores ne itinera eo facerent vetiti sunt.

Post Actiacam Pugnam, Octavianus exercitum suum dimisit. Consulatus quinquennium gessit, sed anno 27 a.C.n. potestates Senatui reddidit honores et gratias exspectans, cum bella civilia longa finivisset. Senatus etiam ei imperium proconsulare Hispaniae, Galliae, Syriae, et Aegypti dedit—duodecim de viginti-duo provinciis in toto. Legatos Augustus misit pro praetore ad suas provincias administrandas. Per consensum omnium universorum potitus rerum omnium ipse scripsit. Alteri legati proconsulibus, quibus provinciae sine copias a senatu mandatae erant, responsa respectaverunt, quae ad legatos Augusti ab eo data erant.

Etiam appellationem Augusti enim senatus dedit ac titulum Principis Senatus, quod ei dabat primam in Senatu Romano vocem. Augustus autem publice Princeps appellari maluit. Anno 23 a.C.n., consulatum repudiavit et tribunatum iniit nomine tribunicia potestas (quia patricius adoptione fuerat). Pontificem autem maximum esse necesse ei vidit. Patronus omnium incolarum Italiae et regnarum clientelium autem fiebat, auctoritate, non potestate maiorem esse quam ceteros nobiles voluit. Et quia divitissimus omnium esset, et nomen Caesaris tulerit, id adipisci potuit.

Augustus magna cum sagacitate prudentiaque primum locum rei publicae gessit. Cum custodes habuerit, tamen erant secretos. Natura infirme exercitus non ipse duxit—bis id conatus—sed Germanicum et Tiberium in Germanos misit. 

Primum autem exercitum perpetuum creavit in loco huius agricolarum Italicae; limites imperii castris legionum et cohortum et autem muris vel vallis inter eas munivit. Romae praetorianis novum praesidium conlocavit, quod etiam principem ipsum defenderet. Nulla cetera bella maiora gessit, at fines imperii Danuvii et Rheni instituit. Solus conatus limites propagare cladem Varianam (sub Publio Quinctilio Varo) anno 9 tulit. Multos per annos conatus est Germaniam subicere, sed Cherusci, Arminio duce, resistebant.

Augustus in oriente imperium in Armenia instituit, et pacem cum Parthis composuit. Roma sub eius imperio placidissima et felicissima habebatur. 

Apud Suetonium, urbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere quam latericiam accepisset. Novam curiam, novas aedes, et Theatrum Pompeii aedificavit. Etiam Augusto patrono artium, poetas, pictores, sculptores archictectosque adiuvit. Patronus Gaius Maecenas, rerum scriptor Livius, et poetae Ovidius, Propertius, Tibullus, et praecipue Horatius Vergiliusque sub imperio floruerunt.

Octavianus Claudiam, P. Clodii Pulchri et Fulviae filiam, in matrimonium duxit, sed intactam matri remisit. Postea Scriboniam uxorem duxit, e qua genuit Iuliam. Iulia Maior sola est filia Augusti. Sed Scriboniam quoque reiecit ut Liviam, filiam Marci Livii Drusi Claudiani Aufidiaeque, duceret.

Tempore mortis Augusti, ad liberam rem publicam reverti cum non potuissent, successorem invenire necesse erat. Ab Augusto primus antepositus erat Marcellus, vir filiae Iuliae, sed Marcellus obiit, fortasse veneno necatus, anno 23 a.C.n.. Post mortem Marcelli, Iulia Marco Agrippae nupsit. Liberi  erant Gaius Caesar, Lucius Caesar, Iulia minor, Agrippina maior, et Postumus Agrippa (qui natus est post mortem Agrippae). Augustus Gaium Luciumque adoptavit favitque Neroni Claudio Druso et Tiberio, filiis uxoris suae Liviae. Drusus anno 9 a.C.n. et Gaius Luciusque annis 2 et 4 mortui sunt. Tiberius et Postumus ab Augusto adoptati sunt; Augusto autem mortuo, Tiberius Postumo necato principi successit.

Augustus mortuus inter divos a Senatu relatus est. Appellatio eius omnium imperatorum sequentium appellatio facta est.

Augustus erat cibi minimi . . . atque vulgaris fere, secundum Suetonium. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat. Vescebatur . . . quocumque tempore et loco quo stomachus desiderasset, additque auctor verba nonnulla ex epistulis Augusti: Nos in essedo panem et palmulas gustavimus; dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi; in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem. Interdum ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat. Vini parcissimus erat: Quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat; maxime delectatus est vino Raetico, sed pro potione extra cenas sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut malum. Talia Suetonius; secundum Plinium uvas passas Raeticas ex Veronensium agro praetulit; vinum autem minime Raeticum, potius  Setinum.

Cenam duodecim deorum ab Octaviano celebratam, in qua deorum dearumque habitu discubuerunt convivae et hospes ipse pro Apolline ornatus est, Marcus Antonius in epistulis descripsit. De cenis ab Augusto principe datis Suetonius sic refert: Convivabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque dilectu . . . convivia nonnumquam et serius inibat et maturius relinquebat, cum convivae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acromata et histriones aut etiam triviales ex circo ludlt;igt;os interponebat ac frequentius aretalogos. Inter cenas privatas se talis lusisse confessus est: cenavi, mi Tiberi, cum isdem . . . inter cenam lusimus geronticos et heri et hodie.

Si una cum nepotibus Gaio et Lucio cenavit eos in imo lecto assidere mandavit. Cum libertis minime cenavit. Locutiones sermonesque Augusti nonnullos Suetonius refert, inter quos hanc similitudinem: Celerius quam asparagi cocuntur.

 




#Article 165: Oceanus (1770 words)


Oceanus (Graece Ὠκεανὸς 'Oceanus') est magnum aquae salsae corpus et principalis hydrosphaerae pars. Quod ad Tellurem spectat, oceanus est quaelibet maiorum Oceani Mundi divisionum huius planetae, sicut Oceanus Atlanticus. Mare saepe pro oceano adhibetur, sed sensu stricto mare est corpus aquae salsae in locis mediterraneis situm.

Oceanus orbis terrarum est maximus oceanus superficialis in omnibus planetis iam inventus. Circa 71 partes per centum superficiei planetae (~3.6×108 km²) ab aqua marina conteguntur, continuum aquae corpus quod in nonnullos oceanos principales et maiora maria usitate dividitur. Ut principalis hydrosphaerae Telluris, oceanus mundi omnem vitam notam sustinet, partem circuli carbonii constituit, atque clima et exemplaria caeli movet. Volumen est circa 1.3 billiones chiliometrorum cubicorum, et altitudo media 3790 m. Oceanus habitationem circiter 230thinsp;000 specierum hominibus scientiae peritis notarum suppeditat. Quamquam multa oceani loca nondum explorata sunt, plus duae milliones specierum marinarum vivere aestimantur. Origo oceanorum Telluris non iam certiorem fit, sed ei putantur aevo Hadeano apparuisse, cum, secundum multas abiogenesis doctrinas, fontes originis vitae fuissent.

Oceani extraterrestres ex variis elementis chemicis et compositis chemicis componi possunt. Sola autem magna et constantia liquidorum superficialium extraterrestrium corpora confirmata sunt Lacus Titanis, sed adsunt indicia praesentiae oceanorum alibi in Systemate Solaris. Mars et Venus, ab ineunte aevo in eorum historiis geologicis, magnos oceanos aquaticos habuisse putantur. Coniectura de Oceanis Martis subicit paene tertiam superficiei Martis partem aqua contegi, quamquam aqua in Marte non iam oceanica est. Fugitivus effectus thermocepicus fortasse globalem Veneris oceanum decoxit. Certo sciuntur composita sicut sales chemici et ammonia cum aqua mixta punctum congelationis demittere, quod fieri potest ut aqua in multitudinibus fiat, in circumiectibus extraterrestrialibus ut muria vel glacies convehens. Planeta gigantes gasii Systematis Solaris etiam putantur atmosphaerica habere strata liquida compositorum non iam conformatorum. Traduntur oceani non confirmati sub superficie multorum planetarum nanorum et satellitum naturalium fieri, insigniter in oceano lunae Europae, qui putatur habere plus quam bis tantum Telluris volumen aquae. Oceani, inter quos oceani superficiales aquae liquidae intra zonam habitabilem circumstellarem, fortasse etiam in exoplanetis et exolunis fiunt. Planetae oceanici sunt opinabile genus planetae, cuius superficies omnino liquido tegitur.

Aquae superficialis Telluris oceani, quamquam plerumque nonnulli oceani separati habitae, unum per mundum coniunctum aquae salsae corpus amplectuntur, quod aliquando Oceanus Mundi et oceanus globalis appellatur. Notio continui aquae corporis cum libera permutatione inter eius partes oceanographiae est principalis momenti.

Maiores divisiones oceanicae a continentibus, variis archipelagis, et aliis normis partim definiuntur. Hae divisiones, ordine magnitudinis descendenti, sunt:

Pacificus et Atlanticus ab aequatore porro in partes septentrionales et australes dividi possunt. Minores oceanorum regiones sunt maria, sinus, freta, et aliae conformationae terrestres et marinae.

Magis quam dimidium huius areae est circa 4267 metrorum profundum. Media salinitas oceanica est circa 35 partes per mille (‰) (3.5%), et paene omni aquae marinae est salinitas inter 30 et 38 partes per mille. Eruditi aestimant 230thinsp;000 marinas animalium et plantarum species quae in biotopis oceanicis habitant nunc notas esse, sed summam fortasse usque ad decies illum numerum esse. Inter has species insigniter sunt algae, balaenae, bivalvia, crustacea, octopoda, et pisces, quarum multae in cultura, oeconomia, et societate humana magni momenti sunt.

In geologia, oceanus est regio crustae oceanicae ab aqua contecta. Crusta oceanica est tenue basaltis volcanici solidifacti stratum quod amiculum Telluris contegit; crusta continentalis est crassior sed minus densa. Ex hoc perspectu, Telluri sunt tres oceani: Oceanus Mundi, Mare Caspium, et Pontus Euxinus, quorum secundus et tertius a concursu Cimmeriae et Laurasiae formati sunt. Mare Mediterraneum aliquando oceanus fuit distinctus, quia motus tectonicae laminarum iterum atque iterum eius adligationem ad Oceanum Mundi per Fretum Gaditanum fregit. Pontus ad Mediterraneum per Bosporum adligatur, sed Bosporus est canalis naturalis per saxum continentale persecatum abhinc annorum circa 7000, potius pars alvei maris sicut Fretum Gaditanum.

Contra nomina, minora aquae salsae corpora interclusa quae cum Oceano Mundi non conectuntur, sicut Lacus Oxianus, re vera sunt lacus salsi.

Pro indice finium oceanorum, vide Fines oceanorum.

Oceanus biosphaeram magnopere adficit. Evaporatio oceanica, ut circuli aquae pars, est fons plurimarum pluviarum, atque temperaturae clima et exemplaria ventorum constituunt quae vitam in terra moderantur. Vita se intra oceanum facta est 3 billiones annorum antequam vita in terra evolvit. Ambae profunditas et distantia ab ora magnopere numeros et genera plantarum et animalium impellunt quae ibi habitant.

Area Oceani Mundi est 361 millionae chiliometrorum quadratorum (139 millionae milium quadratorum),
Eius volumen est circa 1.3 billionae chiliometrorum cubicorum (310 millionae milium subicorum). magnitudo quae cubus aquae cui longitudo marginis est 1111 chiliometra animo concipi potest. Media profunditas est 3790 metra, et sua maxima profunditas est 10923 metra. Paene dimidum orbis terrarum aquarum marinarum est magis quam 3000 metrorum altum. Vasta oceani profundi spatia (res sub 200 m) circa 66 centesimas superficiei orbis terrarum, maribus ad Oceanum Mundi non adligatis, sicut Mare Caspium, exclusis.

Massa hydrosphaerae est circa 1thinsp;400thinsp;000thinsp;000thinsp;000thinsp;000thinsp;000 tonnarum metricarum, quod est 1.4×1021 kg, circa 0.023 centesimae partes massae Telluris. Minus quam 3 centesimae sunt aqua dulcis; reliquium est aqua marina, plerumque in oceano.

Caeruleus oceani color est compositum nonnullarum rerum contribuentium, inter quas materies organicae dissolutae et chlorophyllum.

Nautae et alii marinarii rettulerunt oceanum saepe aspectabilem emittere ardorem, luminescentiam quae nocte milia passuum videtur. Anno 2005, eruditi nuntiaverunt eos tempore primo photographica huius ardoris indicia adeptos fuisse. Hic ardor a bioluminescentia fortasse effici potest.

Peregrinatio oceanica in navibus post aeva praehistorica fit, sed solum temporibis hodiernis possunt homines itinera submarina late facere.

Altissimus locus in oceano est Fossa Mariana, in Oceano Pacifico prope Insulas Marianas Septentrionales sita. Maxima altitudo aestimatur circa 10thinsp;971 metrorum esse (plus vel minus 11 m). Challenger II, navis Britannica, anno 1951 mensuram fossae egens altissimam fossae partem Challenger Deep nominavit. Anno 1960, bathyscapha Trieste, a duobus exploratoribus conducta, prospere fundum abyssi attigit.

Multum fundi abyssi oceanici inexploratum et non tabulatum manet. Globalis multarum proprietatum submarinarum imago maiores quam 10 chiliometra anno 1995 effecta est, ex pravitatibus gravitatis superficiei propinquae computata.

Oceanographi oceanum in regiones dividunt ob physicos et biologicos harum regionum status. Zona pelagica omnes regiones oceanicas apertas comprehendit, et dividi porro potest in regiones secundum profunditate et abundantia lucis. Zona photica oceanos a superficie desuper ad 200 metra contegit. Haec est sola regio ubi photosynthesis fieri potest et ergo est biodiversissima. Cum plantae photosynthesin requirant, vita in regionibus altioribus materiei quae desuper cadit confidit (vide nix marina), vel alium energiae fontem invenit; emissaria hydrothermalia sunt principalis optio in regione zona aphotica (altitudines plus quam 200 m) appellata. Pelagica zonae photicae pars zona epipelagica appellantur.

Pelagica zonae aphoticae pars dividi potest in regiones ex ordine ad perpendiculum digestas, temperaturam sequentes. Zona mesopelagica est altissima harum regionum. Fines altissimus est apud thermoclinum 12 graduum C, qui in tropicis usitate circa 700–1000 metra iacet. Insequens regio est bathypelagica, quae inter 10 et 4 gradus C iacet, usitate inter 700 et 1000 metra et 2000 et 4000 metrorum. Super planitiem abyssi est zona pelagica abyssi, cuius fines altiores ad 6000 metrorum iacent. Ultima regio, zona pelagica hadalis, quae profundissima zona oceanica inter 6000 et 11thinsp;000 metrorum patet, fossas altas comprehendit.

Fundus abyssi (alveum oceani) ab iugis medii oceani expanditur ubi binae laminae inter se adiunguntur; ubi autem binae laminae altera ad alteram moventur, singula lamina sub aliam laminam (oceanicam vel continentalem) subducitur, fossam oceanicam efficiens.

Flumina oceanica clima Terrae magnopere adficiunt, a calore ex tropicis ad regiones polares, et ab aere calido vel frigido et praecipitatione ad regiones litorales traducendis, ubi venti in continentem portare possunt. Fluxus caloris et aquae dulcis superficialium gradus densitatis (Anglice density gradients) generant, qui circulationem thermohalinam (Great Ocean Conveyor), partem maioris circulationis oceanicae, pellunt. Graves partes in calore ad regiones polares suppeditando, et ergo in administratione glaciei marinae, agunt. Mutationes in circulatione thermohalina, ut putantur, summa radiationis quam Terra accipit magnopere movent. Quantum circulatio thermohalina velocitatem qua aquae altae superficiem attingant temperat, ea atmosphaericas dioxidi carbonis concentrationes magnopere adficere potest.

Traditur circulatio thermohalina esse ratio principalis quod clima Europae Occidentalis est tam temperatum. Alterna autem coniectura postulat hanc notionem plerumque falsam, nam Europa calet quia in regionibus ventum pelvis oceanicae versus patet, et quia undae atmosphaericae aerem calidum ad septentriones ex subtropicis adferunt.

Flumen Circumpolare Antarcticum continentem circumplectitur, clima Antarcticae adficiens et flumina in nonnullis oceanis coniungens.

Super oceanos fit unum ex violentissimis caeli status generibus: typhones marini, procellosae tempestates tropicae, quae ingentes terrae marisque regiones vastare possunt.

Inter formas vitae maximi momenti in oceanis endemicae sunt:

Oceani Telluris transportationi magni momenti sunt: plurima orbis terrarum bona a navibus actuariis inter marinos orbis terrarum portus moventur.

Oceani etiam sunt maior industriae piscatoriae fons, inter cuius maiora animalia desiderata sunt Brachyura, Caridea, Nephropidae, pisces.

Motus continentalis oceanos continenter figurat, corpora aquae iterum atque iterum adiungens et diffindens. Inter oceanos antiquos sunt:

Prima oceani notio ex mythologia Mesopotamiana et Indo-Europaea deducitur, cum orbis terrarum a grande flumine cingi putaretur. Nomen Oceanus in mythologia Graeca antiquam observationem Graecam memorat quod flumen forte ante Calpem fluebat et coniecturam quod id magnum flumen erat. (Confer etiam Samudra in mythologia Hinduica et Jörmungandr in mythologia Norica.) Cogitatione finxerunt mundum ab oceano caelesti super caelum oceanoque inferorum infra includi.

Artis opera quae res maritimas depingunt ars marina appellantur, quod nomen ad communia picturae Europaeae saeculorum septimi decimi ad undevicensimum genera praesertim pertinet.

Tellus, cum id esset solus planeta in nostro Systemate Solari notus cui sunt magna aquae liquidae in superficie corpora constantia, alia corpora caelestia magnos oceanos habere putantur.

Iuppiter et Saturnus, gigantes gasii, putantur superficiebus carere et magis stratum habere hydrogenii liquidi; eorum geologia autem planetaria non iam bene intellegitur. Similiter, Uranus et Neptunus, gigantes [glacies|glaciei, vastos aquae liquidae oceanos sub eorum atmosphaeris densis fortasse habent, quamquam eorum structura interna non iam confirmata est.

Hodie adsunt disceptationes num Marti olim fuit oceanus in eius hemisphaerio septentrionali, et ubi sit; recentiora missionis Mars Exploration Rover inventa subiciunt Marti diu fuisse aqua constans in saltem uno loco, sed eius magnitudo est ignota.

Astronomi credunt Veneri olim fuit aqua liquida et fortasse fuerunt oceani. Si exsisterunt, ei deinde ob resurfacing evanuerunt.

Globale aquae liquidae stratum tam crassum quam id crustum ex amiculo separavit quod praesens creditur in Titane, Europa, et minus certe Callisto et Ganymede. Oceanus magmae creditur praesens in Ione. Nonnullae aquae calidae salientes in Encelado, luna Saturni, inventa sunt, sed eorum origines non iam bene intelleguntur. Aliis lunis glacialibus etiam fortasse sunt oceani interni, vel eis olim erant oceani interni qui nunc conglaciaverunt.

Magna hydrocarboniorum liquidorum corpora putantur in superficie Titanis praesentia, sed parva sunt, usitate lacus vel maria appellata. Missio spatii Cassini–Huygens primum res invenit quae siccorum lacuum alveorum vacuorumque fluminum canalium similes erant, quod indicavit Titanem quaecunque liquida superficialis habuerat amisisse; recentior autem Cassini transitus Titanis imagines fecit quae vehementer subiciunt lacus hydrocarboniorum prope frigidiores regiones polares. Titan subterraneum aquae oceanum sub mixtura glaciei et hydrocarboniorum habere creditur, quae crustum externum constituit.




#Article 166: Oraculum (188 words)


Oraculum (ab orando) sensu amplificato est omnis ratio tempora futura per res praeternaturales indagandi. Hoc verbum duplicem habet significationem: tam responsum deorum quam locum in quo dii oracula edunt et oracula consuluntur denotat.

Oracula in duas classes separantur, scilicet oracula sua sponte evenientes (velut ostenta, somnia, et oscines occinentes), atque oracula ab hominibus aut excitata, aut petita. Magni ponderis in terris Mari Mediterraneo adiacentibus erat haruspicina vel extispicium, ars quaedam antiquissima voluntatem deorum divinandi per examinationem viscerorum hostiarum, praecipue iecoris (iecur utpote ut sedes sensuum passionumque videbatur), et studium combustionis in ara hostiarum. Item sortes coniectendo, res in fontes sacros deiciendo, aquam in patera lustrando et loco sacro dormiendo compertum erat quod futurum esset. Cum oracula saepe obscuritate involuta essent et ambigua, sacerdotes et vates pro interpretatione requirebantur. Vates sibyllaeque furore divino, sine auxiliis externis, vaticinari poterant, etsi variaret modus eorum operandi.

Apollo ante ceteros fuit deus oraculorum; praeter Delphos habuit, et oracula celebra Didymae et ad Kolofon. Ceterum fuerunt Graciae multa oracula, in omnibus humanae vitae rebus consulta. Oraculi institutum, a Romanis resuscitatum, deinde in imperio Romano longe valebat, imprimis in specie astrologiae, manium evocationis, et augurii.

 




#Article 167: Oeconomica (925 words)


Oeconomica est scientia quae omnes res oeconomicas investigat, sicut pecuniam, merces, rerum fabricationes, industrias, commercium, operationes benevolas, negotiationes, apparitiones, et argentarias. Scientia antea oeconomia politica appellabatur, sed in lingua hodierna oeconomica ferme discrepat ab oeconomia, quae summa omnium rerum oeconomicarum et bona administratio rerum familiarum dicitur. Res oeconomicae quae ad civitatem quandam spectant appellantur oeconomia illius civitatis. 

Qui oeconomiam investigant et curant, oeconomici vel oeconomistae vocantur. Oeconomici autem non solum rebus per se oeconomicis student, sed etiam mathematicae, statisticae, civilitati, et psychologiae. Omnes huius generis res docent qua ratione homines quod agunt egerint.

Oeconomia permultas habet definitiones, et inter scientias sociales classificatur.

Verbum oeconomia, etymologice a verbis Graecis οἶκος, 'domus, familia', et νόμος 'lex, ratio', deducitur. Itaque 'ratio rerum familiae temperandarum' vel administratio domus significabat. Hoc sensu, Xenophon verbum in Oeconomico opusculo suo adhibet.

Anno 1615, terminus oeconomia politica usurpatus est ab Antonio de Montchrestien, scriptore Francico, cum totarum civitatum res oeconomicas et novas saeculi duodevicensimi investigaret. 

Franciscus Quesnay, proto-oeconomista, auctor operis Tabula Oeconomica, (h. e. Tableau Économique), Adamus Smith, philosophus, auctor Inquisitionis de Natura et Causis Divitiarum Civitatum, David Ricardo, financista, et Ioannes Stuart Mill, philosophus quoque, hodie noncupati nobis oeconomistae classici, acres critici fuerunt systematis commercialis mercantilisti, cuius finis erat invalescere potestatem civitatis.

Oeconomistae classici qui adepti erant liberi commercii et plenae libertatis oeconomicae multum ad constructionem disciplinae oeconomicae contulerunt. Secunda autem parte saeculi undevicensimi, sub influentia huius auctorum classicorum, nonnulli arguebant res politicas et oeconomicas logicas distinctas sequi deberent, monuendo gubernantes, ne in mercatus se interponerent et libertatem oeconomicam promoverent.

Quamquam natae in sinu philosophiae et politicae, scientiae oeconomicae hodiernae sunt activitates intellectuales bene delimitatae et a disputationibus philosophicis et a Sciencia Politica distinctae. 

Paulus Samuelson, Americanus, professor in Massachusettensi Instituto Technologiae, oeconomiam sic intellegebat: 

 

Nemo scire potest, quando aut a quo pecunia prima inventa sit. Civitates autem Sumerianae iam ante annum 2000 a.C.n mercatus habebant et pecunia in commercio utebantur; illud Shekel erat quoddam hordei pondus. Nummi putantur primi orti esse in Lydia, scilicet Ephesi in urbe Ionica, saeculo XII a.C.n., et simul in Sinis, et India (ubi karshapana appellata sunt).

Adamus Smith, philosophus Caledoniensis, primus oeconomicus hodiernus putatur. In An Inquiry Into the Nature and Causes of the Wealth of Nations, libro anno 1776 edito, Smith scripsit de manu invisibili, quae, sine civitatis imperio, negotia omnium ad bonum commune duxerit. Smith monstravit malum provenire e systemate mercantilistico, quod libertas et divitiae eunt una. In loco systematis mercantilistici, Smith prosposuit optimum Systema Libertatis Naturalis quod hodie capitalisticum vel mercatus liber appellatur.

Quamquam Smith et alii de quaesito et oblato quam antea dicebant, clarum tractatum de lege oblati et quaesiti primum scripsit David Ricardo anno 1817 suo in opere nomine Principia Oeconomiae Politicae et Vectigalis (Anglice: Principles of Political Economy and Taxation) cui erat capitulum nomine De Effectu Quaesiti et Oblati in Pretia (Anglice: On the Influence of Demand and Supply on Price). Secundum hanc legem, mercium pretia oriuntur aemulatione mercatoria ex aequilibrio inter quaesitum (quantum homines pro merce luere malunt) et oblatum (quantum mercium huius generis habetur).

Ioannes Say, negotiator Francogallicus et oeconomicus qui Smith multum honorabat, anno 1803 in libro Tractatus de oeconomia politica (Francogallice: Traité d'économie politique) proposuit legem oeconomicam, nomine Lex Sayi. Lex dixit, ob legem oblati quaesitique, quaesitum oeconomicum re vera est summa rerum productarum. Haec lex causam divitiae agnoscit sedere in productionem.

Carolus Marx, philosophus Germanicus et communismi conditor, Londinii exsul De Capitali magnum opus anno 1867 scripsit, ubi proposuit valorem rei re vera constare in laboris quantitate quae necesse est, ut res fabricetur. Operariorum partem in oeconomia igitur maxime sustulit. Cum, secundum eum, capitalisti minimam utilitatem societati haberent, Marx praedixit rerum eversionem fore, postquam operarii ipsi oeconomiam recturi sunt. Theoria Marxistica magni momenti non iam est, cum saeculo vicensimo omnia fere regimina communistica, quae oeconomias ab sede centrali excogitatas habebant, in regimina capitalistica conversa sint.

Ioannes Keynes, oeconomicus Britannicus, post initium Magnae Depressionis quae mundo annis 1929–1945 obtigit, anno 1936 librum nomine Theoria Generalis de Operis, Usura, et Pecunia (Anglice: The General Theory of Employment, Interest and Money) in lucem edidit. Keynes proposuit valorem rei re vera ex quaesito aggregato provenire, nec ex labore aut ex productione. Quamobrem Keynes conclusit civitatis regimina posse et debere custodire oeconomias suas et delenire circumitus mercatorios per quaesitum aggregatum accommodandum. Keynes proposuit, cum civitas recessionem patitur, regmina consulto monetam inflare, usuram argentariae centralis diminuere, et regimen pecunia mutuare ad operas novas creandas. Cum civitas faucitate fruitur, Keynes suasit oeconomiam frenare.

Ludovicus von Mises, oeconomicus Astriaco-Americanus, librum  anno 1949 divulgavit, refellens argumenta quibus Keynes legem Sayensem denegavit. Mises arguit pecuniam necesse est solam ob utilitatem in bonis emendis, nec ob se ipsam, quapropter expansio monetaria vel creditaria improba cirmcumitus mercatorios inoptabiles creatura est. Cum tandem annis 1970-1980, oeconomiae mundi bene maturatae stagnationem inflationariam passi sunt, hoc prodigium iam diu praedicebant qui doctrinam Keynesianam diu opponebant: Schola Austriaca et Schola Sicagensis.
 

Keynes aeternaliter linguam et disputationes oeconomicas mutavit, usque pro detractoribus suis. Forsitan, autem, quod Keynes mundo maxime relinquit, fuit omnes cives et politicos expectare regmina oeconomiae praefore. Ob stagnationem inflationariam annorum 1970-1980 oeconomi plerumque fidem in doctrinas Keynesianas amiserunt, et Civitates Foederatae et multi institutiones argentariae internationalesque doctrinas monetaristas adsumpserunt. Quamobrem stagnationem longam demum desinit, et oeconomia mundana incepit longam expansionem.

At, eodem tempore, omnes perrexerunt in expectando regimina oeconomiae praefore: regimina haud mercatus liberos instituerunt, inflationem monetariam et expansionem creditariam consulto creaverunt, etc, ut faucitas oeconomica foveantur. Tandem cum expectata Magna Recessio anni 2008 demum facta est, regimina omnes actus, quos doctrina Keynesiana surrexit, fecerunt, sicut subventus collegiorum, inflatio monetaria, conductio operarum sub lacuna aeraria et per pecuniam mutuatam.




#Article 168: Mare Britannicum (103 words)


Oceanus Britannicus sive mare Britannicum sive et Manica est pars Oceani Atlantici quod Angliam meridianam a Franciam septentrionalem separat, et Atlanticum cum Mari Germanico coniungit. Hoc fretum est circa 560 longum, et latitudine inter 240 km et 34 in Freto Gallico variatur. Minimum ex maribus humilibus circa dorsum continentis Europaei aream circa 75 000 km² comprehendit.

Francogallice la Manche nuncupatur (scilicet manica) unde nomen Latinum Manica;  Anglice saepius the Channel (fretum) appellatur, plenius English Channel, unde semel Latine Canalites Angliae; Bretonice Mor Breizh, scilicet mare Britonum vel Britannicum.

Italus Ioannes Maria Salati natatione primus Oceanum Britannicum transivit, a Britannia ad Francogalliam, anno Domini 1817.




#Article 169: Oceanus Atlanticus (1965 words)


Oceanus Atlanticus seu mare Atlanticum est oceanus magnitudine secunda in orbe terrarum, cuius area circa 106thinsp;400thinsp;000 chiliometrorum quadratorum est. Oceanus Atlanticus circa 20 centesimas superficiei Telluris et circa 26 centesimas superficiei aquaticae tegit. Altera nominis pars ad Atlantem mythologiae Graecae spectat. 
 
Veterrima Atlantis in litteris mentio apud Herodotum (circa 450 a.C.n.) invenitur, qui nomen oceani  'mare Atlantis' scribit.  Nomen Oceani Aethiopici, ab Aethiopia deductum, ad Oceanum Atlanticum australem aliquando adhibebatur usque ad medium saeculum XIX. Antequam Europaei alios oceanos invenerunt, nomen oceani ipsum significavit aquas praeter Fretum Gaditanum quas hodie Atlanticas appellamus. Graeci antiqui credebant hunc oceanum esse ingens flumen quod orbem terrarum circumdabat.
 
Oceanus Atlanticus pelvem elongatam et sigmoideam quae in longitudinem inter Europam et Africam ab oriente, et ad Americam ab occidente patet. Ut pars coniuncti Oceani Mundi, hic oceanus in septentrionibus ad Oceanum Arcticum (aliquando mare Atlanticum habitum), Oceanum Pacificum in meridio-occidenti, Oceanum Indicum in meridio-oriente, Oceanum Australem in australem adligatur. (Aliae definitiones dicunt Atlanticum ad australem usque ad Antarcticam patere.) Aequator Atlanticum in Oceanum Atlanticum Septentrionalem et Oceanum Atlanticum Australem separat.
 

Finitur Oceanus Atlanticus ad occidentem ab America Septentrionali et Australi. Ad Oceanum Arcticum per Fretum Daniae, Mare Groenlandiae, Mare Norvegicum, et Mare Barentsii conectitur. Ad orientem, proprii oceani fines sunt Europa, Fretum Gaditanum (ubi cum Mari Mediterraneo, uno ex eius maribus marginalibus, conectitur, et vicissim, cum Ponto Euxino), et Africa.
 
Ad meridio-orientem, Atlanticus se in Oceanum Indicum miscet. Meridianus orientalis vicensimus, qui ad meridianum a Capite Aguilhas ad Antarcticam, eius finem definit. Alii auctoritates monstrant eum ad australem ad Antarcticam patere, cum alii monstrant eum ad parallelum 60 ab Oceano Australi finiri.
 
Ad meridio-occidentalem, Fretum Drakeanum Atlanticum ad Oceanum Pacificum conectit. Canalis Panamensis, ab hominibus factus, eum et Pacificum coniungit. Alia magna aquae corpora ad Atlanticum adiacentia praeter ea supra dicta sunt Mare Caribicum, Sinus Mexici, Sinus Hudson, Oceanus Arcticus, Mare Mediterraneum, Mare Septentrionale, Mare Balticum, et Mare Celticum.
 
Atlanticus, circa 22 centesimas superficiei Telluris tegens, magnitudine est Pacifico secundus. Cum maribus adiacentibus, Atlanticus aream circa 106thinsp;400thinsp;000 chiliometra quadrata occupat; sine eis, sua area est 82thinsp;400thinsp;000 chiliometra quadrata. Terra quae in Atlanticum fluit quater terra oceanorum Pacifici et Indici est. Volumen Atlantici cum maribus adiacentibus est 354thinsp;700thinsp;000 chiliometra cubica (85thinsp;100thinsp;000 milia cubica) et sine eis 323thinsp;600thinsp;000 chiliometra cubica (77thinsp;640thinsp;000 milia cubica).
 
Media Atlantici altitudo, cum suis maribus adiacentibus, est 3339 metrorum; sine eis ea est 3926 metrorum. Maxima altitudo, Altum Milwaukee, 8380 metrorum, in Fossa Portus Divitis fit. Latitudo Atlantici inter 2848 chiliometrorum inter Brasiliam et Montem Leoninum et plus quam 6400 chiliometrorum in regione australi variatur.
 

Peregrinatio transatlantica maiores auctus civilizationis Occidentalis partes egit. Atlanticus ipse Mundum Veterm et Mundum Novum separat. Temporibus hodiernis, nonnulla idiomata ad oceanum per ludibrium Stagnum (Anglice Pond) spectant, varietates geographicas et culturales inter Americam Septentrionalem et Europam describentia, praecipue inter civitates continentium amborum ubi populi Anglice utuntur. Multi homines Britannici Civitates Foederatas Canadamque trans stagnum appellant, et vice versa.

Principalis bathymetriae (topographiae fundorum) proprietas est montes perpetui submarini Dorsum Medii Atlantici appellati, qui ab Islandia in septentrionibus ad fere 58° latitudine australi patent, maximum latitudinis circa 1600 chiliometrorum attingens. Magna valles rimosa etiam secundum dorsum plerumque patet. Altitudo aquae in apice dorsi est minus quam 2700 m in plurimis locis, cum imum dorsum est ter alta. Nonnulla cacumina supra superficiem oriuntur et insulas constituunt. Oceano Atlantico Australi est additum dorsum submarinum, Dorsum Walvisianum.
 
Dorsum Medioatlanticum Oceanum Atlanticum in duo alveos magnos separat, quorum altitudines sunt a 3700 ad 5500 m. Iuga transversa quae inter continentes et Dorsum Medioatlanticum iacent fundum oceani in multas pelves dividunt. Nonnullae maiorum pelvium sunt pelves Blake, Guianae, Americae Septentrionalis, Promontorii Viridis, et Insularum Canariarum, in Atlantico Septentrionali sitae. Maximae pelves Atlantici Australis sunt pelves Angolae, Civitatis Capitis, Argentinae, et Brasiliae.

Imus oceanus putatur aliquantulum planus, fortuitis altis, planitiebus abyssalibus, fossis, montibus submarinis, pelvibus, planitiebus oceanicis, vallibus submarinis praeruptis, et nonnullis guyot praeditus. Varii plutei secundum margines continentium circa 11 centesimas imae topographiae sunt, cum aliquibus canalibus altis trans clivum continentalem secatis.

De fossis et submarinis fundi abyssi montibus:

 
Sedimenta oceanica componuntur ex:

Atlanticus plerumque est salsissimus oceanus maior; salinitas aquae superficiei in oceano aperto a 33 ad 37 partes per mille (3.3–3.7%) a massa, et latitudine et tempore variatur. Evaporatio, praecipitatio, influentia flumina, et glacies marina dissolvens salinitatem superficiei adficiunt. Quamquam minima salinitas vix ad septentrionem aequatoris (ob magnas pluvias tropicas) fit, minima salinitas in summa est in latitudinibus altis et secundum litora ubi magna flumina intrant. Maxima salinitas circa 25° septentrionales et australes fit, in regionibus subtropicis quibus est pauca pluvia et evaporatio alta.
 
Temperaturae aquae superficialis, quae latitudine, systemate fluminum, et tempore variantur, latitudinalem energiae solaris distributionem ostendunt, et circa –2 C variari possunt. Maximae temperaturae ad septentrionem aequatoris, minimae in regionibus polaribus fiunt. In mediis autem latitudinibus, regionibus maximae variationis, temperaturae a 7–8 °C variari possunt.
 
Oceanus Atlanticus in quattuor maioribus aquae massis consistit. Mediae aquae Atlantici Septentrionalis et Australis superficiem constituunt. Aqua intermedia subantarctica ad altitudines 1000 metrorum patet. Aqua Alta Atlantica Septentrionalis ad altitudines usque ad 4000 m attingit; Aqua Ima Antarctica pelves oceanicas ad altitudines maiores quam 4000 m occupat.

Intra Atlanticum Septentrionale, flumina oceanica Mare Sargassi secernunt, magna aquae corpus elongatum, cui est salinitas altior. Hoc mare multas algarum marinarum summas continet, et regio ubi Anguilla anguilla et Anguilla rostrata ova gignunt est.

Effectus coriolis aquam Atlantici Septentrionalis in cursum modo horologico, cum aqua Atlantici Australis contrahorologice movetur. Marini aestus australes in Oceano Atlantico sunt semidiurnales: duo aestus alti per quodque spatium horarum viginti-quattuor fiunt. In latitudinibus autem super 40° Septentrionales, nonnulla agitatio ab oriente ad occidentem fit.

Clima a temperaturis aquarum superficiei, fluminum aquaticorum, et ventorum movetur. Ob facultate oceani ad coacervandum liberandumque calorem, climata maritima sunt moderatiora, atque minus extremas temporis variationes quam climata continentalia habent. Praecipitatio ex litoralibus caeli et aeris datis, temperaturaque aeris ex temperatura aquatica aestimatur.

Oceani sunt maior humoris atmosphaerici per vertendum in vaporem creati causa. Zonae climaticae latitudine variantur; zonae calidissimae trans Atlanticum ad septentriones aequatoris patent. Zonae frigidiores sunt in latitudinibus altis, frigidissimis regionibus ubi aqua a glacie marina tegitur. Flumina oceanica clima aquis calidis et frigidis ad alias regiones transportatis movent. Venti qui trans haec flumina refrigerantur vel califactantur egiones terrestriales adiacentis impellunt.
 
Flumen Sinus et Fluitatio Atlantica Septentrionalis, sua propagatio septentrionalis ad Europam, atmosphaeram Insularum Britannicarum et Europae boreoccidentalis calefacit atque caelum et clima ad meridiem usque ad Mediterraneum septentrionale movet. Flumina aquae frigidae magnam caliginem ante litus Canadae orientalis (in regione Grandium Riparum Terrae Novae) et ante litus Africae boreoccidentalis creant. Venti plerumque humorem aeremque super regiones terrestres transportant. Typhones marini in meridiana Oceani Atlantici parte crescunt.

Oceanus Atlanticus est secundus a minimo ex quinque orbis terrarum oceanis. Non existitit ante abhinc annorum 130 millionas, cum continentes qui, Pangaea supercontinente avito dissoluto, formari coeperant seorsum fluitarent. Oceanus Atlanticus post primas colonias secundum eius litora conditas latissime exploratus est.
 
Vicingi, Portugallenses, et Hispanici fuerunt notissimi inter primos exploratores Europaeos. Post Columbum, exploratio Europaea rapide acceleravit, et multae vias commercii constitutae sunt. Atlanticus ergo factus est—et iam manet—maior via inter Europam et Americam (commercium transatlanticum appellatum). Inter explorationes scientificas sunt Expeditio Challenger, Expeditio Fax Caelestis Germanica, Observatorium Telluris Lamont-Doherty Universitatis Columbianae, et Officium Hydrographicum Classis Civitatum Foederatarum.
 

Atlanticus auctum et oeconomiam civitatum finitarum magnopere addiuvit. Praeter maiores transportationis communicationisque transatlanticae cursus, Atlanticus abundantia petrolei deposita in saxis sedementariis dorsorum continentalium praebet. Copiosos orbis terrarum fontes piscatorios habet, praecipue in aquis quae dorsa tegunt. Maiores pisces sunt Gadidae (inter quas Gadus et Melanogrammus aeglefinus), Phycidae, Merlucciidae, Clupea, et Scombridae.
 
Inter regiones feracissimas sunt Terrae Novae Ripae Grandes, dorsum Novae Scotiae, Ripa Georgii ante Caput Cod, Ripae Bahamenses, aquae circum Islandiam, Mare Hibernicum, Ripa Dogger Maris Septentrionalis, et Ripae Malvinae. Permulti Anguilliformes, Nephropidae, et Cetacea apparent. Pactiones inter civitates pollutionem a minis circumiectus—inter quas effusiones petrolei, detritus marinus, et incineratio quisquiliarum toxicarum marinarum—effectam imminuere conantur.
 

Quotannis ab Octobri mense ad Iunium, superficies plerumque glacies marina in Mari Labradorensi, Freto Daniae, et Mari Baltico tegitur. Gyrus aquae calidae modo horologii movens Atlanticum Septentrionalem, et gyrus aquae calidae contrahorologicae in Atlantico Australi occupat. Dorsum Medii Atlantici, varia a septentrionibus ad australem omnis pelvis Atlanticae linea, ab Expeditione Challenger inventum, fundum oceani dominatur; hoc a vulcanismo qui etiam fundum abyssi et insulas quae ex eo oriuntur generatum est.
 
Atlantico sunt litora inaequabilia, a multis sinibus et maribus formata, inter quae Mare Norvegicum, Mare Balticum, Mare Septentrionale, Mare Labradorense, Pontus Euxinus, Sancti Laurentii Fluvius, Sinus Fundiensis, Sinus Cenomannicus, Mare Mediterraneum, Sinus Mexici, et Mare Caribicum.
 
Inter insulas magni momenti sunt Groenlandia, Islandia, Faroenses, Magna Britannia (inter quam multae insulae circumdantes), Hibernia, Rockall, Terra Nova, Sable Island, Azores, Insulae Materiae, Bermuda, Insulae Canariae, insulae Caribicae, Promontorium Viride, Insulae Sancti Thomae et Principis, Annobón Provincia, Fernando de Noronha, Atollum Rocas, Insula Ascensionis, Sancta Helena, Insulae Trinitatis et Martim Vaz, Tristanenses Insulae, Insula Gough (etiam Diego Alvarez appellata), Insulae Malvinae, Terra Ignium, Insula Georgia Australis, Insulae Sandwicenses Australes, et Insula Bouvet.
 

Oceano Atlantico sunt campi petrolei et gasii, pisces, mammalia marina (Pinnipedia et Cetacea), aggregationes arenae et glareae, deposita placer, noduli polymetallici, et saxa pretiosa.
 

Saepe fiunt montes glaciales a Februario ad Augustum in Freto Davis, Freto Daniae, et Atlantico boreoccidentali, et ad australem usque ad Bermudam et Insulas Materias observantur. Naves in dicione glaciationis superstructurae in septentrionalibus extremis ab Octobri mense ad Maium sunt. Caligo persistens periculum maritimum a Maio ad Septembrem offerre potest, et similiter typhones marini ad septentriones circuli aequinoctialis (Maio ad Decembrem).
 
Meridio-orientali Civitatum Foederatarum litori est longa naufragiorum historia ob sua multa vada et scopulos. Litora Virginiae et Carolinae Septentrionalis maxime periculosa fuerunt.
 
Triangulum Bermudense a populo creditur situs multorum eventuum aviationis et navigationis ob causas non explanatas et opinabile arcanas, sed documenta Custodum Litoris hanc fidem non sustinent.
 
Typhones marini etiam in Atlantico sunt periculum naturale, sed praecipue in septentrionali oceani parte; raro cyclomata tropica in partibus australibus fiunt. Typhones marini plerumque inter Iunium et 30 Novembris quotannis fiunt. Unus ex notabilissimorum typhonum marinorum in Atlantico fuit Typhon Katrina, tempore typhonorum marinorum Atlanticorum 2005 praecipue in Nova Aurelia et Sinu Mexici in Civitatibus Foederatis observatus.
 

Inter species marinas vulnerabiles sunt tres familiae Pinnipediorum (Odobenidae, Otariidae, Phocidae), Trichechidae, Testudines, et Cetacea. Piscatus retibus fluitantibus Delphinidas atque Diomedeidas et alias aves marinas (Procellariidas, Alcidas) interficere potest, defectionem piscium et altercationes internationales promovens. Pollutio municipalis ex Civitatibus Foederatis orientalibus, Brasilia australi, et Argentina orientali; pollutio petrolei in Mari Caribico, Sinu Mexici, Lacu Maracaibo, Mari Mediterraneo, et Mari Septentrionali; et ramenta industrialia et res cloacae pollutionis municipalis in Mari Baltico, Mari Septentrionali, et Mari Mediterraneo venit.
 
Anno 2005 erat inter eruditos anxietas flumina Europae Septentrionalis fieri tarda, sed consensus scientificus ex illis indiciis non iam fit.

Die 7 Iunii 2006, commissio vitae ferae Floridianae Trichechum manatum ex indice specierum vulnerabilium civitatis removere statuit; nonnulli autem environmentalistae credunt hanc actionem animal lene populoque gratum in periculum adducere posse.
 

Pollutio marina est nomen genericum accessus in oceanum chemicarum vel particularum quae fieri possunt periculosae. Principales actores sunt flumina et fecundatores aliaeque chemicae agriculturales quas ea efferunt, cum ramenta animalium vivorum et hominum. Nimium chemicarum quae oxygenium consumunt ad hypoxiam et constitutionem zonarum mortiferarum ducit.

Detritus marinus, etiam quisquiliae marinae appellatus, est ramenta ab hominibus creata quae corpore aquatico innatat. Detritus oceanicus in mediis gyris et litoribus cumulare solet, saepe in terra expositus, ubi quisquiliae litorales appellatur.

Civitates (territoria in litteris italicis) quibus est litus in Oceano Atlantico (maribus Baltico et Mediterraneo exceptis) sunt:

Antverpia (Belgium), Hamburgum (Germania), Casablanca (Marocum), Columbia (Panama), Hafnia (Dania), Cork (Hibernia), Dakar (Senegalia), Gedanum (Polonia), Halifaxia (Canada), Helsinki (Finlandia), Palmae Canariae (Insulae Canariae), Franciscopolis (Francia), Lagos (Nigeria), Olisipo (Lusitania), Liverpolium (Britanniarum Regnum), Londinium (Britanniarum Regnum), Miamia (Civitates Foederatae), Montevideo (Uruguaia), Mons Regius (Canada), Murmanscum (Russia), Nova Aurelia (Civitates Foederatae), Novum Eboracum (Civitates Foederatae), Newport News (Civitates Foederatae), Oslo (Norvegia), Promontorium Arenosum (Tsilia), Portus Williams (Tsilia), Urbs Fluminensis (Brasilia), Roterodamum (Nederlandia), Petropolis (Russia), Hantonia (Britanniarum Regnum), Holmia (Svecia)




#Article 170: Oecumenicum concilium (230 words)


Oecumenicum concilium est sollemnis congregario episcoporum, qui una contituunt praecepta pro universa Ecclesia. Exinde dicitur oecumenicum, quia universalis est vel spectat ad universos fideles. Per concilium oecumenicum Collegium episcoporum una cum Pontifice Romano exercet illam supremam potestatem, quam habet in Ecclesiam Catholicam.

Concilia sunt aut oecumenica aut nationalia aut regionalia, prout episcopi aut totius orbis aut alicuius civitatis aut alicuius regionis vel provinciae convocentur. Sola concilia oecumenica possunt de rebus fidei et morum definitiones constituere.

Secundum doctrinam Catholicam hodiernam, concilium oecumenicum numquam datur si a Pontifice Romano non sit ut tale confirmatum vel saltem receptum. Quapropter Pontificis Romani semper est concilia oecumenica indicere, iisdem praesidere eademque confirmare.

Cum episcopi una cum Pontifice Romano in concilio oecumenico collecti, pro universa ecclesia, tamquam fidei et morum doctores unanimam sententiam sollemniter dicunt, de doctrina errare non possunt. Quorum definitionibus obsequium fidei praestandum est.

Secundum doctrinam Catholicam, viginti concilia oecumenica et unum etiam tunc facta sunt.

Definierunt gravissimas fidei Christianae veritates.

In eis praecipue de disciplinae rebus actum est.

Illuc intenderunt, ut christianitatis dissolutionem vitarent.

Sacram Scripturam et Traditionem inter se contulerunt, quo Revelationem clarius appareret.

Orthodoxi dicunt sola septem priora concilia fuisse oecumenica. Quibus addunt aliud octavum, quod oecumenicum appellant:

Ecclesiae orientales quae cum Sede Romana non consentiunt prima concilia tantum recipiunt, quibus addunt Synodum Constantinopolitanam, quae Concilium in Trullo (anno 692) appellatur.

Protestantes autem conciliorum oecumenicorum auctoritatem in rebus fidei prorsus infitiantur.




#Article 171: Polonia (296 words)


Polonia (Polonice Polska), publice Res publica Polonica (Rzeczpospolita Polska), est civitas sui iuris in Europa Media sita, quae a Germania ad solis occasum, Cechia et Slovacia ad meridianum, Ucraina, Ruthenia Alba, et Lithuania ad solis ortum, atque Mari Baltico et Regione Kaliningradensi Russiae ad septentriones cingitur.

Polonia inde ab anno 1918 res publica est. Varsoviae in capite, praeses (prezydent), rectio (rząd), et parlamentum (duplex cameralis) (Sejm i Senat) resident. Res publica in Unionem Europaeam die 1 Maii anno 2004 cooptata est.

In Polonia sunt quinque grandes terrae historicae: Polonia Maior (Wielkopolska), Polonia Minor (Małopolska), Silesia, Galicia, Masovia (Mazowsze), Pomerania (Pomorze) et Cassubia. Nunc Polonia in 16 palatinatus seu Vaivodatus (województwa) divisa est; palatinatus seu vaivodatus in 279 castellanias (powiaty); castellaniae in 2478 communia (gminy).

Polonia die 31 Decembris 2005 38 157 000 civium habere censa est. Fere omnes eorum Poloni sunt; praeterea nonnulli Germani nec non Ucraini, Rutheni Albi et alii. Secundum religionem, tantum 34 217 000 Catholici sunt; 507 000—Orthodoxi; 128 000—Testes Iehovae; 78 000—Lutherani.

Vide etiam: Index oppidum Poloniae

Phytogeographice, Polonia ad provinciam Europae Mediae Regionis Circumborealis intra Regnum Boreale pertinet. Secundum World Wide Fund for Nature, terra Polonica in tres oecoregiones dividi potest: mixtas silvas Balticas, mixtas silvas Europaeas Medias, et coniferas silvas montanas Carpathianas.

Multa animalia quae in aliis Europae partibus emortua sunt iam in Polonia exstant, sicut Bison bonasus in silvis antiquis Bialowiezae et Podlachiae. Aliae tales species sunt Ursus arctos in Bialowieza, Tatris, et Beskidis; Canis lupus et Lynx lynx in variis silvis; Alces alces in Polonia septentrionali; et Castor fiber in Masuria, Pomerania, et Podlachia.

In silvis adsunt animalia venationis, sicut Cervus elaphus, Capreolus capreolus, et Sus scrofa. In Polonia orientali sunt silvae antiquae, sicut Bialowieza, quae nondum ab hominibus excisae sunt. Etiam adsunt magnae regiones silvestres in montibus, Masuria, Pomerania, Terra Lubuszana, et Silesia Inferiori.




#Article 172: Poësis (170 words)


Poësis (Graece  'factura, opus [praecipue carminis]'), seu poëtica vel poëtice (ποιητική), est litterarum genus, quod aestheticis rhythmicisque linguae proprietatibus utitur, inter quas phonaesthetica, symbolismus sonorum, et metrum, ad evocandas significationes quae amplificent vel in loco significationis ieiuni apertique substituantur. Opera poëtica carmina vel poëmata generatim appellantur, sed permulta genera poesis inveni possunt.

Poesi est historia longinqua, ex aevo Carminum de Gilgamo Sumerianorum. Prima poemata e carminibus vulgaribus derivata sunt, sicut Shijing Sinicum, vel e necessitate poematum epicorum narrandorum, inter quae Vedi Sanscritici, Gathae Zoroastrae, atque Ilias et Odyssea, epica Homeriana. Antiquae poesis definitiones, ut in Arte poetica Aristotelis reperiantur, usum communicationis oralis in arte rhetorica, dramate, cantu, comoediaque tractare solebant. Disputationes posteriores repetitionem, versificationem, similem sonitum extremorum verborum (homoeoteleuton), similesque proprietates attingebant, aestheticas quae poesin a generibus scripturae prosaicis informativisque externis de realitate distinguant investigantes.

Aevo antiquo in cultura Mediterranea poëtarum patronae Musae Camenaeque esse dicebantur. Iam ante litteras poëmata nata sunt, ut verba historiae populi fabulae memorentur. Omnia fere poëmata antiqua sunt epica, quae fabulas, deos, bella, populosque narrant.




#Article 173: Plantae (144 words)


Plantae , etiam Viridiplantae appellatae (iam Vegetabilia et Gignentia appellatae), in biologia hodierna sunt multicellulares organismi vivi qui ad regnum Plantarum pertinent, in gregibus Angiospermarum, Pinophytorum, Bryophytorum, et Pteridophytorum digesti, atque, secundum varias definitiones, in gregibus Chlorophytorum et Charophytorum, plantis marinis (sicut Rhodophyta et Phaeophyceae) atque Fungis Bacteriisque exceptis.

Viridiplantis sunt parietes cellularum cum cellulosa, et plerumque plurimum suae energiae ex luce per photosynthesin capiunt, chlorophyllo in chloroplastis contentis utendo, quod eis colorem viridem dat. Nonnullae plantae sunt parasiticae et minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae proprietates plantarum sunt reproductio sexualis, auctus modularis et incertus, et alternatio generationum, quamquam reproductio asexualis est communis, et nonnullae plantae solum semel florent, cum aliae solum unam inflorescentiam ferant.

Numerus plantarum haud accurate scitur, sed ad usque annum 2010, a 300thinsp;000 ad 315thinsp;000 specierum plantarum aestimatae sunt, quarum plurimae, fere 26thinsp;000 ad 290thinsp;000, sunt Spermatophyta. :




#Article 174: Publius Vergilius Maro (526 words)


Publius Vergilius Maro (natus Mantuae die 15 Octobris 70 a.C.n.; mortuus Brundisii die 21 Septembris 19 a.C.n.) fuit poeta Romanus, qui aevo Augustano floruit. Tribus innotuit litterarum Latinarum operibus maximis: Bucolicis, Georgicis, et Aeneide carmine heroico; de quibus vide infra. Praeterea nonnulla poemata minora, in Appendice Vergiliana collecta, antiquitate ei tribuebantur.

Mantuae Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, qui apium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. Vir erat corpore et statura grandi, aquilo colore, facie rusticana. A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus, totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. In Vita Vergilii a Suetonio scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (Vita Vergilii 3):

Postquam Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedis, qui anno 42 apud Philippos victi sunt, tulerat, veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data sunt.

A divite Maecenate animadvertus est, a quo Vergilius satisfactionem recepit pro damno rerum suarum. Favoribus Maecenatis magnos viros Romanos  cognovit, inter quos Octavianus, qui postea ei mandavit ut Aeneida componeret.

Georgicam ad Maecenatis ipsius mandatorium scripsit.

Inter amicos Vergilii fuerunt C. Cornelius Gallus poeta (Ecl. 6.64, 10 passim), P. Alfenius Varus (Ecl. 6.7), C. Asinius Pollio poeta et consul, Q. Horatius Flaccus poeta, ac Maecenas, cui Georgica dedicavit.

Vergilius in Asiam Minorem Graeciamque profectus est. Postquam Aeneïda composuit, ut regiones viseret, quas depinxerat. Ibi Octavianus ei persuasit, ut secum Romam rediret. In itinere autee ictu solis affectus est, et cum Megaram pervenisset, in gravem morbum incidit. Nonnullis diebus post, a.d. XI kalendas Octobres, Brundisii mortuus est. Epitaphium ipse composuerat:

Vergilio mortuo, Lucius Varius Rufus et Plotius Tucca Aeneidem edendum curaverunt. Poeta autem maluit carmen perdere, quod nondum finitum est: plures versus imperfecti manent. Structura autem et historia formam ultimam habuerunt. Nam secundum Vitam Vergilii, poeta Aeneida prosa prius oratione formatam digestamque in duodecem libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam imperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent. Hac ratione invenimus aliquos versus qui non sunt integra hexametra, ut Hic cursus fuit (1.534).

Multi Christiani crediderunt eum Christianum fuisse, quippe quo Vergilius, quarto Eclogarum poemate, scripserat de infante qui mundum recturum esset: multi putabant illum de Iesu Christo dixisse. 

Homines Aevo Medio solebant, nomine sortes Vergilianae, fortuitum versum ex Aeneide carpere, credentes quia revelaret quomodo viverent. 

Vulgari etymologià nomen poetae contextum est cum illo ramo aureo, quem Sibylla Aeneam iusserat ex arbore carpere, ut Orcum posset intrare, quique Charonti donatus venerabile donum fatalis virgae dictus est. Virgilium ergo poetam per totum medium aevum appellabant.

Dantes Alagherius Vergilio partem dedit in Divina Comoedia: Vergilius narratorem per infernum duxit.

Omnia opera certissime a Vergilio scripta versu hexametro utuntur.

Carmina minora Vergilio attributa, quae nomine Appendicis Vergilianae nota sunt: 




#Article 175: Phoenices (152 words)


Phoenices (sg. Phoenix, -cis; adj. Punicus) sive Poeni (ipsi se Kenaani vocantes) erant gens Antiqui Medii Orientis, qui ad orientalissima litora Maris Mediterranei urbes habebat, Tyrus, Sidon, et Byblus inter clarissimas. Verbum Phoenices significat purpureos, quia vestimenta purpurea mercabantur. 

Floruerunt Phoenices in Aetate Ferrea, ab saeculo XIII a.C.n. et 539 a.C.n.. Ob migrationes et nexus commerciales, cultura Punica et orientalis per Mediterraneum occidentalem difussa est, in motu aetas orientalizans vocatum. Deinde dicitur Phoenices ad Occidentem migraverunt; Colonia Punica Carthago in Africa maximi momenti erat. Aliae coloniae magnae Utica et Gadir erant. 

Phoenices nautae praeclari mercatoresque boni erant. Excellenti etiam arte naves aedificabant. Iter in Africam et Hispaniam fecerunt, sed nihil ostendit Phoenices in Britannia fuisse.

Et naves onerariae et naves bellicae magnae et clarae erant. Non modo erant triremes, quos et Graeci aedificabant, sed etiam quinquiremes. Vis celeritasque quinquiremium Carthaginensium magnae erant.

Phoenices etiam consonantibus scribere invenerunt et Graecis scribere docuerunt.

 XVI.2.21-24




#Article 176: Planeta (135 words)


Planeta , olim stella errans, est corpus caeleste in spatio situm. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam sive Solem orbitam sequuntur. Difficile tamen est dictu quid exacte planeta sit.

Haec definitio, quae tantum ad planetas nostri Systematis Solaris pertinet, die 24 Augusti 2006 ab Unione Astronomica Internationali proposita est: planeta est corpus caeleste (a) quod circum quendam Solem movetur, (b) cuius pondus tam magnum sit ut formam plus minusve globatam habeat, (c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit. Secundum hanc definitionem, octo circum Solem Systematis Solaris nostri planetae moventur.

Huius definitionis causa alia corpora caelestia nunc planetulas appellare necesse est. Planetulae sunt corpora caelestia quae vicinitatem orbitae suae purgavisse non potuerunt. Secundum hanc definitionem quinque circum Solem Systematis Solaris nostri planetulae moventur.

Planetae extra Systema Solare circum alias stellas volventes planetae extrasolares appellari possunt.




#Article 177: Publius Cornelius Scipio Africanus (922 words)


Publius Cornelius Scipio Africanus Maior (natus anno 236, mortuus anno 183 a.C.n.) fuit dux in Secundo Bello Punico et vir rei publicae Romanae.

Scipio anno 235 a.C.n. Romae gente patricia Scipionum, ramo gentis Corneliae, Romae natus est. Quidam maiores eius iam consulatu functi sunt. Tres ex decem consulibus, qui ab anno 222 a.C.n. usque ad annum 218 a.C.n. electi sunt, fuerunt Scipiones. Africanus erat consul et quoque bonus imperator, rarissimus illo tempore. Proavus Publii Cornelii Scipionis Africani, Lucius Cornelius Scipio Barbatus, qui etiam auctor generis Scipionum habetur, munere pontificis maximi functus anno 280 a.C.n. censor electus est. Bellis Samniticis bene gessit, ex quo ei et genti eius magna gloria obtigit.

Pater Publius Cornelius L.f. Scipio, consul anni 218, anno 211 in Hispania contra Poenos pugnans necatus est. Mater Pomponia fuit, frater Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus anno 190 consulatum gessit. Ipse Publius Cornelius Scipio Aemiliam in matrimonium duxit et ex ea duos filios atque duas filias habuit, inter eas Cornelia, quae Tiberio Sempronio Graccho (consuli 177) nupsit et mater illorum clarorum Gracchorum facta est.

Pugnis calamitosis Ticini et Trebiae et Cannarum interfuit. Roma victa ad Cannas ab Poenis, Lucius Caecilius Metellus et ceteri magistratus se dedere voluerunt, sed Scipio Senatum expugnavit et ferro eos iurare se rem publicam defendere impulit. Anno 213 aedilis electus est.

Anno post mortem patris sui, Scipio exercitui quem Senatui placet ad Hispaniam anno 210 a.C.n. mittere consulari imperio praepositus est. Quamvis nondum ita adultus apud leges rei publicae esset ut exercitui imperaret, nobilem habitum ac studiosam eloquentiam habuit et una voce electus est. Tota Hispania ad meridiem Hiberi anno adventus Scipionis sub imperio Poenorum erat, sed tres duces Poeni Hasdrubal Barca, Mago, et Hasdrubal Gisco cum rebellions in Africa districti sunt et Hispaniae subvenire nequiverunt. Ita Scipio, egresso in ostio Hiberi, Carthaginem Novam, praetorium Hispaniensis Poenorum, deprehendit. Praedam opulentam ac commeatus et portum praestantem obtinuit. Ob benevolentiam Scipionis complures Hispani ad eum transiverunt.

Anno 209 Scipio Hasdrubalem ad Baeculam super Baetem repulit sed itineri Hasdrubalis versus Italiam obstare nequivit. Anno 206 tamen plenum dilectum Poenorum ad Ilipam pervicit, et Poeni copias ex Hispania deduxerunt. 

Cum in Hispania esset, Scipio et suus frater, Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus,  “Fulmina Belli” nominabantur. In animo habens Carthaginem ipsam oppugnare, cum principibus Numidicanis Syphace Massinissaque coniunxit. Syphax autem posthac in matrimonium Sophonisbam, filiam Hasdrubalis Gisconis, duxit, et cum Scipione Massinissaque pugnavit. Rediens ad Hispaniam Scipio seditionem oppressit. Interea Mago in Italiam navigavit, et Scipio, Gadibus captis ac occupatione Romana in Hispania firmata, anno 206 imperium tradens ex Hispania Romam decessit. Hasdrubale victo apud Ibera cum suo fratre, desivit consilia Carthiginis invadendo Italiam. Anno secundo omnium concessu consul primo electus est (cum collega Publio Licinio P.f. Crasso Divite) provincia Sicilia sibi adsignata. Proditus a Celtiberiis, victus est. 

Hannibale hoc tempore in Calabria circumscripto, Romani bellum contra Africam transferre potuerunt. Fama Scipionis ei complures ex tota Italia evocatos traxit, nobiles antiqui autem, quibus elegantia luxuriosa illius displicuit, et qui Hannibalem omnino timuerunt, incursioni adversati sunt, veniam Scipioni ex Sicilia ad Africam trasmittere dantes, si Romae interfuerit. Principio anno 205 cultus deae Phrygiae Cybeles ac translatio simulacri eius ex Pessino Romam ad benedicendum incursionis nimirum existimationem plebis attigit. Legatione ad Siciliam mandato, cognitum est Scipionem exercitui classique bene armatis imperare, et iusso legati Scipio anno 204 ex Sicilia ad Uticam transivit. Interea Carthago cum Syphace, cuius impetus Scipionem ad exsolvendum obsidionis Uticae compellit, coniunxit, sed anno secundo tamen hic duos exercitus Numidicanos Poenosque pervicit. Quamvis exercitus Hannibalis numero superior esset, dux Poenus a Scipione ad Zamam 19 Octobris anno 202 pervictus est. In Secunda Bella Punica, Scipio fecit Romanum gladium meliorem pugnando Hannibali. Novus Romus gladius erat similis gladio Hispano quod erat longior. Hoc facto Secundum Bellum Punicum finivit. In ultimo proelio belli Zamae, Scipio usus est consilium eodem Hannibalis in eum quod, ars militaris, usus est Hannibalis adversus Romanos Cannis. 

Scipio, quamvis immoderatae postulationes nobilium antiquorum essent, in compositione Carthaginis clemens erat. Romam rediit, ubi triumpho triumphato cognomine Africanus appellatus primus nomine victae ab se gentis est nobilitatus. Prudentiam autem honores maiores quos populus ei tribuere voluit recusare habuit. Aliquamdiu tranquille vivebat et ad rem publicam non accedebat. 

Anno 199 censor fuit et annis 199 atque 194 princeps senatus. Hoc anno etiam consul II fuit, nunc una cum Tiberio Sempronio Ti.f. Longo. Anno 193 ad Africam ad altercationem inter Massinissam Poenosque decidendum missus est. Legatio defecit, forsitan quod cogitatum est Hannibalem, nunc Antiocho Magno serviens, ad Carthaginem advenire ut copias versus Italiam colligeret. Bello contra Antiochum anno 190 ab Romanis indicto, Scipio et frater suus Lucius exercitui praepositi sunt, et eodem anno Antiochum ad Magnesiam vicerunt. Anno 189 iterm princeps senatus nominatus est.

Romam redientes anno 187 hostes Scipionis ab Catone Maiore ducti, Lucium quod pecunias ab Antiocho acceptas intervertisset persecuti sunt. Cum Lucius tabulas suas pararet, Scipio eas cepit, convellit, humumque prostravit. Lucius in iudicium venit, damnatus et multatus est. Mox insimulatus est ipsum Scipionem ab Antiocho corruptus esse, sed plebs, victoriae ad Zamam reminiscens, eum versus Capitolinum ubi deos precatus est, ut Romae plures homines tam magnos quam Scipionem darent, secutus est. Tunc Scipio ad Liternum abscessit, ibique usque ad mortem anno 183 mansit. 

Scipio, numquam victis, fuit unus ex optimis maximisque ducibus Romanis. Peritus et artis bellicae et rerum militarium, etiam copiis fidem facere potuit. Ut fama est, Hannibal, si Scipionem superare potuisset, se esse dux maior quam et Alexandrum Magum et Pyrrhum habuisset. Scipio homo ingeniosi animi erat. Graecam scivit, et in illa lingua commentarium vitae suae scripsit. Etiam orator decorus erat. 

dé uítá áfricání scrípsit trilogiam sanctiágus postículus.




#Article 178: Pharao (172 words)


 

Pharao (Graece , Hebraice ) est appellatio permultis hodiernis disceptationibus de rectoribus Aegypti antiquae omnium temporum adhibita. Appellatio in vocabulis Aegyptiis pr-`ɜ (aliquando pr-aa descriptis) 'magna domus' oritur, quae palatium regale describunt. Appellatio pharaonis pro rege per Regnum Novum adhiberi coepit, diserte per medium domum regnantem duodevicensimam, regem ipsum per metonymiam indicans.

Apud fontes classicos, vocabulum inveniri non solet sed rex potius, sed Bibliia Sacris in Latinam conversis, vocabulum Hebraicum פרעה coepit in usu fieri.

Mitra khat appellata in re sudarii simili consistit, cuius finis paene sicut cauda manni conligatur. Primae mitrae khat imagines ex regno Den veniuntur, sed khat ante regnum Tosorthrum non iterum invenitur. Mitra nemes ex tempore Tosorthri venit; statua ex eius serdab in Saqqara regem mitram nemes gerentem exhibet.

In scriptis hieroglyphicis, praenomen et nomen in cartouche continebantur. Praenomen, appellationes Nsw Bity 'Rex Superioris et Inferioris Aegypti' vel Nebtawy 'Dominus Duorum Terrarum' saepe sequens, nomen Ra saepe comprehendebat. Nomen autem appellationem Sa-Ra 'Filius Ra' vel Neb-Kha 'Dominus Aspectuum' saepe sequebatur.

Inter pharaones maximi momenti in historia Aegyptia sunt:




#Article 179: Publius Terentius Afer (213 words)


Publius Terentius Afer (Karthagine natus circa annum a.C.n. 185, mortuus circa annum 159 a.C.n.) unus e maximis auctoribus fuit Latinis, praesertim antiquioribus.

De vita perpauca habemus certa e Suetonio. Traditum est Terentium aequalem fuisse Publio Scipioni Aemiliano. Cognomen indicit Afrum. Puer servierat senatori cuidam Terentio Lucano, qui iuvenem ob formam ingeniumque manumissit. Suetonius refert eum multis et praeclaris amicis defensoribusque usum esse, praecipue Lucio Aemilio Paullo, Scipione Aemiliano et Gaio Laelio, qui tum Romae litteris Graecis favebant. Terentius post annum 160 a.C.n. in Graeciam profectus numquam revertit. Suetonius rationem habuit vel pestis vel naufragii vel desperationis amissarum comoediarum, quas peregre scripsisset. Utique, si Suetonio credendum est, Terentius vixerat per viginti quinque annos. E quo colligitur eum circa annum 185 a.C.n. natum esse.

Terentius comoedias scripsit sex, quae inter annos 166 et 160 primo datae sunt:

Quae comoediae usque ad Ciceronis tempora ludis Megalensibus dari solebant.

In quibus scribendis Terentius Menandrum ita secutus est, ut a Caesare dimidiatus Menander appellaretur. In prologis reprehensionibus ipse quibusdam obtrectatorum respondebat.

Plerumque extrema exempla filiorum educandorum ridebat, et patrum indulgentiorum mitiorumque (in Heautontimorumeno et in Adelphois) et nimis durorum. 

Stilus siccus et moderatus, sed lepidissimus. A turpibus vulgaribusque verbis cavebat, verum medio quodam sermone utebatur. Itaque longe urbanior et aptior habitus est, ut ab adolescentibus legeretur, quam Plautus.




#Article 180: Proteinum (139 words)


Proteinum vel polypeptidum est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.  

Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.

       H     O  H   R'   O
       |    //  |   |   //

       |            |
       R            H

Proteina in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessaria sunt proteina vitae. Varietas proteinorum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet. 

Proteina, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregunt, agglutinina nominantur.

Proteinum est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e.  'primarius', huic vocabulo subesse. 




#Article 181: Proton (174 words)


Proton (-onis, m.) (littera minore p sive p+ indicata) est particula subatomica ex tribus quarcis facta, scilicet e duobus quarcis u unoque quarco d. Ergo habet onus electricum +1 (onus elementarium). Massa singularis protonis  est 1.672thinsp;622 x 10-27kg.

Cuique atomo unus vel plus protonum sunt, pernecesse sunt integritatis nuclei. Numerus atomicus  est protonum numerus in atomi nucleo, quodque elementum destinans. De consuetudine, numerus atomicus latere sinistro et infero symboli elementi scribitur, ut:

Si electron ex hydrogenio evadit, nucleus nudus est et solum ex protone consistit. Ergo cationum hydrogenii (H+) etiam proton nominatur.

Inveniuntur protones in vento solari, radiatione cosmica (extrasolari et solari).

Praeterea exstat antiproton onere electrico negativo -1.

Proton est fermion particula elementaris, ex quarcis tribus compositum. Numeri obliqui (≥3) causa proton obiter etiam est baryon.

Anno 1815 Anglicus chemicus Gulielmus Prout atomum hydrogenii unicam particulam fundamentalem esse postulabat. Anno 1886 physicus Eugenius Goldstein de radiatione forma nondum investigata scripsit. Denique anno 1919 Ernestus Rutherford (pater physicae nuclearis, Praemium Nobelianum chemiae 1908) protonem ex atomo nitrogenii eiectum observavit et notionem protonis usus est.




#Article 182: Physica (658 words)


Physica  (Graece φυσικός 'naturalis', a Graeco φύσις 'natura') est scientia naturalis quae in studio materiae et eius motus per spatium tempusque implicatur, cum notionibus cognatis sicut energia et vis. Latius descripta, physica est generalis rerum naturae explicatio praebita omnes ad causas intellegandas quibus universum se gerit.

Physica inter venerabiliores disciplinas academicas numeratur, fortasse etiam veterrimas (cum astronomia). Per duo millennia autem, usque post res novas scientificas saeculi XVI physica fuit indiscreta pars philosophiae naturalis et historiae naturalis, una cum chemia, certis mathematicae ramis, et biologia. Tandem, saeculo decimo nono haec studia indiscreta in varias disciplinas hodiernas specializata sunt. Nihiliminus, usque hodie novae notiones in physica saepe fundamentales aliarum scientiarum machinationes explicant cum novas aperiunt rationes investigationis e.g. in mathematica et philosophia.

Physica in saecula maxime prodest propter progressum in technologiis quae ex inventis theoreticis oriuntur. Exempli gratia, progressus in cognitione electromagnetismi et physicae nuclearis ad evolutionem novorum operum recte duxit, quae societates hodiernas multo mutavit, sicut televisio, computatra, apparatus domestici, et arma nuclearia. Progressus quoque in thermodynamica ad evolutionem industrializationis duxit, et progressus in mechanica evolutionem calculi excitavit.

Physicae propositum est invenire leges naturales quantitativas quae ad omnes res pariter spectant, adaeque tantum ad res vivas quantum ad res inanimas, ad distantias subnucleares circum 10-20 m quantum ad distantias intergalacticas circum 10+20 m. Ob universalem harum legum naturam, physica saepe elementarissima inter varias disciplinas scientiasque naturales dicitur. 

Propterea quod physica fundamenta quantitativa dat biologiae, chemiae, astronomiae, et aliis disciplinis, fines inter eas et physicam saepe inclari sunt. Exempli gratia hodie sunt multae disciplinae quae ad physicam et aliam scientiam simul spectant sicut: cosmologia, astrophysica, biophysica, physica medica, physica chemica, et chemia physica. Saepe differentia inter disciplinas sola provenit ex causa quam investigatores corde habent: quaeruntne investigatores praecipue leges universales? Aut leges quae solae ad hanc disciplinam specialem spectant? Prius propositum physici habent; posterus biologi aut astronomi, et caeteri.

Ob quantitativam legum physicarum naturam, omnes leges physicae insigne in forma mathematica concipiuntur. Mathematica et physica coniunctim diu ingressi sunt. Saepe physici e necessitate per argumenta dubia mathematicam novam commenti sunt, quam mathematici sero bene confirmaverunt. Exempli gratia, calculus infinitesimalis saeculo XVI excogitatus est, sed argumentum epsilon-delta, quod integrationem differentiationemque valide sustinuit, solum a Bernardo Bolzano anno 1817 creatum est. Etiam sunt exempla ubi ingressa mathematica scientiam physicam proferunt: inventio numeri imaginarii saeculo XVIII, e.g., effecit ut physici saeculo vicesimo mechanicam quanticam invenirent.

Quod complurae eorum adiunctae proprietates e rerum constitutione proveniunt, physica elementa specialiter petit fundamentalia quae omnia materia constituent. Secundum theoriam canonicam omnes res ex duodecim particulis fermionicis fundamentalibus et duodecim particulis bosonicis fundamentalibus factae sunt. Particulae bosonicae serviunt ut vires inter particulas fermionicas transmittantur. Haec autem theoria incompleta est quia non includit vim gravitatis. Et sunt multa alia problemata physica usque hodie extantia quae manent resolvere, sicut problema mensurae quanticae, quae constat in incongruentia fundamentali inter theorias quanticas et relativisticas. Qua de causa ad haec problemata resolvenda hodie proponiuntur multae theoriae speculativae sicut theoria chordarum, et gravitas quantica.

Homines rerum naturae causas diu scire conati sunt. Praecipue quod caelestia praedici possent quaestitum est. Philosophia naturalis ex Graecia per aevum archaicum (650 a.C.n.–480 a.C.n.) orta est, cum Thales Milesius et alii philosophi praesocratici supernaturales, mythologicas, et religiosas rerum naturalium explanationes refutantes, declararent omni casui esse causam naturalis. Notiones proposuerunt ratione et observatione confirmatas, et multae eorum coniecturarum in experimentis probatae sunt felices, exempli gratia, atomismus.

Multi philosophi theorias astrologiae et atomorum invenerunt: Leucippus atomos introduxit; Archimedes solutionem vectibus et aliis mechanicae physicae statisticaeque invenit. In medio aevo physici periclitationes egerunt; clarissimi fueunt Isaac Newton et Galileo Galilei et Iohannes Kepler. Saeculo XX Albertus Einstein physicam in faciem hodiernam flexit.

Physica multas diversas disciplinas complectitur, antiquas et hodiernas. Disciplinae antiquae, quibus physici advenerunt ante adventum physicae quanticae relativisticaeque, sunt:

Disciplinae hodiernae fundatae post adventum theoriae relativitatis sunt:

Disciplinae fundatae post adventum et physicae quanticae et physicae relativisticae sunt:

Disciplinae speculativae, quae usque hodie manent demonstrandae, sunt:

Artes ingeniarae, quae specialiter ad principia physica spectant, sunt:

Inter physicos celebres sunt:




#Article 183: Aevum praehistoricum (223 words)


 Hagar Qim Maltae per phasem Ġgantija, circa 3900 a.C.n.

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae'), etiam historia ante litteras scriptas appellata, est spatium temporis inter usum primorum instrumentorum lapideorum ab homininis (abhinc annorum 3.3 milliones fere) et systemata scribendi primum excogitata, vel ut dicitur ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia propria coepisse habeatur. Usus symbolorum, notarum, et imaginum paene ab ineunte inter homines erat, sed prima systemata scribendi nota abhinc annorum 5300 fere apparuerunt, quae autem aliquot milia annorum late nondum asciscebantur. Usus systemum scribendi in nonnullis culturis solum saeculo undevicensimo adhiberi coeperunt, et in paucis, ne usque ad praesens quidem fit. Finis ergo praehistoriae pervariis temporibus in variis locis fiebat, qua pro causa hoc vocabulum minus in societatibus humanis describendis ubi praehistoria nuper finivit adhibetur.

Sumer in Mesopotamia, cultus humanus Vallis Indi, et Aegyptus antiqua erant primae civilizationes quae suas scripturas evolverunt et quae res gestas in tabulas referebant; quod iam Aetate Aenea ineunte fiebat. 

Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant. Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est. 

Aetas Lapidea est tempus cum homines, metallis nondum notis, instrumenta ex lapidibus lapillisque facerent. Huic aetati partes tres tribuuntur:

Intervallum ante Christum natum praecipue est:




#Article 184: Pater noster (144 words)


Pater noster, sive oratio dominica, est cultissima prex Christiana  quam secundum Novum Testamentum Iesus discipulos eius docuit. Duo exempla commemorantur: exemplum maius in evangelio secundum Matthaeum, pars sermonis montani, et exemplum minus in evangelio secundum Lucam, responsum Iesu cum unus ex discipulis eius rogat ut eos doceat ut orent sicut docuit et Ioannes discipulos suos. Precis contextus in Matthaeo est oratio quae homines deplorat qui gloriose precari solent.

Usus huius precis non tantum privatus est, sed etiam in liturgiis omnium rituum ecclesiarum Christianorum adhibetur. Verba secundum Matthaeum 6:9–13 haec sunt: 

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.
Amen.

Hic est textus Graecus:

 




#Article 185: Papa (398 words)


Papa  etiam Pontifex Maximus, est Episcopus Romanus, Summus Pontifex Ecclesiae Catholicae. Secundum doctrinam Catholicae Ecclesiae, papa est successor Sancti Petri et munus universae Ecclesiae Christianae regendae gerit.

Martio anni 2013 Georgius Marius Bergoglio (Hispanicae: Jorge Mario Bergoglio) a cardinalibus in conclavi electus est sibique secundum sanctum Franciscum Assisiensem nomen imposuit Franciscus, antecessor eius, Benedictus XVI, ex hoc papa emeritus vocatur.

Origo ministerii Petrini in Christi verbis Simoni coram apostolis dictis fundatur:

Naturam huius ministerii ecclesia semper intellexit constantem temporis decursu esse, aliquo semper id exercente in ecclesia. Cum Petrus Romam pervenisset et ibi munere episcopali functus ibique mortuus esset, episcopi Romani semper hoc officium solverunt. Inde a veterrimis temporibus, ministerium paparum non tantum ad Romam, sed ad universalem ecclesiam pertinuit. Itaque papa Clemens I (tertius post Petrum) ad ecclesiam Corinthiorum ut pater scripsit, eos adiuvans et monens ut res ecclesiae suae recte disponerent. Natura huius muneris per historiam ecclesiae semper aptatur ad necessitates temporis, sed quoad essentiam semper eadem esse habetur.

In Codice Iuris Canonici  munus atque auctoritas Summi Pontificis sic definiuntur:

Nunc papa a cardinalibus in conclavi eligitur. Electio felix fumo albo fidelibus significatur.

Sancta Sedes papae positionem significat. Papa in Civitate Vaticana habitat, etsi ecclesia cathedralis dioecesis Urbis est Basilica Lateranensis. 

Papae tituli sunt:

Papae insignia sunt:

Caerimonia coronationis papae (a Romano pontifice Ioanne Paulo I reformata) ritum includebat verbis Sic transit gloria mundi notum.

Benedictio urbi et orbi est sollemnis papae benedictio, episcopi Sanctae Romanae Ecclesiae (urbi) et pastoris universalis (orbi) propria, quae impertitur in sollemnitatibus maximis, id est Natalis Iesu Christi et Paschae.

Episcopus Siricius dioecesis urbis Romae exeunte saeculo 4 primus titulem papa duxit.

Papa Leo magnus, annis 440 – 461 episcopus Romae, Concilio Chalcedonense anno 451 primus inter patriarchos ecclesiae electus est unde papa titulum Pontifex maximus coepit.

Stephanus III papa contra Langobardos a rege Francorum Pippino auxilium petivit.   Post bellum papa Pippino favente Dicionem Pontificiam recipit fundationem civitatis sanctae sedis in Italia.

Medio Aevo historia paparum Schismatis anno 1054, Controversiae de investitura, Magni schismatis occidentalis cum serie Antipaparum usque ad Concilium Constantiense annis 1414 – 1418, quorum sedes Avennione fuit (Papae Avenionenses), necnon Reformationis causa malo affecta est.

Saeculo 16 super montem Vaticanum Basilica Vaticana constructa est.

Anno 1529 Communio Anglicana ecclesiam papalem reliquit. 

Concilio Vaticano Primo 1869 – 1870 dogma infallibilitatis papae decretus est quo novum schisma ecclesiae ortum est.

Ioannes XXIII episcopos Concilio Vaticano Secundo 1962 – 1965 convocavit.




#Article 186: Quintus Tullius Cicero (209 words)


Quintus Tullius Cicero (natus circa 102 a.C.n., anno 43 a.C.n. necatus), Marci Tullii Ciceronis frater et Titi Pomponii Attici gener, fuit vir publicus et militaris Romae antiquae.

Quintus fuit anno 67 aedilis, anno 62 praetor, et annis 61–59 propraetor in Asia. Romam regressus, a Publii Clodii Pulchri gladiatoribus paene trucidatus est. Legatus sub Iulio Caesare in Gallia et postea sub Marco fratre in Cilicia meruit. 

Bello civili inter Caesarem et Pompeium flagrante, Quintus et Marcus Pompeium primum quidem secuti sunt, sed post proelium apud Pharsalum,  quo Pompeius superatus est, Caesari in gratiam redierunt. Anno 43 exeunte, in proscriptionibus quae triumviratum institutum secutae sunt, quia Marcus in Philippicis orationibus vehementer in Marcum Antonium invectus esset atque ut hostis publicus a senatu decerneretur suaserat, ambo fratres perierunt. Filius Quinti quoque simul cum patre trucidatus est, et eorum capita in Forum a triumviris reportata sunt.

Connubium Quinti et Pomponiae fuit infelicissimum. Numquam ad populum vel in curia, foro, Senatu locutus est, et saepe asseveravit: Iam sufficit in familia, sicut in urbe, orator unus. Tametsi natura fuit miles,  litteris quoque operam dedit: annales, poemata heroica, tragoedias scripsit, et Sophoclis ludos scaenicos Latine interpretatus est. 

Quattuor ex suis epistolis nobis sunt notae: una ad Marcum fratrem, tres ad Tironem, Marci fratris libertum.

Commentariolum petitionis




#Article 187: Quintus Horatius Flaccus (1426 words)


Quintus Horatius Flaccus, breviter Horatius, fuit illustris poeta Romanus aetatis aureae litterarum Latinarum.

Q. Horatius Flaccus natus est Venusiae in Lucania die 8 Decembris anno sexagesimo quinto a.C.n., Lucio Manlio Torquato, Lucio Aurelio Cotta consulibus. Pater, libertus satis dives, Horatium Romam ad Orbilium grammaticum illustrem et postea Athenas misit, ubi artibus optimis studeret. Is vero, Caesare occiso, Brutum Cassiumque auctores facinoris secutus est; postquam in proelio ad Philippos facto tribunus militum meruit, Romam revertit. Empto autem ibidem scribae munere satis otiosus fuisse ad carmina videtur facienda. Anno enim duodequadragesimo, Vergilio Varioque tantopere placuisse constat, ut Maecenati eum commendarent, qui amicitia Caesaris et familiaritate plurimum potuit.

Anno fere 35 a.C.n., Sermones vel Satiras scripsit, Lucilium sequens. Primum librum, decem carmina continentem, anno 35, alterum, octo carmina continentem, anno fere 30 protulit. Haec carmina hexametris utuntur; forma et metro numeri autem non tam politi nec elegantes atque hexametri epici. Eodem tempore atque alterum librum sermonum, librum Epodon edidit, quae sunt septendecim carmina iambica carminum Archilochi similia.

Carmina lyrica nondum scripserat, sed anno 23 a.C.n. tres libros edidit quos nunc Carmina appellamus. Metri sunt Aeolici, praecipue strophae Alcaica et Sapphica; Horatius se recte dicit principem Aeolium carmen ad Italos modos deduxisse (Carm. 3.30.13–14; vide infra), quod primus fuit qui totum librum numeris Aeolicis faceret.

Tunc ad versum hexametrum revenit: primum librum Epistularum anno 20 protulit. Epistulae huius libri sunt breviores quam Satirae. Alterum librum Epistularum ultimis vitae annis protulit; duae sunt, longiores, quarum altera ad Augustum, altera ad Florum, scripta est. Aliud carmen hexametrum, quod Ars Poetica et Epistula ad Pisones nominatur, secundo libro nonnumquam adiungitur.

Anno 17 a.C.n., Augustus Ludos Saeculares celebravit. Horatius Carmen Saeculare scripsit, ut nobis dicit inscriptio de ludis. Postea, verisimiliter anno 13, quartum librum Carminum protulit.

Traditur Maecenas denique Horatio Sabinum illud donavisse, quo pro beneficio poeta sua carmina illi dicavit; anno autem a.C.n. octavo post Maecenatem, nunc amicum et patronum suum, die 27 Novembris, Horatius quoque mortuus, prope Maecenatem in monte Esquilino sepultus.

De vita et factis Horatii nos docent cum scripta ipsius tum Suetonius, cuius descriptio exstat in commentariis ad opera Horatii conscriptis. Is autem, Habitu, scripsit, corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab Augusto hac epistula: 'Pertulit ad me Onysius libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiories libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit ogkodestatos, sicut est ventriculi tui.'

Libri ordine alphabetico digesti:

Editio princeps operum Horatii anno 1474 p.C.n. Mediolani ab Antonio Zaroto edita est;  aliae editiones in Germania (anno 1492) et Francia (anno 1501) sequuntur.

Libri ordine chronologico digesti:

Quod Horatius ipse de dignitate et auctoritate artis suae sentiret, carmine tricesimo libri tertii carminum exposuit. Quae oda hoc loco exemplo etiam sit, quomodo Horatius a poetis lyricis Graecis profectus, ut poesis Latinae summam excoleret perfectionem, studuerit. Horatii vero carmen anno 1836 Alexander Sergii f. Puscinius linguae quae dicitur litterariae Russicae auctor maximus felicissime aemulatus est.

Hoc poema e versibus Asclepiadeis primis vel minoribus constat, qui versus est glyconeus cum duplici nucleo (xx -uu- -uu- u-):

 Exegi monumentum aere perennius 
 regalique situ pyramidum altius, 
 quod non imber edax, non aquilo impotens 
 possit diruere aut innumerabilis 
 annorum series et fuga temporum, 
 non omnis moriar multaque pars mei 
 vitabit Libitinam: usque ego postera 
 crescam laude recens, dum Capitolium 
 scandet cum tacita virgine pontifex. 
 dicar, qua violens obstrepit Aufidus 
 et qua pauper aquae Daunus agrestium 
 regnavit populorum, ex humili potens 
 princeps Aeolium carmen ad Italos 
 deduxisse modos. sume superbiam 
 quaesitam meritis et mihi Delphica 
 lauro cinge volens, Melpomene, comam.

Marcus Fabius Quintilianus Horatium praecipuum inter scriptores satirarum nominat (x.1.94), et lyricorum, inquit, idem Horatius fere solus legi dignus.  Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax (x.1.96).

Personae in dialogo Erasmi cuius titulus est Ciceronianus, sive de optimo dicendi genere dicunt Horatium summum poetam Latinum in genere lyrico (182), etiam Adulescens adamabam poetas omnes.  Verum simul atque sum Horatio factus familiarior, prae hoc omnes ceteri putere coeperunt alioqui per se mirabiles. (328)

Fridericus Nietzsche cum quemadmodum auctoribus antiquis obligatus sit exposuit, Usque ad hunc diem, scripsit, poeta nullus tam vehementer me quam Horatius delectavit inde a primo quod legeram carmine. Sunt autem, qui propter patrii sermonis egestatem, quod ille adeptus est, id ne velle quidem possint. Carmina enim verbis quasi tesselavit, quorum cuiusque sonus locus sensus et huc et illuc abundante virtute omnia illustrat, quorum copia atque multitudo quam maxime cohibita, vis significandi quam maxime aucta est. Haec omnia, inquam, vere Romana sunt et nobilissima quidem. Itaque ceteri prae Horatio poetae nimium esse populares videntur et ex affectu tantum loquaces.

In Satiris et Epistulis Horatius hexametro dactylico utitur, non, autem, eodem modo atque poetae epicae Latinae hoc versu utuntur.  Verbum finale potest unam tantum syllabam habere, ut hoc facit insanum:  multae tibi tum officient res (Sat. 1.2.97) vel parturient montes, nascetur ridiculus mus (Ars 139).  Multae et variae caesurae inter cola praebentur, non modo caesura mascula vel penthemimera (post hemiepes primum) sed etiam feminea (inter brevia tertii bicipis), modo Homerico.  Caesura metrica et punctuatio rhetorica saepe non cohaerent -- saepius quam apud Vergilium vel in carminibus epicis.  Syllaba brevis rarius potest ante caesuram stare et longa fieri, ut qui non defendit alio culpante, solutos... (Sat. 1.4.82:  syllaba finalis verbi defendit longa fit).

Primi 16 epodi distichis utuntur, vel iambicis vel dactylis;  metrum septimi decimi est trimeter iambicus (senarius) κατὰ στίχον.  Distichon primorum 10 carminum est trimeter iambicus et dimeter iambicus.  In carmine undecimo utitur Horatius trimetro iambico, tunc elegiambo, hoc est versus ex hemiepe et dimetro iambico factus.  Disticha carmina 12 ad 16 hexametrum dactylicum habent, cum tetrametro dactylico, iambelego (hoc est, dimeter iambicus et hemiepes), dimetro iambico, trimetro iambico.

Odi et Carmen Saeculare varia metra praebent, quorum paene omnia sunt aeolica. Stropha Alcaica saepius quam aliae formae apparuit, in 38 carminibus, et Stropha Sapphica in 25, et in Carmine Saeculari.  Apud poetas Graecos, basis aeolica unam aut duas syllabas ancipites continet;  Horatius autem hanc variationem supprimit.  Pausam fere semper in eodem loco in versu habet.  Poetae qui post Horatium scribunt easdem regulas sequuntur (quamquam Catullus versus aeolicos modo Graeco scripserat).

Stropha Alcaica apud Horatium, ergo, hoc est:

Schema est:  duo hendecasyllabi alcaici, ubi quinta syllaba, anceps apud Alcaeum ipsum, est longa, et pausa sequitur;  tunc dimeter iambicus et longum, et quinta syllabua, anceps in metro iambico, est longa;  tunc hemiepes et bacchius, vel versus aristophanicus dactylo auctus.

Stropha Sapphica quoque simplicius est apud Horatium quam apud poetas Graecos.  Hoc est schema:

vel tres hendecasyllabi sapphici, ubi quarta syllaba non est anceps sed longa, et pausa quintam syllabam sequitur, tunc versus adonius.

Aliae strophae versibus asclepiadeis dictis utuntur, qui sunt glyconei cum extensione interna.  Metrum primi carminis est asclepiadeus minor, hoc est glc:

Pausa vel caesura semper inter choriambos stat (ubi poetae Graeci quoque saepius pausam faciunt).  Idem metrum habemus in 3.30 (vide supra) et 4.8.  Etiamsi metrum non est stropha sed stichum, dicitur prima stropha asclepiadea.

Horatius stropham sapphicam maiorem dictam in 1.8 habet:  hoc est, versus aristophanicus et versus Sapphicus maior qui est hendecasyllabus sapphicus, choriambo auctus:

Asclepiadeus maior, vel gl2c, invenitur in tribus carminibus (1.11, 1.18, 4.10):

Pausa choriambos dividit.  Haec forma dicitur quinta stropha asclepiadea.

Aliae strophae e versibus asclepiadeis factae sunt:

Pluria carmina distichis utuntur similibus eis quae in epodis inveniuntur.  In carminibus 1.7 et 1.28 metrum est hexameter dactylicus et tetrameter dactylicus, ut in Ep. 12.  Carmen 4.7 habet hexametrum et hemiepes.  Carmen 2.18 habet dimetrum trochaicum catalecticum et trimetrum iambicum catalecticum;  est solum carmen Horatii quod colo trochaico utitur.  Et in carmen 1.4, metrum est versus archilochius et trimeter iambicus catalectus:

Versus archilochius est tetrameter dactylicus et versus ithyphallicus.

Carmen 3.12 metro ionico utitur.

Vir doctus Augustus Meineke observavit omnia carmina Horatii numerum versuum habere quod dividit quattuor.

Horatius numquam distichon elegiacum habet.

Horatius dicit se Lucilium in Sermonibus, Archilochum in Epodis, Sappho et Alcaeum in Carminibus sequi.  Non modo hi poetae verum etiam Catullus, Lucretius, Pindarus in Horatii operis videntur.

Aulus Persius Flaccus et Decimus Iunius Iuvenalis satiras post Horatium scripserunt.

Medio Aevo Archipoeta Horatium legit et secutus est.  Liber Decem Capitulorum a Marbodo Redonense scriptus decem carmina continet, similia satirarum Horatii.

Franciscus Petrarca epistulam ad Horatium, in metro asclepiadeo, scripsit (Fam. 24.10).

Iacobus Balde, Conradus Celtis, Matthias Casimirus Sarbievius, necnon multi alii poetae Renascentiae carmina Horatiana scripserunt.

Ioannes Pascoli saepissime de Horatio scripsit, in carminibus ut Fanum Vacunae, Cena in Caudiano Nervae, Sosii Fratres Bibliopoli;  verbis versubusque Horatii per totum opus utitur.




#Article 188: Quebecum (103 words)


Quebecum est provincia Canadae et patria nationis Quebecensium. Quebeci quasi 8'000'000 incolae sunt, teste Statisticis Canadiensibus anno 2011, id quod est 24 centesimae populi totius Canadiensis. Quebecum in orientali Canadae parte oritur, iuxta Sancti Laurentii flumen.

Lingua Francogallica sola lingua publica Quebeco constat, sic ut Quebecum principalis communitas Francophonica in America Septentrionali exstat. Sola provincia Canadiensis est in qua lingua Anglica publica non est; est alia, Novum Brunsvicum in qua duae sunt linguae publicae, quarum una est lingua Francogallica.

Caput provinciae est Urbs Quebeci, sicut urbs prima est Mons Regius.

Incolae Quebeci Latine Quebecenses appellantur.

Praesens minister primus huius provinciae est Franciscus Legault.




#Article 189: Roma (3551 words)


Roma est urbs in Latio ad Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus est hodiernae urbis, in septem collibus aedificata est. Urbs ipsa, quae est maxima Italiae, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiectis) fere ter et quadragies centena milia.

In regione Romana orta est Latina lingua, ex qua linguae Romanicae natae sunt; inter quas et lingua Italiana, quae Romae totaque in Italia praevalet et rei publicae Italiae lingua est. 

Roma caput mundi et urbs aeterna litteris saepe appellatur. Primus quem novimus Romam urbem aeternam dixisse fuit Tibullus poeta, qui scripsit: Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia. Atque Ovidius dixit Romanae spatium est urbis et orbis idem|Romanae [sc. genti] spatium est urbis et orbis idem. 

Intra urbem sita est Civitas Vaticana, quae est civitas sui iuris et sedes episcopi Romani, qui simul est papa, sive praesidium Ecclesiae Catholicae Romanae. Praeterea Roma sedes est Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui ordo iuris internationalis est, nec non sedes quorundam conciliorum Nationum Unitarum (FAO, IFAD, et WFP).

Romae plurima aedificia et musea maximi momenti sunt, quae ab magna viatorum multitudine visuntur. Urbs vetus, Basilica Vaticana, Civitasque Vaticana anno 1980 patrimonium totius mundi declaratae sunt.

Multae sunt sententiae et opiniones de origine nominis Romae.  Quarum in numero sunt hae:

Vide etiam indicem commentariorum de Roma antiqua.

Romam anno 753 a.C.n. die 21 Aprilis a Romulo cum Remo fratre conditam esse memoria proditur. Non solum de fabula, sed etiam de tempore urbis conditae varie disputatur. Post Romulum, sex reges Romam 244 annos rexisse dicuntur, initio gente Latina ac Sabina, tum Etrusca oriundi. Illorum septem nomina sunt haec: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus.

Rerum gestarum scriptores nostri temporis putant in collibus Romanis iam ante annum 753 a.C.n. nonnullos vicos fuisse et urbem conditam esse (forsitan saeculo septimo a.C.n), cum illi vici antiqui coniuncti essent. Sed iam antea (14000–10000 a.C.n.?) homines in regione habitavisse, ubi postea Roma orta est, ut inventa Palaeolithica et Neolithica demonstrant. Reliquiae autem insequentium temporum sedes antiquissimas obscurant.

Templa in monte Capitolino iam temporibus regum Iovi, Iunoni aliisque diis dicata sunt. Etiam templa Fortunae et Matris Matutae in hodierna Area sacra di Sant’Omobono ab illo tempore ducuntur. 
Tum etiam primum Forum Romanum cum Regia, Comitio et Lapide Nigro factum est, postquam Cloaca Maxima facta aquae ex valle in Tiberim deductae sunt. Sed Murus Servii Tulli, qui dicitur, quamquam nomen sexti regis commemorat, tempore rei publicae post Romam a Gallis anno 390 a.C.n. captam aedificatus est.

Tarquinio Superbo, ultimo rege, anno 509 a.C.n. urbe expulso urbani rem publicam instituerunt quae ab senatu et consulibus gerebatur citoque per Latium et reliquas Italicae paeninsulae regiones extendebatur; simul de diuturna inter patricios et plebeios controversia, quae civitatem in periculum adduxerat, ita decretum est, ut plebeiis duodecim tabulae ac plus potentiae concederentur. Saeculis tertio et secundo a.C.n. Carthaginiensibus profligatis (vide Bella Punica) per Mare Mediterraneum imperium populi Romani constitutum est: Magna Graecia Romana facta, Karthago et Corinthus anno 146 a.C.n. deletae, primae provinciae constitutae sunt (Sicilia, Corsica et Sardinia, Hispania, Macedonia, Achaia, Africa).

Regibus pulsis aedificia facta sunt, quae rei publicae usui erant sicut suggestus oratorum, qui ab anno 338 a.C.n. Rostra dictus est, Templum Saturni ad aerarium publicum asservandum destinatum et Aedes Castoris. A saeculo quarto exeunte in foro statuarum monumenta, quae civibus excelsis laudi essent, poni coepta sunt. Tertio saeculo in foro septentrionali macellum institutum est. A saeculo secundo primae basilicae (velut Basilica Aemilia) aedificatae sunt. Eodem tempore Tabularium factum est.

A saeculo secundo a.C.n. ineunte duae factiones nobilitatis de rerum potentia certaverunt, optimates, qui partes senatus sequebantur, et populares, qui populo Romano freti rerum potiri studebant. Eodem tempore multi agricolae aere alieno coacti fundis venditis Romam migraverunt, qua de re latifundia creverunt. Tiberius et Gaius Gracchus cum agros plebi dividere conati essent interfecti sunt. Propter bella continua legiones conscribebantur, quae magis imperatoribus quam rei publicae parebant. Numerus servorum in dies crescebat. 

His et aliis rebus pendentibus primo saeculo a.C.n. res publica bellis civilibus vexata est; primo Sulla cum Mario, deinde C. Iulius Caesar cum Pompeio Magno, denique Octavianus cum Marco Antonio de imperio certavit. Praeterea inter annos 73 et 71 a.C.n. Bellum Servile Spartaco duce partes Italiae devastavit. Caesar, qui Galliam sub potestatem Romanam redegerat, adversariis victis per breve tempus solus regnavit, sed Idibus Martiis anno 44 a.C.n. manu coniuratorum Bruto Cassioque auctoribus occisus est. Bello Actiaco (31 a.C.n.) pugnato atque Antonio terra marique victo, Octavianus solus imperium obtinuit, cumque multis honoribus decoratus tum praecipue Augustus a senatu appellatus est. Ita factum est, ut Augustus non nomine quidem, sed re primus imperator Romanorum fieret.

Caesar pro antiqua Curia Hostilia Curiam Iuliam fieri iussit, pro Basilica Sempronia Basilicam Iuliam et idem, cum Forum Romanum propter vulgi frequentiam iam nimis angustum videretur, Forum Iulium inchoavit. Hoc forum Augustus perfecit, Forumque Augustum adiunxit. Alii deinde alia fora aedificaverunt (vide Fora Imperatorum). Augustus vero gloriabatur se Romam marmoream reliquisse, quam latericiam acceppisset.

Augustum deinceps principes subsecuti sunt, cum Imperium Romanum magnam partem Europae (Hispaniam, Galliam, Helvetiam, Raetiam, Noricum, Pannoniam, Illyricum, Daciam), et nonnullas in orientem versas regiones teneret, inter quas Aegyptum, Libyam, ut provinciae saltem notissimae enumerentur. Hadrianus limitem in Britannia vallo exstruxit, ut Picti et Scoti imperio prohiberentur; Germani autem numquam profligati sunt, quare contra eos imperii fines flumina Rhenus et Danuvius coniuncta sunt limite Germano-Raetico. Regio triangularis inter haec duo flumina et limitem sita agri Decumates dicebantur. 

Illis temporibus urbs Roma iure caput mundi dicebatur. Urbi plus quam decena milia incolarum erant, aquaeductus abunde multis centenis balineorum aquas suppeditabant, numerosae viae urbem cum provinciis longinquis coniungebant, vigiles publici incolas ab incendiis iniuriaque tuebantur. Roma ab Augusti successoribus, etiamsi incendium urbis Nerone imperatore hoc tardavit, novis et magnificis aedificiis ornata est. 

Gente Flavia imperante (69–96) inter alia Amphitheatrum Flavium et pars Fororum Imperatorum aedificata sunt. Ultimum forum saeculo secundo ineunte a Traiano imperatore perfectum est. Quo regnante imperium Romanum ad maximam terrarum magnitudinem accessit. Magnificae thermae cum ab ipso (vide Thermae Traiani) tum a successoribus factae sunt (Thermae Antoninianae, Thermae Diocletiani), quae etiam bibliothecas palaestrasque comprehenderunt. Maxima basilicarum Constantino imperatore Constantiniana perfecta est. Praeterea saeculo tertio Muri Aureliani exstructi sunt, quoniam urbs iam pridem extra Murum Servii Tullii creverat.

Initio antiquitatis posterioris Roma maximum incolarum numerum habuisse videtur; plerique ad quinquies decies centena milia incolarum fuisse coniciunt. Paulo post urbs pondus in rebus politicis perdidit, quod imperatores aliis in locis (velut Ravennae, Constantinopoli, Mediolani, Augustae Treverorum, Thessalonicae, Spalati) sedem regni habuerunt. Simul post Edictum Mediolanense (313) et imprimis Edictum Thessalonicense (380) ex urbe multarum religionum paulatim urbs Christiana facta est; post basilicas papales quae iam a Constantino Magno imperatore aedificatae sunt, (Basilica Vaticana, Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, Basilica Sanctae Mariae Maioris, Basilica Sancti Pauli extra muros) multaeque aliae ecclesiae ac monasteria exstructa sunt. 

Quamquam ingens Murorum Aurelianorum opus ad urbem protegendam exstructum erat, Roma tamen anno 410 ab Alarico, rege Visigothorum capta, et anno 455 a Vandalis despoliata est. Die 22 Augusti 476, Romulo Augustulo ultimo imperatore ab Odoacre dimisso, Imperium Romanum Occidentale esse desiit. Deinde Roma ad regnum Odoacris accessit; quo autem interfecto in dicionem Ostrogothorum transiit.

Quae cum ita essent, aedificia, thermae, aquaeductus etiam Ostrogothis regnantibus conservata sunt, ut Procopius refert. Circiter annum 530 urbi prope centum milia incolarum fuerunt. Cum autem Iustinianus imperator Bello Gothico (535–554) Italiam recuperari regnumque Ostrogothorum excidi iussisset, omnes fere aquaeductus deleti (537), ordo senatorius, qui patrimonium antiquitatis conservaverat, exstinctus, vita urbana paene finita est, ut urbs vix excidium effugeret. Ostrogothi quamquam anno 546 rege Totila Romam anno 539 a Belisario imperatore Imperii Romani Orientalis expugnatam iterum ceperunt, postremo a Romanis tamen victi sunt. Ab anno 554, Roma publice iterum ad Imperium Romanum Orientale pertinebat; anno 608 ante Rostra in Foro Romano Columna Phocae, ultimum monumentum antiquitatis, erecta est. Re vera autem papae magis magisque disciplinam institutaque rei publicae servaverunt.

Iam Tibullus poeta pro Roma epitheton urbis aeternae invenerat; Vergilius poeta in Aeneide, quae mox in scholis legebatur et Romanae gentis poema epicum maximi momenti habetur, Iovem praedicentem facit Romam aeternam fore. Etiam Livius pluries verbo aeterno utitur: in aeternum urbe condita (4,4,4), beatam urbem Romanam et invictam et aeternam (5,7,10), urbem . . . in aeternam conditam (28,28,11).

Etiam saeculo quarto quidam scriptores Romam aeternam laudant: Ammianus Marcellinus (fere 333–post 391) affirmat Romam aeternam esse, quod virtus et fortuna in urbe condenda foedus pacis pepigissent, ut urbs post hominum memoriam permaneret. Aurelius Prudentius Clemens (348–post 405) Romam Christianam perfectionem Romae Caesarum esse dixit; Imperium Romanum populos consociasse paceque Romana religioni Christianae viam parasse.

Medio aevo ineunte urbs a Langobardis, Saracenis, Normannis obsessa, capta, spoliata est, ut maxima urbis pars destituta et vix Tiberis ripae habitatae essent. Intra muros antiquos domus habitatae cum ruinis, pratis, vineis miscebantur. Numerus incolarum usque ad annum 700 ad 50thinsp;000 minutus est, anno 1000 fere 35thinsp;000 incolarum in urbe habitavisse putantur, anno 1377 inter 15thinsp;000 et 20thinsp;000.

Postquam Langobardi Italiam invaserunt, Roma nomine pars Imperii Romani (Orientalis) remansit, re vera autem papae aequilibrium inter Byzantinos, Francos et Langobardos tenere studuerunt. Anno 729 Liutprandus rex Langobardorum Ecclesiae Catholicae Sutrium, oppidum in Latio septentrionali situm, donavit, quo temporalis ecclesiae potestas initium fecit. Anno 756 Pippinus III, postquam Langobardos devicit, papae iurisdictionem temporalem Ducatus Romani et totius Exarchatus Ravennae tradidit, ex quo Status Pontificius progressus est. Ex tunc per totum Medium aevum tres potestates de urbe regenda certaverunt: papatus, nobilitas Romana (una cum ducibus militaribus, iudicibus, senatu, populo) et reges Francici sive postea imperatores. Die 25 Decembris anno 800 in festo Nativitatis Iesu Carolus Magnus Romae a Leone III papa imperator Imperii Romani coronatus est. 

Anno 846 Saraceni a Sicilia venientes, etsi ab ipsa urbe prohibiti sunt, tamen Ostiam, portum Romae, vicos in dextra Tiberis ripa sitos et basilicas Vaticanam et Sancti Pauli extra muros vastaverunt. Carolingorum potestate collapsa Roma anarchiae obiecta est: gentes nobiles contra papam, imperatores et inter se pugnabant. Ipse papatus ludibrium nobilitatis factus est, quod historiae Theodorae et filiae eius Marotiae necnon Crescentii minoris demonstrant, illae concubinae et matres plurium paparum, hic potens dominus feudalis, qui contra imperatores Ottones II et III pugnavit.

Res pessimi exempli huius temporis papatum, ut se ipsum restitueretur, impulerunt; electio papalis cardinalibus reservata, renovatio ordinis clericorum temptata est. Cum autem propugnator renovationis, Hildebrandus monachus, nomine Gregorii VII papa factus est, acris controversia de investitura inter hunc et Henricum IV imperatorem orta est. Tum Roma a Normannis Roberto Guiscardo duce, qui papae in Castello Sancti Angeli obsesso auxilio venit, spoliata et incendio deleta est. 

Hoc tempore urbs libere a senatore sive patricio administrata est. Saeculo duodecimo haec administratio sicut et in aliis urbibus Italicis in commune profecta est. Quae nova civitatis moderandae ratio familias, quae negotiatione ac mercatura divites factae sunt, potentiae participes fecit. Romae controversia de potentia inter papatum et commune acerrime arsit, cum Arnaldus Brixiensis monachus communem sustinere coepit et papa Eugenius III exsul factus est. Eugenio mortuo successor Hadrianus IV potestatem recuperavit, Arnaldus comprehensus et morte punitus est. Innocentio III regnante papatus summum fastigium adeptus est; papa senatum dissolvit et uno senatore permutavit, qui ei subiectus erat.

Anno 1266 Carolus I Andegavensis Senator declaratus est, qui cum exercitu in meridiem processit, ut iussu papae gentem Stauficam devinceret. Carolus Studium Urbis, primam Romae universitatem, condidit. Illo tempore, cum cardinales Viterbii congregati in papa eligendo non convenerunt, cives irati eos in aedificio incluserunt, quod tecto nudaverunt, dum papa eligeretur: Ita conclave ortum est. Urbs autem rixis gentium nobilium quassata est: Hannibaldi, Gaetani, Columnenses, Ursinenses, Conti in castris suis super aedficia antiqua erectis se muniebant et inter se pugnabant, ut papatum dominarentur.

Bonifacius VIII (natus gente Gaetana) annum 1300 primum annum sanctum promulgavit, quo plurimi peregrini Romam adducti sunt. Strenue dominationem papae in rebus et spiritalibus et temporalibus defendit (vide: Doctrina de duplici in ecclesia gladio), frustra tamen: Philippus IV rex Francorum eum Anagniae comprehendi iussit, quod papae causa mortis fuit. Successor eius cum rege Francorum stetit, et aulam papalem Avenniomen transtulit (1309–1377). Papa absente, urbs neglecta est, donec Nicolaus Laurentii, homo plebeius, rerum potitus est, qui amator Romae antiquae renascentiam imperii Romanae desiderabat; populus autem correctiones et emendationes eius reiciens, eum eiecit. Aegidio Albornotio cardinale adiutore revertit, sed mox a populo necatus est. Albornotius tandem urbem, quae anno 1377 iterum sedes papae facta est, in potestatem papalem redegit. Reditu papae magnum schisma occidentale (1377-1418) excitatum est, quo ecclesia per quadraginta annos concutiebatur. Anno 1418, Concilium Constantiense schismatis finem fecit et Martinum V papam elegit. Quo regnante Romae saeculum coepit pacis.

Papae, qui usque ad saeculum decimum sextum iniens rexerunt (a Nicolao V, qui Bibliothecam Vaticanam condidit, ad Pium II, humanistam et virum eruditum, a Sixto IV, papa bello strenuo ad Alexandrum VI, corruptis moribus et nepotistam effrenatum, a Iulio II, milite et patrono, ad Leonem X) omnes conisi sunt, ut urbs aeterna pulchrior fieret, gentes suae divitiis ac potestate crescerent, artes florerent. Illa aetate non iam Florentia, sed Roma domicilium renascentiae litterarum ac artium erat. Opera magnifica sicut Basilica Vaticana (loco antiquae erecta), Sacellum Sixtinum et Pons Sixti (primus pons post antiquitatem in Tiberim factus, quamvis in fundamentis Romanis) creata sunt. Optimi illius aetatis artifices ad haec opera conficienda mercede conducti sunt, inter quos Michael Angelus Bonarotius, Petrus Perusinus, Raphael Sanctius Urbinas, Dominicus Girlandaeus, Lucas Signorelli, Alexander Botticelli et Cosimus Rosselli. Roma fastigium splendoris attigit Iulio II (1503–1513) et successoribus Leone X Clemente VII regnantibus, quorum uterque gente Medicaea natus est. 

Paparum clericorumque vitae ratio, simonia et venditio litterarum indulgentialium, quibus opes ad Basilicam Vaticanam aedificandam colligerentur, multis hominibus piis odio erant et inter causas principales numerantur, quare anno 1517 in Germania Reformatio orta est. Novi motus, quos Hieronymus Savonarola incitavit, quasi primi rerum futurarum monitus erant. Die 31 Decembris, 1494 Roma ab exercitu Caroli VIII regis Franciae expugnata, sed mox iterum liberata est. 

Commutatio autem fortunae incidit, cum die 6 Maii 1527 milites imperatoris Caroli V urbem ingressi sunt et vastaverunt; hunc casum historici Italici il sacco di Roma appellant, id est Latine direptionem Romae. Landsknecti, quorum maxima pars Protestantes erant, iam diu nulla stipendia acceperant; cupiditate effrenati et partim odio ecclesiae Romanae commoti urbem spoliaverunt, ut fere 90 partes artificiorum direptae et 20 000, ut putatur, pristinorum 55 000 incolarum interfecti aut morbis consumpti sint. Cum Papa Clemens VII in Castello Sancti Angeli oppugnatus die 7 Iunii 1527 denique se dedisset, urbs vastata et ad paupertatem redacta, Renascentia Romae finita erat.

Post Romam direptam, mores urbani mutati sunt: Clementis VII papae successor Paulus III Farnesius anno 1545 Concilium Tridentinum indixit, cuius consiliis ad effectum adducendis Reformatio Catholica sive Contrareformatio, quae dicitur, profecta est. Artes, antea sublimes et antiquis aemulae, nunc magis religioni docendae serviverunt, et hominibus simplicibus facilius erant tcomprehensibiles. Ipsum Michaelem Angelum Clemens VII anno 1534 ultimum iudicium in Sacello Sixtino depingere iussit (confectum 1536–1541, Paulo III regnante), quo omnes horrorem direptionis Romae memorantes ad conversionem morum suorum vocati sunt.

Postquam ecclesia iterum confirmata est, Roma novis monumentis, quibus papatus restitutus celebrabatur, et permultis ecclesiis ornata est. Familiae nobiles (Barbarini, Pamphili, Chisii, Rospigliosi, Altieri, Odescalchi) a papis ex iis oriundis adiutae palatia sua baroca aedificaverunt. Longae viae per vicos antiquos directos saepe aspectus obeliscorum vel aliorum monumentorum praebent. Fora fontibus sive fontanis instructa sunt. Quod barocus aspectus ad hunc diem paene immutatus asservatus est, urbs una cum civitate Vaticana in indicem UNESCO Mundi Hereditatis relata est.

Aevo Illuminationis papae studiis archaeologicis faverunt et vitam hominum meliorem reddiderunt. Tamen potentia papatus paulatim minuta est et finis dominatus saecularis appropinquare videbatur: Anno 1773 Clemens XIV a potentibus saecularibus Iesuitas opprimere coactus est. Annis ab 1798 ad 1800 Prima Res Publica Romana militibus Francogallicis adiuvantibus constituta est. Status papalis mense Iunio 1800 restitutus, sed mox Napoleone I regnante, provincia imperii Francici facta est, quae primo Département du Tibre (1808–10) et postea Département Rome (1810–14) appellata est. Napoleone autem dimisso, status ecclesiasticus Consilio Vindobonensi anno 1814 iterum restitutus est.

Anno 1849, Secunda Res publica Romana, quam inter alios Iosephus Mazzini et Iosephus Garibaldi sustentaverunt, orta, mox autem opressa est. Anno 1861, postquam tota fere Italia a potentiis exteris liberata est, Roma caput novae civitatis declarata est, quamquam adhuc in dicione papae erat, qui a Napoleone III rege Franciae protectus est propter principium monarchicum, quod ut custodiendum esset a Consilio Vindobonensi constitutum est. Cum anno 1870 propter Bellum Germano-Francicum copiae Francicae abductae essent, manus Italianae Romam per Portam Piam ingressi sunt (vide: Expugnatio Romae). Anno 1871 Roma (post Augustam Taurinorum et Florentiam) caput Italiae facta est. Clarum unitatis et regni Italiae signum monumentum nationale factum est nomine Monumentum Victorii Emmanuelis II (Monumento Vittorio Emanuele II sive Vittoriano) (regi homonymo dedicato) in septentrionali Capitolii clivo aedificatum, quod anno 1911 inauguratum est. Papae et civitas Italiana per multos annos hostiliter se gerebant, papae se captivos in Vaticano dixerunt.

Paulo post primum bellum mundanum motus politicus Fascismi in Italia exarsit. Anno 1922 Benitus Mussolini iter Romam, quod dicitur, fecit, novum Imperium Italianum declaravit, alias partes suppressit, cum Germania Nazistica foedus iniit. Mussolini magnas urbis partes destrui iussit, ut viae latae et fora magnifica ad renascentiam imperii Romani celebrandam aedificarentur. Numerus incolarum celeriter super 1thinsp;000thinsp;000 ascendit. Anno 1929 Romae minima mundi civitas sui iuris, Civitas Vaticana nata est, cum die 11 Februarii Lateranensia pacta a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et Benito Mussolini subscripta sunt, quibus mutua inter Italiam et Sanctam Sedem recognitio data est. 

Secundo bello mundano Romae maxima ex parte temperatum est. Tamen die 18 Iulii 1943, cum Basilica Sancti Laurentii extra muros et vici vicini bombis Anglo-Americanis deleti sunt, plus quam 3000 incolarum necati et 11thinsp;000 vulnerati sunt. Mussolini delapso urbs a copiis Germanis occupata et urbs libera declarata, die 4 Iunii 1944 demum liberata est.

Post secundum bellum mundanum, Roma celeriter crevit; sic dictum miraculum oeconomicum Italianum Romam fecit urbem iucundam, quae etiam multis pelliculis (sicut La dolce vita) scaenam praebuit. Post annum 1990, cum urbs plus quam 2.8 milliones incolarum nancta est, numerus incolarum decrescere coepit, quod multi extra urbem vivere malebant. Magna aedifica extra urbem historicam erecta sunt, ut puta in vico E.U.R., qui, iam anno 1938 a duce Mussolini inchoatus, post secundum bellum mundanum perfectus est. Quod reliquiae antiquitatis non solum multis locis visibiles sunt, sed praesertim paene ubique in aedificiis et sub solo exstant, quaevis mutatio sive adaptatio (renovatio aedificiorum, aedificatio novarum viarum et ferriviae subterraneae) difficilis est. 

Maiores autem difficultates quam nucleus historicus suburbia saepe turpia praebent, in quibus multa scelera committuntur. Ibi post secundum bellum mundanum saepe aedificia sine auctoritate et paene nullo ordine erecta sunt. Cum vetere in urbe tot ecclesiae sint, ut conservari vix possent, in suburbiis non raro desunt. Praeterea urbi, quae olim omnibus incolis thermas vel balnearia praebebat, hodie thermae paene non sunt.

Magnus numerus hominum, qui ex toto orbe terrarum confluunt, ut reliquias antiquitatis aut sepulcra apostolorum visant, plurimis incolis laborem et victus praebent.

Roma medio in Latio prope mare Tyrrhenum ad Tiberim flumen iacet, plus minusve 37 metra supra maris aequor. Tiberis pluribus flexionibus per urbem in meridiem versus fluit. In urbe septentrionali Anien se Tiberi coniungit. Vicina regio Italiane Campagna Romana vel brevius Campagna vocatur; planities est, quae se a Tiberi usque ad Circeum extendit. A Roma in orientem versus Aprutium est, in boreo-orientem versus sunt montes Sabini, in meridiem montes Albani.

Prior provincia Romana, nunc Urbs metropolitana Romae capitis appellata, in septentrionibus finitima est provinciis Viterbiensi et Reatinae, in oriente Aquilanae in Aprutio regione, et in meridie provinciis Frusinati et Latinensi.

Maxima urbis pars in sinistra Tiberis ripa iacet.

Commune Romanum, sive Roma Capitale ('Roma capitalis'), ut nunc publice vocatur, in tres categorias divisum est: administrativam, urbanisticam, historicam (vel toponomasticam).

Ratione administrativa Roma anno 1972 in viginti circoscrizioni (circumscriptiones) divisa est, quae numeris Latinis ab I ad XX numerantus (indicem pristinorum circumsriptionum invenies in ). Anno 1992 circumscriptio XIV a Roma separata et commune autonomum nomine Flumen Micinum factum est. Postea, anno 2001, circumscriptiones municipia facta sunt, numeris immutatis. Anno 2013 ordo municipiorum mutatus est, ut fierent quindecim municipia.

Mense Iulio anni 1977 tota Roma divisa est in zonas sub aspectu urbano similes; quae zonae urbanisticae vocatae sunt. Municipia hodierna divisa sunt in 155 zonas urbanisticas.

Subdivisio toponomastica e 116 regionibus constat, qui iterum dividuntur, ut sequitur:

Tres stationes meteorologicae Romae sunt: statio Roma media, statio Roma - Mons Marius, statio Roma Urbs.
Clima Romae est mediterraneum, aestates calidae et aridae sunt, hiemes humidae, aere plerumque temperato, raro tamen ningit, exempli gratia annis 1929 et 1985.

Fasciculus:Arc de titus frontal.jpg|200px|thumb|

Numerus incolarum sequentis indicis usque ad annum 1858 aestimatio est, annis 1871-2001 census cuiusvis anni, anno 2005 ratio Instituti nationalis statisticae (ISTAT).

(*) Magnum schisma occidentale 1309–1376, pestis 1348/1350
(**) direptio Romana 1527 (ab exercitu vel Landsknectis Caroli V facta)

Post secundum bellum mundanum Romae cinematographia florebat et pelliculae in Cinecittà creatae toto orbe magnum exitum habuerunt, exempli gratia: La dolce vita, Quo vadis, Ben Hur, etc.

Romae adhuc hodie est praeclarorum diariorum (ut La Repubblica et Il Tempo) sedes.

De hominibus antiquae Romae vide 

Praeterea haec regiones antiquae sunt:

Romae multa diaria edita sunt, exempli gratia Res Publica, Il tempo, Unitas, Nuntius, Observator Romanus, etc. Romae est sedes Organizationis Alimentariae et Agriculturalis (OAA) Consociationis Nationum .

Romae sunt tres Ferriviae subterraneae, A, B et C. Novae viae, quae C et D appellantur, modo aedificantur. Ferrivia a societate publica Metropolitana di Roma administratur.

Praesens praefectus urbis est a die 20 Iunii 2016 Virginia Raggi (Motus V stellarum). Antea urbis praefecti fuerunt: Ignatius Marino (2013-2015), Franciscus Rutelli (1993–2001), Gualterus Veltroni (2001–2008), Ioannes Alemanno (2008–2013) (Populus Libertatis). Vide etiam .




#Article 190: Reges Romani (112 words)


Septem Reges Romani fuerunt primi duces qui primi urbem Romam et agros regnabant. Secundum Varronem, eruditum antiquum Romanum, urbem anno 753 a.C.n. Romulus, rex primus, condidit. Regnum inde agebat usque ad annum 510 a.C.n., cum ultimus rex, L. Tarquinius Superbus, expulsus est, ut inciperet Res Publica Romana.

Fere putati sunt, aut omnino aut ex parte, esse fabulosi.
 
In mythologia Romana, fama est, cum Achaei bellum in Troiam gessissent, virum Troianum Aeneam iter per totum Mare Internum ad Italiam, ubi Lavinium conditurus esset, navigasse. Filius eius Iulus deinceps Albam Longam condidit. Ex stirpe Albana regali, venerunt gemini Romulus et Remus, qui ipsi tandem Romam anno 753 a.C.n. condiderunt.

Omnes anni sunt secundum Varronem.




#Article 191: Interrete (131 words)


Interrete (-is, n) vel
internexus (-ūs, m) vel rete informaticum (-is, n) est ratio reticulorum computatralium inter sese per mundum totum conectorum, quae serie protocollorum interretialium ad communicandum inter retia machinasque utitur. Quod opus reticulatum operum reticulatorum in retibus privatis, vulgatis, academicis, negotialibus, publicisque spatii a minimis locis ad omnem orbem terrarum consistit, rebus vicissim per multa technologiarum communicationis electricitate, aere, et luce effectarum genera interconectis. Interrete vastam fontium ministeriorumque informationis varietatem fert, sicut documenta per hypertextum atque adhibitiones telae totius terrae coniuncta, cum litteris electronicis, telephonia, et tabulariis informaticis communicatis. 

Data trans interrete, fasciculis permutandis (Anglice ), moventur, ut qualibet via a fonte ad ultimam metam iter faciant.

Civitates plures varias leges de interreti habent.

Nonnulla periodica Latina in interreti eduntur.

Civitates Foederatae Advanced Research Projects Agency anno 1958 creavit.




#Article 192: Religio (125 words)


Religio  sive res divinae (-rum, f.pl.) est ordinata systematum opinionum, systematum culturae, cosmotheoriarumque congeries, quae humanitatem cum rebus sacris et aliquando moralitate coniungit. Multis religionibus sunt mythologia, symbola, usus antiqui, et historiae sacrae quae significationem vitae dant vel originem mundi, originem vitae vel universi explicant. Ex notionibus cosmi et naturae humanae, religiones moralitatem, ethicas, leges religiosas, et modos vivendi antepositos deducere solent. Secundum nonnullas aestimationes, exstant in mundo hodierno circa 4200 religionum.

Theologia est scientia quae deos investigat. Religio autem ipsa modum scientiae non sequitur, et a scientia permaxime distincta est, quod nos requirit conclusiones comprobare quae in experimentis verificari non possunt. Qui deos non exsistere putent, et religionis fidem negent athei appellantur.

In lingua Latina classica, vocabulum religio pro legibus, terminationibus, rebusque interdictis stat.




#Article 193: Religio Romana (228 words)


Religio Romana mutabatur. Temporibus antiquioribus Romani et Lares et penates aliosque deos sive deas et numina necnon maiores suos colebant. Deinde multa mutuaverunt ab Etruscis et Graecis, praecipue quae ad cultum mythologiam attinebant. Subditorum quoque populorum deos et deas moniti vel responsis oraculorum vel libris Sibyllinis Romam traduxerunt. Ergo et familia deorum brevi aucta est et dei ipsi Romanorum simillimi Graecis facti sunt. 

Specimen religionis Romanorum erat timor quidam, quae nobis nonnumquam superstitiosus esse videatur, ne religionem neglegerent neve deos laederent. Quod mirandum non est, quia fundamentum religionis Romanorum non aliqui libri sacri erant, sed - quem putabant - traditus mos maiorum. Ita omnis calamitatis, omnis cladis causam repertam esse putabant, si illud quod aliquo sacrilegio laesum erat numen reppererant. Veterrima carmina ne illis quidem sacerdotibus, quibus diebus festis cantanda erant, ad intellegendum aperta erant.

Religio Iovialis est nomen cultús quem tam privatim quam publice Romani reddebant caelitibus et quae ab originibus colebatur a populo Romano Quiritum.

Haec Religio Iovialis vere Romana originem suam trahit a temporibus indoeuropaeis, et multas similitudines habet cum religione Vedica et Induica nunc semper in India culta.

Religio Iovialis ex auctoritate publica abolita est sub regno Imperatoris christiani Theodosii eiusque templa deleta sunt.

Multi religionem Iovialem nunc temporis Paganismum sive Religionem Paganam erronee vocant.

Religio Iovialis, cursu temporum, ita ut religio Induica, mutationes habuit quasi parallelas.

Dividi potest inter:

Dei Romanorum Graecorumque erant:




#Article 194: Religio Christiana (616 words)


Religio Christiana, sive Christianismus vel Christianitas (ex Graeco Xριστός 'unctus'), est religio monotheistica, deducta ex vita doctrinaque Iesu Nazareni ut in Novo Testamento oblatae sunt. Christianitas in tribus ramis maioribus consistit: Catholicismo, Orthodoxia Orientali (quae se a Catholicismo in Schismate Orientali–Occidentali anno 1054 separavit), et Protestantismo (qui per Reformationem saeculi sexti decimi orsus est).

Christifideles, Christiani usitate appellati, credunt Iesum esse Messiam in Bibliis Hebraicis praedictum, partibus scripturae quae Christianitati Iudaismoque communes sunt, quas Christiani Vetus Testamentum nominant. Fons theologiae Christianae in primis Christianorum sententiis oecumenicis invenitur, quae postulationes ab adsectatoribus fidei Christianae plerumque acceptas comprehendunt. Hae fidei professiones dicunt Iesum crucifixum passum sepultumque fuisse, subrexisse ex morte, et omnes quoque qui in eum in remissionem peccatorum (salvationem) credant etiam subrecturos esse. Praeterea contendunt Iesum corporeum in caelum ascendisse, ubi cum Deo Patre regnare. Plurimae denominationes monent Iesum iterum venturum esse ut omnes homines, vivos mortuosque, iudicet et suis adsectatoribus vitam aeternam concessurum esse. Habetur ipse exemplar integris vitae, ambo revelator naturaeque incarnatio Dei. Christiani nuntium Iesu Christi nominant evangelium (Graece: ευαγγέλιον, 'nuntius bonus'); unde primas eius ministerii memorias scriptas hodieque exstantes appellant evangelia.

Omnes Christiani agnoscunt verba et gesta Iesu Christi revelationem esse per excellentiam, sed etiam acta quae fecit Deus ante Incarnationem simili modo creduntur. Pro regula generali, Christiani profitentur revelationem publicam terminasse cum morte novissimi apostoli.

Omnes Christiani accipiunt Scripturas Sacras tamquam revelationem Dei, sed variationes sunt in modo interpretandarum scripturarum, et in canone veteris testamenti.

Variis in gradibus, Christiani agnoscunt auctoritatem Sacrae Traditionis, id est, quod semper, ubique, in omni loco et ab omnibus est creditum. Symbola Christiana, praesertim Symbolum Nicaenum coluntur ut expressiones orthodoxae fidei. 

Plerique Christiani recipiunt etiam auctoritatem Sacri Magisterii, quod ex Dei voluntate et institutione in ecclesia esse profitentur. Catholici christifideles credere tenentur omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel de moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur.

Quamvis Christus orans ad Patrem pro discipulis suis dixerit Rogo pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus quia tu me misisti (Ioannes 17:21), hodie Christiani sunt divisi varias in partes. Ecclesiae Catholica et Orthodoxae dicunt se a primis diebus idem esse ad dogma, et unitae fuerunt per totum millennium primum, una ecclesia Christianorum quasi omnibus nota. Hae ecclesiae, cum Ecclesia Anglicana, aiunt se esse apostolicas, et volunt monstrare continuitatem cum apostolis tam in doctrina quam in munere episcopali. Ideo, Ecclesia Catholica apostolum Petrum confitetur esse primum papam, a Christo pastorem totius gregis constitutum.

Iam in primis quidem saeculis, variae adstabant sectae quae dissentiebant quoad dogma, sicut Gnostici et Ariani. Quae hereses sanctorum et ecclesiae doctorum opera compressae sunt.

Anno 1054, distinctiones quae iampridem inter ecclesias occidentalem orientalemque exsistebant mutuam excommunicationem inter Romanum Pontificem et Patriarcham Constantinopolitanum moverunt. Ideo ecclesia occidentalis et ecclesiae orientales, orthodoxae vocatae, mutuo separatae sunt et separatae ad hoc usque tempus sicut disiunctae ecclesiae manent. Catholica vero ecclesia orientales seiunctos censet schismaticos et gravi ecclesiali vitio laborantes.

In Occidente vero, saeculo sexto decimo ineunte, Martinus Lutherus, monachus Augustinorum, ad reformationem ecclesiae se vocari sensit, quum opinatus esset veram Christi doctrinam ab Ecclesia Catholica esse derelictam. A Leone X Pontifice Maximo excommunicatus, novam condidit religionem, dein Lutheranam appellatam. Ex qua autem rebellione orta est non solum communitas Lutherana, sed, post eam, plurimae alterae communitates, nunc varia decem milia, quae communiter Protestantes vocantur.

Hodie nonnulli Christiani quaerunt novam unitatem per viam oecumenismi, sed divisiones adhuc manent.

Itaque tres praecipuae divisiones Christianorum sunt: Ecclesia Catholica Romana, Ecclesiae Orthodoxae, et Protestantes. Ecclesia Anglicana se mediam viam inter Ecclesiam Catholicam et Protestantes ducit.




#Article 195: Monotheismus (623 words)


Monotheismus vel religio monetheistica (ex Graeco μονος 'unus' + θεος 'deus') est quaelibet nonnullarum religionum sive doctrinarum philosophicarum unum deum in theologia noscentium et agnoscentium. 

Ita discernuntur de doctrina religionum a polytheismo, qui multos deos noscens eos veneratur. Religiones plures deos habentes, sed unum ex iis (deum maximum) venerantur, monolatria nominantur. Monotheismus Iudaicus secundum opinionem exegeticam praesentem ex monolatria progressus est.

Notio monotheismi a notione dei in religionibus Abrahamicis regnari solet, sicut Iudaismus, Christianitas, Islam, et Druz, Platonica dei notione ut docuit Pseudo-Dionysius Areopagitus, et Advaita, Dvaita, et Vishishtadvaita philosophiis Hinduismi, quamquam eae philosophiae existentiam concedunt permultorum numinum divorum, non exclusis deis minus potentibus, sicut devis. Sikhismus autem est religio Indica monotheistica, ex contrariis scholis Hinduismi et aliarum religionum Indicarum.

Clarissimae religiones monotheisticae sunt

Adsunt diversae aspectus monotheismi:

In quibus sequuntur nota specialia de Iudaica, Christiana, Mohammedanica religionum monstrantur.

Religiones monotheisticae agnoscent unum solum deum. Personalis est et individualis, qui transcendens cogitatus est. Universa creavit et capax agendi in rebus orbe terrarum gestis est.
Scit omnia, potest omnia, adest ubique, natura habet, quam homines positiva aestimant, tamen forma absoluta: iustitia infallibilis, caritatem, et benignitatem amplectans.

Denominationes adscribtae sunt masculinae, exempli gratia dominus, pater.

Interdicta sunt simulacra dei, cum adest periculum hominem res a manu propria facta adorare (idololatria). Nam consequitur, hominem naturam propriam ad simulacrum attribuere et tunc isto deo subigendus esse, ut naturam proiectam recuperet. Ergo se temperat libertatis, nonque potest sine deitate vivere. Monotheismus distinguit de aliis, quia homo non adorat opus ipse factum, sed deum invisibilem.

Fideles oratione cum deo comunicare possunt. Exsistunt ritus, textus praeparatae, sed etiam orationes individuales, quae fidelis dicit.

Secundum monotheismi doctrinam, homo corpore physico et animo (anima) compositus est. Christiana religio animum animamque iterum discernit. Animo sunt ratio et sensus, et animus corpusque humanum Iesu Christo accepto connexum. Animus vel anima corpore altius existimatur, quia est immortalis et post mortem vivit. 

Notio immortalis animi humani ex Graecia venit, et sero in Iudaicam religionem introducta est. Cum ex Graeco cogitatione de anima immortale etiam ea de inferno et caelo acceptum, quaestio ponebatur, quomodo unus et bonus deus in creatione peccatum ac infernum admitti poterat. Responsum generaliter datum loquitur de libertate voluntatis humanae.

Secundum monotheisticarum religionum doctrinam, omnis homo unicam vitam gerit. Notiones lineariae hic sunt principia, cum reincarnatione homo iterum et iterum nascitur.

Notione monotheistica, mundus per dei creationem coepit; vide creatio ex nihilo, in ultimo iudicio finientem. Mundus a deo creatus modo quodam habet partem divinae naturae.

Deus se ipse revelat per prophetas.

Adsunt sanctae scripturae, quae valent dei verbum et ita habent locum magnum.

Religiones monotheisticae sunt religio Iudaica, religio Mohammedanica, religio Christiana, et recentioris generis Baha‘i.

Iudaei et Mohammedani interdum quaerunt, si Christianismus sit religio monotheistica. Asseverant trinitatem (Pater, Filius, Spiritus Sanctus) tritheismum esse, id est fides in tres deitates. In filio insuper Christiani adorarent Iesum deum et hominem, quia ambo sit, sine humano peccato originali.

Una ex multis rationibus putat monotheismum primo memorationem factum, cum pharao Aegyptiorum rex Echnaton (Amenophis IV) Aton unicum deum sanxerit. Manet autem obscurum, si ille Echnaton existentiam aliorum deorum negavit vel Atoni venerationem tantum particularem dare voluit.

Generaliter assumitur iudaicam religionem doctrinam monotheisticam solum saeculo V a.C.n. evolvisse, graeca opinione commota, cum deum JHWH deum gentis propriae (iuxta deis alterum gentium) comprehenserit. Haec autem obloquitur conscientiae hodiernarum religionum Iudaicae, Christiane, Mohammedanae, secundum quas iam Abraham patriarcham auctorem generis Iudaici circa annum 1800 a.C.n. monotheistam fuisse dicitur.

Non est facillimum discrimen monotheismi et polytheismi. Fautores religionum polytheisticarum saepe sunt de facto monotheisti, quia adorant unum deum ex caelo deorum. Hic casus henotheismus appellatur. 

Thesis de monotheismo originali deficit de demonstratione. Non sunt omnes religiones continentes fidem in naturam altissimam; multis in religionibus Africae non solum carens cultus, sed etiam collatio testimoniorum historicorum monstrant, missionarios dei altissimi cultum condidisse.




#Article 196: Res militaris (1312 words)


Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt. 

Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute bellum ait non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa. Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes summa disciplina bellum gerere. 

Primum belli propositum est hostes interficendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius Smith Patton Iunior dixit: militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant. In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.

Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13–14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, primum et secundum bellum mundanum, et cetera.

Tandem, saeculo vicensimo reperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talis telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.

Bellum in terra, mari, et aëre geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum: 

Saepe copiae militares quoque hodie copias clandestinas includunt, et militias, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus copiae irregulares vel custodes nationales appellatae.

In tumultu violentiaque, oportet militibus semper iussa praefectorum eorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugnam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere militum gradus in campo belli; quamobrem milites suos gradus claros insigne gerunt. 

Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, secundum varios locos Latinos hodiernos, iuxta similes gradus quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a gradibus exercitus Romani antiqui in tabula quoque datis.

Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.

Saepe traditur milites in proelio pro conmilitonibus suis pugnare, nec revera pro sua civitate: sic est amicitia inter milites; sic est tumultus proelii. Militum unitas, quae congregatio militum quaedam dicitur, igitur est maximi momenti pro copiis armatiis.

Hierarchia militaris et unitates militares hodiernae fundamenta habent in hierarchia exercitus Romani, quae aliquanto per aetates mutavit.

Contubernium est minima unitas militaris, quam circiter decem milites, quoddam tabernaculum seu tentorium castrense cohabitantes, componunt. Praefectus contuberio dici potest decanus vel decurio.

Unitates peditum superiores diende sunt decuria, turma, centuria, manipulus, cohors et legio. Decuria dicitur circum decem sclopetarii quae decurio praest. Turma dicitur duae aut plures decuriae, cui centurionis optio praeest. 

Centuria olim centum homines, aut decem decurias, habebat, sed hodie inter 70 et 250 tantum habet. Centurio centuriae praeest. Duae centuriae manipulum component. Ex bellis punicis, duo centuriones cuiusque manipuli dicuntur prior et posterior. Quandoque prior cadit, posterior manipulum dirigit. Chiliarchus vicarius potest quoque manipulum dirigere. Duo vel plures manipuli cohortem formant, cui chiliarchus praeest. Olim chiliarchus dicitur tribunus militum vel cohortis praefectus. 

Tamen sunt multae unitates speciales, sicut centuria tormentaria, equitum turma, et ala cataphracta. Decurio turmae equitum praeest, centurio centuriae praest. Sicut duae vel plures centuriae deinde manipulum componunt, duae vel plures equitum turmae equitum alam component, et duae vel plures alae cataphractae cohortem cataphractam. 

Legio unitas exercitus principalis est, quam duae vel plures cohortes component, cuique Generalis Legionarius praeest (olim Legatus aut Legionis Praefectus).

Olim legioni praeerat vel legionis legatus vel legionis praefectus. Romani Senatus legatum legioni proponebat, legionis praefectus dicitur praefectus quem dux militaris sine senatus consultu legioni proponebat.

Tempora republicana, circum 150 a.C.n., legionum duces erant consules rei publicae, qui cum exercitum imperabant dicebantur praetores. Tandem proconsules sicut Iulius Caesar legionibus provinciarum praefecti erant, et legati qui Senatus et consul assignabant cuique legioni. Dux igitur dicitur vel proconsul vel praeses qui provinciae exercitumque ibi praeerat. Cum dux quidam victoriam magnam meruit, legionarii ducem declarare imperatorem poterant; deindeque ille imperator, senatus iussu, triumphans in Urbem inibat. 

Post autem regnum Augusti annis 27 a.C.n.–14 p.C.n., soli principes Romani titulum imperator habere poterant, qui tandem dicebant Caesar aut Augustus. Dux postea dicebatur qui imperatoris iussu legatis legionibusque praeerant.

Commutatio magna deinde saeculo quarto post Diocletiani Constantinique reformas accidit. Plerumque legionis praefecti et cohortis praefecti ex equitum ordine legatos ex senatus ordine substituerunt, et novus praefectus magister militum creatus est, qui inter ducem et imperator serviebat.

Tabula infra unitates militares in exercitibus dat secundum contextum APP-6A a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali provisum. Notandum est quod nomina praefecti praecipue datur secundum unitates, nec secundum nomina historia quae per aetates et inter civitates discrepaverunt. Exercitus maximi in secundo bello mundano habuerunt, et multi gradus tabula monstrati iam non existunt.

Olim hierarchia navalis erat rigentiora quam hodie. Naves in divisiones colligebant, quae invicem in alas numeratas, quae classem numeratam componebant. Permissus in charta scriptus necesse erat antequam navigium quoddam ab una unitate ad alteram motum est.

Ordinationes autem strictas hodie copiae navales saepe non sequuntur ad classiculae gradum et supra, quod naves reordinatae sunt, in greges maiores vel inferiores sicut accidentes et eventus requirant. Hoc igitur multum cum statica exercitus ordinatione discrepat, ubi unitates et apparatus eorum multum tempus non mutant.

Copiae navales plerumque ordinatae sunt in greges ad propositum speciale, saepe strategicum, et ii greges saepissime apparent et disparent, secundum conditiones et demandas copiis navalibus impositas. Copiae exempli gratia navales hodiernae Civitatum Foederatarum Americae ordinantur in aliquantos navigii greges, qui dicuntur Grex Aëroplangericus Offensivusque (Anglice:Carrier Strike Group) et Grex Expeditionarius Offensivusque (Anglice:Expeditionary Strike Group).

Quamquam unitatum ordinatio late variat, tabula infra dat terminologiam quandam, universaliter acceptam, qua quota et qualia naves in unitate quadam sunt communicentur.

 

Naves tela magna praebentes coriis crassis armatae capitales vocantur. Diu a saeculo duodevicensimo, tales naves in theatro bellico carrissimae copiis navalibus sunt. Per aetates definitio aliquanto mutavit. Olim Romani forsitan quinqueremes putabant capitales. Saeculo vicesimo incipiente, recenter, capitales dicebantur batalariae cataphractae et non naves aëroplanigerae. E contrario capitales hodie solae naves aëroplanigerae putantur! 

Naves alteri ordinis sunt quadriremes (olim), naves helicopterigerae, et naves impetum amphibium facentes, batalariae venatoriae, batalariae circumvectantes, et batalariae subaqueanae. Ballistae subaqueanae, hoc est batalariae subaqueanae tela nuclearia intercontinentalia praebentes, quamquam gravissimae et maximi momenti putatae, quoque sola tela strategica considerantur et non naves capitales.

Navigia auxiliaria deinde includunt: triremes (olim), celoces, naviculae cannonariae, naves limitaneae, naves onerariae, naviculae torpedinariae, navigia minas everrentia, navigia subtum oppugnantia, naves assectantes, et navigia adiuvantia. 

Quam maius est navigium, maior est eius praefectus. At, sicut in hierarchia supra descripta, multum dependet a accidentibus et eventibus qui adsunt. Exempli gratia navarchi principes, quae saepe quoque dicuntur centuriones vel capitanei, praesunt aut navibus capitalibus aut nonnullis navibus magnis sicut ballistis subaqueanis, navibus helicopterigeris, et navibus impetum amphibium facentibus. Navarchi navibus praesunt quadriremium ordinis, cui saepe nonnulla navigia auxiliaria adsunt, trierachi navigiis auxiliaribus, sicut navibus assectantibus et naviculis subtum oppugnantibus, et saepe archiguberni navigiis cannonariis et torpedinariis. Tandem et nauclerii tirones quoque interdum navibus limitaneis praesunt.

Ordinatio navalis et apud singulam navem continuat, ubi cohors dividuntur in quattuor aut quinque facultates ad varia munera dicatas. Sunt facultates siphonaria, valetudinaria, nautica, fabricans, aeronautica; et in quaque facultate sunt gradus minores et maiores.




#Article 197: RAM (169 words)


RAM (acronymum e locutione Anglica random access memory) est volatilis computatri memoria ad legendum et scribendum dicatum. Haec memoria est volatilis quia omnia signa et data quae ei insunt amittuntur, energia electrica deficiente.

Cellulae memoriales elementa computatri memoriae principales sunt. Singularis cellula circuitus electronicus unitatem modo singularem, bit vocata, accipit. Valoris unum onere electrico cellula ad logice unum (1) ponatur, reponatur invicem ad logice nullum (0). Valor intra cellulam memorialem persistet donec onus electricum externum mutationem (ponere seu reponere) statūs imperat. Legente intra cellulam valor adipiscitur. Duo typi memoriarum noti sunt, DRAM et SRAM. 

Primus typus, D-RAM (de dyname), condensatris laborat. Onerante ac deonerante condensatrum cellulae istud valore 1 sive 0 sumitur. De natura, condensatri onus tardius defluit, ergo onus renovandi necesse est. Renovandi autem processu causa, DRAM magis oneris consumit, sed memoriā staticā SRAM memoriae densitas maior est. 

Altero in typo S-RAM (de statu), cellulis memorialibus multivibratorum bistabilium circuitus (flip-flop), transistrum effecti campi (FET) adhibentes, sunt. Pro eo, SRAM oneris consumptio electrici parva est, at densitas minor quoque.




#Article 198: Suecia (142 words)


Suecia (alia nomina Latina Svecia, Svetia et Svedia; Suecice: ) est civitas Scandinavica in Europa septentrionali sita, cuius terra lingua Latina classica nomine Suevia appellabatur. Finitimae Sueciae sunt Finnia et Norvegia. Incolarum circiter decem millionum habet; superficies terrestris circiter 450 milia chiliometrorum quadratorum continet. Caput Sueciae Holmia est, quae etiam urbs maxima amborum incolarum et magnitudinis est. De Sueciae cultura regali, rex praesens est Carolus XVI Gustavus.

Suecia est omnis divisa in partes tres: Nordlándia, Sueónia, atque Góthia. Suecia hodierna politice divisa est in viginti unas provincias (Suecice: län; Theodisce: Regierungsbezirk; Anglice: administrative provinces), sub curam potestatemque satrapis vel praefecti (Suecice: landshövding). Suecia olim divisa erat in viginti quattuor regiones (Suecice: landskap; Theodisce: Land), intra limitem Sueciae hodiernum. Limites provinciarum et limites regionum non iidem sunt. Sermo quotidianus saepius Landskap 'regione' quam Län 'provincia' utitur.

Ecclesiae Suecorum divisae in episcopatus tredecim sunt.




#Article 199: Birgitta de Suecia (123 words)


Birgitta de Suecia (vel Brigita, Brigida) est sancta Sueciae. Anno 1303 nata Upsaliae est, filia ducis Upsaliae Birgeri filii Persi et Ingeborgae Bengtdotter. Decidit Romae anno 1373. 
Fecit peregrinationes in Terram Sanctam, Compostellam et Romam. 
Birgitta gignit octo filios: Birgerum, Carolum, Martam, Catharinam (quae sancta veneratur), Gudmarum, Ingeborgam, Ceciliam et Bengt (qui in latinis fontis Benedictus appellatur).

Sancta Birgitta accepit multos caelestes visos ab Deo qui in libro suo sub titulo Revelationes comprehenduntur ac beneficentia pro pauperibus fecit. Hunc librum in suecica lingua Birgitta scripsit ac eius confessores (Petrus Olavus atque Alfonsus de Pecha) in lingua latina traduxerunt. Pontefix Bonifacius IX eam Sanctam proclamavit die 7 Octobris anno 1391.

Anno Iubilaei 2000, Ioannes Paulus II Papa fecit eam co-patronam Europae cum Sanctā Catharinā.




#Article 200: Scotia (369 words)


Scotia (Anglice Scotlandthinsp;; Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit. Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam 790 insulae, plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78thinsp;762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

Regni caput rex vel regina Britanniae. Praesens regina est Elisabetha II (regina Britannica). Rector reipublicae primus minister Scotiae, nunc Nicola Sturgeon.

Legatio popularis Scotiae leges fert de sanitate, educatione, quietis cura, progressione oeconomica.

Scotia in triginta duo provincias vel areas consiliarias dividitur:

Vide: Index urbium Scotiae

Terra a septemtrione Bodotriae Aestuarii nota est antiquis sub nomine Caledonia, incolae aut Caledonii aut Picti (h.e. pigmento tincti). Gnaeus Iulius Agricola bellum in Caledonios anno 79 intulit, eos ad Graupium Montem anno 84 vincens sed non devincens. Annis subsequentibus Romani fines suos retraxerunt.

Hadrianus Imperator vallum a Bodotria usque ad Clotam porrexit, dein Antoninus suum. Multi materiae faciebat. Etiam Imperator Antoninus Pius fecit secundum vallum super vallum Hadriani. Illud vallum erat ab Bodotria aestuario ad Gottam aestuarium et erat 39 milia longum.

Anno 197, Caledonii foedus cum Romanis rumpserunt; copiis autem Septimii Severi anno 209 victi, fidem tamen denuo fregerunt annis 210-11.

Saeculo quinto, Romani de Caledonia se receperunt, et tribus Hibernicus nomine Scotti se intulerunt, qui provinciam Dalrietam incolabant, Picti Pictaviam.

In annos, Scoti aliis tribubus praevalebant. Anno 843, Cinadius I Dalrietae rex frenas et Pictaviae suscepit, Caledoniam in unam terram coniungens, nomine Alba (Latine 'Albania'), sive Scotia.

Factio nationalis Scotica mense Maio anni 2011 maiorem partem vicit. Die 18 Septembris 2014 quaestio de liberatatis Scotiae ad populum relata est; maior autem pars populi contra secessionem suffragata tulit.




#Article 201: Scientia (ratio) (215 words)


Scientia , sive plenius scientia rationalis, est omnium rerum quas cognovimus summa quadam ratione et ratione scientifica adquisita, cuius corpus hodie in provincias distinctas dividitur, inter quas philosophia, mathematica, physica, psychologia, historia, quae infra numerantur. Qui scientiam rationalem navent scientifici appellantur. 

Philosophia compluresque scientiae diu seiungi non poterant. Saeculo undevicensimo tanti viri tantas theorias dubiosas provulgabant ut lectoribus difficillimum fuerit veritates a falsitatibus cernere. Philosophi, exempli gratia, qui de physica et mathematica ignorabant, theorias physicas pessimas anfractuosasque divulgabant. Similiter, physici qui subtilitates philosophicas ignorabant dubiosas philosophias provulgabant. Eo tempore igitur disciplinae scientificae formaliter divisae sunt in scientias hodiernas, ubi physica a philosophia abiuncta est, et cetera.

Scientiae philosophi deinde etiam conantur melius definire quod est scientia et quod non. Ut melius theoriae rudes et theoriae validae distinguantur, consensus apud multos fuit definire scientias disciplinas et gnaritates quae rationem scientificam sequuntur, ubi homines per logicam, observationes, et experimenta res —praesertim res naturales, sed etiam res humanas et divinas— scrutantur ad theorias validas creandas et leges universas discernendas.

Sicut Renatus Cartesius docuit, fundamenta scientiae sunt logica et experientia coniuncta: coniecturae contra res experimentales verificandae sunt. Hoc sensu igitur omnes conclusiones scientificae ab omnibus ubique verificari possunt. Et, hoc sensu, scientia permaxime distincta est a religione, quod religio requirit nos conclusiones quae in experimentis non possumus confirmare comprobare.




#Article 202: Solresol (274 words)


Solresol est lingua artificiosa a Francisco Sudre ex 1827 excogitata. De quo suum magnum opus, Langue musicale universelle ('Universa lingua musica'), anno 1866 post mortem editus est, quam autem nonnullos annos divulgaverat. Solresol populo breviter gratum est, praecipue cum Boleslas Gajewski librum Grammaire du Solresol (1902) ederet. Post nonnullos annos, Solresol paene evanescuit contra linguas fortunatiores, sicut Volapük et lingua Esperantica. Iam manent pauci fautores per orbem terrarum dispersi, qui melius inter se per interrete communicare possunt.

Verba Solresol in syllabis vel notis musicis ab una ad quinque consistunt. Quaeque syllaba solum unum ex septem phonematibus primis esse possunt, quod vicissim acui vel produci possunt. Est aliud phonema, silentium, quod ad verba separanda adhibetur quia verba concurrere non possunt.

Phonemata varie repraesentari possunt: septem notae musicae in octavo, syllabae dictae (in solfège, modo notarum musicarum nominandarum), cum septem coloribus arcus, symbolis, gestibus. Communicatio ergo per Solresol effecta oratione, cantu, vexillis, coloribus, adeo picturis fieri potest.

In morphologia Solresol, verba longiora dividuntur in categorias significationis, in prima syllaba vel nota conditas. Verbis quae in 'sol' incipiant sunt significationes ad artes et scientias cognatae, aut, si in solsol incipiant, aegritudo et medicina (e.g., solresol 'lingua', sed solsolredo 'hemicrania'). Sicut aliae linguae constructae quibus est vocabularium a priori, Solresol permultas difficultates ad mundum pridenter definiendum habet. Ultima syllaba libidinosa esse possunt ad distinctiones capiendas sicut malus contra pyrum, verba quae se ad categorias simplices non accommodant.

Verba feminea per ultimam syllabam acutam, et plurales per productionem formantur. Unica Solresol proprietas est significationes negare per syllabas invertendas; exempli gratia, fala significat 'bonum' vel 'sapidus', et lafa significat 'malus'.

Tabula infra data omnia verba unius et binarum syllabarum exhibet.




#Article 203: Sirenes (142 words)


Sirenes  (Graece: sing. , pl. ) vel Sirenae  in mythologia Graeca sunt maris monstra superiore parte virginis alatae formam habentia, inferiorem volucris. Navigantibus cantu Sirenum deceptis naufragium paratur.

Fuerunt apud auctores varios vel duae vel tres sive adeo quinque Sirenes. Homerus duas memorat sine nominibus. Scriptores Byzantini nomina addunt e fontibus deperditis: a Tzetze enim enumerantur Pisinoë, Aglaope et Thelxiepea; ab Eustathio seu duae, Aglaopheme et Thelxiepea, seu apud recentioribus, inter quos Lycophron tres, Parthenope, Ligea et Leucosia; a scholiasta in Apollonium Rhodium Thelxinoë vel Thelxiope, Molpe et Aglaophonus.

Sirenes insulam incolabant Anthemoëssam a Iove datam, secundum Hesiodum; poëtae autem Romani in Sirenum scopulis collocaverunt. Filiae fuisse dicuntur Acheloi fluminis et Calliopes Musae vel Terpsichores vel Melpomenes.

Medio Aevo et postea, Sirenes non avis speciem habent sed piscis,id est nympha marina quae imago usque ad hunc diem verbo sirena linguis Romanicis invocatur.




#Article 204: Sol (260 words)


Sol  est stella neque maxima neque minima illius galaxiae quam orbem seu Viam Lacteam appellamus, medio Calcari Orionis collocata, stellis proxime vicinantibus α Centauri, Sirio, Procyone aliisque minoribus. In serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell, Sol est stella pumilio flava generis G2 V. Medio systemate planetario suo situs planetas octo circum se agit, inter quos distantiá tertius Tellus, ubi habitamus nos, commovetur.

Sol sphaera est paene absoluta, in plasmate calido cum campis magneticis intexto consistens. Diametrum circa 1 392 000 chiliometrorum habet, circa centies novies diametri Terrae, atque massa, circa 2 chiliogrammatum et tres centies millies et tricies millies massae terrenae, circa 99.86 centesimae massae Systematis Solaris.
In chemia, circa tres partes massae Solis ex hydrogenio constant, dum reliquum plerumque est helium. Pars reliqua (1.69%, quae nihilominus aequat 5628-ies massa telluris) in oxygenio, carbonio, neon, ferro, et aliis elementis gravioribus consistit.

Sine Solis vi, vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem caloremque emittit qui necessarii functionibus vitae sunt. Ergo religionibus polytheisticis pluribus Sol est deus vel dea. Romani antiqui Solem inter deos antiquiores aevo rei publicae venerabantur. Rursus imperatoribus Elagabalo et praesertim Aureliano successoribusque Solem invictum adorabant. In mythologia Nordicá origo deae Sól curiose narratur, sed non erat inter veneratissimas. Biblia Sacra in primo capitulo libri Genesis narrant Deum Iudaeorum Solem una cum Luna stellisque dei quarto creationis fecisse.

Nomen Solis Latinum, quod Cicero aliique per errorem ad adiectivum solus assimulabant, re vera e verbo proto-Indoeuropaeo *sāwel- derivatur, e quo, mutationibus vocalium et variatione l/n, deducuntur et nomina Graecum ἥλιος helios, Sanscritum sūrya-, Slavonicum slŭnĭce (cum suffixo diminutivo), Nordicum sól et sunna.




#Article 205: Sociologia (204 words)


Sociologia  est scientia societatis humanae, structurae socialis, habitus vitae, atque relationum inter partes societatis. Conditor scientiae sociologicae Augustus Comte (1798–1857) fuisse late habetur.

Sociologiae scientiae -comparatione cum aliis- recentis radices in motu philosophico illuminismi reperiuntur. Post revolutionem gloriosam (1688–1689) et rem novae Francicae (revolutio Gallica, 1789–1790) paulatim sensus physiologiae socialis, ut philosophus Francogallicus Henricus de Saint-Simon (1760–1825) dixit, evolvit. At usque ad tempus Augusti Compte (1798–1857) notionem sociologiae anno 1838 in opere suo Cours de philosophie positive (cursus philosophiae positivae) formavit. Tamen sociologia  tamdiu subdisciplina in philosophia, oeconomica, ethnologia permansit.

Sociologia denique hodiernum dierum nostrorum responsum novo aevo, capitalismo, urbanitate proveniente, saecularisatione comprehendi potest. In Europa tunc cum Acta Pacis Westphalicae cogitationes mutatas indicavit:

cives pacifice et comiter invicem cohabitent liberumque religionis suae et bonorum usum ultro citroque habeant.

Cum notio civitatis nationalis' surgentis evidenter novae structurae civitatum oriri, nova circumiecta socialia nasci, novos modos vigilantae invenire oportuerunt. Ex eis coniectis sociologia scientia suo iure emanare potuit. In Italia, Vilfredus Pareto Trattato di sociologia generale scripsit; in Francia, Aemilius Durkheim prima acta periodica sociologiae, L'Année Sociologique (annus sociologicus) edidit. In Germania, Ferdinandus Tönnies anno 1887 opus suum Gemeinschaft und Gesellschaft (communitas et societas) divulgavit et Maximilianus Weber pontem inter sociologiam et oeconomicam creavit.

Max Weber




#Article 206: Sliasvig (101 words)


Sliasvig (-is, f.) vel Sliaswig vel Slesvig sive Sleswic, hodie Schleswig, est urbs Danica, nunc Germanica ad Sliam.

Adamus Bremensis de Sliasvig et de proxima urbe Heidiba nuntiat.

Nescimus quando Sliasvig condita erat. Nomen Sliasthorp primo scriptum erat anno 804 et verisimile a Godofredo I rege Daniae conditum est. Heidiba urbs deleta erat anno 1066 a Sclavis. Nunc Sliasvigiae est medius locus inter maria. Naves a mari orientali in Sliam navigabant. Egdore Sliasvigem cum maribus occidentalibus conexit. Slias fuit episopi sedes. 

Saxo Grammaticus de Sliasvig (Sleswic) sic nuntiat (Gesta Danorum 10.3.0):

Item (13.2.1):

Item (13.2.8):

Item (13.5.11):

Item (14.7.3):

Item (15.5.12):




#Article 207: Sinus Codanus (150 words)


Sinus Codanus est sinus maris.

Pomponius Mela nuntiat in libro De situ orbis, anno circiter 44: Super Albim, Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare, quod gremio litorum accipitur, nusquam late patet, nec usquam mari simile; verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis, vagum atque diffusum facie amnium spargitur: qua litora attingit, ripis contentum insularum non longe distantibus, et ubique paene tantumdem, it angustum et par freto; curvansque se subinde, longo supercilio inflexum est. In eo sunt Cimbri et Teutoni; ultra, ultimi Germaniae Hermiones.

Quid est Sinus Codanus in geographia hodierna? Sunt qui putent Sinum Codanum Kattegat esse, quod ex similitudine litterarum COD et KAT coniciunt. Alii Sinum Codanum Mare Balticum esse arbitrantur, ex quo sequeretur Melam non ad loci situs fidem narravisse. Sed contra in aliis locibus describendis Mela bene et recte scribebat. Quid Mela re vera nuntiat? 

Sic Lynicus est optima interpretatio Sinu Codano.




#Article 208: Star Trek (206 words)


Star Trek (Anglice; scilicet iter stellare) est series scientiae ficticiae ab Eugenio Roddenberry creata quo anno 1966 cum serie televisiva  (Iter Stellare: Series Primigenia) coepto est. Consistit series televisivae, pelliculae, libri, libri nubeculati, ludi electronici, etc, sed primum genus est series televisivae. Homines in navibus spatialibus per spatium iter faciunt, obvii gentibus extraterrestribus pacem ac concordiam ubique colentes.

Commenticium Itineris Stellaris universum multos planetas habitatos et multa hominum sentientium genera (maiore parte humaniforma) habet. Magni momenti sunt, praeter homines, Vulcanes, qui cum hominibus Foederationem Unitatem Planetarum condiderunt; perfidi Rihantes, ab hominibus saepe Romulani appellati; bellicosi Clingonae; versuti mercatores Ferengi; porro multi alii.

Nonnullae technologiae quae saepe in fabulis rerum futurarum inveniuntur in Itinere Stellare primum inductae sunt; in quibus est transportatrum (Anglice: transporter), quae machina res personasque dissolvit portat reformatque, et pistolium phasorium (Anglice: phaser), quod radios luminosos emittit, hostes actutum aut prosternens aut occidens. Cum spatia inter stellas maxima sint, naves interstellariae luce celeriores eunt, flexionem temporis spatiorumque (Anglice: warp) relativisticam efficiendo. 

Nonnullis temporibus, controversiae recentiores in libellis inveniuntur, sicut energia nuclearis (Time and Again), pollutio rerum naturarum (Force of Nature), homophylophilia (The Outcast), et multa alia.

In universo virtuali Second Life (vita secunda), nonnullae simulationes de Star Trek sunt ubi actio personalis adhibita est.




#Article 209: Septuaginta (144 words)


Septuaginta, sive Vetus Testamentum Graece iuxta LXX interpretes (Graece ), est versio Graeca Veteris Testamenti, sic appellata a septuaginta duobus viris doctis qui traduntur eam scripsisse. Saeculo tertio a.C.n., rex Ptolemaeus II Philadelphus dicitur quaesisse a scribis Iudaicis conversionem eorum librorum sacrorum ut in Bibliothecam Alexandrinam concluderentur. Scribae dicuntur versiones easdem scripsisse in septuaginta duo diebus in conclavibus diversis diductae.

Origo conversio septuagintae est Veteris Testamenti pro translationibus Veteris Latinae, et fons, cum Biblia Hebraica, Bibliorum Vulgatorum. Ipsa autem translatione Sanctus Hieronymus Biblia Hebraica maxime consulebat, alia autem metaphrastae pro translationibus Latinis veterioribis Biblia Hebraica non crediderunt. 

Canonem habet ampliorem veteris testamenti, cum libris I Maccabaeorum et II Maccabaeorum, et alii qui a Texto Masoretico excluduntur. Biblia fuerunt pro communitatibus Christianis primis, et versio haec citatur apud Novum Testamentum Graecum. Hac academici adhuc utuntur, cum textus Bibliorum forsitan 700 annis textui Masoretico antiquior repraesentat.




#Article 210: Mauritius (sanctus) (109 words)


Sanctus Mauritius fuit primicerius legionis Thebaicae circa annum 290. Cum sociis suis (inter quos erat sanctus Candidus) martyr interfectus, Acauni in Helvetia sepultus est, ubi asservantur veneranturque reliquiae.

Monasterium Sancti Mauritii Acauni perantiquum est, anno 515 conditum, antiquissimum monasterium in Occidente, contemporaneum cum monasterio Sanctae Catharinae in monte Sinai.

Passio martyrum Acauni, scripta s. VI a sancto Eucherio, primum testimonium scriptum huius martyrii est. 

Multa aedificia ecclesiae nomine Sancti Mauritii nominantur. Unus e patronis dioeceseos Magdeburgensis est. Caput Mauritii insigne oppidi Bavarici Coburgi decorat.

Multa loca nomen a Sancto Mauritio ceperunt, inter quos Acaunum, hodie Saint-Maurice nuncupatum. Vide s.n. Sanctus Mauritius (Acaunum).

Sanctus Mauritius patronus militum et equituum est.




#Article 211: Status materiae (334 words)


Status materiae in physica formam materiae quandam distinctam indicat, quae obtinetur variando variabiles thermodynamicos sicut temperaturam, pressionem, molecularum concentrationes, et externos campos physicos (magneticos, electricos, etc.). Materia, cum statum suum commutat, proprietates chemicas asservat, sed proprietates physicas macroscopicas commutat.

Antiquitate soli quattuor status distinguebantur: solidum, liquidum, gas, et plasma. Primitus hi male concepti sunt ut elementa fundamentalia: terra, aqua, aër, ignis. Postea autem chemici elementa a statibus distinguerunt. Hodie enim agnoscuntur centum plus elementa chemica et millia statuum distinctorum.

Statús usitate facile distinguuntur per differentias opticas vel symmetriae, compressibilitatis, viscositatis, compositionis, aut densitatis. Usitata distinctio igitur proprietatum commutationibus transitionem assectantibus innititur. In status diagrammatibus, transitionis lineae locos definiunt, ubi proprietates systematis sic derepente commutantur, commutationem statús nuntiantes. Et, quia systema ad condicionem externam plerumque subicitur, in illis locis, proprietatum commutatio etiam efficit, ut duo status coexistant. Exempli causa, si quantitas aquae gaseae in lagoenam concludatur, densitatis commutatio et volumen lagoenae immutans efficiunt ut aqua liquida simul cum aqua gasea existat, cum systema sub punctum liquefactionis lineá transitionis datum refrigeretur. 

Haec autem distinctio ambigua est, et ob ambiguitatem physici aliquanto de definitione status materiae propria inter se discrepant. Ambiguitas datur: primum, quia exteris parametris commutantibus proprietates semper mutantur, tametsi systema a linea transitionis longe sit; secundum, quia transitionis linea potest desinere in puncto critico siquando symmetriae spatialis differentia inter status non existat. Exempli gratia, liquidum et gas idem symmetriae spatialis habent, quapropter punctum criticum semper habentur ubi linea transitionis dividens gas et liquidum desinit. Cum temperatura secus lineam transitionis augeatur, densitatis differentia inter gas et liquidum diminuit, zerum attingens ad punctum criticum. Supra hoc punctum nulla differentia scibilis inter liquidum et gas valet. Omnia haec efficit ut distinctio inter liquidum et gas difficilior visu sit; quia libentur semper possumus exempli gratia systema statu liquido ad statum gaseum derigere punctum criticum circumeans ut sine ulla transitione scibili statum gaseum obtineatur. Ergo, cum punctum criticum habeatur, distinctio inter status materiae per proprietatis commutationem vim habere postest solum adusque prope lineam transitionis. Longius ab linea distinctio videtur ambigua.




#Article 212: Lucius Cornelius Sulla (481 words)


Lucius Cornelius Sulla (natus 138–134 a.C.n.; mortuus 78 a.C.n. in Campania), e gente Cornelia ortus, habuitt nomen “Felix” quod putavit se esse felicem, fuit dictator Reipublicae Romanae. Cognomine  Epaphroditus in Graecia usus est; Romae anno 81 a.C.n., triumpho nuper acto, cognomen Felix reclamavit.

Sulla, patricio genere natus, Bello Iugurthino quaestor Marii fuit. Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus quaestor sorte obtigisset eiusdem, tamen, postquam in Africam venit, virtus enituit. Familia Sullae erat pauper. Quarta uxor Sullae erat Caecilia Metella. Bello Cimbrico legatus consulis bonam operam navavit. Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit; dein transgressus in Asiam, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset, nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere. Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis quas occupaverat decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse iussit.

Sulla propter motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sulla dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium esset orta indignatio, postridie plura etiam adiecit nomma. sulla erat primus dictator, post bellum punicum secundum. Ingens caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit, multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: Vae, inquit, misero mihi; me fundus Albanus persequitur! Neque longe progressus, a quodam agnitus et percussus est.

Depulsis prostratisque inimicorum partibus, Sulla Felicem se edicto appellavit: cumque eius uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem, dictaturam deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit. Stupebat populus eum privatum videns cuius modo tam formidolosa fuerat potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat. Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque ad fores domus maledictis incessere. Cuius iniurias Sulla patienti animo tulit; sed domum ingrediens dixit: Hic adolescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat. Sulla vincente, dictator factus est.

Sulla deinde in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi morbe pediculari correptus anno 78 a.C.n. interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus, et virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi obtulisset, iussit Sulla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit; nam Marii, cuius, etsi postea inimicus, aliquando tamen quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Qua crudelitate rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.




#Article 213: Schisma (654 words)


Schisma (-atis n.) (ex nomine Graeco σχίσμα 'scissura', ex verbo σχίζω 'scindo'), ut neutraliter res exprimatur, plerumque est separatio formalis inter duo vel tres factiones in ecclesiis vel religionibus, quibus est hierarchia et structura plane definita. Schismaticus est homo qui schismata instigat vel recipit.

Sensu latiore etiam separationes in religione Hinduistica aut Iudaica schismata vocantur, sensu latissimo omnis separatio in societate humana (in populis, familiis et ceteris).  

In religione Christiana ab initio et per omnia saecula schismata orta sunt. In Novo Testamento, imprimis in litteris Pauli apostoli, multa controversiarum separationumque vestigia inveniuntur. Discrimen maximum de quaestione, debeantne christiani ex paganis oriundi legis Iudaicae normas servare necne, ortum est. Ebionitae, Christiani ex Iudaeis oriundi, tum ab ecclesia segregati sunt.

Paulatim inter disputationes separationesque communitas nata est, quae se ipsam orthodoxam catholicamque consideravit. Id diu sine vi publica progressum est. Ubi doctrina, qualis Gnosticorum, Donatistarum, Arianorum et aliorum, post multas controversias haeretica declarata est, assectatores quidem excommunicatione affecti sunt, status civilis autem intactus manebat. Usque ad annum 313 (Edictum Mediolanense) et sectae et ecclesia orthodoxa-catholica a civitate vexabantur.

Ex quo ecclesia a Constantino imperatore et successoribus fulta quasi ecclesia imperialis facta est, communitates haereticae sive sectae varia detrimenta acceperunt.

Distinguitur inter haeresim et schisma. Haereticus quandam ecclesiae doctrinam reicit, schismaticus communionem cum auctoritate ecclesiastica rumpit - cum aut sine de doctrina disputatione. Concilium Nicaenum Primum Arianorum doctrinas anti-trinitarias haereticas esse declaravit, Arium assectatoresque eius ecclesia exclusit. Schisma inter Petrum Alexandrensem et Meletium Lycopolitanum autem rem disciplinae, non fidei esse censuit.

Separationes, de quibus in conciliis Ephesi et Chalcedone habitis actum est, non solum haereticae, sed schismaticae aestimatae sunt. Itaque Ecclesiae Orthodoxae Ecclesias Orthodoxas Orientales (inter quas Ecclesiam Aegyptiacam Coptorum) haereticas duxerunt, quod symbolum Chalcedonense de duabus Christologia naturis (scilicet humana et divina) reiecerunt (vide etiam Monophysitismus). 

Symbolum Nicaenum profitetur fidem in unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Fere omnes, qui hoc symbolum agnoscunt, ecclesiam unam et unitam esse debere et fide et communione credunt. Ecclesiae veteres se unam sanctam catholicam et apostolicam esse ecclesiam considerant. Ita Ecclesia Catholica Romana hunc titulum sibi vindicans Ecclesias Orthodoxas schismaticas esse censet, cum hae sibi titulum vindicantes illam schismaticam et forsitan haereticam putent. Etiam quaedam ecclesiae Protestanticae se unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam repraesentare et ecclesias Catholicas ac Orthodoxas in errore esse arbitrantur, cum aliae ecclesiarum unitatem nec sperent nec appetant.    

Controversia hodierna, ex qua schisma oriri possit, est disputatio de Homophylophilia in Communione Anglicana.

Oecumenismus incepta ad unitatem (vel cooperationem) inter ecclesias doctrina, historia praxique divisas fovet et unicam ecclesiam Christianam appetit.

Secundum Ecclesiae Catholicae doctrinam, schisma est subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio. Itaque, illi orientales summo pontifici subiectionem denegantes ab Ecclesia Catholica schismatici censentur. Praeterea, aliae omnes religiones Christianae eidem non subiectae item aestimantur.

Tali quidem modo Ecclesia Catholica ducit summo pontifici subiectionem esse necessariam ut etiam doceat neminem salvum fieri posse nisi ei se subiectum reddat: Porro subesse Romano Pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, definimus et pronuntiamus omnino esse de necessitate salutis.

Poena canonica quae super schismaticos cadit est excommunicatio latae sententiae: Apostata a fide, haereticus vel schismaticus in excommunicationem latae sententiae incurrit,, quae excommunicatio medicinalis habetur, ut reus unionem poena commotus redintegraret. Excommunicatio quidem actum formalem defectionis ab Ecclesia catholica requirit; persona, quae communione auctoritatis ecclesiasticae se recipit neque expulsus neque formaliter deficiens, ecclesiae membrum quamvis non oboediens remanet.

Aliter status eorum se habet, qui a parvis in communitate adoleverunt, quae quidem plena cum Ecclesia Catholica Romana communione caret, tamen autem fide orthodoxa gaudet: qui membra quamvis imperfecta ecclesiae censentur. Quod imprimis ad ecclesias orientales pertinet.

Quamquam Alcoranus postulat, ne Musulmani in sectas dividantur, tamen mox numerosa schismata facta sunt. 
Factiones maximi momenti sunt:

Etsi plures Buddhismi scholae schismatum modo ortae esse videntur, his diebus melius de variis disciplinis loquendum est.

Sunt tres disciplinae fundamentales:

Religio Iudaica multis schismatibus, inter quae religioni Christianae, superstes fuit. Hodie maiores factiones Iudaicae sunt Iudaismus Orthodoxus et non-Orthodoxus: Reformatus, Conservatorius et Reconstructionimus.




#Article 214: Tardigrada (107 words)


Tardigrada (nomen a Spallanzani anno 1777 statutum) sunt animalia minima et ursiformia;  e forma veniunt nomina vulgaria sicut ursus aquaticus (anglice water bear, francogallice ourson d'eau, etc.). Magnitudo tardigradorum est inter 0.15 et 1.5 mm.  Pluria habent pedes octo, sed in genere hexapodibus sunt sex tantum. Systema nervi ventralis est cum gangliis in segmentis omnibus. Tardigrada supervivunt multis rebus adversis: vacuo, temperaturis sub 20 K et super 370 K, radiationibus, et ceteris. Tardigrada in aqua salina vel dulce vivunt. Vivunt in abysso maris sub 4000 m et in summis montibus super 6000 m.  Tardigrada, quae in temperaturis sub 20 K se glaciant, superesse possunt ultra 50 annos.




#Article 215: Tellus (planeta) (1945 words)


Tellus , seu Terra, est tertius planeta a Sole stella sua, densissimus planeta, quintus a maximo ex octo systematis Solaris planetis, et maximus ex quattuor Systematis Solaris planetis terrestribus. Ea aliquando appellatur Mundus, planeta Caeruleus, Tellus/Terra Mater, et adeo in variis linguis ipso nomine Latino .

Domus  millionum specierum, homine non excepto, Tellus nunc est solus universi locus ubi vitam esse scimus. Planeta abhinc annorum 4.54 milia millionum formatus est, et in eius superficie abhinc milia millionum annorum apparuit vita. Biosphaera Telluris atmosphaeram aliosque abioticos planetae status magnopere mutavit, auctum organismorum aerobiorum et formationem tabulati ozoniferi sinens, quod, una cum magnetico Telluris campo, noxiam Solis radiationem occludit, vitam super terram exsistere sinens. Geophysicae Telluris proprietates, et geologica planetae historia et orbis, vitam hoc aevo persistere siverunt. Planeta vitam sustenturus ire putatur tantum 500 milliones annorum.
 in Aequatoria est locus in superficie Telluris, qui maxime a media parte distat.

Sicut omnes planetae, Tellus vi et gravitate formam globi habet; cum autem circum axem suum rotetur, in polis aliquatenus plana est. Inde circumscriptio lineae aequinoctialis 40thinsp;075.004 chiliometrorum longa 134.336 chiliometra longior est circumscriptione polari (39 thinsp;940.638 km), quae sunt 0.34 centesimae. (Diametri ergo sunt 12thinsp;756.270 km, sive 12thinsp;713.500 km.) Telluris autem forma non exacte est ellipsoidica: ea, geoides nominata, nonnullis locis ±100 metra a forma ellipsoidae differt. Cum Tellus globus non sit, qui altissimus sit mons Telluris, dici non potest, nam altitudinem maximam super maris aequor Mons Everest (in iugo montium Himalaia) tenet; maxime autem a medio Telluris distat apex montis igniferi Chimborazi (in Aequatoria), fundamentum et summum montis Maunae Keae (in Havaiis) maxime distant.

Signa Telluri Medio Aevo data sunt  et .

Tellus est maxima in numero planetarum saxis structorum nostri systematis solaris. Ceteri autem planetae ita structi sunt minores, (velut Mercurius, Venus, Mars, vel Planetoides); planetae maiores (sicut Iuppiter) in primis e gas constant.

Tellus orta est abhinc annorum circa 4550 milliones, et veterrimi Telluris lapides, zircon, 4385 milliones annorum habent. Intra 100 milliones annorum tot meteoritae in Tellurem cadebant elementaque radiantia tantum calorem efficiebant, ut Tellus recens maxima e parte liquesceret. (Fortasse etiam alter planeta Martis magnitudine cum Tellure collidens hoc effecit simulque Lunam genuit.) In Tellure, liquida elementa vi et gravitate dirempta sunt ut gravissima, praecipue ferrum, medium locum tenerent, leviora autem, praecipue oxygenium, silicium, aluminium, sphaeram extremam fingerent. Quibus ex elementis mineralia silicium continentia orta sunt, quae corticem Telluris fingunt. Cum Tellus in primis e ferro, niccolo, silicio, oxygenio, aluminio exstet, densitas Telluris est maior, nempe 5.515 g/cm³.

Sicut plerique planetarum Telluris similium maiorumque satellitum Telluris ipsius superficies duas in partis seu hemisphaeria divisa est: hemisphaerium terrarum atque hemisphaerium aquarum. In hoc aevo, maria 70.7 centesimae superficiei tegunt. Terrae (29.3%) in primis septem continentes faciunt: Asiam (maiorem) et Europam (melius in unam coniungendas, scilicet in Eurasiam), Africam, Americam Septentrionalem, Americam Meridionalem, Antarcticam, Australiam. Minores terrae positione non continentes, sed insulae vocantur. Maria sunt: tres oceani (Pacificus, Atlanticus, Indicus), et complura maria minora, sicut Mare Internum et Oceanus Arcticus. In fossa Mariana oceanus est altissimus, 11thinsp;034 metrorum infra maris aequor.

Mensurae seismicae Tellurem tribus e sphaeris constare patefecerunt: e Telluris nucleo, amictu, cortice. Hae sphaerae planis discontinuitatis seismicis in vices terminantur. Cortex parsque superior amictus lithosphaeram faciunt. Inter 50 ac 100 chiliometra crassa est divisaque in laminas tectonicas, et magnas et parvas. Laminae maiores plerumque continentes aequiperant praeter laminam Pacificam. Hae laminae in saxis partim liquefactis amictus superioris, in asthenosphaera 100 ad 150 chiliometra crassa, moventur. Nuclei Telluris pars exterior liquida est calore plus quam 4000 K, pars interior vi et gravitate firma est.

Atmosphaera Telluris circiter 600 chiliometra altitudinis est. Massa atmosphaerae 5.13×1018 chiliogrammata est, id est decima centesima millesima pars massae Telluris. Pressio aëris in aequoris altitudine 1013 hPa est, densitas aëris 1.293 kg/m3. In aequoris altitudine aër in primis e 78 centesimis nitrogenii, 21 centesimis oxygenii, 1 centesimo argonis exstat. Vapor aquae (0%-5%) etiam in aëre est et tempestates efficit. Praeterea multa et alia gasa minima quidem parte aëri insunt, quae tamen caelo maioris momenti sint, e.g. carbonii dioxidum vel methanum.

Cum atmosphaera Telluris lucis Solis partem caeruleam brevius undatam quinquiens magis dispergat quam partem rubram longius undatam, caelum nobis caeruleum videtur. Aequor autem marium atque oceanorum e spatio cosmico caeruleum videtur, cum aqua ipsa lucem rubram magis absorbat. Inde Tellus etiam planeta caeruleus vocatur.

Status energeticus Telluris maxima e parte de insolatione (de copia radiorum Solis) deque reflexione vel superficiei vel atmosphaerae, ergo de statu radiationis, dependit. Cetera enim tantum 0.02 centesimas efficiunt; etiam periodus Solis macularum plus efficit.

Fere 0.013 centesimae e radionucleoidibus in Tellure dissolventibus oriuntur, 0.007 centesimae homo efficit materiem fossilem urens vel nuclea atomorum findens, 0.002 centesimae ex attritu aestuum fiunt.

Albedo Telluris plus minusve 0.367 est, cuius maiorem partem nubes excitant. Inde temperatura universa est effectiva 246 K (id est, -27 graduum Celsianorum). Medius autem calor humi est 288 K (+15 graduum Celsianorum) effectus tepidarii causa, quod imprimis vapor aquae ac dioxidum carbonii efficiunt. Extremae temperaturae umquam in Tellure mensae sunt hae: -89.6 gradus Celsiani (21 Iulii 1983 in statione Vostok nominata in terra Antarctica) et +53 gradus Celsiani in Valle Mortis in Civitatibus Foederatis).

Calore medio 15 graduum Celsianorum soni velocitas in aequoris altitudine est circiter 340 m/s.

Unde aqua in Tellurem venerit, praecipue autem, cur plus aquae in Tellure sit quam in ceteris planetis Telluris similibus, adhuc non satis liquet. Pars aquae e magmate evaporavisse et inde e medio Telluris orta esse putatur. Quod tamen tantam copiam aquae explanare nequit. Aliae partes e stellis crinitis, ex obiectis ultra Neptunum revolventibus, ex asteroidibus in Tellurem ceciderint. Isotoporum ratio deuterii pro protio (D/H ratio) in maribus mensa magis aequat ei in chondritis carbonicis inventae (quae reliquiae asteroidum in Tellurem casorum sciuntur), sed minus ei in stellis crinitis vel obiectis ultra Neptunum revolventibus exploratae.

Tellus, una cum systemate Solare, est in Via Lactea galaxia sita, se circa 28thinsp;000 annorum lucis a media galaxia movens. Ea nunc est circa viginta annos lucis supra planum aequatoriale in spirali Orionis bracchio.

Medium spatium mediae Telluris ac medii Solis circiter 149thinsp;597thinsp;870 km est. Quod spatium primo unitatem astronomicam (ua) definiebat, qua unitate astronomi in primis ad intervalla intra systema solare metienda utuntur.

Locus orbitae Telluris, qui Soli proximus est, perihelium vocatur et 0.983 ua a Sole distat, locus remotissimus aphelium vocatus 1.017 ua distat. Orbita Telluris igitur ellipsis est excentritatis 0.0167. Spatium inter Solem et Tellurem autem non constat, sed altero quoque anno 10 cm augetur.

Revolutio Telluris circum Solem nunc 365 d 6 h 9 min 9.54 s durat, quae periodus annus sideralis vocatur. Orbita Telluris linea ecliptica appellatur, planities autem, in qua orbita iacet, planities ecliptica.

Circa Tellurem movetur Luna, cuius ratio massarum ac Telluris tanta est, ut Tellus et Luna nonnumquam systema binorum planetarum vocetur pro planeta ac satellite. Ratio massarum modo in systemate Plutonis et Charontis maior est.

Quod Luna tanta est, declinatio lineae eclipticae valde stabilis est, ut condiciones vitae in Tellure bene maneant.

Tellus in 23 horis 56 minutis 4.09 secundis circum axim suum rotatur, quod tempus dies sideralis vocatur. Cum autem Telluris orbita circulum non sit, locus Solis die subsequenti non idem est atque die proximo. Spatium temporis inter summos soles, id est inter meridies subsequentis inde paulum longius est die siderali: id spatium dies solaris dicitur qui positione 24 horas continet.

Cum axis rotationis Telluris (hoc in aevo) 23.44° a linea ecliptica declinet, utraque hemisphaera (septentrionalis ac meridionalis) diversis orbitae locis diverse illustratur, unde tempora anni caelum suum efficientia oriuntur.

Luna in Tellure non solum in maribus, sed etiam in terris (circa semimetrum) et in Telluris amictu aestus efficit, qui rotationem Telluris circum se ipsam paulatim frenant, ut dies circiter 20 µs per annum longiores fiant. Ex energia rotationis calor fit, impulsus rotationis a Tellure in Lunam transfertur, ut Lunae orbita altero quoque anno 4 centimetra a Tellure removeatur. Mensurae spatii inter Lunam et Tellurem instrumento laserico factae ex anno 1995 hoc effectum iam diu suspicatum demonstraverunt.

Alia argumenta haec sunt: in curalii fossilibus anuli crescendi inveniuntur, qui omni die unum vestigium relinquebant. Item annorum singulorum vestigia inveniuntur. Inde numerum dierum anni pristini linquunt et annus constans ex illo numero aevo geologico auctus esse habetur.

Etiam Solis defectiones litteris mandatae demonstrant diem longiorem factum esse, nam si dies aequus mansisset, defectiones aliis locis visae essent.

Olim Tellus et Luna rotationem coniunctam habeant, Tellus quoque Lunae unam atque eandem partem praebeat, dies futurus quadraginta septem dies hodiernos contineat, nisi antea Sol se expandens hoc systema disturbet.

Adhuc sola in Tellure vita probatur. Tamen vita iam paucis annis post frequentissimos asteroidum casus in Telluris primordiis coepisse videtur. In saxeis sedimentis adhuc ante 3850 milliones annorum genitis, quae in regione Isua (in Groenlandia) inventa sunt, rationes isotoporum carbonii (C-12 / C-13) a norma discrepant, forsan vitae causa. In saxis ante 3500 milliones annorum genitis Warrawoonae (in Australia) nonnulli viri docti cyanobacteria fossilia inventa esse existimant. Certa autem sunt bacteria fossilia e formatione Gunflint (in Ontario / Canada) ante 1900 milliones annorum genita.

Evolutio et chemica et biologica cum historia caelorum arte coniuncta est, nam vita quidem de condicionibus datis dependit, sed ipsa Tellurem mutat. In primis photosynthesis satorum atmosphaerae oxygenium dabat, ut nunc atmosphaera res oxydans sit. Etiam Telluris albedo satis terras tegentibus mutata est.

Vetustiores sententias de Telluris vitaeque origine legere potes (e. g.):

Tellus hodie non in quinque, ut e.g. apud Ovidium legimus, sed in septem zonas dividitur:

Zona polaris borealis arctis vocatur, maiore e parte mare est. Zona polaris australis antarctis vocatur, maxima e parte continens Antarctica est. Propria harum zonarum sunt multa nix vel glacies, frigus, sed etiam dies vel nox semestris. Videntur etiam aurorae boreales.

Zonae temperatae a circulis polaribus ad 40° latitudinis patent. In zonis temperatis tempora anni (ver, aestas, autumnus, hiemps) manifeste dignoscuntur, et spatium diei noctisque in cursu anni valde variatur. Arbores imprimis sunt coniferae vel frondeae, quae frondem autumno amittunt.

Hae inter 40° latitudinis et circulum solstitialem (Cancri) vel circulum brumalem (Capricorni) sitae sunt. Spatium diei noctisque paulum tantum variatur. Hae regiones dignoscuntur: aridae, hieme umidae, aestate umidae, semper umidae. In aliis regionibus, e.g. circum mare Internum, multa et varia genera satorum crescunt, in aliis parca, in desertis sicut Sahara nulla.

Haec zona ab utraque parte circuli aequinoctialis ad circulos solstitialem et brumalem spectat. In zona tropica, et dies et noctes semper duodecim horas manent. Sol autem partim per meridiem, partim medium per caelum, partim per septentrionalem cursum diei facit, unde verbum tropicae ortum est (Graece: τρόπος 'versio').

Dignoscuntur regiones tropicae semper umidae et aliquotiens umidae. Illis non sunt tempora anni; his autem tempus aridum et tempus pluviosum. Proprii eis sunt campi ampli, ubi herbae graminaque varia crescunt. Qui campi in Africa savanna, in America Meridionali pantanal, vocantur. Illis regionibus semper umidis etiam propriae sunt silvae incaeduae, quae etiam silvae pluviales tropicae vocantur, quaeque generibus et arborum et florum et bestiarum abundant.

Cum axis Telluris ad lineam eclipticam 23.44° inclinatus sit, tempora anni sunt varia, in primis in zonis temperatis. Haec enim inclinatio efficit, ut dies vere ac aestate longiores sint noctibus et tum terrae mariaque plus radiorum solis accipiant. Dies praecipui sunt:

Homines priores erant pauci, et venationibus collectionibusque vescebantur. Rebus novis neolithicis factis agricultura et pecuaria coepere (in luna dimidia frugifera in millennio undecimo, in Sina millennio octavo, et in terra nunc Mexicana millennio sexto a.C.n.). Inde segetes plantaeque sata naturalia depulere. Inductione industriarum (a saeculo undevicensimo) non solum areae amplissimae mutatae sunt, sed etiam pollutio aquarum, humorum, aeris crevit. [Gasa sicut carbonii dioxidum Tellurem calefacere itaque caelum mundanum mutare videntur. Numerus autem hominum crescere nondum desiit. Anno 1920 1800 millionesdubsig hominum Tellurem incolebant ; anno 2005 6400 milliones ; anno 2050 plures quam 9000 milliones fore divinantur. Homo iam effecturus est, ut paene totidem genera bestiarum satorumque exstinguantur atque in fine aevi cretacei exstincta sunt.




#Article 216: Titus Maccius Plautus (350 words)


Titus Maccius Plautus (Sarsinae in Umbria, hodie in Aemilia-Romania, natus anno ignoto) Romae floruit et mortuus est anno 184 a.C.n., fuit histrio et auctor fabularum scaenicarum Latinarum generis comoediae palliatae.

De vita Plauti nihil satis constat. Secundum Aulum Gellium circa 130 opera ei adscripta sunt, e quibus viginti unum nobis traduntur. Fabulas suas Plautus e Comoedia Nova Graeca traxit, et praecipue e comoediis Menandri; nonnulla autem mutavit et rerum et personarum. Ex operibus litterariis in lingua Latina hodie servatis haec sunt antiquissima; scripta enim Naevii, Livii Andronici aliorumque antiquiorum nunc deperdita sunt.

Hic est pars ex actu primo operis Mostellariae, trimetris iambicis conscripta. Lingua est archaica, ita aliqua vocabula cum finibus differentibus videas.

Grumio - Exi e culina sis foras, mastigia, qui mi inter patinas exhibes argutias. Egredere, erilis permities, ex aedibus. Ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe. Exi, inquam, nidor, e culina. Quid lates?

Tranio - Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost? An ruri censes te esse? Abscede ab aedibus. Abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua. Em, hocine volebas?

Tranio - Quia vivis.

Tranio - Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.

Grumio - Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio, quod te in pistrinum scis actutum tradier. Cis hercle paucas tempestates, Tranio,augebis ruri numerum, genus ferratile. Nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem, corrumpe erilem adulescentem optumum; dies noctesque bibite, pergraecamini, amicas emite liberate, pascite parasitos, obsonate pollucibiliter. Haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? Hocine modo hic rem curatam offendet suam? Hocine boni esse officium servi existumas, ut eri sui corrumpat et rem et filium? Nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet; quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica antehac est habitus parcus nec magis continens, is nunc in aliam partem palmam possidet. Virtute id factum tua et magisterio tuo.

Tranio - Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost? An ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? Lubet potare, amare, scorta ducere. Mei tergi facio haec, non tui fiducia.

Grumio - Quam confidenter loquitur.




#Article 217: Tempus (436 words)


Tempus  nuncupatur et eventuum durationum mensura et continuum abstractum in quo ipsi eventus accidunt, quod tribus partibus temporum praeteriti, praesentis, et futuri successione rationali ordinatis constat. 

Physici quidem strictiore sensu tempus definiunt sicut quantitatem unius dimensionis adhibita ad eventus in seriem definitam ordinandos, ut durationes eventuum eorumque intervalla enumerentur, et ut enumerentur scianturque motus rerum aliarumque mutationum. Temporis mensurae unitas in Systemate Internationali (seu S.I.) definita secundum est littera s abbreviatum.

Tempus antiquitus intellegitur dimensio esse in qua eventa ordinantur, ut quodam modo futura a praeteritis discernantur. Quia autem physicae scientia exactam temporis definitionem requirit, temporis definitio novis theoriis excogitatis mutata est. Cum vulgus horologium parvum satis habet ad temporis mensuram, physici atomicis horologiis saepe utuntur, non solum quia atomica horologia optima sunt, sed etiam quia tempus atomicis transitionibus definitur.  

Tempus saepe indicatur per s (secunda), min (minuta), h (horas), d (dies), a (annos).

Constat philosophos Graecos de temporis natura valde cogitasse. Paradoxum Zenonis est praeclarissimum exemplum quod tempus semper exspectationem hominum movit.

Newtoni temporibus, scientia tempus nondum accurate definiebat, sicut in scholio primo libri a Newtono scripti Philosophiae naturalis principia mathematica (pg. 5 editionis primae, 1687) legitur:

Nihilominus sententiis sequentis Newtonus has observationes facit:

Tunc, praeclarissima sententia tempus absolutum statuens, quae anno 1905 ab Einstein abrogata est, sequitur:

Hanc temporis definitionem esse veram omnibus usque ad annum 1905 videbatur. Einstein autem, de celeritate luminis cogitante, tempus (etiam spatium) non esse absolutum sed relativum recte intellexit. Sic, post nimis computationes, theoriam relativitatis specialis solum instituit, quae spatii temporisque comprehensionem secundum scientiam physicam valde mutavit. Theoria relativitatis generalis eius, anno 1915 excogitata, connectionem inter tempus spatiumque et de relativa eorum natura plura patefecit. Ut a multis experimentiis iampridem comprobatur, theoriae relativitatis praecepta circa temporis spatiique naturam veritates sunt, nullum experimentum unquam ad relativitatis theoriam non obtemperavit, atque exempla sunt multa quod tempus est relativus.

Secundum Relativitatis Specialis theoriam, temporis definitio ex simultaneitatis concepto originem habet. Non unum tempus absolutum est, quemadmodum Newtonus cogitavit, quia constantia celeritatis luminis obtemperata, tempus ex inertialibus referentialibus pendet, sicut ab Einstein anno 1905 demonstratus est. Duo autem homines dissimiles velocitates habentes unus cum alio non consentiunt circa temporis durationem. Manifestum est hanc affirmationem esse contrariam ei qua a Newtono scripta est, sicut in Principia (p. 7) legitur:

Mathematicas aequationes usum faciendo, temporis durationem ex duobus hominibus mensuratam non eandem esse expedite comprobare possumus, si velocitates quibus illi se movent dissimiles sint. Facilior intelligendae causa, sit  temporis duratio sive intervallum quam Carolus, qui nullam velocitatem habet, horologio suo metitur (hoc tempus est saepe a physicis vocatum tempus proprium). Si autem Iosephus velocitatem  habet (secundum Caroli referentialem) sequitur ut intervallum  ab Iosepho mensuratum est,



#Article 218: Titus (imperator) (204 words)


Titus Flavius Sabinus Vespasianus filius T. Fl. Sabinus Vespasianus (30 Decembris 39—13 Septembris 81) fuit imperator Romanus ab anno 79 usque ad mortem. 

Titus filius senior imperatoris Vespasiani et uxoris eius Domitillae erat. Ipse primo Arrecinam Tertullam (mortuam ante annum 65) in matrimonium duxit, filiam Marci Arrecini Clementis praefecti praetorio, ex qua filiam Iuliam habuit, deinde Marciam Furnillam, ex qua filia ignoti nominis erat.

Anno 61 tribunus militum in Britannia erat. Anno 65 quaestor fuit, tum legatus Legionis XV Apollinaris. Anno 66 Titus patrem suum ad Iudaeam comitatus est, ut rebellionem Iudaeorum oppresserint. Vespasianus imperator anno 69 factus est, et anno 70 Titus Hierosolyma diripuit. Hic Berenicen Ciliciensem, filiam Herodis Agrippa I et sororem Herodis Agrippae II, adamavit. Cum Romam reversus esset, mense Iunio anni 71 triumphum egit. Tum etiam praefectus praetorio factus est. Postea, cum ipse imperator factus est, Arcum Titi aedificandum curavit ut victoriam celebret.

Titus patri suo successit anno 79. Bonus imperator habitus est, gladiatoria munera dans et aedificationem Colossei perficiens. Eruptio Vesuvii et exitium urbium Pompeiorum Herculaneique, ac rebellio Terentii Maximi in regno suo evenerunt.

Post duos tantum annos Titus febri mortuus est. Inter deos a Senatu delatus est, et exemplar pro imperatoribus posterioribus factus est. Frater Domitianus ei successit.




#Article 219: Ursus maritimus (326 words)


Ursus maritimus est mammale familiae Ursidarum, animal ferocitate, velocitate, pulchritudine et corporis magnitudine insigne, quod praeter nasum, oculos, unquesque nigros, paene totum albi coloris est. Omnium ursorum maximus, tantummodo in regionibus septentrionalibus sive borealibus ut in civitate Alaskana, in Canadae et Norvegiae locis septentrionalibus reperitur. Verum non, ut quidam dicunt, in Holmiae viis ac angiportis invenitur. Quamquam alia ursorum genera ut ursus arctos praesertim baccis et piscibus ut salmonibus vescuntur, U. maritimus tamen in deliciis phocas habet, quas ursus noster in plagis glacialibus quasi natantibus venatur. Nonnumquam ubi in glacie rimae vel foramina apparent, ibi phocis praestolatur aerem petituris. 

Inter terrestria animalia quae carnivora nominantur, hic ursus magnitudine ac pondere omnes facile superat, nam iam decem annos natus aeque gravis ac parva autoraeda est. Nonnullae horum belluarum 600 chiliogrammatibus graves et 2.5 metris longae sunt. Quod ad natandum spectat in primis est agilis, ut huc illuc maxima velocitate sine mora se vertat. Qui talibus rebus sunt periti strenue contendunt hoc ursi genus homines pro cibo non petere, nisi fame coactum. Res ursinae cum ita se habeant, ego nihilominus exspectare nolim dum ursus maritimus an fame laboret annon mihi patefaciat! Ad haec, non ut alia ursorum genera solent, U. maritimus, si verbis Plini uti licet, hieme non gravi somno premitur, quamvis ursae huius generis catulos pariturae in latibulis hibernent.

Quod ad ursos universe spectat, formam catulis ursinis recens natis deesse et vel mares parere catulos Romani quidem putavisse videntur. 

Plinius Maior:

Idem Romani imaginem matris informem lambentis catulum callide ad hominum mores transferunt, ut de Vergilio scripsit Aelius Donatus:

Quidam etiam se ursis similes esse monent, ne a necopiantibus irritentur, ut poeta Romanus praeclarus se coloribus ursinis depingit:
Marcus Valerius Martialis:

Quibus Martialis versibus Erasmus (obiit anno 1536), scriptor aeque elegans ac iocundus et Latinitatis vivae propugnator, salse usus est:

Postremo, poeta Romanus tum saevus cum salsus lectori suo imaginem indolis ferarum offert, inter quas quamvis feras non pugnatur, immo inter se pacem agunt: Decimus Iunius Iuvenalis:




#Article 220: Unio Europaea (1724 words)


Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 447 milliones sunt. Linguae publicae unionis viginti quattuor numerantur.

Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacuit. Erant tamen, qui reconciliationem inter nationes Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, administrationem communem carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendeum necessariarum) proposuit.

Anno 1951, sex civitates—Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Germania occidentalis—Lutetiae Communitatem Europaeam carbonis chalybisque creaverunt.

Anno 1957, ab iisdem civitatibus Foederibus Romae ictis pangendis Communitas oeconomica Europaea (CEE) et Communitas Europaea energiae atomicae (CEEA sive Euratom) institutae sunt. Natus est communis mercatus Europaeus, quo liber commeatus mercium, operas navandi, capitalis et hominum effici posset.

Anno 1960, Consociatio Europaea liberi commercii (Anglice EFTA, Francogallice AELE) creata est, qua civitates Europaeae, quae extra Communitatem oeconomicam erant, in rebus oeconomicis aggregarentur.

Anno 1968, Unio telonaria instituta est: intra Communitatem oeconomicam Europaeam omnia vectigalia sublatae sunt.

Anno 1979, Parlamentum Europaeum primum directe a civibus electum est. Praeterea Systema monetarium Europaeum (SME) institutum est, quo commutatio monetarum sive pretium nummorum in Europa stabile factum est.

Anno 1986, Actus unicus Europaeus (Anglice SEA, Francogallice AUE, Theodisce EEA) ictus est. Quo progressus usque ad mercatum unicum, qui die 1 Ianuarii anno 1993 efficertur, definiti sunt.

Cum anno 1989 velum ferreum cecidit, spes maioris Europae liberae crevit; die 3 Octobris anno 1990 duae Germaniae civitates iterum coniunctae sunt; dictatura communistica superata nationes Europae mediae et orientalis democratiam introduxerunt.

Anno 1992, Foedere Traiecti Mosae icto ex Communitate oeconomica Europaea Communitas Europaea facta et tecto communi trium communitatum Unio Europaea (UE) creata est, cui non solum in rebus oeconomicis, sed etiam in multis aliis rebus politicis auctoritas competit (inter graviora sunt Unio monetaria ac oeconomica Europaea et moneta communis, cooperatio securitati fovendae, nova consilia communia sicut rerum externarum et communis securitatis, civitas Europaea).

Anno 1997, Foedere Amstelodami icto instituta Unionis Europaeae novis necessitatibus accommodata sunt.

Anno 1999, moneta communis nomine Euro ab undecim civitatibus Unionis Europaeae adoptata est (usque ad annum 2013 aliae quattuor sequentur). Initio non erant nummi vel chartae argentariae, sed tantum in negotiis nummis carentibus adhibebatur.

Anno 2001, Foedere Nicaeensi rationes definitiae sunt, quibus sociae futurae accipiendae et quomodo institutiones mutandae essent. Praeterea de securitate corroboranda, de defensione communi ac de iuridica cooperatione in re poenali actum est.

Anno 2002, nummi et chartae argentariae euronis introductae sunt.

Die 13 Decembris anno 2007, Foedus Olisiponense ictum est (die 1 Decembris anno 2009 ratum est), quod foedus de Unione Europaea (antea Foedus Traiecti Mosae dictum) et foedus communitati Europaeae condendae renovavit. Praeterea foedus Euratom commutatum est. Gravissimas res constitutionis anno 2004 conscriptae, postea autem a civibus Franciae et Nederlandiae plebiscito reiectae hoc foedere amplectuntur.
 
Die 12 Octobris 2012, Unio Europaea Praemio Nobeliano Pacis laureata est.

Sociae civitates Unionis Europaeae aream 4thinsp;179thinsp;537 chiliometrorum quadratorum amplectuntur. Summus unionis mons est Rupes Alba altitudinis 4810 metrorum in Alpibus sita. Locus maxime depressus est Zuidplaspolder in Nederlandia 7 metra sub maris aequore situs. Litora  ad regiones, clima, res oeconomicas maxime pertinent.

Una cum externis Franciae praefecturis et territoriis, quae extra continentem Europaeam collocata sunt, sed ad Unionem Europaeam pertinent, Unio Europaea plurima climatum genera comprehendit, a climate polari (in Europa septentrionali) usque ad clima tropicale (Guiana Francica), qua re medium meteorologicum totius Unionis inane est. Maxima incolarum pars in regionibus climatis oceanici sive temperati (Europa boreo-occidentalis et media), mediterranei (Europa meridiana) aut continentalis, calidis aestatibus tamen, (Balcania septentrionalis et Europa Media) habitat.

Maxima incolarum Unionis Europaeae pars in urbibus vivit (circiter 75%; numerus crescit, ut coniciatur anno 2020 circiter 90% incolarum in sive prope urbes victuros esse). Urbes per totam Unionem diffusae sunt, quamvis magnus numerus earum in et circa civitates Benelux sitae sint.

Origo hodiernae Unionis Europaeae fuerunt communitates Europaeae annis 1951 et 1957 conditae (Communitas Europaea carbonis chalybisque, Communitas oeconomica Europaea et Communitas Europaea energiae atomicae). Sociae erant civitates Belgica, Francia, Italia, Luxemburgum, Nederlandia et Res publica foederata Germaniae.

Unio Europaea a sex civitatibus condita usque ad hunc diem in communitatem 27 civitatum crevit (et de anno 2013 ad annum 2020 28 civitates socias habebat). Civitates, quae sociae factae sunt, partem maiestatis earum relinquere debuerunt, ut in Unionem acceptae sint.

Civitas Unionem Europaeam intratura Criteriis Hafniensibus, quae anno 1993 Hafniae constituta sunt, respondere debet. Democratiam stabilem, quae iura humana et leges tutetur, requirit; praeterea ut oeconomia mercatus liberi contentioni oeconomicae in Unione Europaea par sit et regulae muniaque communitatis, legibus Unionis Europaeae inclusis, observentur. Num civitas criteriis respondeat, Consilium Europaeum decernit.

Die 1 Maii 2004, Unio Europaea maxime amplificata est, cum Estonia, Lettonia, Lituania, Polonia, Cechia, Slovacia, Slovenia, Hungaria, atque Graeca Cypri pars et Melitta ad unionem adiunctae essent. Hoc modo pristinus limes inter civitates occidentales orientalesque demum superatus est.

Croatia die 1 Iulii anno 2013 civitas socia vicesima octava fiet, suffragio civium Croatiae de societate die 22 Ianuarii anno 2012 in favorem reddito.

Sunt sex civitates candidatae: Albania, Islandia, Macedonia Septentrionalis, Mons Niger, Serbia, Turcia. Aliae (sicut Bosnia vel Kosovia) inter candidatas futuras numerantur.

Quattuor civitates, quae Consociationem Europaeam liberi commercii (EFTA) efficiunt (quae non sunt sociae Unionis Europaeae) partim normas unionis susceperunt: Islandia, Lichtenstenum, et Norvegia, quae ad communem mercatum pertinent (Spatium oeconomicum Europaeum), et Confoederatio Helvetica, quae multis foederibus bilateralibus cum Unione Europaea coniuncta est. Parvae civitates Europaeae, Andorra, Monoecus, Sanctus Marinus, et Civitas Vaticana, eurone utuntur aliisque modis cum unione cooperantur.

Adhuc sola civitas socia quae Unionem reliquit est Britanniarum Regnum (die 31 Ianuarii 2020, vide paginam Brexitus). Nihilominus Groenlandia (provincia autonoma Daniae) anno 1985 etiam se recepit, sicut collectivitas transmarina Francica Insulae Sancti Bartholomaei anno 2012. Algerium quoque, quia pars Franciae et non eius colonia habitum erat, pars communitatum Europaearum fuerat et anno 1962 cum libertatem a Francia acceperit, ab illis communitatibus secessit. In foedere Olisipone icto nunc regulae provisae sunt, quas oportet sequi, si civitas socia Unionem relinquere desiderat.

Sequentes viginti septem civitates sunt sociae Unionis Europaeae:

Ius Europaeum gradatim ab anno 1992 crescebat.
Tum Foedere Mosae Traiecti icto Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis, secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio Cooperatione publica iuridicaque in rebus criminalibus constitutae sunt. Ab Foedere Amstelodami icto anno 1999 de spatio libertatis, securitatis, iustitiae Unionis Europaeae dicitur. Ius civium Unionis ubique in Unione commeandi, manendi et laborandi in foederibus constitutum et in directivo 2004/38 perfectum est. Leges Unionis imprimis fiunt edictis (quae eo ipso et civitates et cives obstringunt) et directivis (quae civitatibus fines necessarios proponent sed eis optionem instrumentorum concedunt).

Ab die 25 mensis Maii 2018 valet edictum (2016/679) generale de protectione datorum, quod existimatur regula protectionis personarum physicarum ad datorum privatorum tractationes motuumque liberorum attinens. Regulae leges undecentum cives recognitionem datorum privatorum suorum recuperari atque simplicius circumiectus iuridiciales fori internationalis reddi petunt, quo fit ut quicumque sit collectionem datorum apertandus, basem iuridicialem propositumque gerendus, tempus collectionis nominandus, de transmissione eius foras Unionis Europaeae nuntiandus.

Septem instituta unionis ex articulo XIII Foederis de Unione Europaea constituta sunt:

Consilium Europaeum est summum Unionis Europaeae corpus, quod ex 27 ducibus (sive gubernationis sive civitatis) civitatum sociarum Unionis una cum praesidibus Consilii Europaei (nunc Carolus Michel) et Commissionis (nunc Ursula de Leyen) constat.

Commissio Europaea est rectio Unionis. Sedes eius est Bruxellis. Ursula de Leyen munere praesidis fungitur.

Una cum Parlamento Europaeo Consilium Unionis Europaeae, sive Consilium ministrorum est pars potestatis legiferae unionis.

Parlamentum Europaeum, vel senatus Europaeus, est parlamentum unionis, cui 705 legati sunt, quos cives Europaei suffragio universali elegunt. Una cum Consilio Unionis Europaeae Parlamentum Europaeum legiferam unionis potestatem efficit. Cum in Consilio Unionis Europaeae sint delegati gubernationum, legati parlamentarii cives Europaeos repraesentant, qui eos elegerunt. David Sassoli munere praesidis nunc fungitur.

Argentaria primaria Europaea, cuius sedes est Francofurti ad Moenum, est summa seu media argentaria civitatum, quae euronem monetam publicam introduxerunt. Una cum mediis civitatum sociarum unionis argentariis systema format argentariarum Europaearum mediarum. Politicam monetarium harum civitatum administrat et imprimis stabilitatem pretiorum conservare studet. His diebus Christina Lagarde munere praesidis fungitur. Condita est anno 1998 ex Foedere Amstelodami icto.

Curia Unionis Europaeae est iudicium Unionis Europaea anno 1952 Luxemburgi creatum, quod omnes res forenses comprehendit. Curiae est praestare, ut leges secundum interpretationes ac praecepta foederum observentur, et ius Europaeum a curiis gentiliciis rogata interpretatur. Discernenda est ab Iudicio Europaeo pro Iuribus Humanis.
 	

Curia Rationum anno 1975 Luxemburgi creata quotannis de usu pecuniae Unionis referre debet. Si res dubiae vel etiam fraudulosae inveniuntur, officio fraudibus prohibendis nomine OLAF traduntur.

Linguae publicae Unionis Europaeae sunt viginti quattuor: linguae Anglica, Bohemica vel Cechica, Bulgarica, Croatica, Dacoromanica, Danica, Estonica, Finnica, Francogallica, Graeca, Hibernica, Hispanica, Hungarica, Italica, Lettonica, Lithuanica, Lusitana, Melitensis, Nederlandica, Polonica, Slovaca, Slovena, Suecica, Theodisca. Lingua Latina autem inter linguas publicas non est.

Vexillum Europae est vexillum Unionis Europaeae ac Consilii Europae ab anno 1955. In usum Unionis Europae confirmatum est anno 1986. A colore caeruleo caelum, dum a duodecim stellis aureis harmonia repraesentatur.

Hymnus Europae est hymnus Unionis Europaeae et Consilii Europae. Musica hymni est pars ex ultimo motu symphoniae nonae Ludovici van Beethoven. Dum huic symphoniae verba Friderici Schiller sunt (Freude, schöner Götterfunken), hymno Europaeo verba non sunt.

Anno 2003 Petrus Roland et Petrus Diem verba Latine scripta proposuerunt:

Die 9 Maii quotannis est commemoratio propositionis Roberti Schuman anno 1950.

Europa in mythologia Graeca fuit filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes), soror autem Cadmi, Thebarum conditoris. Ex Iove tres filios genuit, Minoen, Rhadamanthum, Sarpedonem.

Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit: sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt. Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.

Europa rapta, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt: Cadmus, qui Thebas condidit; Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit; Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti; Phineus, qui rex in Thracia factus est.

Sententia Unionis Europaeae est In varietate concordia.




#Article 221: Vratislavia (101 words)


Vratislavia seu Wratislavia (Polonice: Wrocław; Theodisce: Breslau) caput Silesiae, est urbs Polonica in Silesia Inferiori sita. Littera W in signo Wratislaviam indicat. Ideae internationalis neutralis Esperanticae facem attollit indefesse ex anno 1992 Associatio Esperantica Silesica.

Vratislavia exinde ab saeculo X usque ad annum 1335 ad regnum Poloniae pertinuit. Postea, a Bohemiae regibus et Austriae imperatoribus regnabatur usque ad annum 1741, quo anno civitas pars Borussiae, postea post annum 1870 Germaniae, facta est. Post secundum bellum mundanum iterum pars Poloniae.

Olim Via Regia Lusatiae Superioris Vratislaviam ferrebat.

Vratislavia sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine Archidioecesis  est; praesentis archiepiscopus Iosephus Kupny est.




#Article 222: Varsovia (160 words)


Varsavia, seu Varsovia (Polonice Warszawa) est principalis et maxima Poloniae urbs, quae circa duo miliones oppidanorum habet. Urbem administratores Poloniae incolunt, et flumen Vistula per urbem profluit.

Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum patrimonium culturae mundi declarata est.

Anno 1281, nomen urbis Varsovia primum in foedere scriptum est. Anno 1596, Varsovia facta est urbs princeps regni Poloniae et Lituaniae, quod sita est potius media in Polonia quam Cracovia. In bello triginta annorum, urbs ab excercitu Sueciae destructa est. Post partitionem tertiam regni Poloniae anno 1795, regem ultimum abdicatum Varsovia gubernabatur (exceptis annis 1807 ad 1815, cum ducitas Varsoviensis a Napoleone condita est, cuius dux unicus Fridericus Augustus I fuit) a Prussianis.

Varsovia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae. Hodiernus archiepiscopus et cardinalis est Casimirus Nycz. Multi archiepiscopi Varsoviae etiam cardinales fuerunt.

Varsoviae adest etiam secundus episcopus dioecesanus Catholicus. Pars capitis Poloniae dicta Praga est enim sedes residentialis Episcopi Varsoviensis-Pragensis. Nunc hanc dioecesim archiepiscopus Henricus Hoser gubernat. 




#Article 223: Vallis Augustana (167 words)


Vallis Augustana sive Augustensis, vulgo saepius Val d'Aosta, est regio sui iuris, circiter 128 591 incolarum, in Italia septentrionali sita, inter septentriones et occasum spectans, in angulo Alpium Cottiarum sita. Superficiem 3 263 m² habet.

Augusta Praetoria est urbs maxima et caput regionis. In finibus vallis rupes Alba, Matterhorn ac Monte Rosa eminent, præterea Saeptum nationale Grandis Paradisi. Regio constat ex valle fluminis Duriae maioris eiusque influentium.

Vallem incolebant antiquitus Galli Salassi, a Romanis anno 25 a.Ch.n. capti. A saeculo XI comites Sabaudiae regionis in possessionem venerunt: posthac historia Vallis Augustanae cum Pedemontio miscebatur.

In valle invenitur numerus magnus saltum pascuorum. Industriae praecipuae ferri chalybisque ac textrina.

Amoena inveniuntur praeclara Auri Fondinae (Courmayeur), Champoluc (apud Aquaticam), Cervinia-Breuil (apud Vallem Turnionensis), Conia (Cogne).

Pars maxima incolarum Francogallico dialecto, vel accuratius Francogalliconarbonensi / Arpitanico (Valdôtain), utetur, Italico quoque sermone nec non Germanico-Helvetica (Lingua Valesianica) loquela in valle Gressoney.

Municipia in Valle Augustana, cum urbe, 74 sunt. Urbes, oppida et communia provinciae Latine vocari possunt:

Ghiacciaio della Brenva, et cetera.




#Article 224: Viccingi (455 words)


Viccingi vel vicingi (a Nordico antiquo víkingr) fuerunt exploratores, bellatores, mercatores, pirataeque septentrionales, qui a saeculo octavo exeunte ad medium saeculum undecimum Europam, Asiam insulasque Atlanticas late exploraverunt, incursiones et negotia fecerunt, atque ibi consederunt.

Viccingi Norvegiam, Daniam, Sueciam incolebant. Magna apud eos erat navigandi et navium aedificandarum facultas. Forma navium singularis erat, quae velo uno tantum et quidem maximo et remis et in extremis navium partibus draconum capitibus instructae erant.

Prima mentio Viccingorum putatur in Chronica Anglosaxonum facta esse. Anno 793 Viccingi cum navibus, quarum capita formam draconis habuerunt, ad Monasterium Lindisfarnense navigaverunt, ut aurum caperent et monacos occiderent. 

Sed immo vero prima mentio a Gregorio Turonensi facta est in Historiis Francorum libro III. Tempore Francorum rege Chlodovechi erat, circa 515, 

Post annum 800 nuntii historici de Viccingis multiplicabant. Viccingi in multas urbes navigabant rapta exercens, inter quas Lutetia, Pisae, et Hamburgum erant. Viccingi Danici et Norvegici navigabant in Hiberniam, Magnam Britanniam, Galliam, Siciliam, Hispaniam. 

Circiter anno 900, Viccingi regna praeter Scandinaviam condebant. In Britannia septentrionali, primum regnum externum condiderunt. Anno 878, Alfredus, rex Anglorum, totum terrae septentrionalis viam Vaetlingae percrebescebat ad Viccingorum ducem Guttorum. Cnuto (Knut), filius regis Danici Svenus Tveskaegg, rex Anglorum erat.

Viccingi Sueci Varangi (Graece ) nominabantur. Varangi per Rutheniam expndebantur. Varangi anno 868 Constantinopolim invadebant. Post hoc Imperator Constantinopolitanus Varangis usus est militibus, quod fortes et strenui essent.

In oriente, Varangi fuerunt monarchae Novogardienses (sive Holmgardenses). Ruricus et fratres eius duces Varangorum erant. Postea caput regni Chiovia erat sub Helgem (Oleg) ducem.

Viccingi occidentales Daniam et Norvegiam incolebant. Primum consilium ceperunt in Magnam Britanniam, Galliam, Hispaniam, Germaniam invadendi et aurum capiendi. Quas expeditiones principes Europaei timebant. Urbes magnae Viccingorum erant Upsalia, Nidrosia, Lunda, Heidiba (apud Slia), quae etiam Danica Hedeby vel Germanica Haithabu nominatur. Erat urbs proxima Sliasvig, quae postea Slesviga (Schleswig) nominabatur.

Exploratores vicingorum occidentales ad insulas Faroenses, Islandiam et Groenlandiam navigaverunt. Islandia a Flokio Vilgerdaro filio cognita est anno 874 vicingus Ericus Rufus erat, qui a Norvegia in Islandiam navigabat et deinde in occidente insulam magnam videbat, quam terram viridem nominavit. Ibi duo vici conditi sunt a Viccingis: Austgard (vel vicus orientalis) et Vestgard (vel vicus occidentalis). Filius Erici Leivus etiam in Americam continentem navigavit. Terram Americanam partim Vinlandiam (sc. vini terram) nominavit.

Americae boreo-orientalis terrae cognitae mediaevales a Viccingis nominatae et in Sagis Nordicis notatae: 

Normanni sunt descendentes vicingorum, qui in ceteris terris incolebant, talis Normannia, Sicilia aut Italia meridiana (Willelmus Ferreabrachia, Robertus Guiscardus, Rogerius Bosso).

In Gallia septentrionale, Viccingi Normanni nominantur. Rollo Viccingus dux normannicus primus erat. Vilelmus dux normannicus deinde in 1066 ex Normannia in Britanniam invadit et rex anglorum fuit. Prior idem anno Haraldus Hardrada rex noruvegius Britannia invadebat, sed moriebat in proelio.

Tarenti in Italia, Normanni regnum fecerunt, quod vassum Papae erat.




#Article 225: Via (115 words)


Via  est locus qua vehiculo seu pedibus seu alia quacumque ratione ire licet. Aliae viae ab auctoribus appellatae sunt, ut Via Appia ab Appio Claudio Caeco censore, aliae ab urbibus ad quas ferebant, ut Via Collatina, aliae a provinciis, ut Campana aut Latina, aliae a diversis eventibus, ut Via Triumphalis.

Viae publicae a Romanis admirabili magnificentia non Romae solum, sed etiam tota Italia factae et stratae fuerunt; creati sunt (post aediles) proprii magistratus, qui viarum curandarum et curatores viarum vocabantur. In viis constitutae fuerunt columnae lapideae, quae singulis intervallis positae signum milliariorum prae se ferebant, viae silicibus planis stratae erant, e quo Germanice Strasse, Anglice street, Italiane strada, Saxonice Straat.

In vias nunc semaphori sunt.




#Article 226: Visurgis (134 words)


V#299;surgis, (-is, m.) sive serius Wisara, Wissula (Theodisce: ; IPA: [ˈveːzɐ]) est fluvius Germaniae, qui in Oceanum Fresonicum fluit. Urbs maxima ad ripas sita est Brema et a parte hoc flumen laeva Fuldaha influit.

Urbe Mundia Hannoverana, ubi confluunt flumina Fuldaha Verraque formantia amnem Visurgim,  situm est. Quo lingua Germanica scriptum est: 

Ubi Verra et Fuldaha inter se osculantur,
nomina eis amittenda sunt
Et hic eo osculo nascitur flumen Visurgis,
quod Germanicum est usque ad mare.

Pomponius Mela primus est, qui de Visurgi narrat libro De situ orbis 3.3 (anno circiter 43): ... in Oceanum, Amisius, Visurgis, et Albis clarissimi.

Adamus Bremensis: Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum.




#Article 227: Marcus Terentius Varro (193 words)


M. Terentius Varro, scriptor, vir equestris ordinis 116 a.C.n. Reate in Sabinis natus, Romae anno 27 mortuus, Pompeium usque ad cladem apud Pharsalum acceptam secutus est. Tam eruditus erat, ut Caesar Pompeio victo, cum eum cuperet praestantibus officiis conciliare, primae publicae bibliothecae praeficeret. Caesare invicem interfecto, triumvirum proscriptionibus superfuit, a Quinto Fufio Caleno, Marci Antonii amico familiari, servatus qui eum in quadam sua villa occultavit donec e catalogo proscriptorum eraderetur. Studuit deínde usque ad ultimum vitae diem.

Magister Terentii Varronis Lucius Aelius Stilo Praeconinus fuit. Postquam philosophiae Athenis apud Antiochum Ascalonium studuerat, adversus Sertorium in Hispania anno 76 pugnavit, et Pompeio imperatore piratas ut tribunus repressit.

Per totam vitam scripsit, et 74 opera vel 620 libros in lucem edidit, qui agriculturam, grammaticam, dialecticam, Romanas annales, chorographiam, ius civile, rhetoricam, philosophiam, geometriam, arithmeticam, musicam, astronomiam, educationem, philologiam, artem dramaticam, artem poeticam, artem oratoriam tractant. Composuit porro epistulas et saturas Menippeas.

Libri de grammatica quos cognovimus sunt:

Terentius Varro tam antiquitates quam annales rerum gestarum quaesivit et coluit. Priscis verbis in operis aliquando utitur et, ut ait Seneca, duodecim tabulas loquitur. Negotiis tamen temporis sui intererat; novissimos libros legebat et descriptiones terrarum nuper inventarum cognoscebat.




#Article 228: Virus biologicum (291 words)


Virus (-i, n., plur. vira ) est actor contagionis, qui solum cellulis organismorum viventium regenerari potest. Vira omnia formarum vitae genera inficere possunt, ab animalibus et plantis ad microorganismos, bacteriis et archaeis non exclusis. Post commentarium de pathogeno non bacteriali quod plantas tabaci inficit a Demetrio Ivanovsky anno 1892 divulgatum, atque post tobacco mosaic virus (generis Tobamovirorum) a Martino Beijerinck anno 1898 inventum, adhuc plus quam 6thinsp;500 specierum virorum penitus descriptae sunt, sed aliquae milliones specierum in circumiectis terrestribus exsistere putantur Vira in paene omni oecosystemate in tellure inveniuntur, et sunt crebrissimum omnium entitatum biologicarum genus. Studium virorum virologia appellatur, proprietas disciplinae microbiologiae.

Virus res biologica ex et genomate (acido deoxyribonucleico aut acido ribonucleico) et proteinis (capsida) lipidisque efficitur. Quia DNA utens augetur, virus pseudovitale appellari potest. DNA virale in mRNA  transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula plerumque, sed ex informatione genetica virali, peptida viralia producens.

Vocabulum virus 'venenum' seu 'pituitam' significabat. In libro autem De proprietatibus rerum (anno 1240), Bartholomaei Anglici, primus biologiae medicinaeque usus verbi virus invenitur.

Quia vira sunt pseudovitalia, cladistica virorum classificatio difficillima est. 

Commissio virorum taxinomiae internationalis (Anglice International Committee on Taxonomy of Viruses) ad hanc virorum taxinomiam iussit:

Taxonomia 2018a hos ordines afferebat: bunyavirales, caudovirales, herpesvirales, ligamenvirales, mononegavirales, nidovirales, picornavirales, tymovirales sicut familiae non attributae.

In taxonomia 2018b tantum regnum unum, riboviria enim, notum est. Insunt proprium unum phylum, duo subphyla, sex classes, decem ordines, septem subordines, undenonaginta familiae, trigintasex subfamiliae, trecenti octogintaseptem genera, undesexaginta subgenera, et duomilia ducentiduo species.
 Riboviria  Negarnaviricota  Polyploviricotina  Ellioviricetes  Bunyavirales

Taxonomia 2018b quattuor ordines sine phylo proprio supraposito notat: Caudovirales, Herpesvirales, Ligamenvirales, Ortervirales.

 Riboviria  Negarnaviricota  Haploviricotina  Monjiviricetes  Mononegavirales

Plures familiae nondum ordinis unius attribui potuerunt. In taxonomia 2018b adhuc 46 familiae extra ordinem inveniuntur. Exempla sunt: 




#Article 229: Velocitas (177 words)


Velocitas  est quantitas vectorialis physica, quae positionis fluxionem metitur. Plerumque   denotata est, et eius modulus celeritas nuncupatur, quae in systemate internationali unitatum (SI)  unitatibus m/s datur, h.e. metris per secundum temporis divisis.

Constat secundum theoriam relativitatis specialis, ab Alberto Einstein anno 1905 excogitatam, velocitatem quam maximam esse celeritatem luminis, quam solae particulae non massam habentes, sicut photona, attingere possunt. Verum autem est quod haec corpora (massa=0) semper luminis celeritate diffunduntur.

In mechanica classica,  velocitatem mediam computare licet per formulam 

ubi commutatio positionis divisa est per tempus  in quo haec commutatio efficitur. Exempli gratia si autocineto Lutetia Lugdunum, quae urbes inter se circiter 500 km distant, quinque horis perveneris tua velocitas media erit 100 km/h ad meridiem et orientem versus, id est quingenta per quinque divisa, etiam si paululum alicubi constiteris aut nonnumquam tachygraphum 160 km/h indicarit.

Momentariam contra velocitatem si cognoscere volueris, hoc est velocitatem in certo temporis puncto, intervalla tam temporis quam spatii quam minima capies (e.g. 0,01s) et simili modo longitudinem per tempus divides et directionem motus notabis. Quae secundum differentialem formulam mathematice ita definitur:



#Article 230: Concilium Vaticanum Secundum (483 words)


Concilium Vaticanum II (1962–1965) fuit vicesimum primum Concilium Oecumenicum Religionis Christianae.

Concilium Vaticanum II, cui tria milia episcoporum et quadraginta quattuor interfuerunt, auctore Iohanne Papa XXIII per Constitutionem Apostolicam “Humanae salutis” qua indictum est, illuc intendebat ut ecclesia apta redderetur, quae recentioribus orbis terrarum quaestionibus responderet; praeterea ut Christiani in unum colligerentur et pax gentium efficacius protruderetur.

Concilium sibi proposuit veram fidem Catholicam, quam Ecclesia Catholica etiam tunc integram servavit, altius penetrare et explicare ita ut, aliis verbis aliisque argumentationis viis, clarissima usque fieret multis hominibus Catholicis, qui non raro prae rerum fidei ignorantia alieni manebant ab ipsa vita ecclesiae.

Concilium Vaticanum II oecumenicum dicitur primum quia, tamquam Catholicum et universale, favebat progressui populi Christiani; tum quia fidem Catholicam profundius et rectius explicare volebat, modo et sermone, qui etiam a fratribus seiunctis posset vere comprehendi; deinde quia ecclesias et communitates, quae amicitiam cum Sede Romana posuerant, advocabat ut in unam Christi ecclesiam tandem conligerentur. Quod non pauci homines ubicumque terrarum olim optabant et modo optant.

Ratio pastoralis et oecumenica concilii, ut par est, postulabant non modo ut fides summa intellegentia et puritate altius explicaretur, verum etiam ut clare et aperte definiretur. Quare Concilium Vaticanum II exhibuit veram et certam Iesu Christi doctrinam atque definivit quid esset de fide omnibus tenendum.

Ut exemplum afferatur de re, promulgata constitutione dogmatica de Ecclesia Lumen Gentium, Paulus Papa VI, die undecimo Kalendas Decembres anno 1964, sic rationem doctrinae declaravit: Pertractata est enim doctrina de Ecclesia atque exposita: ita opus Concilii Oecumenici Vaticani I est completum, quod pertinet ad doctrinam.

Definito dogmate de infallibilitate Romani Pontificis, quibusdam videbatur Ecclesiae Concilio Oecumenico opus non esse. Verumtamen, die octavo Kalendas Februarias, anno 1959, tribus fere mensibus post quam electus erat, Iohannes Papa XXIII annuntiavit propositum indicendi concilium oecumenicum.

Plerique concilii participes disciplinae emendationibus, morum correctionibus et pristinarum consuetudinum restitutionibus assensi sunt. Quidam autem, quibus res ecclesiae periculo se offerre videbantur, concilii scita repudiaverunt; inter quos erant quidam patres cardinales et episcopi, qui se socios fecerunt Coetus Internationalis Patrum. Horum tamen repudiatio non impedivit quominus concilium optimos suos fructus ederet.

Concilium Vaticanum II ita magnum effectum est, quale non fuit per totam historiam: fuit magnum pro populis et singulis hominibus; magnum pro ecclesia et pro universo hominum genere; pro mundo illius temporis et pro venturis generationibus.

Omnia decreta, quibus patres subscripserunt, praesertim constitutio dogmatica de ecclesia et constitutio pastoralis de ecclesia in mundo huius temporis, prorsus converterunt animos et ingenia catholicorum et ideo viam munivit pro restitutionibus et correctionibus morum ecclesiasticorum.

Post actum Concilium Vaticanum II, Paulus Papa VI instituit plurima apparitorum et scribarum corpora, quae studiis incumberent et exsequerentur praecepta concilii; idem ille instituit Synodum Episcoporum, quae certis temporibus fit quasi concilii continuatio.

In praesentia, Codex Iuris Canonici, Catechismus Catholicae Ecclesiae, Missale Romanum, et omnes libri liturgici, conferentiarum episcoporum disciplina et rationes, quas servat ecclesia erga alios Christianos, erga religiones non Christianas et respublicas sunt conspicuus fructus Concilii Vaticani II.




#Article 231: Winnie ille Pu (156 words)


Winnie ille Pu (gen. Pui); Anglice Winnie-the-Pooh vel Edward Bear (Eduardus Ursus), est ursulus ficticius textilis et persona principalis in librorum serie ab Alan Alexandro Milne Anglice scriptorum; Winnie-the-Pooh est etiam titulus primi illius seriei libri anno 1926 editi. Pui fabulae usque ad praesentem diem conversae sunt in multas linguas, saltem triginta tres; convertit autem in Latinum Winnie ille Pu Alexander Lenard inde ab anno 1951 usque ad 1958.
 

Versio operis Winnie-the-Pooh Latina facta est anno 1960 primus liber lingua non Anglica scriptus (nec non —usque ad hodiernum diem— unicus Latinus), qui locum meritus sit in inventario librorum plurimum venditorum diarii The New York Times, in quo viginti hebdomades remansit. Dixit  Caesar ipse numquam terram tam magnam quam Civitates Americae Foederatas vicit mensibus duobus.

Winnie ille Pu est pupa Christophori Robini, pueri Anglici inter quinque et sex annos nati, qui vivit, cum aliis, in Centum Iugerum Silva.

Amici sunt:

Ut plura de Puo Latine legas, vide:




#Article 232: Zoologia (299 words)


Zoologia (Graece ζῷον 'animal' + -λογία 'studium', 'doctrina'), vel biologia animalium, est pars biologiae quae regnum animalium tractat, anatomiam, embryologiam, physiologiam, evolutionem, taxinomiam, consuetudines, distributionemque omnium animalium, sive vivorum sive exstinctorum, et rationem per quam ea cum eorum oecosystematibus agant comprehendens.

Historia zoologica studium regni animalium a temporibus antiquis ad tempora hodierna indagat. Scientiae zoologicae, quamquam conceptum zoologiam unam disciplinam cohaerentem esse recentius ortum est, ex historia naturali ortae sunt, ad opera Aristotelis et Galeni in mundo Graeco-Romano attingens. Quae opera antiqua medio aevo a mediciis Mussulmanis eruditisque Europaeis sicut Albertus Magnus porro evoluta sunt. Tempore Renascentiae et tempore hodierno ineunte, cogitatio zoologica in Europa per studium renovatum in empirismo multisque organismis nuper inventis novata est. Homines magni momenti in hoc motu fuerunt Vesalius et Gulielmus Harvey, qui experimentis diligentique observatione utebantur, ac naturalistae sicut Carolus Linnaeus et Buffon, qui diversitatem vitae et memoriam fossilium, cum evolutione moribusque organismorum, classificare coeperunt. Microscopium mundum microbiorum antea ignotum retexit, fundamenta theoriae cellularum iacens. Crescens theologiae naturalis momentum, philosophiae mechanicae ortae partim respondens, historiam naturalem auctum confirmavit, quamquam argumentum ex descriptionis vallavit.
 
Zoologia saeculis duodevicensimo et undevicensimo disciplina scientifica magis magisque professionalis fiebat. Exploratores et naturalistae sicut Alexander de Humboldt actionem inter organismos et eorum circumiecta et quomodo haec coniunctio in geographiam nitatur investigabant, fundamenta biogeographiae, oecologiae, ethologiaeque iacentes. Naturalistae essentialismum reicere ac momentum extinctionis et mutabilitatem specierum considerare incipiebant. Theoria cellularum fundamenta vitae nove interpretabatur.

Hic progressus, cum compertis embryologicis et palaeontologicis, in theoria evolutionis per selectionem naturalem a Carolo Darwinio, biologo Anglico, compositus est. Qui anno 1859 theoriae evolutionis organicae novum dedit vigorem cum rationem inveniret per quam evolutio organica fieri potest, et indicia per observationem constituta praebuit quae evolutionem sic factam esset probaverunt.

Darwinius morphologiam et physiologiam corroboravit, quia in communi ratione biologica coniunxit, quae est theoria evolutionis organicae.




#Article 233: 0 (247 words)


Scriptores Latini, notam et notionem 0 ab Arabibus accipientes, etiam vocabulum Arabicum صفر ṣifr mutuati sunt. Ex saeculo XIII cifra et formae similes (chifra, zifra, ziffra, zifera) Latine numerum 0 significavit; deinde etiam quamlibet notam numeri Arabicam significare coepit (cf. Francogallice chiffre). In libris recentibus Latinis nomen zerus eiusdem originis, sed per linguam Italianam formá mutatum, ad numerum 0 significandum usurpatum est.

Hic numerus ignotus erat Romanis, quorum systemati numerorum non locumtenente opus erat. In calendario Gregoriano et calendario Iuliano, 0 non repraesentat annum: 1 p.C.n. sequitur 1 a.C.n..

Babylonii cifra primi usi sunt, ante 300 a.C.n.. Eius cifra fuit  sive cuneus duplex, et tantummodo adhibita est locum tentum. Palaeograece etiam cifra fuit, fortasse mutuata a Babyloniis, cum forma , in seriis aetatibus simili ō litterae. 

Christianis mediaevalibus qui Latine scribere poterant non cifra fuit, sed nulla usi sunt in epactis ad diem Paschalem computandum. Primae tres epactae erant “nulla”, “xi”, et “xxii”, e.g. apud Dionysium Exiguum, in 525. Circa 725, Beda aut socius eius N littera (pro “nulla”) usus est inter alios numeros Romanos in tabula epactarum.

Indi cifra in arithmetica usi sunt. Brachmacottus in 628 de proprietatibus cifrae scripsit. Eo tempore cifra ut numerus iam adhibita est in Cambodia; posteaquam in Sinis et apud Musulmannos hic numerus inventus est, iniens Europam in saeculo 12.

Nomen zephirum adhibitum est a Leonardo Pisano in Libro Abaci (1202), qui inter primos libros Latine scriptos numeros Arabicos tractantes est. 

Gens Maya Americae mediae zero in computationibus calendariis usi sunt.




#Article 234: Grammatica Latina (1339 words)


Grammatica Latina regulas ostendit, quibus voces linguae Latinae adhibeantur. Grammaticae ars in III principales partes dividitur: orthographia, quae ad litteras, etymologia, quae ad voces singulas, et constructio seu syntaxis, quae ad orationem vel ordinem dictionum pertinet. 

Nomen est pars orationis quae habet casus, significans corpus aut rem proprie vel communiter. Quattuor genera sunt nominibus quae dicuntur masculinum, ut fluvius, femininum, ut domus, neutrum, ut agmen, et commune, ut sacerdos (quod esse masculinum vel femininum potest). Praeterea duo numeri sunt, qui dicuntur singularis, ut agmen, et pluralis, ut agmina. Casus sex sunt nominibus, qui dicuntur nominativus, ut fluvius, genetivus, ut fluvii, dativus, ut fluvio, accusativus, ut fluvium, ablativus, ut fluvio, et vocativus, ut fluvi. In differentibus partibus sermonis, oportet differentibus casibus uti. Exemplorum gratia:

In declinationes quinque dividuntur omnia nomina, et cuique est genus nominum quod constat ex nominibus quae desinunt vel declinantur eodem modo. 

Prima declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -a, ut femina et sella. Pleraque haec nomina sunt feminina, sed illa quae significant occupationes saepe sunt masculina, ut nauta et agricola  (sed illa quae habent eandem formam ablativam pluralem cum nominibus ex secunda declinatione saepe mutantur ut possint distingui, ut filia, cuius forma ablativa pluralis est filiabus). Ita declinantur, cum vocalibus longis:

Secunda declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -us vel um, ut dolus et scutum. Pleraque haec nomina sunt masculina vel neutra. Ita declinantur.

Tertia declinatio constat ex nominibus quae desinunt in multis differentibus formis (quamquam similiter declinantur) ut ovis et pastor et fulgur. Haec nomina possunt esse feminina vel masculina vel neutra. Ita declinantur. 

Quarta declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -us vel -u, ut spīritus et cornū. Pleraque illa quae desinunt in -us sunt masculina, et omnia quae desinunt in -u sunt neutra. Ita declinantur.   

Quinta declinatio constat ex nominibus quae desinunt in -ēs, ut diēs et rēs. Pleraque sunt feminina, nisi nomen diēs, quod potest esse masculinum vel femininum. Ita declinantur.

Nomina quae non pussunt declinari appellantur indeclinabilis, ut nihil et fas.

Adiectivum est pars orationis quae nomen mutat. Quodque adiectivum habet tria genera, quae sunt masculinum, femininum, et neutrum, ut aptus, apta, aptum, nisi indeclinabile est, ut nequam et satis. Modo dividuntur omnia adiectiva in duas declinationes, quarum una est prima/secunda, ut magnus, magna, magnum, et altera est tertia, ut celer, celeris, celere. 

Tres gradus sunt adiectivis: positivus (ut magnus), comparativus (ut maior) et superlativus (ut maximus). 

Positivus gradus ita declinatur: 

Comparativus gradus desinit in -ior (masculinus et femininus) vel -ius (neuter). Ille significat qualitatem quantitatemve nominis quae magis magna est quam qualitas quantitasve alterius nominis, et ita declinatur:

Superlativus gradus declinatur tamquam prima/secunda adiectivum declinatur, nam desinit in -us, -a, -um. Ille significat qualitatem quantitatemve nominis quae valde magna est, vel quae maior est omnibus aliis nominibus, et ita declinatur:

Pronomina personalia sunt pronomina ut ego et tu, et ita declinantur:

Pronomina in persona tertia sunt hic, ille, is, iste, et ipse. Quoque possunt esse adiectiva, et ita declinantur:

Pronomen quis est interrogativum, et utendum est ad quaerendam quaestionem, ut quis est Marcus? vel cui est hic liber? Ita declinatur:

Pronomen qui est relativum, et utendum est ad mutandum dictum prius, velutve adiectivem, ut videt solem qui lucet vel qui dies est? Similiter declinatur cum pronomine interrogativo, sed casus nominativus singularis masculinus est qui cum longa I et nominativus singularis neuter est quod.

Adverbium est pars orationis (saepe derivata adiectivo) quae mutat verbum, ut bene et hic, quod indicat seu locationem, seu tempus, seu modum. Ut adiectiva, habet et gradum positivum et comparativum et superlativum. 

Adverbium positivum formatur litteris elidendis -us de adiectivo et a littera addenda -e si sit adiectivum ex prima/secunda declinatione, ut beate et longe. Si est adiectivum ex tertia declinatione litterae -ter addentae sunt, ut celeriter et fortiter. Quoque inveniuntur formae ut primo et multum.   

Gradus adverbii comparativus formatur eodem modo cum forma neutro nominativo comparativo singulari, ut beatius et longius et celerius.   

Gradus adverbii superlativus formatur litteris elidendis -us de adiectivo superlativo et a littera addenda -e, ut beatissime et longissime et celerrime.

Praepositio est pars orationis quae praeposita est nomini, quod potest aut ablativum aut accusativum esse. Praepositio coniungit unum nomen cum alio, et potest describere tempus vel locationem, ut ante et supra. 

Nonnullae possunt regere nomen quod potest esse accusativum et quoque ablativum, ut in et sub. Si praepositio indicat motionem, ut puer venit in domum vel puer venit sub porticum, nomen debet esse accusativum, sed si non ita indicat, ut puer in domo est vel puer sub porticu est debet nomen ablativum. Hae sunt frequenter usae praepositiones:

Numeri latini unus et duo et tres declinantur, ut adiectiva, et declinantur ita:

Autem numeri a quattuor usque ad decem indeclinabiles sunt, et hic inscribuntur, cum numeris Romanis:Quattuor (IV)

Quinque (V)

Sex (VI)

Septem (VII)

Octo (VIII)

Novem (IX)

Decem (X)Post numerum decem, numeri ab undecim ad viginti sunt quoque quidem indeclinabiles, et sunt coptulationes verbi decem cum verbis unus, duo, tres, et cetera, nisi duodeviginti et undeviginti, qui sunt contractiones verborum duo de viginti et unus de viginti; formantur ita:Undecim (XI)

Duodecim (XII)

Tredecim (XIII)

Quattuordecim (XIV)

Quindecim (XV)

Sedecim (XVI)

Septendecim (XVII)

Duodeviginti (XVIII)

Undeviginti (IXX)

Viginti (XX)Post numerum viginti, numeri unus, duo, tres, et cetera modo ponuntur post numerum viginti, ut viginti unus, nisi duodeviginti et undeviginti:Viginti unus (XXI)

Viginti duo (XXII)

Viginti tres (XXIII)

Viginti quattuor (XXIV)

Viginti quinque (XXV)

Viginti sex (XXVI)

Viginti septem (XXVII)

Duodeviginti (XXVIII)

Undeviginti (XXIX)

Triginta (XXX)Ita pergunt numeri. Declinantur post centum numeri ducenti, trecenti, quadringenti, et cetera usque ad mille, qui ipse singularem et pluralem habet formam. Forma singularis est indeclinabilis, sed forma plurali agit ut nomen, ut tria milia librōrum. 

Numeri ordinales indicant positionem in ordine, ut primus et secundus. Omnes numeri ordinales possunt declinari.Primus (I)

Secundus (II)

Tertius (III)

Quartus (IV)

Quintus (V)

Sextus (VI)

Septimus (VII)

Octavus (VIII)

Nonus (IX)

Decimus (X)

Undecimus (XI)

Duodecimus (XII)

Vicesimus (XX)

Tricesimus (XXX)

Quadragesimus (XL)

Quinquagesimus (L)

Sexagesimus (LX)

Septuagesimus (LXX)

Octogesimus (LXXX)

Nonagesimus (XC)

Centesimus (C)

Ducentesimus (CC)

Trecentesimus (CCC)

Quadringentesimus (CD)

Quingentesimus (D)

Sescentesimus (DC)

Septingentesimus (DCC)

Octingentesimus (DCCC)

Nongentesimus (CM)

Millesimus (M)

Verbum est pars orationis quae significat actionem vel statum. Forma verborum infinitiva est forma sine ulla inflectione, ut facere et esse. 

Sex tempora sunt verbis quae dicuntur praesens, imperfectum, futurum, perfectum, plusquamperfectum, et futurum perfectum: 

Quoque verbis sunt quattuor modi qui dicuntur indicativus, coniunctivus et optativus, et imperativus (coniunctivus cum optativo dicitur subiunctivus):

Etiam duas voces sunt, activa (quae agit) et passiva (quae patitur), ut scribit et scribitur.

Possunt formari adiectiva ex verbo, quae dicuntur participia, et quibus utitur ut monstret nomen quod facit actionem, ut dormiens et currens. Quoque participia possunt agere ut verba, ut deus benedicens urbem. Praecipue sunt participia quattuor:

Ita declinatur participium praesens activum:

Gerundium significat actionem verbi in forma nominis, et casus quinque habet: nominativus (qui est eadem forma cum infinitiva, ut pugnare), genetivus (ut pugnandi), dativus (ut pugnando), accusativus (ut ad pugnandum), et ablativus (ut pugnando). Gerundio autem non licet habere aliud nomen quod illud agit, sed decet uti gerundivo:

Supinum accusativa (ut amatum) ponitur post verba quae significant motionem, ut venire, ire. Illa significat aliquem velle facere actionem veniendo vel eundo, exempli gratia pater venit pugnatum (pater venit nam voluit pugnare). Forma ablativa ponitur post adiectivum, et significat actionem quae mutatur adiectivo, ut liber facilis est lectu (liber facile legitur).   

Dividuntur omnia verba in coniugationes quattuor, quae, ut declinationes nominum, habent omnia verba quibus similes formas sunt.

Quattuor partes quae sunt et forma primae personae praesens activa indicativa singularis, et praesens infinitiva activa, et primae personae perfecta activa indicativa singularis, et accusativum supinum dicuntur partes principales, exempli gratia amo, amare, amavi, amatum.

Quoque sunt verba irregularia, quae frequentissime dicuntur ac scribuntur: esse, velle, posse, nolle, malle, ire, et alia verba quae derivata sunt his. Principales illorum partes sunt:

Isidorus Hispalensis docet: Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant.

Post Isidorum, scientia grammaticae divisa est in viginti plus partes: 




#Article 235: Libri Latini (182 words)


Libri latini sunt libri ab auctoribus latine loquentibus linguā Latinā scripti. 
Plurimi libri latini a tempore Imperii Romani vel Medio Aevo traditi sunt. 
Biblia appellata Vulgata, e lingua Hebraica translata, inter libros notissimos sunt. Historica autem opera sunt e.g. C. Iulii Caesaris Commentarii de Bello Gallico et C. Suetonii Tranquilli De vitā XII Caesarum aliaque sunt. Quoque non obliquendi labores mythorum fabularumque tanti ut Aeneida Vergilii. Aeque volumina notissima in politicā rhetoricā philosophiāque scripta a Cicerone erant. Item erā classicā Latinae scripti erant libri textusque epistularum poēmarumque a poētis antiquis Martiale Cattullo Vergilio et ceteris.

Temporibus secundis linguā Aeternā maximum usā jam non solum poētae scriptoresque laboraverunt eā sed quoque viri docti medici et alii eruditi. Antea lingua horum Graecia fuit Sumera fuerat. Praecipue notandi sunt monachi et ceteri servi religionis quia illos usos esse Latinā. Nempe ab iis opera multa Medio Aevo scripta sunt ab iis autem Latina Aevi inventa erat.
Postea temporibus Renascentiae ventis omnes intellegentes illam utebantur. Post linguae mundi Galliae Germaniae Britanniae fiebantur et dignitas Latinae iebat nullum.
Sic multa opera prae saeculo XVIII primum cleris scripta erant.  




#Article 236: Libri Latine redditi (120 words)


Hic habes indicem librorum Latine redditorum. Cum litterae antiquae multis hominibus, praecipue pueris, languidae videantur, opus est fabellas et historias fictas in Latinum sermonem vertere ut copiam litterarum Latinarum legant ideoque volubiliter Latine loqui incipiant. Professor Goffaux, in praefatione libri cui titulus est Robinson Crusoeus, de delicia in discendo scripsit:
Saepe animadversum est adolescentulis primum Latinarum litterarum limen ingressis nonnihil fastidii rerum gravitate afferri. Itaque existimavi non parum aetati tenerae esse profuturum, si quis susciperet aliquod eiusmodi opusculum, quod et doceret simul et oblectaret.

In primis professor Arcadius Avellanus laudandus est ob versiones plurium historiarum fictarum, publicatas in serie voluminum Classicorum Montis Spei (Anglice Mount Spes Classics), qui prostabant Novi Eboraci apud Ezra Parmalee Prentice annis ab 1914 ad 1928.




#Article 237: Lingua Hispanica (983 words)


Lingua Hispanica, vel recte Castillana aut Castellanica(vulgo: español vel castellano), est lingua Romanica in grege Ibero-Romanico, qui, ex nonnullis dialectibus linguisque in septentrionalibus Paeninsulae Ibericae marginibus per saeculum decimum crescens, graduatim per Regnum Castellae percrebuit ut prima gubernationis commerciique lingua in Imperio Hispanico fieret.

Lingua Hispanica e Latina deducitur; etiam nonnulla vocabula ex Gothica antiqua et Arabica habet. Lingua Vasconica quoque multa vocabula linguae Hispanicae dedit, sicut et pentavocalismum: Hispanicus enim sermo sicut Vasconicus quinque vocales breves habet.

Primae scripturae linguae Hispanicae sunt Glossae Aemilianenses (Glosas Emilianenses), minimae scripturae marginales in manuscriptis saeculo decimo. Hae glosas sunt commentarii de textu, qui a lingua Latina in Castellanam convertebantur.

Hispanicus sermo Medii Aevi appellatur Castellanus (ob originem in regione Castellae) vel Roman Paladino. Hispanicus hodiernus sermo surrexit saeculo quinto decimo vel sexto decimo post mutationes phoneticas consonantium, atque cum textibus Georgii Manrrici et Garciae Lasi de la Vega. Primam grammaticam linguae Hispanicae Aelius Antonius Nebrissensis scripsit anno 1492.

Lingua Hispanica circa 89,5% verba Latina praeservat. Altera 10,5% venit ex linguis Arabica, Gothica, Vasconica, Amerindis multis (et praecipue Navatlaca), Francogallica, Theodisca et Anglica.

Hispanica lingua numerosa est et in locis multis huius orbis auditur, inter quos partem primam habent Hispania, Argentina, Mexicum, America Centralis et America Australis; sed et alibi adhibetur, e.g. in Africa boreali et Asia (praecipue Philippinis et Indonesia).

Hic est lectio Hispanica de itineribus. Textu est e situ .

Los Viajes - Lectura

Un viaje puede tener diversas motivaciones, siendo sus expectativas y objetivos muy diferentes entre sí, por lo tanto, si planificas un viaje, lo primero que debes tener claro es un destino, luego de eso, te diriges a una agencia de viajes, lugar donde te ayudan a planificar desde tu llegada hasta tu regreso.

El ejecutivo de la agencia te preguntará cual es tu presupuesto y te mostrará las opciones de viaje y la clase en la cual viajarás y si tu viaje se realizará en avión o bus y por que no en un crucero; de esto depende también el costo de tu viaje. 

Es importante tener pasaporte y a veces una visa, dependiendo del lugar donde decidas ir. Si no tienes pasaporte debes dirigirte al registro civil e identificación de tu ciudad para solicitarlo, en cambio sino posees visa debes hacer los trámites en la embajada del país, esto dependerá de tu destino.

Al tener ya listo los papeles de tu viaje, organiza lo que llevarás. Primero dependiendo de los días de tu viaje, elige el tamaño de la maleta, luego elige tu ropa de acuerdo al clima del lugar; no olvides llevar cámara fotográfica o filmadora para guardar los momentos inolvidables del viaje.

Siempre es recomendable cada vez que sales de tu país, informarte sobre la moneda del país de destino. Una opción es tener en tu poder dólares americanos, es la moneda más fácil de cambiar en cualquier parte del mundo, también puedes utilizar Euros.

Al llegar al lugar de destino es recomendable que te manejes llevando una mochila donde llevarás alimento, la cámara y tus documentos. 

Para contactarte con tu familia, en todo destino podrás encontrar lugares donde puedas conectarte a Internet y mandarle e-mail a tus familiares y amigos, y así poder compartir tu viaje con tus más cercanos. 

Si en algún minuto de tu viaje tienes algún imprevisto, es recomendable dirigirte a la embajada de tu país.

Un consejo importante para todo viajero es optar por un seguro, el cual te cubrirá cualquier imprevisto de salud en donde te encuentres. 

Después de tener todo esto en cuenta, te espera un ¡gran viaje!

La aduana: Oficina pública o institución fiscal establecida generalmente en costas o fronteras con el fin de registrar el tráfico internacional de mercancías que se importan o exportan en y desde un país concreto y cobrar los impuestos que se adeudan.

La inmigración: Es la entrada a un país de personas que nacieron o proceden de otro lugar. 

La mochila: Es un tipo de bolsa que generalmente se cuelga en la espalda, una herramienta de transporte indispensable para hacer montaña, escalar o hacer viajes.

El pasaje: Son boletos para viajar, ya sea vía terrestre como aérea.

El bus: Medio de transporte terrestre.

El avión: Medio de transporte aéreo. 

El aeropuerto: Son estaciones para los pasajeros de las aerolíneas y para el transporte de mercancías.

El terminal (El rodoviario): Punto de partida o destino final de los buses y donde dan la bajada y subida de pasajeros.

La cámara fotográfica: Aparato tecnológico utilizado para tomar fotografías.

La cámara filmadora: Equipo que permite capturar imágenes de videos y sonidos.

El destino: Punto o llegada al que se dirige una persona o una cosa.

El hotel: Establecimiento en el que se proporciona alojamiento y comida a los clientes mediante pago.

El motel: Establecimiento hotelero de carretera generalmente formado por pequeños departamentos independientes.

La cabaña: Pequeña casa rústica de campo normalmente hecha de madera donde se puede alojar.

El camping: Lugar acondicionado con algunas instalaciones para alojar al aire libre en tiendas de campaña o carpas, mediante el pago de una cantidad estipulada.

La carpa: Cubierta de lona que se extiende sobre un espacio para dar techo.

El tren: Transporte formado por una serie de vagones o articulados unos tras otros y arrastrados por una locomotora.

La reserva: Sustantivo del verbo reservar. Pedir con anticipación una plaza o localidad, un transporte público, hotel, espectáculo, etc.

La embajada: Oficina del embajador o de la representación diplomática de un país en otro.

El pasaporte: Documento en que consta la identidad de una persona, necesario para viajar a algunos países.

La visa: Documento que otorga la embajada o el consulado de un país certificando que la persona que la solicitó reúne las condiciones que la nación receptora exige para ingresar en ella.

El crucero: Embarcación destinadas a realizar viajes por vía marítima para conocer lugares exclusivos rodeado de todas las comodidades y lujos.

La moneda: Divisa de cada país.




#Article 238: Oceanus Indicus (416 words)


Oceanus Indicus, fontibus aliis Mare Indicum magnitudine est tertia ex oceanicis orbis terrarum divisionibus, qui circa 20 centesimas partes aquae in superificie Terrae contegit. Finitur ad septentriones a subcontinente Indico et Paeninsula Arabica (vel, latius, ab Asia Meridiana et Asia Occidentali); ad occidentem ab Africa Orientali; ad orientem ab Indosina, Insulis Sundanis, et Australia; et ad Australem ab Oceano Australi (vel ab Antarctica). Hic oceanus ex geographico Indiae situ appellatur. Plinius maior, ut videtur, primus Latine hoc nomen ei dedit.
Fasciculus:Van Keulen-Nieuwe Pascaert van Oost Indien-1680-1735-2.jpg|thumb|200px|left| Africae Orientalis, Asiae Meridianae Orientalisque, et Australiae, a Ioanne van Keulen Amstelodami anno 1689 facta.

Oceanus Indicus, pars Oceani Mundi, ab Oceano Atlantico in meridiano 20° orientali secundum meridianum ex Capite Agulhas ad australem versus, et a Pacifico in meridiano 146°55' orientali distinguitur. Septentrionalissima Oceani Indici regio circa parallelum 30° septentrionalem in Sinu Persico patet. Asymmetrum habet circulationem oceanicam. Hic oceanus est paene 10thinsp;000 chiliometrorum (6200 milium) latus in extremis Africa et Australia; area est 73thinsp;556thinsp;000 chiliometrorum quadratorum (28thinsp;350thinsp;000 m2), inter quam Mare Rubrum et Sinus Persicus.
 
Volumen oceani fere 292thinsp;131thinsp;000 chiliometrorum cubicorum (70thinsp;086thinsp;000 m3) aquae aestimatur. Parvae insulae margines distinguunt continentales. Civitates insulares intra oceanum sunt Madagascaria, quarta orbis terrarum insula; Insulae Comorianae; Insulae Seisellenses; Maldivae; Mauritia; et Taprobane. Archipelagus Indonesius oceanum in septentrione et oriente adiacet.

Africana, Indica, et Antarctica crustae laminae in Oceano Indico ad Punctum Triplex Rodrigues in unum vergunt. Earum coniunctiones a ramis iugi medii oceani distinguuntur, Y inversum conformantibus, cauli ad australem versus a margine plutei continentalis prope Mumbai Indiae extendente. Pelves orientalis, occidentalis, australisque sic conformatae in minores pelves ab aliis iugis dividuntur.

Continentales oceani plutei sunt angusti, circa 200 chiliometra (124 milia) lati. Exceptio ante occidentale Australiae litus invenitur, ubi latitudo plutei est plus quam 1000 chiliometra (600 milia). Altitudo oceani est circa 3890 metrorum. Locus altissimus est Altum Diamantinum in Fossa Diamantina situm, ad 8047 metrorum altum; aliud altum maius est Fossa Sundana, ad 7258 metrorum alta. Ad septentriones 50° latitudinis australis, 86 centesimae pelvis praecipuae a sedimentis pelagicis teguntur, quorum plus quam dimidium est uligo globigerinidifera. Relictae 14 centesimae a sedimentis terrigenis stratis componuntur. Detritus glaciariorum latitudines australissimas dominatur.

Inter maiores angustiarum locos sunt Bab el Mandeb, Fretum Ormus, Fretum Lomboc, Fretum Malaccense, et Fretum Palk. Inter maria sunt Sinus Madocensis, Mare Andomaonense, Mare Arabicum, Sinus Bengalensis, Magnus Sinus Australianus, Mare Laccadive, Sinus Mannarensis, Fretum Mozambicense, Sinus Omanensis, Sinus Persicus, Mare Rubrum, et alia aquae corpora tributaria. Oceanus cum Mari Mediteraneo per Canalis Suez, via Mare Rubro facilis opere conectitur. 




#Article 239: Oceanus Pacificus (2115 words)


Oceanus Pacificus est maxima et altissima ex oceanicis Telluris divisionibus. Patet ab Oceano Arctico in regionibus septentrionalibus ad Oceanum Australem et Antarcticam in australibus, ab Asia Australiaque in occidentalibus, ad Americas in orientalibus finitimus.

Circa 169.2 milliones chiliometrorum quadratorum in superficie, haec maxima Oceani Mundi pars—et vicissim hydrosphaerae pars—circa 46 centesimas aquatilis Terrae superficiei et circa 30 centesimas totius superficiei contegit, maior quam omnis Telluris massa terrestris. Aequator oceanum dividit in Oceanum Pacificum Septentrionalem et Oceanum Pacificum Australem, duabus regionibus exceptis: insulae Galápagos et Insulae Gilbertenses, cum aequatorem varicent, omnino intra Oceanum Pacificum Australem a geologis anthropologisque habentur. Fossa Mariana, in Pacifico occidentali, est imus locus in Pacifico et orbi terrarum, qui ad circa 10 911 m altus appropinquat.

 (3.7), et  (6.20), has aquas Oceanum Eoum ('Oceanum Orientalem' seu 'Oceanum Aurorae') appellaverunt. Oceanus praeterea apud Plinium (Naturalis Historia, 6.15) Oceanus Sericus nominatur.

Oceanus Pacificus ab Europaeis saeculo sexto decimo ineunte visus est, primum ab Vasco Balboa, exploratore Hispanico, qui Isthmum Panamensem anno 1513 transivit et oceanum Mare Australe (Hispanice Mar del Zur vel Mar del Sur) nominavit. Oceanus Pacificus suum nomen hodiernum accepit cum Ferdinandus Magellanus, explorator Lusitanus, per suam expeditionem circumnavigationis hunc oceanum post proficiscendum ex Oceano Atlantico Australi, hieme tumultuoso anno 1520 navigans, secundosque incidens ventos cum oceanum attingeret, oceanum Mare Pacificum appellaret. Magellanus, praefectus parvae classi Hispanicae quinque navium, quae Carolus I, Rex Hispaniae, invenire transitionem per extremum australem Americae in Insulas Moluccas miserat, fuit primus Europaeus qui totum Oceanum Pacificum transit, a Freto Magellanico usque ad insulas navigans quas appellavit Latronum (hodie Insulas Marianas) et ad Insulas Philippinas, honori Philippi II, Principis Hispaniae, appellatas.

Oceanus Pacificus circa tertiam superficiei Telluris partem complectitur, aream 165.2 millionum chiliometrorum quadratorum (64.1 millionum milium quadratorum)—maiorem quam omnis Telluris massa terrestris, cum alia Africa adiecta.

Oceanus Pacificus, qui circa 15 500 chiliometrorum (9600 milium) a Mari Beringiano in Arctica ad septentrionalissimas circumpolaris Oceani Australis partes apud parallelum 60 australem patet (antiquiores definitiones id ad Mare Ross Antarcticae amplificant), maximam latitudinem ab oriente ad occidentem apud circa parallelum 5 septentrionalem, ubi circa 19 800 chiliometrorum (12 300 milium) ab Indonesia ad litus Columbiae et Peruviae patet—dimidium fere orbis terrarum, atque plus quam quinquies diametrum Lunae. Profundissimus Telluris locus notus—Fossa Mariana—10 911 metra (35 797 pedum, vel 5 966 ulnarum) sub maris aequor iacet. Media altitudo est 4028~4188 metrorum (14 000 pedum, vel 2333 ulnarum').

Oceanus Pacificus se ob tectonicam laminarum hodie contrahit, dum Oceanus Atlanticus magnitudine in tribus lateribus crescit, circa 2–3 centimetra (1 unciam) per annum, atque circa 0.52 chiliometrum quadratum (0.2 milia quadrata) per annum.

Secundum occidentales Oceani Pacifici margines inaequales iacent maria multa, quorum maxima sunt Mare Sulavesiense, Mare Curalinum, Mare Sinense Orientale, Mare Philippinense, Mare Iaponiae, Mare Sinense Australe, Mare Suluense, Mare Tasmanianum, et Mare Flavum. Fretum Malaccense oceanos Pacificum Indicumque ad occidentem versus, atque Fretum Drakeanum et Fretum Magellanicum Pacificum Atlanticumque ad orientem coniungunt. Ad septentriones, Fretum Beringianum Pacificum cum Oceano Arctico coniungit.

Quia Pacifica meridianum 180 varicat, Pacificus Occidentalis (prope Asiam) in Hemisphaerio Orientali, et Pacificus Orientalis (prope Americam) in Hemisphaerio Occidentali patet.

Per plurimum navigationis Magellani a Freto Magellanico ad Philippinas, explorator quidem placidum observabat oceanum; Pacificus autem placidus est non semper: multi typhones marini insulas Pacifici perfringunt. Terris praeterea quae secundum Oram Pacificam iacent sunt permulti montes igniferi, atque terraemotus saepe fiunt appellatur. Tsunami, a terraemotibus submarinis effecti, multas insulas totasque aliquando urbes pervastaverunt.

Volumen Oceani Pacifici est fere 622 milliones chiliometrorum cubicorum. Temperaturae aquae in Pacifico a puncto liquefactionis in regionibus prope polos ad circa 30 °C prope aequatorem variantur. Salinitas quoque latitudine variatur: ob abundantiam praecipitationis aequatorialis per annum, aqua marina prope aequatorem est minus salsa quam aqua in mediis latitudinibus inventa; ad polos autem ex latitudinibus temperatis, salinitas etiam est minor, quia minima aquae salsae evaporatio in his regionibus frigidioribus fit.

Aquae Pacificae plerumque modo horologico in Hemisphaerio Septentrionali (in gyro Pacifici Septentrionalis) et modo contrahorologico in Hemisphaerio Australi moventur. Flumen Aequatoriale Septentrionale, ad occidentem versus secundum parallelum 15° septentrionalem a ventis anniversariis coactum, ad septentriones prope Philippinas convertitur ut calidum Flumen Kuroshio (Flumen Iaponiense) fiat.
 
Flumen Kuroshio, se ad orientem circa parallelum 45° septentrionalem divertens, tum dividitur, et nonnullae eius aquae ad septentriones ut Flumen Aleutium moventur, cum aliae ad meridiem vertuntur ut se cum Flumine Aequatoriali Septentrionali coniungant. Flumen Aleutium, cum Americam Septentrionalem appropinquet, dividitur, atque se fundamenta circulationis modo contrahorologico in Mari Beringiano constituit; bracchium autem meridianum Flumen Californiense fit, refrigeratum et ad meridiem fluens.
 
Flumen Aequatoriale Australe, ad occidentem secundum aequatorem fluens, ad australem in regione ad orientem Novae Guineae devertitur, ad orientem circa parallelum 50° australem vertitur, et se cum principalem Pacifici Australis circumactionem ad occidentem vergens coniugit, quae Flumen Circumpolare Antarcticum, totam Tellurem circumiens, comprehendit. Flumen Aequatoriale Australe, cum ad litus Tsiliense accedat, vicissim dividitur: una pars circa Hornanum Caput circumfluit, alia ad septentriones ut Flumen Humboldtianum (etiam Flumen Peruvianum appellatum) fiat devertitur.

Oceanus Pacificus in tabula cartographica est ab Abrahae Ortelio primum depictus; quem Mare Pacificum ex Ferdinando Magellano appellavit, exploratore qui Pacificum per circumnavigationem ab anno 1519 ad 1522 navigavit atque cuius nautae (ipso in Philippinis mortuo) eumdem fuisse Atlantico multum placidiorem rettulerunt.

Linea Andesitis est distinctio maximi momenti in regione Pacifica; quae altius Pelvis Medii Pacifici saxum igneum et maficum a partim submersas saxi felsici et ignei regiones continentales secundum eius margines separat. Linea Andesitis occidentales insularum ante Californiam marginem sequitur, et ad meridiem Arcus Aleutii secundum orientalem Paeninsulae Camtschatcensis, Insularum Curilensium, Iaponiae, Insularum Marianarum, Insularum Salomonis, et Insulae Septentrionalis Novae Zelandiae marginem transit.

Dissimilitudo geologica ad boreorientem secundum occidentalem Andium montium continuorum marginem secundum litus Americae Australis ad Mexicum extendit, tum usque ad insulas Californiae obiectas rediens. Indonesia, Philippinae, Iaponia, Nova Guinea, et Nova Zelandia praeter Lineam Andesitis patent.

Intra occlusum Lineae Andesitis laqueum iacent plurimae fossae altae, montium igniferorum summersorum, et oceanicarum insularum volcanicarum quas omnino habet Pelvis Pacifica. Hic, lavae basalticae ex rimis in crusta Telluris ad aedificandos ingentes montes igniferos tholiformes leniter effluunt, quorum culmina erosa arcus, catenas, greges insularum constituunt. Praeter Lineam Andesitis, volcanismus est generis dirumpentis, et Circulus Ignis Pacificus, Lineam Andesitis consequens, est principalis orbis terrarum cingulus volcanismi dirumpentis. Circulus Ignis ex nonnullis centies montibus igniferis vivis qui super diversas subductionis zonas sedent appellatur.

Oceanus Pacificus est solus oceanus qui paene omnino a zonis subductionis finitur. Solum litora Antarcticae et Australiae propinquis subductionis zonis carent.
 

Evolutus est Oceanus Pacificus ex Oceano Panthalassico, Pangaea dissoluta. Tempus huius commutationis est incertum, quia restitutio alvei marini rationem continuam implicat, quamquam tabulae cartographorum hodiernorum restitutionem monstrantes nomen a Panthalassico ad Pacificum circa aevum cum Oceanus Atlanticus aperiri coepisset saepe mutant. Oceanus Panthalassicus primum abhinc annorum circa 750 milliones patefactus est, per dissolutionem Rodiniae, sed veterrimus Oceani Pacifici alveus solum abhinc megaannos 180 fieri coepit.
 

Oceanus Pacificus nonnullas montium marinorum catenas longas continet, ab volcanismo hotspot genitas, inter quas catenae montium marinorum Havaiiana–Imperialis et Ludovicopolis.

Maxima massa terrestris quae omnino intra Oceanum Pacificum patet est Insula Nova Guinea, secunda a maxima orbis terrarum insula. Paene omnes Pacifici insulae minores inter parallelos 30° septentrionalem et 30° australem iacent, ab Asia Meridio-Orientali ad Insulam Paschalem pertinentes; residuum Pelvis Pacificae paene omnino sub maris aequor requiescit. Per aevum glaciale recentissimum, Nova Guinea fuit pars Australiae, cum maxima massa terrestris esset Borneum–Palavania.

Magnum Triangulum Polynesium, quod Havaios, Insulam Paschalem, et Novam Zelandiam conectit, arcus gregesque Insularum Cook, Insularum Marchionis, Insularum Samoanarum, Insularum Societatis, Tokelau, Tongae, Tuamotu, Tuvalu, atque Uveae et Futunae complectitur.

Ad septentriones aequatoris et ad occidentem Lineae Commutationis Diei sunt multae insulae parvae Micronesiae, inter quas praecipue insulae Carolinae, Marsalienses, Marianae, Gilbertenses.

In meridio-occidentali Oceani Pacifici regione iacent insulae Melanesiae, quas Nova Guinea dominatur. Alii greges insularum Melanesiarum magni momenti sunt Archipelagus Bismarckianus, Viti, Nova Caledonia, Insulae Salomonis, et Vanuatu.

Insularum in Oceano Pacifico sunt quattuor genera principalia: insulae continentales, insulae altae, scopuli curalii, et elevati curalii suggestus. Insulae continentales praeter Lineam Andesitis iacent, Novam Guineam, insulas Novae Zealandiae, et Philippinas comprehendentes; nonnullae harum insularum cum continentibus propinquis conformatione coniunguntur. Insulae autem altae ex montibus igniferis oriuntur, et multae montes igniferos vivos continent, inter quas Bougainville, Havaii, et Insulae Salomonis.

Tertium et quartum insularum genera ex aedificatione insularum curalii oriuntur. Scopuli curalii sunt compages humiles quae se super basalticas lavae fluxiones sub superficie oceani condiderunt, quarum una ex magnificis est Magna Curalii Obex, immanis regio Australiae boreorientali obiecta. Alterum insulae curalii genus est elevatus curalii suggestus, plerumque humilibus curalii insulis aliquantulum maior; exempla sunt Banaba (olim Insula Oceanica appellata) in Kiribati et Makatea in Tuamotuensi Polynesiae Francicae grege siti.

Magnae hominum migrationes in Pacifico tempora praehistorica factae sunt, insigniter migrationes Polynesianorum ab Asiana oceani margine per vasta maris inanis spatia ad Tahitios et tum Havaios, Novam Zelandiam, Insulam Paschalis, at alias insulas remotas.
, ab Abrahae Ortelio anno 1589 facta, una ex primis tabulis impressis quae Oceanum Pacificum depingunt; vide etiam Mappa Waldseemüller (1507).

Orientale oceani latus a Vasco Nunnio Balboa, exploratore Hispanico, saeculo sexto decimo ineunte inventum est, cuius expeditio se trans Isthmum Panamensem traiecit atque Oceanum Pacificum anno 1513 attigit; quod Mare Australe (Hispanice Mar del Sur) appellavit. Deinde, Ferdinandus Magellanus, explorator Lusus, Pacificum per Hispanicam circumnavigationis orbis terrarum expeditionem annorum a 1519 ad 1522 transivit. Hunc immensem tractum maritimum Pacificum (Hispanice Pacífico) appellavit quia caelum tranquillius omne per iter incidit. Ipso autem in Philippinis anno 1521 mortuo, Ioannes Sebastianus Elcano legatus, navigator Hispanicus, expeditionem ad Hispaniam trans Oceanum Indicum et circum Caput Bonae Spei anno 1522 retro conduxit, primam orbis terrarum circumnavigationem conficiens.
 
Anno 1564, alii exploratores Hispanici, Michaele Lopez de Legazpi duce, oceanum a Mexico ad Philippinas Insulasque Marianas transiverunt. Reliquo saeculo sexto decimo, vis Hispanica erat suprema, cum naves Hispanicae a Mexico et Peruvia trans Oceanum Pacificum ad Philippinas per Guamam navigarent atque Indias Orientales Hispanicas constituerent. Galeones Manilenses saecula duo et dimidium effectum habebant, per unum ex amplissimis viis commercii notis, Manilam et Acapulcum conectentes; praeterea, expeditiones Hispanicae Tuvalu, Insulas Marchionis, Insulas Samolonis, et Novam Guineam in Pacifico Australi invenerunt.

Deinde saeculo septimo decimo, exploratores Hispanici, opinabilem Terram Australem petentes, archipelagos Pitcairn et Vanuatu invenerunt, et Fretum Torresianum inter Australiam et Novam Guineam transiverunt, ex Ludovico Vaz de Torres navigatore appellatum. Exploratores Nederlandici, circum Africam Austrinam navigantes, etiam inventionem et commercium susceperunt: Abel Tasman, explorator Nederlandicus, anno 1642 Tasmaniam, Novam Zelandiam, aliasque regiones invenit.

Coepit saeculo duodevicensimo maior exploratio Russica in Alasca et Insulis Aleutiis. Hispani expeditiones ad Boreoccidentem Pacificum commiserunt, quae Insulam Vancuverium in Canada meridiana et Alascam attigerunt. Francici Polynesiam orientalem exploraverunt, quo colonias deduxerunt. Britannici tres navigationes scientificas maximi momenti, Praefecto Iacobo Cook duce, ad Pacificum Australem atque Australiam, Havaios, et Boreoccidentem Pacificum miserunt. Petrus Antonius Véron, astronomus iuvenis qui Ludovicum Antonium de Bougainville per navigationem explorandi comitatus est, anno 1768 exactam Pacifici latitudinem definivit. Hispania Expeditionem Malaspinae annis 1789–1794 emisit, unam ex primis explorationis scientificae Europaeae navigationibus, quae maiores Pacifici regiones, a Capite Hornano ad Alascam, Guamam, et Philippinas, Novam Zelandiam, Australiam, aliosque locos inspexit.

Imperialismi causa, per saeculum undevicensimum crescentis, multum Oceaniae a potestatibus Europaeis, et deinde a Civitatibus Foederatis et Imperio Iaponico, occupatum est. Maiora inventa in scientia oceanographica a navigationibus HMS Beagle decennio 184 (Carolo Darwin in navi vehente), HMS Challenger decennio188, USS Tuscarora (1873–1876), et Gazelle navis Germanicae (1874–1876) facta sunt.

Quamquam Civitates Foederatae Guamam et Philippinas de Hispania anno 1898 ceperunt, plurimum Pacifici occidentalis ante 1914 coercebat Iaponia, quae multas insulas per secundum bellum mundanum occupabat. Bello autem confecto Iaponiaque victa, Classis Pacifica Civitatum Foederatarum omni oceano de facto imperabat. Post illa tempora, multae coloniae in Oceano Pacifico civitates suarum iuris factae sunt.

Usus mineralium pretiosorum Pacifici est difficilis ob altitudines oceani. In humilibus autem pluteorum continentalium aquis ante litora Australiae et Novae Zelandiae, petroleum et gasium naturale extrahuntur, margaritaeque secundum litora Australiae, Iaponiae, Papuae Novae Guineae, Nicaraguae, Panamae, et Philippinarum conliguntur, quamquam in nonnullis locis multo minus quam ante.

Pisces sunt opes magni momenti in Oceano Pacifico. Litorales continentium insularumque temperatiorum aquae Clupeas et aliae Clupeidas, Salmonidas, Pagros auratos (inter Sparidas), Xiphiatem gladium (inter Xiphiidas), Thunnos (inter Scombridas), atque conchas (mollusca, crustacea, echinodermata) largiter generant.

Praeterea, Oceanus Pacificus fuit pro situ reditus satellitum, inter quos Mars 96, Phobos-Grunt (et Phobos LIFE), et Satelles Investigationis Atmosphaerae Superioris.

Pollutio marina est noxius chemicarum vel particularum adventus in oceanum. Qui maxime delinquant sunt homines qui ramenta in flumina abiciunt. Flumina vicissim in oceanum defluunt, multa chemicas ferentes quae in agricultura fertilitatem augent. Nimium chemicarum quae oxygenium ex aqua removent hypoxiam et ortum zonae mortuae efficit.

Detritus marinus, etiam ramenta marina appellatus, est materies ab hominibus generata et tum abiecta quae in lacu, mari, oceano, vel via aquatica fluitat. Ramenta marina se in mediis gyriis oceanicis accumulare solent, saepe praeterea terram attingens, ubi detritus litoralis appellatur. Numerus parvorum fragmentorum plasticorum in Oceano Pacifico boreorientali innantium se annos quadraginta ante 2012 centuplex amplificavisse habetur.

(Status Taivaniae ut civitas sui iuris in controversiam vocatus est.)




#Article 240: Religio Graeca (105 words)


Religio Graeca antiqua est corpus opinionum, rituum, fabularumque Graeciae antiquae. Plerique Graeci magnos deos deasque, praecipue deos montis Olympi (Iovem, Neptunum, Cererem, Vestam, Venerem, Apollinem, Dianam, Minervam, Martem, Mercurium, Vulcanum), noscebant ac venerabantur. Philosophi autem Stoici, cum aliquis Platonicis, de deo unico loqui videbantur. Cultus deorum per urbes variabat; saepe di epitheta locorum acceperunt.

Ritús Graeci a sacerdotibus ante aras faciebantur, ubi effigies stabant deorum. Saepe animalia sacrificabantur, parte ad usum deorum combusta, parte a cultoribus consumpta.

Theologiae religionis Graecis argumentum est polytheismus. Fuit hierarchia vel ordo numinum cum Zeu rege deorum alios deos gubernanti quamquam non erat omnipotens.

Loci sacri fuerunt Delos: oracula, Delphi.




#Article 241: Lipsia (159 words)


Lipsia (Theodisce Leipzig) urbs maxima in Saxonia incolarum 590 000 habet. Nomen urbis a verbo Sorabico Lipsk deductum est, quod 'locum tiliosum' significat. Maximi momenti nostris temporibus in urbe est societas pedilusoria RB Leipzig.

Lipsia anno 1165 a comite Otto Miseni apud Viam Regiam Viam Imperiique condita est. Ab anno 1497 ibi Nundinae Lipsienses sunt usque ad hunc diem. Mercatus librarius Lipsiensis etiam hic longo temporis spatio habetur. 

Anno 1409 universitas Alma Mater Lipsiensis in urbe condita est. In pugna Lipsiensi anno 1813 exercitus Austriacorum, Borussicorum Russicorumque contra Napoleonis exercitum pugnaverunt et eum vicerunt. Centum annis post, immensum Monumentum Proelii Populorum in Lipsia confectum est, quod hodie signum Lipsiae est. Die 1 Octobris - Iudicium Imperii Lipsiae conditum est, summum iudicium Imperii Germanici; quae mansit ad annum 1945.

Post secundum bellum mundanum Lipsia in finibus Germaniae Orientalis erat, donec Germania divisa rursus una facta est anno 1990.

Anno 2005 Lipsia urbs hospita ludorum Olympicorum anni 2012 eligi frustra quaesivit.




#Article 242: Secundum bellum mundanum (863 words)


Secundum bellum mundanum, sive secundum bellum mundiale, vel Bellum Orbis Terrarum II, quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, hoc nomine appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Fuit tantae magnitudinis, ut etiam primum bellum mundanum diritate longe antecesserit et ingens adeo numerus hominum occisus sit: primo bello duo milliones militum ceciderant; secundo bello mundano circa quinquaginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum geritur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili quae postea Shoa appellari coepta est, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes adhuc manent vulnus in permultorum hominum mente ac memoria.

Bellum vehementissime primo in Europa et Asia gerebatur, deinde in Africam septentrionalem et oceanos mundi expansum est. Germania, Italia, Iaponiaque, quae bellum sua voluntate commoverunt, amicitatis foedus fecerunt. Inter civitates quae se defendebant vel quae defendentes adiuvabant, erant Unio Sovietica, Civitates Foederatae Americae, Regnum Britanniarum, Polonia, Francia, Canada, Nova Zelandia, et Australia. Illae civitates foedere adligatae erant, unde 'adligatae' appellabantur. Ex parte adligatorum, civitates hosticae etiam Potestates Axis (Anglice: axis powers) appellabantur. Locutio enim in usu erat de axi Berolinensi Romanoque vel Berolinensi et Tociensi.

Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgrederetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Polonia haud multo negotio victa Germani copias mense Martio 1940 contra Daniam Norvegiamque convertunt et Maio in Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrumpunt, quas terras facile anno fere 1940 vincunt, Lutetiamque occupant. Deinde in Britanniae insulam impetum aerium facere incipiunt. Proelio  aerio aliquas post menses confecto Germani se Britanniam invadere non posse viderunt quod copiae Britannicae in Britannia ad Germanos repellendum positae erant. Interea, in Asia Iaponia in Coream anno 1910 incucurrerat et in Mandshuriam anno 1931. Hoc bellum dici potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937, , quod mersum est in secundum bellum mundanum.

Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii 1941 Hitler insano labore Unionem Sovieticam adortus est. Initio bellum cum Unione Sovietica copiis Germanicis bene evenit.

Mense Decembri, id est die 7 Decembris, Iaponia bello non indicto contra Civitates Foederatae Americae proelium commisit, tormentis ac telis Portum Margaritarium, castra marina prope Oahu Havaiorum sita, adgressus est. Diebus insequentibus, America Iaponiae, Germaniae, Italiaeque bellum indixit. Iaponia in Asia concitatrix fuit cum in Sinam et Coream et Philippinas invaserit.

Die 17 Iulii anni 1942, pugna Stalingradensis inter copias Germaniae et Unionis Sovieticae coepit. Die 4 Novembris anni 1942 exercitus Regni Britanniarum vicit copias Italiae et Germaniae prope El-Alamein in Aegypto. Die 8 Novembris, legiones Americanae et Britannicae in litore Africae Septentrionalis Francicae exposuerunt. Iaponia Indonesiam anno 1942 incucurrit.

Die 2 Februarii anni 1943, copiae Unionis Sovieticae vicerunt in pugna Stalingradensi.
Die 25 Iulii 1943 Magnum Consilium fascismi abdicationem Beniti Mussolini petivit et Mussolini se a munere Praesis Consilii ministrorum removit, sed iam die 8 Septembris 1943 a Germanis ut ducem Rei Publicae Socialis Italicae restitutus est.

Die 23 Augusti 1943, copiae Germaniae victae sunt ab exercitu Unionis Sovieticae in pugna Kurskensi (quae a die 5 Iulii durabat). 

Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt. 

Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis 1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.

Die 30 Aprilis 1945, Adolpho Hitler nece sibi conscito, Carolus Dönitz novus cancellarius Germanicus Germaniam expugnatam et victam die 2 Maii anni 1945 dedidit, et ergo die 8 Maii anno 1945 bellum Europaeum finem habuit.

Die 12 Aprilis, Roosevelt praeside Americano mortuo, novo praeses Harrius S. Truman bombas atomicas in urbes Iaponicas ici iussit. Die 6 Augusti Hirosima die 9 Augusti Nagasacium eo modo deletae sunt. Haec terribilia et potentissima nova arma Iaponiam ad deditionem pellexerunt, et nam die 2 Septembris secundum bellum mundanum finitum est.

Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat, quae ergo civitas, bello confecto, in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem, dictam zonam orientalem (Ostzone) in sua potestate habuit; partes occidentales, zonas occidentales (Westzonen, iocose Trizonesia) a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949, binae civitates Germanicae creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae anno 1990 contributae sunt. Sed fines istius zonae orientalis et postea rei publicae Germanicae orientalis ad orientem solum usque ad terminum fluviorum Viadri et Nissae (Oder-Neiße-Linie) pertinuerunt; nam regio Ostpreußen sub administrationem sovieticam, regio inter Poloniam et Oder-Neiße-Linie) sub administrationem polonicam statutae sunt, dum tempore unionis binarum Germaniarum faciendae partes istarum duarum civitatum permanserunt.

Anno 1946 inter iudicia Norimbergensia praecipui viri publici nazistae in ius vocati sunt et multi etiam capite damnati sunt.

Primae nationes quae belli initium fecerunt (asterisco monstrantur Potestates Axis):




#Article 243: Athenae (2220 words)


Athenae  (Graece: ; Neograece: Αθήνα) sunt et numero incolarum et area maxima Graeciae urbs. Ipse demus Athenarum media in conglomeratione Atheniensi-Piraea situs incolas fere 660 000 (status anno 2011, sed 796 442 anno 2004!) numerans relative parva est, toti regioni metropolitanae autem, quae unitates regionales Athenas Medias, Athenas Septentrionales, Athenas Meridianas, Athenas Occidentales et quaedam suburbia vicina comprehendit, fere sunt 4 000 000 incolarum. 

Athenae media in regione Attica iacent, iuxta orientalem paeninsulae Graecae oram, a portu Piraeo 8 km distantes. Mons Acropolis abruptus, ubi a millennio tertio a.C.n. homines continuatim habitavisse censentur, usque hodie monumentis antiquitatis praeclarissimis ornatus, in media urbe stat. Anno 1987 ab UNESCO mundi hereditas declaratus est, tribus annis post (1990) etiam monasterium Daphnium, quod prope Athenas situm est.

Athenis Museum Archaeologicum Nationale situm est, quod antiquitatum Graecarum maximo in orbe terrarum thesauro locum praebet, necnon Museum Acropoleos nuper aedificatum.

Athenae caput sunt regionis Atticae omnisque civitatis Graeciae. Anno 1896, prima Olympia temporis recentioris Athenis facti sunt, secundum anno 2004 Olympiis hospitio fuit.

Athenae nonnumquam cunabula democratiae appellantur, quod Athenienses saeculo sexto a.C.n. exeunte democratiam instituerunt, interdum et fons culturae Occidentalis, cum artes in Graecia ortae primum ad Romanos, deinde in culturam Europaeam emanabant.
 

A portu Piraeo naves in permultas regiones et insulas Graeciae crebriter vehunt. A novo aëroporto Athenarum, ad honorem Eleutherii Benizeli nuncupato, aëroplana ad totam fere orbem terrarum properant. Graecia ferrivias perpaucas, vias stratas hodie plures habet. Ferrivia metropolitana Attica, partim subterranea, hic anno 2000 coepta est; haec ferrivia partim ad celebrantes ludorum Olympicorum 2004 recipiendas aucta est, una cum novis viis stratis, quae urbem penetrant et suburbiis circumferuntur. 

Inter urbes divitissimas Athenae hodie sexagesima et septima enumerantur, inter sumptuosissimas vigesima et quinta. Regio metropolitana inter densissime habitatas orbis terrarum octogesima et secunda ordinatur. 

Nomen urbis, origine incognita, appellationi Athenae deae religionis Graecae antiquae aliquo modo adnectitur; Athenienses antiqui hanc deam patronam urbis recognoverunt.

In Lingua Graeca antiqua Athenarum nomen erat  forma plurali. Tamen in varietatibus linquae antiquioribus, ut puta in libris Homericis, nomen in numero singulari invenitur (), solum postea forma pluralis orta est, similiter ac in urbibus  (Thebae) et  (Mycenae). Radix verbi verisimiliter non est Graecae aut Indoeuropaeae originis, sed, ut putatur, reliquum substrati prae-Graeci Atticae,

Est etiam fabula inter Athenienses decantata et in occidentali Parthenonis fastigio demonstrata, quae explicat, quomodo Athenae nomen obtinuerit: Cum et Athena et Poseidon de Athenarum tutela certarent, inter deos convenisse, ut eius esset urbs, qui donum melius hominibus dedisset. Tunc Poseidonem solo tridente percutiendo produxisse fontem (vel - secundum alios - equos ex spuma maris creatos), Athenam autem oleam. Athenienses Cecrope regnante oleam acceperunt urbemque ab Athena nominaverunt.

Urbs Graece saepe  appellatur, quod Latine urbs gloriosa vertitur, aut simpliciter , 'caput'.

Urbs in media planitie seu valle Attica iacet, a montibus Aegaleo, Pentelico et Hymetto cincta; partem borealem huius vallis a monte Parnide clauditur. Montes tres, multo minores sed abrupti et saxosi, in ipsa urbe surgunt, scilicet Areopagus, Lycabettus, Acropolis; huius ad pedem partes antiquissimae Athenarum reperiuntur, Placa, Anaphiotica et Monasteracium.

 
Saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte exstructi, vici magni urbem veterem circumeunt. Vicus Πανεπιστήμιου (sc. universitatis), a foro Σύνταγμα (sc. constitutionis) incipiens, aedificia Academiae, Universitatis et Bibliothecae Nationalis praetervehit et ad forum Unitatis seu Ομόνοια (sc. concordia) fert. A quo ad meridiem versus vicus Αθήνας (Athenae) regio Mercati Novi penetrat plateamque Μοναστηράκι (Monasteracii) attingit iuxta ruinas fori antiqui (). A foro Ομόνοια boream versus vicus Τρίτης Σεπτέμβριου (sc. tertii Septembris) ad oppidum suburbanum Acharnas fert. A foro Σύνταγμα ad orientem tendens vicus Βασιλίσσης Σοφίας (sc. reginae Sophiae) palatium regium, Museum Mpenaceum regionesque urbanas Colonacium et Ampelocepi (sc. vinearum) praetercurrit; cuius continuatio vicus Κηφισίας (Cephisiae) ad oppidum suburbanum opulentem Cephisiam tendit. Vici Πειραίως (Piraeus), a foro Ομόνοια incipiens, et Συγγρού (Syngros) a foro Σύνταγμα incipiens, ambo ventum eurum versus ferunt, ubi, iuxta Saronici sini oram, reperitur portus Piraeus. Meridiem versus, a media urbe fere 12 km distans, iacet Vetus Phalerum, alter Athenarum antiquarum portus.

Via nova, nomine Αττική Όδός distincta, regioni urbana circumfertur. Via nationalis 8A, e partibus occidentalibus Athenarum incipiens, per Eleusinem, Megara, Corinthum, Sicyonem ad Patras tendit; via nationalis 1, a vico Κηφισίας originem habens, ad Thebas, Lamiam, Larissam et Thessalonicam fert.

Clima urbis Athenarum ante saeculum vicesimum, quo urbs in megalopolim crevit paeneque totam planitiem Atticam contexit, inter optima mundi terrarum positum est. Attica est paeninsula ab occidente, septentrionibus et oriente montibus circumdata, ut fere nulli nisi venti australes flent. Inde fit, ut clima Athenis siccius etiam et calidius sit quam in aliis Graeciae regionibus. 

Aestate temperatura per tres vel quattuor dies 40 °C in umbra transcendere potest. Nocte urbs, cum hodie sit incolis confertissima campis herbosis arboribusque carentibus, vix refrigeratur. Aestate temperatura media nocte circa 25 °C esse solet, non raro etiam circa 30 °C. Mane demum thermometrum per breve tempus sub 25 °C cadit. Hieme contra saepius aer frigidus ex septentrionibus invadit, ut interdum etiam nix urbem operit. Autumni dies autem calidiores sunt: Cum in aliis urbibus Europae meridianae iam hiems sentiatur, Athenis mense Novembri interdiu saepe 20–25 °C metiuntur. Ver serius incipit, menses Martius Aprilisque subfrigidi sunt. Temperaturae mediae a mense Decembri usque ad Februarium inter 9.6 °C et 11.4 °C iacent, raris diebus temperatur usque ad −5 °C cadit. A mense Maio usque ad Septembrem temperaturae mediae inter 20,5 °C et 29 °C oscillant. 

Athenis singulis annis plus quam 2800 horae solis et non minus quam 348 dies solis numerantur. Quibusdam diebus etiam pulvis arenaque ex Sahara allata vias Athenarum operiunt. Praecipitatio annua 402 mm, quae est admodum parva, maxima ex parte inter mensem Octobrem exeuntem usque ad Februarium incipientem cadit. Mensibus Iunio atque Septembri vix pluit.

Quod saeculo vicesimo in Attica paeninsula numerus fabricarum aedificiorumque (cum foco domestico) necnon vectura individualis maxime creverat, ab annis 1950 aër magis magisque imprimis fumo et sulphuris dioxido inquinatur. Identidem aestate, qua stabilia tempora anticyclonica esse solent et strata thermica invertuntur, Smog (Graece το νέφος, nubes) exstitit. Etsi iam annis 1970 varia remedia inquinationi minuendae adhibebantur, propter autocineta multiplicata et res oeconomicas emendatas annis 1970 et 1980 inquinatio aucta est. Anno 1987, postquam Smog plurimi homines mortui sunt et a nuntiis de monumentis antiquis inquinatione aëris laesis relatum est, magistratus rationes severas inierunt (inter alia vectura individuali interdiu vetando) et vecturam publicam exaedificare coeperunt. Quamquam ex annis 1990 hae rationes se magis magisque efficaces praebebant, tamen diebus maxime calidis inquinatio aëris adhuc urbem vexat. Ministerium circumiectale Graecum in pagina eius interretiali condiciones cotidianas pervulgat.

Lumen Atticum condiciones luminis, sicut Athenis et in Attica esse solent, appellantur, quae a temporibus antiquis laudantur. Publius Aelius Aristides scripsit latam luminis coronam super urbe videri.

Mythologia Graeca quendam Cecropem primum Athenarum regem fuisse tradit, qua re urbs antiquitus Cecropia (Κεκροπία) vocata esset.

Theseus, notissimus Athenarum rex fabulosus, regiones Atticas in unam civitatem (polis) redigisse dicitur. Athenae quidem dehinc quoad aream maxima Graeciae polis - Sparta excepta - fuit.

Summum fastigium in rebus politicis culturalibusque urbs tempore classico, quod dicitur, adepta est: Saeculo sexto a.C.n. exeunte democratia sensu strictiori instituta est: Licuit enim civibus omnibus adultis masculinis in comitiis vocem proferre (aliter ac in democratiis hodiernis autem servis, mulieribus, hominibus ex aliis civitatibus oriundis voci omnino carentibus). Saeculo quinto a.C.n. urbs omnium civitatum Graecarum potentissima fuit; foedus Delium condidit, quo instrumento omnes fere insulas Maris Aegaei direxit.

Praeclara reddita est artibus florentibus: Tum tragoediae Aeschyli, Sophoclis, Euripidis et comoediae Aristophanis Menandrique conscriptae sunt, philosophi Socrates, Plato et Aristoteles ibi disputaverunt, historici Thucydides et Xenophon opera sua confecerunt. A quo tempore usque ad antiquitatem posteriorem (saeculum fere quintum p.C.n.) Athenas sophistae, philosophi, grammatici inlustraverunt, iuvenesque Imperii Romani sicut ad universitatem congregaverunt.

Urbs, postquam anno 86 a.C.n. in dicionem Romanorum venit, amplius crescebat, aedificiis magnificis ornabatur, litterarum ac humanitas locus medius permanebat. Inter Romanos, qui urbem excoluerunt, praecipue Herodes Atticus eminet. Ob hanc rationem urbes recentiores nonnullae, quae in aliis civitatibus eruditionem iuvenibus praebent, cognomen Athenarum nactae sunt. 

Discrimine tertii saeculi Athenae anno 267 a gente Germanica Herulorum expugnatae devastataeque sunt; tamen urbs se refecit et etiam Antiquitate posteriore, cum fuit urbs provincialis imperii Romani Orientalis, illustris permansit. Quod mutatum est post ultimam scholam philosophicam anno 529 iussu imperatoris Iustiniani I clausam. Impetu Slavorum saeculo sexto exeunte deleta fontes de urbe per saecula silent.

Medio Aevo Athenae fuerunt parvum Imperii Byzantini oppidum nono saeculo demum sedes episcopalis factum, cuius ecclesia cathedralis fuit Parthenon. Postquam Constantinopolis anno 1204 ab equitibus Francicis quarta expeditione sacra capta est, Athenae caput Ducatus Athenarum factae et primo ab Otto de la Roche, viro nobili ex Burgundia oriundo, postea a familia sua imperio rectae sunt, anno 1311 Societas Catalanorum dominium obtinuit, postea varii domini (Florentini, Veneti, Turcae, Byzantini), qui unus post alium successerunt, donec anno 1458 Constantinopoli a Mahometo II expugnata Imperio Ottomanico adiunctae sunt. Parthenon meschita factus est, Erechtheum Harem. Urbs magis magisque pondere minuebatur. Pluries inter saecula decimum septimum et undevicesimum devastata in locum provincialem delapsa est, ut anno 1834, quo caput regni Graeci noviter conditi factum est, non plus quam 4000 incolarum habuit.

Libertate ab Ottomanidis nacta incrementum celerrimum coepit, ut Athenae inter 150 annos a 4000 incolarum ad 4 milliones increscebant. Annis, postquam caput Graeciae factae sunt, constructa sunt universitas, palatium regium, academia, parlamentum. Athenis mediis circa areas Syntagmatis et Omoniae usque ad hunc diem forma urbis Othone rege excogitata aedificiaque neoclassica tum erecta inveniuntur. Variis hortis civibus patentibus ac novellis plantationibus inter annos 1908 - 1918 in Acropoli, Colle Philopappi et Lycabetto plantatis humanius incrementum urbanum sperari licuit. Anno 1920 regioni hodiernarum Athenarum magnarum erant 453 000 incolarum. Post Bellum Graeco-Turcicum (1919-1922) autem vici sine ordine exstructi sunt - inter quos numerosi pauperrimi -, quibus multis Graecorum ex Asia Minore depulsorum novae sedes pararentur. 

Eventus maximi momenti huius temporis erant ludi Olympici, qui anno 1986 primum Novo Aevo Athenis celebrati sunt.

Bello mundano secundo Athenis Germanis fortiter resistebatur et saepe quidem factis, quae hominum oculos ad se converterunt: Iam paucis diebus post, quam Athenae die 26 Aprilis anno 1941 a copiis Germanis occupatae sunt, Manoles Glezus vexillum Nazisticum cruce gammata ornatum ab Acropoli deripuit. Fames populationibus allata incolas urbium maxime vexavit: Hiemibus 1941/1942 et 1942/1943 plus quam centena milia hominum Athenis mortui sunt.

Bellum Civile Graecum annis 1944–1949 etiam urbem capitalem quassavit. Die 3 Decembris anno 1944, dum multitudo sectatorum EAM factionis (Εθνικό Απελευθερωτικό Μέτωπο, Gentilica liberationis acies) in Area Syntagmatis incedit, 15 eorum a vigilibus publicis deiecti sunt. Copiae ELAS (exercitus ab EAM creati) stationes vigilum aggressae sunt et cum copiis Britannicis conflixerunt.

Ab anno 1952 facies urbis valde mutata est: Magnae viae constructae sunt; maxima hominum multitudo spe vitae melioris adducti ab agris in urbem se infunderunt, pro quibus non res publica, cuius subsidia post terrae motum anni 1950 imprimis in insulis Aegaei maris et in vicis bello civili devastatis desiderabantur, sed aedificatores privati habitationes exstruxerunt. Qui plerumque rationem vicis officii (Graece αντιπαροχή) secuti sunt: Aedificatores fundos redemerunt, pristini possessores autem non pecunia, sed constituo habitationum numero compensati sunt. Legibus saepissime neglectis aedificia nimis alta, spatia et cavaedia nimis angusta aedificata sunt. Ita factum est, ut viridia paene desint, aer saepe pestilens, viae autocinetis obturatae sint. 

Annis 1961 - 1967 in urbis viis infensae inter factiones contrarias controversiae videbantur, quae non raro exitum violentum habuerunt. Die 21 Aprilis 1967 duces exercitus repugnantibus oppressis rerum potiti sunt. Ducum regimine dilapso die 24 Iulii 1974 Constantinus Caramanles praeses ministrorum nominatus est, quo modo democratia restituta est.

Annis post 1980 etiam multi peregrini Athenis sedes collocaverunt, quorum maxima pars sunt Albani, praeterea Russi, Poloni, homines ex Philippinis, Bangladesha et Nigeria oriundi. In via Sophoclis/Platea Theatri parva „Chinatown“ (urbs Sinarum) orta est. Contra multi homines, et Graeci et peregrini, urbem propter miseriam discrimine oeconomica anno 2008 exortam interim reliquerunt.

Athenae anno 1834 caput Graeciae factae sunt Naupliae succedens, quae ab anno 1829 caput ad tempus fuerat. Praeterea Athenarum demus est caput regionis Atticae. Athenae sive Athenarum demum sive omnes in Atticae planitie diffusas urbis Athenarum vicos significare potest.

Athenae saeculi duodecimi fere vicos ab Acropoli in meridiem et in septentriones versos comprehendebant, saeculo undevicesimo amplificatio occidentalis media urbs facta est. Etsi incolae paeninsulae Atticae se Athenienses esse ducunt, demus Athenarum regionem amplectitur, ubi minus quam 1 000 000 incolarum vivunt.

Athenae in regione Attica sitae sunt, quae est condensissima incolis regio Graeciae fere 4 000 000 milia hominum comprehendens. Attica regio in octo unitates regionales divisa est, quarum quattuor sequentes urbem Athenarum „ampliorem“ formant::

Usque ad annum 2010 hae quattuor unitates regionales nomarchiam Atthenarum effecerunt, quae erat praefecturarum Graeciae densissime habitata (2 805 262 incolas in area 361 km2 complectens)

 
Demus Atheniensium demorum Graeciae densissime habitatus est 655 780 incolas (anno 2011) complectens in area 39 km2. 

Administratio demi Athenarum a demarcho seu magistro urbis dirigitur. Hoc officium primus implevit anno 1836 Anargyrus Petraces. Annis 2006-2010 Nicetas Caclamanes, vir rerum politicarum peritus factionis Novae Democratiae, demarchus Athenarum fuit, a die 29 Decembris 2010 Georgius Camines (Γεώργιος Καμίνης), qui canditatus liber (i.e. nulli factioni adhaerens) in electione praevaluit, hoc munere fungitur.

Demus urbis Athenarum in septem partitiones seu δημοτικά διαμερίσματα divisus est, quarum formam in tabula vides:

Septem partitiones administrationis causa formatae sunt, Athenienses autem urbem in vicos translaticios, quos γειτονιές (vicinias) vocant, dividunt, quorum quisque historia ac proprietatibus differt. Athenae ampliores e demo Athenarum et 34 aliis demis consistit, qui in supradictas quattuor unitates regionales distributi sunt.

Athenae ampliores unal cum Regionali Piraei Unitate aream Athenarum urbanisticam efficiunt, ad hoc largior area metropolitana a quosdam remotiores vicos urbesque Athenas circumdantes comprehendit.

 




#Article 244: Patrae (212 words)


Patrae  est tertia a maxima urbe Graeca (post Athenas et Thessalonicam) et regionalis Graeciae Occidentalis caput, quod in Peloponneso septentrionali circa 215 chiliometra ad occidentem ab Athenis situm est. Quod ostium sinus Corinthiaci, hodie sinus Patrensis dictus, adluit.

Patrae una e quatuor civitatibus Peloponnesiacis (cum Dyme, Pharis, Tritaiaque) fuit quae circa 280 a.C.n. Achaicam confoederationem condiderunt. Quae confoederatio aliis civitatibus adiectis secunda parte tertii saeculi a.C.n. et prima parte secundi saeculi a.C.n. maxime floruit et Lacedaemoniorum potentiae impedimento stetit. At Romanis dominantibus urbs paulatim emarcuit ː pauci incolae supererant cum Augustus anno 14 a.C.n. bellorum civilium veteranorum coloniam illo deduxit, cui nomen fuit Colonia Augusta Aroe Patrensis aut secundum alios Colonia Augusta Achaica Patrensis (litterae CAAP plerumque in nummis leguntur). Milites decimae et duodecimae legionis ibi consederunt et urbem portumque renovarunt. Tempore Romanorum praecipua dea apud Patrenses erat Artemis Laphria, illa eadem quae olim a Calydoniis venerata in eorum regem Oeneum aprum Calydonium immiserat quia cultum neglexerat. Illi Artemidi  holocausto variorum animalium quotannis sacrificabant. Artemidem Triclariam cognomine quoque, cultu et sacrificiis  honorabant, antiquitus humanis victimis placatam. Postremo Artemis Limnatis dicta, e Laconia oriunda, apud Patrenses in honore et ipsa erat. Praecipuus vero deus eorum erat Dionysus qui synoecismo trium priscorum vicorum in urbem Patras praefuisse dicebatur, quod ex ipsis ritibus manifestum fiebat.




#Article 245: Panormus (219 words)


Panormus sive Panhormus (Italiane Palermo; Sicule Palermu) est urbs Italiae et municipium, circiter  incolarum, locus princeps regionis Siciliae et caput urbis metropolitanae Panormitanae (usque ad annum 2015 Provinciae Regionalis Panormitanae). Urbani Panormitani vel Panormiti appellantur.

Panormus urbs maxima in Sicilia est.

Nomina latina urbis sunt: Panormus, Panormus Regalis, Panormum, Panormium, Panhormus, Panhormum, Colonia Augusta Panormitana, Phalernum, Palernum, Balernum, Balerne castrum, Palermum.

Nomina latina incolarum: Panormitani, Panormiti.

Panormus ad Mare Tyrrhenum iacet, in planitie fluviis Papireto, Kemonia, Oreto formata.

Panormus est urbs antiqua: iam in praehistoria habitata est. Colonia a Phoenicibus saeculo VIII a.C.n. condita est.

Ab anno 1130 usque ad annum 1194 Panormus fuit caput Regni Siciliae.

Sententia urbis est SPQP (senatus populusque Panormitanus).

A die 23 mensis Ianuarii urbis curatrix Luisa Latella est, quae Iacobo Cammarata successit. Is die 16 mensis Januarii se magistratu abdicavit.

Panormus est sedes archiepiscopalis metropolitana (Archidioecesis Panormitana). Praesens archiepiscopus est Conradus Lorefice. Multi archiepiscopi Panormi etiam cardinales fuerunt.

US Città di Palermo pediludii urbis Panormi turma est.

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

  
Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Vici urbani:

Unitates primi plani:

Acqua dei Corsari, Addaura, Baida, Belmonte Chiavelli, Bellolampo, Ciaculli, Croceverde-Giardina, Santa Maria di Gesù, Sferracavallo, Villagrazia.




#Article 246: Ancyra (211 words)


 
Ancyra (Graece Ἄγκυρα; Turcice Ankara) est urbs Turcica, quae numero incolarum secunda a Constantinopoli est. Urbs est caput civitatis, ad hanc dignitatem anno 1923 elevata, quando Turcia ipsa condita est.

Ancyra, Mida rege Phrygum saeculo tertio a.C.n. conditore mythologico, primum principale Celtarum Tectosagum oppidum, mox sub imperio Romano facta est caput provinciae omnis Galatiae. Theatrum, thermae, et columna Iuliani Caesarum inveniuntur de temporibus Romanis in antiquiore oppidi parte, quae appellatur Ulus (i.e., Gens sive Natio), ad occidentem arcis. Eodem loco ruinae videntur , ubi erecta est inscriptio monumentum Ancyranum appellata, quá inscriptione pars maxima rerum gestarum divi Augusti, imperatore ipso auctore, servatur.

Ancyra est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

 Romani. Museum Cultuum Asiae Minoris Ancyranum
Urbi Ancyranae est clima inter continentale et semiaridum frigidum per enumerationem Köppen–Geiger, aestate nihilominus sicca et calida, hieme nivosa, pluviis vere et autumno incidentibus; temperatura aëris media mense Ianuario 0.4° atque mense Iulio 23.6°, minima inter −3° et 16°, maxima inter 4° et 31°, sed minima extrema usque hodie nota −24.4°, maxima extrema 41°; pluviis mense Augusto ad 11 mm tantum, mense Maio ad 52 mm, anno toto aegre ad 402 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 105 incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 2.3 per diem, mense Augusto 11.6 per diem repertis.




#Article 247: Langobardia (674 words)


Langobardia seu Longobardia, Italiane Lombardia, est regio Italiae, incolis 10 023 876, in Italia septentrionali inter Alpes sinistramque Padi fluminis ripam sita. E montibus, vallibus, lacubus ad boream, e planitie ad meridiem spectante aequis fere partibus constituitur. Media regione iacet urbs capitalis Mediolanum. Inter regiones Italicas Langobardia industriis, fertilitate, frequentatione praecellit.

Nomen e Langobardis gente Germana immigrata trahitur, qui ab anno 568 regnum usque in 774 tenuerunt. A Romanis eadem regio, ab ipsis sed iam antea a Gallis obsessa, Gallia Transpadana nuncupata erat undecimamque Italiae Romanae regionem constituit.

Aevo recentiori nuncupatio Longobardiae seu Lombardiae ad regionem intra limites strictiores, quam Langobardia maior, retractam attribuebatur, sed terris nonnullis comprehensis quae hodie in aliis regionibus includuntur. Longobardiae hoc sensu pars Cispadana appellata ducatus Mutinensem, Parmensem, Ferrariensem, ditionem Bononiensem et Montem Ferratum, at pars Transpadana ducatus Mantuanum et Mediolanensem cum ditionibus Veronensi et Vicentinae terrisque Pedemontii orientalibus comprehendit.

E quibus Longobardia superior ducatum Mediolanensem ad Montem Ferratum et Pedemontii partem coniunxit, sed Longobardia inferior alias terras omnes includit. Langobardia aevi nostri, ex omnibus his terris haud plures quam Mediolanensem Mantuanumque ducatus retinens, anno 1815 creata est, nomine gubernium Mediolanense, sub forma occidentalis partis regni Langobardiae et Venetiae. Langobardia ex isto gubernio in compartimentum regni Italici anno 1861, denuo in regionem rei publicae Italicae anno 1948 constituta est.

Langobardia ergo hodierna in duodecim provincias dividitur, scilicet Mediolanensem (cui status metropolitanus anno 2015 attributus est), Bergomatem, Brixianam, Cremonensem, Laudensem, Leucensem, Mantuanam, Modiciensem et Brigantinam, Novocomensem, Papiensem vel Ticinensem, Sundriensem, Varisiensem. Circumiacent Helvetiae pagi Ticinum ac Grisonia, Italiae regiones Tridentinum et Tirolis Athesina, Venetia, Aemilia et Romania, Pedemontium.

Langobardia sub climate paene mediterraneo iacet. Media planitie Padana sita vicinos Alpium montes et Ludovici montem etiam comprehendit et Resegone sive montem Serrada. Terras includit Brigantiam (vocabulum ductum e Celtico sermone), Insubriam, Laumellinam, Ultrapadanum Papiensem, Franciam Curtam. Sunt Brembiana vallis, Camunnica vallis, Clavenna vallis, Sabia vallis, Sariana vallis, vallis Ascina, Telina vallis, Trumplina vallis.

Flumina sunt Padus, Abdua, Brembius, Clesis, Olonna, Mincius, Ollius, Sarius, Sesites, Ticinus, Tretia, Sevexum. Lacus sunt potiores Benacus, Verbanus, Larius, Sebinus, minores Varisii lacus, Ceresius lacus, Comabii lacus, Eridius lacus, Eupilus lacus, Leucensis lacus, Monati lacus.

Urbi maximae principalique Mediolano, cui sunt fere 1 350 000 incolarum, proxime accedunt Brixia et Modicia necnon urbs Bergomensis, quarum una quisque plures quam centum milia incolarum protegit. Deinde Bustum Arsitium, Novum Comum, Baretium, Papia vel Ticinum, Cremona, Viglebanum, plures quam quinquaginta milia incolarum vindicant. Cum his suburbia Mediolanensia Sextus Lapis, Cinixellum, Ledegnanum, Galleratum, Rhaudum eadem lege contendunt. Addenda sunt provinciarum capita cui sunt minus quam 50 000 incolarum, videlicet Laus Nova, Leucum, Sundrium.

Illa aetate, quae ante hominum memoriam acta est, Langobardia iam incolebatur, sed quinto saeculo a.C.n. a Gallis et postea anno 222 a Romanis occupata est. Romano imperio iam deleto Langobardi VII saeculo p.C.n. advenerunt. Quibus saeculo IX a Francis, duce Carolo Magno, profligatis, Langobardia maior seu borealis Sacri Romani imperii pars facta est. Saeculo XII civitates Langobardae imperatori obsteterunt, ut suis legibus uterentur. Mox Mediolanum in dominorum potestatem cecidit. Mediolanensis ducatus saeculo XIV in Italiam septentrionalem pervasit et paene totam Langobardiam continebat.

Quinto decimo et sexto decimo saeculis Mediolani ager minor factus est et inter 1535 et 1700 annos a Hispanis rectus est. Langobardia in manus Austriae duodevicesimo saeculo et Francogalliae ineunte undevicesimo saeculo devenit; inter 1815 et 1859 annos Austria rediit, sed postea Langobardia Pedemontio inclusa est et Italiae coniunctae regio fieri potuit. A die 2 Iunii 1946, cum, suffragio populari indicto, Itali pro Re Publica contra Monarchiam suffragati essent, Italia Res Publica facta est.

Langobardia in Italia incolis frequentissima et ditissima regio est. Frumentum, zea, oryza et pabulum coluntur, quia haec regio magnis fossis inrigatur; boves et sues aluntur; caseus et vinum effunduntur. Alpina opera in electricam vim aquae motus vim mutant, ergo divitiae fabricis gignuntur: opificii textilibus, machinis, ferro, chemicae, medicamentis, sucis infectoribus, purgando oleo vivo, alimentis, ephemeridibus, libris, calceamentis et supelectilibus student. Mercatura et divitiarum administratio cum subvectionibus et cautionibus excoluntur; itinera et ambulationes in lacuum et montanas oppida fiant.

Navicula (alia nomina: Navicla, Navigia) in Langobardia sunt canales artificiales pro agricultura et navigatione.




#Article 248: Liguria (regio hodierna) (178 words)


Liguria est regio administrativa Italiae, circiter 1 591 939 incolarum, in Italia septentrionali sita, agris restrictis et rupestribus ubi montes Apennini super litora maris Mediterranei imminent. Urbs capitalis est Genua.

Liguria hodierna intra easdem fere fines extenditur ubi mercatoria res publica Genuensis usque in annum 1797 florebat. Huius successor res publica Ligurica, Franciae tributaria, anno 1815 in regnum Sardiniae inclusa est, cui divisio Genuensis constituit. Regno Italiae creato haec divisio anno 1861 in compartimentum Pedemontium comprehensa, anno 1871 compartimentum a se ipsa facta, anno 1948 titulum regionis accepit. Nomen autem iam anno 1815 usurpaverat regionis antiquae, a populo Ligurum nuncupatae, quae ab eodem litore incipiens multo latius septentrioni versus in superiorem Padi vallem extendebat.

Liguriae finitimae sunt: in meridie sinus seu mare Ligusticum, in oriente, Galliae regio Provincia Alpes Litus Lazuli, in boreali parte, Pedemontium et Aemilia et Romania, et ad orientem versus, Tuscia. Comprehendit etiam provincias Imperiam, Savonam et Spediam. Nomen oritur ex populo Ligurum. 

Propter loci naturam aer temperatus est, Alpes Liguriam a calidis ventis nam protegunt.

Urbes Italiae in Liguria regione 24 sunt:

et cetera.




#Article 249: Aprutium (222 words)


Aprutium est regio administrativa Italica, circiter 1thinsp;333thinsp;939 incolarum, media Italia sita, cuius caput est Aquila.

Aprutium est regio quae Italiane Abruzzo appellatur, aliquando tamen etiam veteri nomine Abruzzi. Cum enim olim Aprutium et Molisium unam regionem constituerent, ambo uniter appellabantur Abruzzi, id est forma pluralis nominis substantivi Abruzzo. Hodie, regionibus divisis ac Molisio regione propriae legislationis creato ad singularem formam nomen reversum est.

Nomen ipsum denotavit apte agros Sabinos, Vestinos, Marrucinos, apud ipsos Praetuttios (vulgo 'ad Praetutium', in scripta fuit Aprutium), qui fuerunt gens Picenorum fundatrix Interamniae Praetutianorum, hodie Italiane Teramo.

Stat mare Hadriaticum ad finem orientales. Limites regionales terrestres agnoscentur inter Picenum ad septentriones, Latium ad occasum solis et Molisium ad meridiem.

Geographia Aprutii est varia: de proceritate montium occidentalium -usque ad paene 3000 metrorum- satis brevi spatio terra conscendit ad colles, agros fluminibus percursos atque postremo ad longa litora harenosa maris Hadriatici. Saepe ad simplicitatem Aprutium dividitur in partes tres: partem montanam, fere circa urbem Aquilam extensam usque ad provincias Teatis et Interamniae Praetutianorum; partem mediam ex collibus vallibusque compositam; partem maritimam, velut sectionem orientalem trium provinciarum, quae mare attingunt.

Apennini in Aprutio habent cacumina maxima Montes Fiscellum 2912 m, Majellae 2795 m, et montes minores: Tetrictam (Italiane ), Ceraunii montes (Italiane ), Imeus Mons (Italiane: ) apud pagum Betifulum ad Lacum Scamnensem.

Fons et cursus primus Himeliae Tolenique fluminum.




#Article 250: Sardinia (216 words)


Sardinia (Italiane Sardegna, Sarde Sardigna vel Sardinnia) est insula Italica medii Mediterranei, secunda a maxima huius maris insula post Siciliam, inter Tyrrhenum et Baliaricum mare sita, ad meridiem Corsicae, a qua Gallico freto seiungitur. Propter situm opportunum et divitias metallicas, ex antiquitate magnus locus commercii et permutationis humani cultus facta est. 

Sardinia (Italiane ; Anglice ; Sardice Ìsula de Sardigna), etiam Ichnusa, est secunda Italiae insula, in regione libera Sardiniae sita. Sardinia est etiam insula secunda maris Mediterranei, post Siciliam.

Sardinia cum minoris insulis circumiectis est regio Italiae autonoma (suis legibus recta), in quattuor provincias et unam urbem metropolitanam divisa, quibus sunt 377 communia. Sardinia est superficie tertia et numero incolarum undecima a maxima omnium regionum Italiae.

Abundat montibus, silvis, campis, amnibus, terris non habitatis, ac litoribus saxosis harenosisque. Propter varietatem terrarum micro-continens appellata est. Inter locos historicos atque archaeologicos praeclari sunt nuraghi, aedificia megalithica inter annos 1900 et 730 ante aer. vulg. constructa.

Nomina Graeca sunt Σαρδώ, Σαρδώς, Σαρδών, Σαρδανία, atque antea Ἰχνοῦσα dicta, ut videtur, ab effigie τοῦ ἴχνου, 'vestigii soleae', hoc est imae partis pedis humani, et etiam Σανδαλιῶτις propter figuram sandalii.

Tempus Sardiniae vera autumnosque calidos, aestates aridas, et hiemes clementes habet.

Anno 1974 provincia creata est:

Anno 2001 novae provinciae creatae sunt; anno 2016 abrogatae:

Anno 2016 creatae sunt:

et cetera




#Article 251: Thessalonica (107 words)


Thessalonica (Graece Θεσσαλονίκη) est urbs Graeciae 325 182 incolarum (anno 2011). Haec urbs antiqua usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi vel praefecturae Thessalonicae, ab anno 2011 est caput regionis (Περιφέρεια) Macedoniae Mediae.

Thessalonica est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Circa 315 a.C.n. a duce Macedonico Cassandro qui postea sibi titulum regium assumpsit condita,  Thessalonice nomen eius uxoris Thessalonicae accepit, filiae Philippi II et per eum (alia mater enim eam peperit) sororis Alexandri Magni. Novam urbem ut conderet Cassander incolas viginti sex circumiacentium vicorum in unum coegit. 168 a.C.n. Perseo rege apud Pydnam victo Aemilius Paullus Macedoniam in quattuor partes divisit, quarum unam Thessalonicensibus tribuit.




#Article 252: Graecia (249 words)


Graecia , Neograece: Ελληνική Δημοκρατία, est civitas sui iuris in Europa inter meridiem et solis ortum sita. Caput est Athenae, olim maxima civitatum antiquarum Graecarum urbs.

Cum Graecia antiqua ex plurimis civitatibus inter se valde diversis constaret neque umquam unitatem politicam iniret nisi ab aliis (sicut Alexandro Magno vel Romanis) occupata, conditores Graeciae modernae ab initio civitatem uniformem a loco superiore rectam intenderunt. Adhuc Ioanne Capodistria primo ministro territorium Graecum in tredecim regiones (Graece: τμήμα) divisum est regionesque iterum in provincias (Graece: επαρχία), quae autem omnes immediate a regimine civitatis gentiliciae directae sunt. Principalis Capodistriae finis erat, ut nobilitas localis, quae in regione sua vim paene infinitam habuerat, potentia depelleretur.

Otho I rex et omnes, qui ei in civitate administranda successerunt, hanc formam civitatis retinebat. Anno 1833 civitas in decem praefecturas (sive nomos) cum 47 unitatibus minoribus divisa est. Praeterea notio demus introducta est mininam partem administrativam denotans. Anno 1912 unitas adhuc minor nomine κοινότητα creata est. Maxima pars administrativa saeculo vicesimo erat Diamerisma (Graece: Διαμέρισμα), quorum ab anno 1913 exstabant decem.

Numerus praefecturarum (nomorum) a civitate condita (1830) sive a praefecturis institutis (1833) semper crescebat.

Anno 1955 Graecia denique in 51 praefecturas divisa est, praefecti autem porro a ministerio rerum internarum nominati sunt.

Tandem, cum Graecia anno 1981 Unioni Europaeae se coniunxit, consilia ad administrationem mediam formandam capta sunt.

Anno 1997 nomine Libello Capodistriae (Graece: Σχέδιο Καποδίστρια) lex No. 2539/1997 administrationi reformandae constituta est, quae numerum urbium ac communium ruralium a 5775 ad 1033 minuit provinciasque (eparchias) abolevit.




#Article 253: Romania (139 words)


Romania est civitas Europae Orientalis, inter Bulgariam, Serbiam, Hungariam, Ucrainam, ac Moldaviam sita. Quae terra Dacia antiquitus vocabatur.

Romania 21thinsp;413thinsp;815 incolarum habet. Caput est Bucarestum; urbes maiores, Corona, Claudiopolis, Iassium, Constantia, et Timisvaria.

Romania est sodalis Unionis Europaeae, cum aliis viginti septem civitatibus.

Anno 2015, praeses Romaniae est Nicolaus Iohannis fuit.

Vide paginam de Historia Romaniae

Lingua Dacoromanica (Limba română) est dialecti Linguae Romanicae, et sub familia Latina subsummata, cum lingua Italiana, lingua Hispanica, lingua Francica, lingua Lusitanica, etc.

Vide etiam: Regiones historicae Romaniae Moldaviaeque

Romania est res publica unitaria, civitas tamen est tota divisa in circulos (Dacoromanice Județ) 41 et caput Bucarestum, quod est sui iuris. Omnis circulus consilium et eius praesidem eligit, qui res locales regunt. Consilium ministrorum Romaniae praeterea praefectum in omnes circulos atque in urbem Bucarestum emittit, qui res politicas totius civitatis in circulo supervideat.




#Article 254: Claudiopolis (Romania) (154 words)


Claudiopolis et olim Napoca (Dacoromanice: Cluj et recenter Cluj-Napoca; Theodisce: Klausenburg; Hungarice: Kolozsvár) est urbs Romaniae et caput Claudiopoleis circuli.

Saeculo 2 Hadrianus imperator Romanus Municipium Aelium Hadrianum Napoca condidit. Quae colonia ad finem Daciae provinciae exstitit. Saeculo 13 urbs novo nomine Klausenburg a colonis Germanicis iterum condita est. Hic multi populi vixerunt: Anno 1910 e 61.000 incolis 83,4 % Hungari, 12,4 % Dacoromani atque 2,8 % Germani. Usque ad annum 1919 Claudiopolis nomine Kolozsvár ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit. Nunc Cluj nominabatur. Annis 1940 - 1944 iterum ad Hungariam pertinuit. Post secundum bellum mundanum multi Saxones patriam relinquere coacti sunt. Anno 1974 Nicolaus Ceauşescu dictator Romaniae ad nomen Cluj Napoca addidit, ut aerae Romanae meminisset. Postquam dictatura Communistarum anno 1989 deposita est, iterum multi Germani reliquerunt.

Universitas Claudiopolitana (Dacoromanice: Universitatea Babeș-Bolyai din Cluj) anno 1581 condita est.

Anno 2011 hic 324.576 homines habitabant, inter eos 245.737 Dacoromani, 49.565 Hungari, 3.273 Zingari, atque 544 Germani.




#Article 255: Mediolanum (684 words)


Mediolanum (Italiane Milano) est urbs Italiae, circiter  incolarum, caput regionis Langobardiae et urbis metropolitanae Mediolanensis. Urbani Mediolanenses vel Ambrosiani appellantur. Condita circa 590 a.C.n. a tribu Gallica Insubrum, ab antiquis Romanis anno 222 a.C.n. expugnata est. 

Bonvicinus de Rippa in De magnalibus urbis Mediolani scripsit: Ratione sytus considerata florentissima civitas nostra, quoniam in speciosa, preciosa fertilique planicie sita est, ubi aeris est temperies, a quo fluunt undique humano usui necessaria, inter duo flumina mirabillia equaliter inde distantia, Ticinum et Abduam cognoscitur gloriosa.

Vere Mediolani aestates calidissimae sunt; hieme interdum nix cadit, frigus omnia tegit, sed clara fama est Mediolani densam nebulam omnia tegere; his temporibus, nebula prope extinguerit.

Mediolanum urbs maxima Italiae id quod ad oeconomicas res pertinet est. Nam haec urbs rebus commerciis affluens est. Hic maxima bursa Italiae est. Praeterea magna negotia sedes habent et putatur haec urbs moris vestis orbis (Italiane: Moda) una cum Lutetia caput esse quia Mediolano multae sumptuosorum vestum factorum tabernae sunt. Georgius Armani, Etro, Krizia, Prada, Versace, praeclari ex omnibus indumentorum ornamentorumque factoribus, societates suae Mediolani instituerunt.

Mediolani Nuntius Vesperi (Italiane: Corriere della Sera) primum, quod ad propagationem pertinet, ac clarum diarium Italicum editum est.

Mediolanum a Gallis circiter saeculo sexto a.C.n. conditum est.

Anno 293, Mediolanum caput Imperii Romani ad Occidentem spectantis factum est.

Post quam anno 402, Alaricus, rex Visigothorum, Mediolanum obsidione clausit, imperator Honorius caput imperii in Ravennam transtulit.

Anno 1162, imperator Fridericus I Barbarossa Mediolanum diruit, sed die 29 Maii 1176 Ledegnani (Italiane: Legnano) in vico apud Mediolanum, societas Municipiorum Italiae septemtrionalis (Lega Lombarda) imperatorem profligavit.

Aevo Medio, Mediolanum potentissima Italiae septemtrionalis fuit urbs, sed saeculo decimo tertio exeunti, civitas intestino inter familias Vicecomes (Visconti) et De Turris (Della Torre) odio flagrabat.

Post victoriam familiae Vicomitum, domino Mattheo Vicecomes (1287–1322), Mediolanum totam Langobardiam, partem Pedemontii et Aemiliae cum urbis Bononia et etiam Genuam cepit.

Familiis Vicecomes ac Sfortia regnantibus Mediolanum fuit caput homonymi ducatus.

Duce Philippo Maria defuncto, ultimi domi regnatricis Vicecomitis Mediolanensi anno 1447 rem publicam constituerunt, quae Aurea Res publica Ambrosiana nuncupata est.

Iam anno 1450, Franciscus I Sfortia, praeclarus ductor, qui Biancam Mariam Vicecomes (Italiane: Bianca Maria Visconti), filiam spuriam ultimi ducis familiae Vicecomitum Philippi Mariae Vicecomes, die 25 Octobris 1441 in matrimonium duxerat, se novum ducem urbis Mediolani fecit.

Saeculo XVI Francici et Hispanici de Mediolano inter se contenderunt. Anno 1630, Mediolanum gravi pestilentia pestis conflicta est, de quo illuster scriptor Mediolanensis saeculi undevicensimo Alexander Manzoni in fabula Promissi Sponsi scripsit.

Postea Mediolanum ad Imperium Hispanicum usque ad annum 1714 pertinuit, cum Mediolanum Austriacis cessum est.

Breviter aetate Napoleonis Mediolanum fuit caput accurate ab anno 1796 usque ad annum 1799 Reipublicae Cisalpinae, inter annos 1802 et 1805 Reipublicae Italianae, et ab anno 1805 usque ad annum 1815 Regni Italici, cuius rex fuit Napoleo ipse.

Die 12 Decembris 1969 inter caedem Fascisticam in fontanae foro (Piazza Fontana) septendecim homines necati et alii 88 vulnerati sunt.

Anno 1992, inter manus mundae (Italiane: mani pulite) indagationes, multi urbis viri publici propter turpitudines a iudicibus, inter quos praeclarissimus fuit Antonius Di Pietro, comprehensi sunt.

A die 1 Maii 2015 usque ad diem 31 Octobris 2015 Mediolani Expositio 2015 (Italiane Esposizione Universale Milano 2015, Italia Anglice: World Exposition Milano 2015, Italy) celebrata est. Haec expositio mundana in cibum dicata est.

A die 21 Iunii 2016, urbis praefectus est Iosephus Sala.

Archidioecesis Mediolanensis (metropolitana) est maxima mundi quod ad populationem pertinet. Praesens archiepiscopus est cardinalis Angelus Scola. Multi archiepiscopi Mediolani postea papae creati sunt: ultimus Ioannes Baptista Montini, papa Paulus VI.

Archidioecesis Mediolanensis ritum proprium et unicum habet, qui (ex nomine Sancti Ambrosii) ambrosianus nominatur:

Ferrivia subterranea metropolitana Mediolanensis (vulgo la metro ' Subterranea Mediolanensis') omne die multissimos homines transvehit.

Mediolanum urbs toto orbe praeclara est propter La Scala, theatrum lyricum, Iosephi Piermarini opus.

Etiam illustris sunt Bibliotheca Ambrosiana, pinacotheca Brerae, Porticus Victorio Emanueli dicatus et Piccolo teatro di Milano.

AC Milan et FC Internazionale Milano sunt pediludii turmae urbis Mediolani.

Assagum, Aresium, Barenzatum, Brixium, Bollatum, Buccinascum, Cassina de Piro, Gizanum , Colonium, Corsicum, Cortemanum, Cusiacum, Novatum, Opera, Piscaria, Rhaudum, Rozanum, Fanum Sancti Donati, Secratum, Sextus ab Urbe Lapis, Septimus ab Urbe Lapis, Trezzanum, Vimodronum




#Article 256: Bononia (746 words)


Bononia  vel nomine Etrusco Felsina  (alia nomina: Bolonia) (Italiane: ; Bononiense: Bulåggna) est Urbs Italiae et municipium, circiter 386thinsp;300 incolarum, in Italia septentrionali, inter Padum et Appenninum in Planitie Padana (Italice Pianura Padana) situm. Urbs est caput Regionis Aemiliae-Romaniae et Urbis metropolitanae Bononiensis, exacte in medio ab fluvio Rheno ad Sapinam. Urbani Bononienses vel Bolonienses appellantur.

Urbs est antiquissima; universitatem praeclaram habet.

Sententia urbis est: LIBERTAS.

Bononia condita est ab Etruscis nomine Felsina (c. 534 a.C.n.) in regione ubi ante Villanoviani, agricolae pastoresque, incolebant. Urbs illa Etrusca circum fanum quod super collem aedificatum erat, a sepulcreto cincta.

Quam urbem in saeculo 4 a.C.n. Boii, gens quaedam Gallica, vicerunt. De quo Boiorum nomine igitur Bononia, colonia Romana, appellata condita est anno c. 189 a.C.n. Hi coloni sunt fere tria milia familiarum Romanarum a consulibus L. Valerio Flacco et M. Atilio Serano ducti, et L. Valerio Tappone. Via Aemilia anno 187 a.C.n. constructa, quasi compitum facta est Bononia, iuncta ad Aretium per Viam Flaminiam Minorem et ad Aquileiam per Viam Aemiliam Altinatem.

Anno 88 a.C.n., urbs creata est municipium. Inde ei erat descriptio viarum rectilinearium, sex cardis et octo decumanis (id est viis intersecantibus), quae iam discerni oculis iam hodie possunt. In his annis incolae erant varius ab c. 12thinsp;000 ad c. 30thinsp;000. Summa celebritate fuit secunda urbs Italica, et una praeclarissmarum ex toto Imperio, in qua multae aedes et thermae, theatrum, et arena. Pomponius Mela dixit Bononiam esse inter quinque opulentissimas urbes Italicas. Quamquam incendio multum urbi clades Claudio imperante accesserat, Nero inde saeculo 1 eam refecit.

E longinquo delapsa, Bononia renovata est in saeculo 5 sub episcopo Petronio, qui, ut fama tradit, ecclesiam S. Stephani aedificavit. Roma ipsa lapsa, Bononia fiebat quasi castellum semiagreste, sub auctoritate Exarchatus Ravenniensis in Planitie Padana, et defensa est ab multis muris quae tamen minorem partem antiquae urbis Romanae non continuerunt. Anno 728 Liutprand rex Langobardorum urbem hanc vicerat Regnoque Langobardo dein adiectam. Hi novi Germani vicum suum in urbe fecerunt, qui est appellatus hodie addizione longobarda prope S. Stephanum, ubi Carolus Magnus anno 786 viserat.

Saeculo 11 Bolonia ut civitas libera crescere rursus coepit, se adiuncturus Legae Langobardae contra Fridericum Barbarossam anno 1164. Anno 1088 Studium conditum est, iam veterrima universitas Europaeana est, cui erant praeclarissimi eruditi mediaevales Irnerius, et ex discipulis, Dantes, Boccacius, et Petrarca. Saeculo 12 nova moenia urbi crescenti confecta sunt, et alia saeculo 14.

Anno 1256, Bononia Legem Paradisi promulgavit, qua servitus feudalis dissoluta est, liberatis publica impensa servis. Media urbs eo tempore erat plena turrium (fortasse fere 180) optimatibus familiis constructarum, multis aedificia, ecclesiae, et abbatiae. Anno 1294, Bononia fortasse erat quinta aut sexta maximua urbs Europaea, post Cordubam, Lutetiam, Venetiam, Florentiam, et fortasse Mediolanum, 60thinsp;000-70thinsp;000 incolis illo.

Similis plurimis civitatibus ex illo aevo Italicis Bononia per seditiones domesticas detrita est, quibus anno 1274 Lambertazzi e stirpe Ghibellina sunt depulsi. Bononienses, cum proelio ad Zappolinum ab Mutinensibus anno 1325 Bononienses fusi essent, vi obsolescebant et ineunte saeculo 14 obsecraverunt Papam ut eis tutamen daret. Anno 1348 horribili pesti magna fere 30,000 cives excesserunt.

Felicibus annis sub regno Thaddei Pepoli (1337-1347) confectis Bononia Vicecomiti Mediolanensi devenit, sed rursus ad Papam rediit Cardinale Aegidio Albornotio anno 1360. Sequentibus annis invicem respublicana regimina sedebant, sicut illud qui statuerint ut Basilicam S. Petronii et Logiam Mercatorum anno 1377 aedificarent, invicem Papa aut Vicecomitibus instaurantibus, familiisque Bononiensibus inter se adsidue dimicantibus. Medio saeculo 15 familia Bentivolgio gubernationem Bononiae adepta est, regnantibus Sante (1445-1462) et Iohanne II (1462-1506). In qua aetate, civitas multum floruit, cum multi architecti et pictores adessent, qui arte et operibus urbem auxerunt. In illa Renascentia, Bononia erat sola civitas Italica in qua mulieres in ullo quaestu exsuperare potebant. Feminis enim ibi plus libertatis quam in aliis civitatibus Italicis erat; aliae etiam ad universitatem frequentare et gradum suscipere potuerunt.

Cum exercitus pontificalis Iulii II Bononiam obsedit, artificiosos thesauros e palatio Iohannis anno 1506 direpit, cuius regnum sic confectum est. Exinde, usque ad annum 1860, Bononia pars Civitatis Pontificiae fuit.

Bononiae anno 1530 Papa insigne imperium capiti Caroli V imposuit, qui fuit ultimus imperator Sacri Romani Imperii a papa coronatus.

Bononiae olim vixerunt et hodie vivunt multi illustres homines, inter quos:

Ab anno 2009 usue ad annum 2010 urbis praefectus fuit Flavius Delbono. Die 16 Maii 2011 Virginius Merola urbis praefectus electus est.

Bononia sedes episcopalis metropolitana est, nomine Archidioecesis Bononiensis. Praesens archiepiscopus et cardinalis est Mathaeus Maria Zuppi.

Bologna Football Club 1909 pediludii urbis Bononiae turma est.

Navile, Porto, Reno, San Donato, Santo Stefano, San Vitale, Saragozza, Savena.




#Article 257: Venetiae (212 words)


Venetiae  sive Venetiarum Civitas (Italiane: Venezia; Venete: Venesia vel Venessia) sunt urbs Italiae et municipium, circiter 264 580 incolarum. Urbs est caput Regionis Veneticae et Urbis metropolitanae Venetae. Urbani Veneti vel Venetici appellantur.

Plurimi famosum portum Hadrianum iamdiu aedificatum in mari visitant. Soli tamen marini mollitatis causa metuitur, ne Venetiae mergantur, quam bis anno mare inundat. Abundat autem pontibus, navibus, ruinis.

Venetiis quotannis mense Septembri Mostra Internazionale d'Arte Cinematografica, clarum festum cinematographicum, celebratur.

Sententia urbis est: PAX TIBI MARCE EVANGELISTA MEUS.

Nomina latina urbis sunt: Venetiae, Venetia, Venecia, Veneciae, Venitia, Venetorum civitas, Sancti Marci civitas

Nomina Latina incolarum: Veneti, Venetici

Urbs condita est Aevo Medio. Quod anno 452 ab Hunnis iterumque anno 568 Langobardis invadentibus fugata multitudo in insulas paludesque Hadrianas salute Veni etiam usa sit falso urbs Venetia nuncupata esse refertur. Revera ipsi Veneti nomen dedere. 

More maiorum Sanctus Marcus patronus urbis illius factus est, cum anno 827 duo mercatores reliquias evangelistae subreptas Alexandria Venetiam transvexissent.

Aevo Medio Venetorum Respublica multum toto potuit Mari Interno. Venetiam omnes undique cum mercibus commeabant.

Veneti Venetaeque illustres haud pauci et sunt et fuere. Hi patriarchae Venetici papae creati sunt:

Tempore nostro urbis praefectus est Aloysius Brugnaro.

Venetia est sedes patriarchalis metropolitana (Patriarchatus Venetiarum). Praesens patriarcha est Franciscus Moraglia. Nonnulli patriarchae Venetici etiam cardinales fuerunt.




#Article 258: Tridentum (138 words)


Tridentum  (alia nomina: Trentum et cetera) (Italiane: ) est Urbs Italiae et municipium circiter CXVII incolarum, caput Regionis Tridentini-Athesiae Superioris/Tirolis Meridionalis et Liberae Provinciae Tridenti vel Tridentini. Urbani Tridentini appellantur.

Municipium pertinet ad Territorium Vallis Athesinae, cuius caput est. 

Nomina latina urbis sunt: Tridentum, Trydentum, Trentum, Trientum, Trintum, Trienta, Tridens, Tridentium, Triduntum, Trientarum locus, Tredentinum castellum

Nomina latina incolarum: Tridentini, Tridentinenses, Trentinenses, Tredentinenses, Trientini, Trigentini

Nomen exonymum Germanum:  est.

The scenery in Trento is quite beautiful. When taking the telpher on the mountain, you will be able to admire the completely attractive landscape.

Notus est locus Concilii Tridentini, annis 1545-1563.

Tridentum sedes episcopalis metropolitana est. Nomen sedis episcopalis, cuius praesens episcopus est Ludovicus Bressan, Archidioecesis Tridentina est.

Albiano, Aldeno, Besenello, Calavino, Cavedine, Cimone, Civezzano, Garniga Terme, Giovo, Lasino, Lavis, Padergnone, Pergine Valsugana, Terlago, Vezzano, Vigolo Vattaro, Villa Lagarina.




#Article 259: Tergeste (133 words)


Tergeste vel Tergestum (alia nomina: Tercestum, Tergestina civitas) (Italiane: thinsp;; Germanice: thinsp;; Slovenice: ) est Urbs Italiae et municipium, circiter 205thinsp;320 incolarum, caput Regionis Fori Iulii-Venetiae Iuliae ac provinciae eiusdem nominis. Urbani Tergestini appellantur.

Urbs forsitan a populis Celticis in arce fortificata condita est. Commemorata colonia Romana saeculo primo a.C.n., civitas comprehensa fuit in decima regione Italica, Venetia et Histria. Tergeste Romanum in colle Sancti Iusti, etiam nunc media civitate, surrexit.

Saeculo XIX Tergeste ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebat, cuius portus maximus erat. Anno 1919, post primum bellum mundanum Italia Tergeste cepit.
Post secundum bellum mundanum Tergeste paulisper fuit civitas sui iuris, Territorium Liberum Tergestis appellatum.

Tergesti necatus est Ioannes Ioachim Winckelmann anno 1768.

A die 20 Junii 2016, praefectus urbi est Robertus Dipiazza.

Tergeste est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, appellata Dioecesis Tergestina.




#Article 260: Florentia (261 words)


Florentia(-ae, f.) (alia nomina: Florencia, Florentia Tuscorum, Florentina Colonia, Fluentia) (Italiane: Firenze) est urbs in media Italia sita, caput et maxima regionis Tusciae urbs. Frequentissima urbs in regione est, anno 2013 383,084 incolas habens, et plus 1thinsp;520thinsp;000 in area metropolita. Urbani Florentini appellantur.

Florentia medio aevo erat axis commerci et argentariae negotiationis, et una ex urbibus divitissimis illius temporis. A multis academicis locus natalis Renascentiae aestimatur, et Athenae medii aevi appellata est.

Saeculis quarto decimo ac quinto decimo, Florentia fuit opulentissima ac propter magnificentiam artis praeclarissima Europae urbs, et res publica Florentina inter praecipuas civitates Italiae enumerabatur.

Ab anno 1434, familia Medices de facto domini rei publicae fuerunt, sed anno 1494, Petrus Laurentius Medices Florentia fugere coactus est, postquam urbs ab exercitu Caroli VIII regis Franciae expugnata est.

Hieronymo Savonarola regnante nova res publica creata est, sed iam anno 1512 Medices Hispanici auxilio exercitus Florentiam redierunt.

Postquam breviter ab anno 1527 usque ad annum 1530, Florentia iterum res publica fuit, ab anno 1530 Medices de iure duces Florentiae creati sunt.

Ab anno 1569, familiis Medices (Italice Medici) ac Habsburgi-Lotharingiae regnantibus Florentia fuit caput Magni Ducatus Tusciae.

Inter annos 1865 et 1870, Florentia etiam fuit caput regni Italiae.

Die 4 Novembris 1966, urbs a flumine Arno, pluviis incitato, magnum damnum accepit.

Florentiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter eos:

A die 22 Iunii 2009 urbis praefectus est Matthaeus Renzi.

Florentia est sedes archiepiscopalis metropolitana (Archidioecesis Florentina). Praesens archiepiscopus est Iosephus Betori. Multi archiepiscopi Florentiae etiam cardinales fuerunt.

ACF Fiorentina pediludii urbis Florentiae turma est.




#Article 261: Perusia (359 words)


Perusia  (alia nomina: Perusia Augusta, Perusium et cetera) (Italiane Perugia) est urbs et municipium Italicum, circiter 169thinsp;224 incolarum, in Italia Media prope Tiberim situm, in loco principe Regionis Umbriae et caput Provinciae Perusinae. Urbani Perusini appellantur.

Nomina latina urbis sunt: Perusia, Perusia Augusta, Pirusium, Peruxium, Perusius, Perusium, Perusa, Peruchia, Peroxa, Perosa, Perisius, Parusius, Parusium, Gattapolis.

Nomina latina incolarum: Perusini, Perusiani.

Perusia urbs antiquissima est. Iam aetate Etrusca Perusia magna urbs erat. Octavianus, qui postea Augustus nominatus est, 41 et 40 a.C.n. Lucium Antonium, inimicum suum, Perusiae inclusum obsedit, quod bellum Perusinum dicitur. Tum urbs incensa est ac praeter templum Vulcani tota exarsit. Praeterea trecentos principes cives, velut victimas, apud aram Divi Iuli, patris sui, idibus Martiis sacrificasse traditur. Urbem postea Totila rex Gothorum diruit, episcopum eius Herculanum necavit, ut Gregorius Magnus papa loco Dialogorum narrat, teste Florido Tiferni Tiberini episcopo. Saeculis a tertio decimo ad quartum decimum, res publica Perusinorum maxime floruit, legibus communis et populi instituta. Dux dictatorque eius fuit quoque Brachius de Montone. Paulus III papa anno 1540 ad coercendos cives arcem maximam erigendam curavit, quae Rocca Paolina dicitur. Anno 1859, Perusini hanc arcem diruerunt. Anno 1860 urbs regno Italiae coniuncta est.

Perusiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

Perusia, cum Civitas Plebis, sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Perusina-Civitatis Plebis est. Nunc (anno 2014) archidioecesis a S.E. Archiepiscopo Gualtherio Bassetti regitur.

Perugia Calcio pediludii urbis Perusiae turma est.

Bagnaia, Bosco, Casaglia, Capanne, Casa del Diavolo, Castel del Piano, Cenerente, Civitella Benazzone, Collestrada, Colle Umberto I, Cordigliano, Colombella, Farneto, Fratticiola Selvatica, La Bruna, Lacugnano, Lidarno, Migiana di Monte Tezio, Monte Bagnolo, Monte Petriolo, Mugnano, Parlesca, Pianello, Piccione, Pila, Pilonico Materno, Poggio delle Corti, Ponte Felcino, Ponte Pattoli, Ponte San Giovanni, Ponte Rio, Ponte Valleceppi, Pretola, Ramazzano-Le Pulci, Rancolfo, Ripa, Resina, San Fortunato della Collina, San Giovanni del Pantano, Santa Maria Rossa, San Marco, San Martino dei Colli, San Martino in Campo, San Martino in Colle, San Sisto, Sant'Andrea d'Agliano, Sant'Andrea delle Fratte, Sant'Egidio, Sant'Enea, Sant'Orfeto, Solfagnano, Villa Pitignano.

Boneggio, Colle della Trinità, Monte Malbe, Monte Morcino, Monte Pulito, Monte Vile, Pieve di Campo.




#Article 262: Ancona (104 words)


Ancona  apud poëtas Ancon (Graece Ἀγκών; Italiane Ancona) est urbs Italiae et municipium, circiter 101thinsp;300 incolarum, locus princeps regionis Marchiae Anconitanae et caput provinciae Anconitanae. Urbani Anconitani appellantur.

Sententia municipalis est: ANCON DORICA CIVITAS FIDEI

Ancona anno 387 a.C.n. a Graecibus exsuliis ex Syracusae condita est.

Anconae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Praesens praefecta urbis est Valeria Mancinelli. Anconae est magnus portus, plenus navium in mari Hadriatico.

Ancona, cum Auximo, sedes episcopalis metropolitana est. Nomen sedis Archidioecesis Anconitana-Auximana est.

Aspio, Candia, Casine di Paterno, Gallignano, Ghettarello, Massignano, Montacuto, Montesicuro, Paterno d'Ancona, Poggio di Ancona, Sappanico, Varano.




#Article 263: Neapolis (187 words)


Neapolis (Graece , nova urbs) est tertia a maxima urbs Italiae, circiter  incolarum habens, et caput regionis Campaniae.

Primum ab antiquis Graecis et a poëtis Latinis dicebatur Parthenope (), a Sirene quae traditur ibi sepulta esse, et etiam Palaepolis (), hoc est vetus urbs, cui successit nova, Neapolis. Varro etiam nomen antiquum Latinum Novapolis refert. 

Neapolis septimo saeculo a.C.n. a Graecis ex urbe Cumis condita est, apud urbem Palepolin. A Romanis anno 326 a.C.n. capta est.

Anno 1137, Northmanni Neapolim ceperunt. 

Ab anno 1266 usque ad annum 1816, Neapolis Regni Neapolitani caput fuit, denique usque ad annum 1860 Utriusque Siciliae Regni (Italice Regno delle Due Sicilie).

A die 30 Maii 2011 praefectus urbi est Ludovicus de Magistris post Rosa Russo Iervolino.

Neapolis est sedes archiepiscopalis (Archidioecesis Neapolitana). Praesentim archiepiscopus est cardinalis Crescentius Sepe. Multi alii archiepiscopi Neapolis etiam cardinales fuerunt.
Pars municipii ad Dioecesem Puteolanam pertinet.

Perclarae sunt cantiones populares in lingua neapolitana compositae toto orbe terrarum notae, etiam a maximis cantoribus aestimatae. Quarum omnibus acceptissimae sint O sole mio et Santa Lucia.

SSC Napoli pediludii urbis Neapolis turma est.

Neapolis coniunctionem oppidorum cum Călărași (Romania) habet.




#Article 264: Regium (Bruttium) (536 words)


Regium  seu Rhegium  (Italiane: , solute Reggio Calabria, vel simpliciter Reggio) est urbs Italiae et municipium circiter 182 700 incolarum, in regione Bruttio situm et caput Urbis metropolitanae Reginae et sedes Consilii Regionalis Regini.
Urbs maxima in sua regione est et praefectus praesens est Iosephus Falcomatà. Regium bonum situm habet quo Fretum Siculum vicinum iacet, Bruttium et Sicilia terrae separans. Naves traiectorias ad urbes Siciliae super has aquas proficiscuntur cum Messana ut primum, quod connexum gravem efficit. Regium veterrima urbs regionis suae est, et sub temporibus antiquis colonia gravis florensque Graeciae Magnae.

Sententia urbis est: Urbs Rhegina Mater Provinciae Prima.

Nomina Latina urbis sunt: Regium, Rhegium, Regium Iulii, Rhegium Iulii, Regium Iulium, Rhegium Iulium, Regium Bruttiorum, Rhegium Bruttiorum, Regium Calabriae, Rhegium Calabriae, Reggium (R(h)egion, R(h)egium Iulii, R(h)egium Iulium, R(h)egium Bruttiorum, Recion.)

Nomina Latina urbanorum sunt: Regini, Rhegini, Reginenses, Rheginenses, Regitani, Rhegitani, Regienses, Rhegienses.

Antiquitus duae etymologiae proponebantur, altera e verbo Graeco ρήγνυμι (frango), quia fretum Siculum ab elementis inter Italiam et Siciliam olim continentes velut effractum esset; altera Latina erat et Samnitibus tribuebatur qui ob pulchritudinem regium oppidum dixissent ː quae omnino reicienda est quoniam Samnites diu post Graecos in hanc regionem pervenerunt.

Regium apud Fretum Siculum iacet interea trans ea Terram Siciliam.

Octavo saeculo a.C.n. Regium  ab illa decima parte Chalcidensium conditum est quae secundum late vulgatam fabulam ob longam inediam  Apollini Delphico devota erat. Qui  oraculum Pythiae secuti, adiunctis insuper nonnullis fugitivis e Messenia, in hunc locum Italiae meridionalis adpulere ad coloniam instituendam a quo simul cum Zanclis (nam Zancle quoque colonia Chalcidensium erat) fretum Siculum regerent, unde magna lucra sperabant. Ut ab archaeologis confirmatum est regio iam tum a quibusdam indigenis populis incolebatur quos auctores antiqui (in primis Antiochus apud Strabonem) Siculos, Morgetes atque postremo Oenotros nominabant.

Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. Locrorum socii proelio ad Sagram rivum commisso Crotoniates vicerunt. Postea Reginorum tyrannus Anaxilaus (494-476 a.C.n.) Zancle potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa freti dominabatur ac dum Syracusanorum potentiam reformidat societatem adversus eos cum Carthaginiensibus iniit. Quibus ad Himeram anno 480 victis Anaxilaus tyranno Syracusano Geloni oboedire coactus est.

Bello Peloponnnesiaco nonnullam opem Atheniensibus tulerunt Regini quorum classem portu suo tuebantur et bellum adversus Syracusanos et Locros gesserunt, sed paulo post anno 387 a.C.n. Syracusanorum  tyrannus Dionysius I urbem cepit et delevit. Iam filius Dionysius II partem urbis sub nomine Phoebia restituerat cum Mamertini mercennarii (erant Samnites), Romanorum socii, intra muros ex foedere circa 280 a.C.n. introducti incolas trucidarunt atque urbem per decem annos occuparunt. Circa 270 ipsi Romani oppidum ceperunt atque Mamertinos expulerunt; ab illo tempore 'civitas foederata' Romanorum fuit Regium. Post bellum sociale (89 a.C.n.) municipium e tribu Cornuficia factum est. Postremo ob paucitatem reliquorum incolarum Ocatavianus classicorum coloniam anno 36 a.C.n. eo misit, cui Regium Iulii nomen fuit.

Quarto saeculo magna damna ob terrae motum accepisse videtur.

Regium, cum Bova, sedes episcopalis metropolitana est; nomen sedis episcopalis Archidioecesis Rheginensis-Bovensis est.

In hac civitate, vico Catona, nata est venerabilis Brigitta Maria Postorino (1865-1960).

Archi, Catona, Gallico, Gallina, Modena, Mosorrofa, Ortì, Pellaro, San Gregorio, Saracinello.

Regii olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:




#Article 265: Massilia (178 words)


Massilia (Graece Μασσαλία Massalia, Francogallice Marseille, Occitanice Marselha) est urbs et commune Francicum 855thinsp;393 incolarum (anno 2013 et ergo urbs Francica secunda quod ad incolas pertinet) praefecturae Ostiorum Rhodani in regione Provincia, Alpibus et Litore Lazuli. Condita est a Graecis ex urbe Phocaea. Sub Imperio Romano Massilia pars provinciae Galliae Narbonensis erat.

Portus Massiliae unus inter maximos portus Europae est. Praesens princeps magistratus urbis est Michèle Rubirola.

Urbs secunda Galliae cum Lugduno est praesertim antiquissima gallica civitas et una inter antiquissimas in Europa. Fines formant amphiteatrum, inclusum inter mare in Occidentali parte et montes, insenaturae (calancae) in australi parte cum urbe Massilia Vetus (Gallice: Marseilleveyre), Ora Caerula (Francice: Côte d'Azur) in septentrione cum Estaca (pictus a Cézanne) et catenae montium Stellae (Gallice: l'Etoile) et Garlabani in septentrione orientali. Media area urbis construi non potuerat. Urbs obcrevit graecum portum Antiquum portum nominatum (Romana rustica lingua Galliae: Vieux Port), preasertim in altera parte.

Massiliae nati sunt:

Massiliam incoluerunt nonnulli scriptores litterarum Latinarum:

Massilia est sedes episcopalis metropolitana (Archidioecesis Massiliensis). Praesens archiepiscopus est Georgius Pontier. Multi Massiliae archiepiscopi etiam cardinales fuerunt.




#Article 266: Olisipo (295 words)


Olisipo (-onis, m.; Lusitane Lisboa) est urbs circiter 547thinsp;733 incolarum (anno 2011), maxima Lusitaniae et caput huius civitatis, ad ripam Tagi iacens.

Prope situntur plures urbes: Sacabis, Odivelae, Selenopolis, Cascales, Amatoria, Gualva-Kassema, Queluz.

In antiquitate urbis nomen Olisipo, Olisippo vel Ulisippo scriptum est. Postea variae aliae formae reperiuntur, ut Ulyssipo et Lissabona. Littera U initialis fortasse usurpata est a notione, secundum quam urbs ab Ulixe condita sit. Patriarchatus Catholicus Lisbonensis vel Ulixbonensis appellatur.

Verisimile est iam Phoenices portu oppidi usos esse. Anno autem 205 a.C.n., Olisipo a Romanis expugnata est. Circa 136 a.c.n. illud oppidum in bello adversus Celtiberos sibi socium  proconsul Decimus Iunius Callaicus munivit et firmavit ne commeatus per Tagum flumen exercitui advectus ab hostibus interciperetur. Anno 48 a.C.n., ob incolarum merita a Gaio Iulio Caesare colonia Felicitas Iulia eo deducta est, quae urbs magna in Lusitania fuit. A scriptoribus Latinis, Olisipo saepe laudata est.

Anno 409, Vandali urbem expugnaverunt; eis Suebi successerunt, qui ad annum 585 manserunt. Eo anno, Visigothi urbem expugnaverunt.

Die 6 Augusti 711, Mauri urbem occupaverunt, qui anno 1147 ab Alphonso I Henrico rege Lusitaniae expulsi sunt. Olisipo urbs capitalis Portugalliae anno 1255 facta est.

Anno 1497, Valascus de Gama ab urbe ad Indiam expugnandam profectus est. Annis 1580 ad 1640, cum Lusitania pars Hispaniae esset, urbs non iam erat caput regni. 

Die 1 Novembris 1755, potentissimus terrae motus urbem diruit.

Bellis Napoleonicis expugnata et rapta est.

Anno 1910, Emmanuele II rege deposito, Olisipo caput rei publicae Lusitaniae facta est.

Ferrivia metropolitana Olisiponensis, anno 1959 incepta, e quattuor lineis constituitur.

Universitates studiorum tres sunt Olisiponi: Universitas Olisiponensis ad lucem, Universitas Nova Olisiponensis, Universitas Technica Olisiponensis.

Olisipo sedes patriarchalis Ecclesiae Catholicae Romanae et Archidioecesis nomine Patriarchatus Lisbonensis (sive Patriarchatus Ulixbonensis} est; praesens patriarcha Manuel Iosephus Macarius do Nascimento Clemente est.




#Article 267: Caesaraugusta (729 words)


Caesaraugusta (Hispanice Aragoniceque Zaragoza) est urbs et caput communitatis autonomae Aragoniae et antiqui Regni Aragoniae, quae iuxta fluminis Hiberi ripam et adfluentia flumina Huervae et Gallici considit, circa mediam regionem, magna in valle cum topiarum varietate, deserta Montium Nigrorum (Los Monegros), silvas tenues, prata, et montes complexa.

Secundum anni 2006 data buleuterii Caesaraugustani, urbs Caesaraugustae 660thinsp;895 incolarum habet, ergo, secundum incolas, quintam classificationis positionem in Hispania occupat. Metropolitanam aream anno 2006 incolentes 833thinsp;455 hominum putantur. Municipium amplius 50% Aragoniam incolentium lar est. Super aequor maris 199 metra patet urbs, et inter Matritum, Barcinonem, Valentiam et Bilbaum et Tolosam (in Francia) omnia circa 300 chiliometra (200 milia passuum) a Caesaraugusta, quadrivium constituit.

Anno 2008, Caesaragusta hospitio Expositionem 2008 accepit, quae Expositio Universalis de aqua et evolutione sustentabili fuit usque ad diem 14 Septembris.

Urbs Romana colonia Caesaraugustae fuit, in Hispania Citeriore condita, Augusto imperante.

Caesaraugusta duorum clarorum martyriorum scaena fuit; Sancti Dominguito del Val, chori pueri in Basilica, et Petrus de Arbues, Inquisitionis Hispanicae officialis.

Ab anno 1018 ad annum 1118 Caesaraugusta taifalium regnorum, independentium Muslimorum civitatum, Caliphatu Cordubae destructo, saeculo undecimo emergentium, unum fuit. Per huius tempus primas tres decades, inter annos 1018–1038, urbs a dynastia Banu Tujibi gubernata est. Anno 1038 a dynastia Banu Hud substituta est, quae, dum anno 1110 ab Almoravidis victa est, gubernaverunt. Anno 1118, rex Alphonsus I Aragoniae Bellator denuo Christianis urbem cepit et eam Regni Aragoniae caput fecit.

Duas claras obsidiones per Bellum Independentiae Hispanicae (etiam nominatum Bellum Paeninsulare) passa est: primam a mense Iunio in Augustum anni 1808; et secundam a Decembri anni 1808 usque in Februarium anni 1809.

Per Bellum Civile Hispanicum breviter Columna Durruti capta est, a Buenaventura Durruti ducta.

Praeter praestantiosum geographicum situm, ergasterium General Motors Opel anno 1982 vicino Figueruelas pago apertum est. Progressiva agrariae oeconomiae prolapsio Opel regionalis oeconomiae principalium pilarum unam fecit, cum Balay electrodomesticas machinas fabricato; cum Caf (Construcciones y Auxiliar de Ferrocarriles S.A.) nationalibus internationalibusque mercatibus ferriviaria machinamenta fabricato; cum SAICA et Torraspapel industriae chartariae; et cum variis plus localibus societatibus, velut Pikolin et Lacasa, quae paulatim suum iter internationalibus in mercatibus faciunt.

Anno 2006, urbis oeconomia inceptis benefit, velut Expo 2008 (proximae Expositioni Universali cum thema de aqua et consistente incremento, inter diem 14 Iunii et diem 13 Septembris celebrandae, sicut , , (Latine, Pulpitum Logisticum Caesaraugustanum), velut , (Hortus Technologicus Recyclationis), et sicut magnae velocitatis ferriviario tramiti traminis AVE de Decembri anni 2003 quod urbis munus velut communicationum axis consolidat.

Caesaraugusta Vis Aereae Hispanicae basi lar est, qua usque ad Septembrem anni 1992 Vis Aerea Statuintensis etiam usa est, inter quos cognoscebatur velut Basis Aerea Caesaraugustanae. Vis Aerea Hispanica in base volatum F/A-18 Hornet servat. Nullus volatus Statuintensis (exceptis paucis KC-135) permanenter ibi basatur, sed utuntur velut exercitationis base Statuintensium insectatoriorum turmae per Europam.

Caesaraugusta fabula Christianismi initiis in Hispania vincitur. Secundum fabulam, Maria, mater Iesu, miraculose Sancto Iacobo Maiori in primo saeculo super pilam apparuit. Fabula clara Catholica basilica nominata Nuestra Señora del Pilar (Nostrae Dominae Pilae) memoratur.

Eventus, nominatus Las Fiestas del Pilar (Dies Festi Pilae) die 12 Octobris agitatur, qui maximi ponderis dies festus Caesaraugustae est. Porteaquam anno 1492, cum America a Christophoro Columbo inventa convenit, hoc in die etiam agitatur dies festus Hispanitatis (= Columbi dies) ab Hispanophonis passim.

Caesaraugusta cum Iaca in sua licitatione Olympiis Hibernalibus anni 2014 firme consociatur. Aperturae clausuraeque caerimonias hospitio in La Romadera stadio accipiet, velut plerorumque gelidorum eventuum locus.

Pediludii Caesaraugustana manus, Real Zaragoza, in Primera división (prima divisione) ludit. Plerique excelsi eventus in recente manus historia antiqui Scyphi UEFA Victorum victoria anno 1995 est. Manus etiam Hispanicum Nationalem Scyphum, Copa del Rey (Scyphum Regis) vicit sexiens: annis 1965, 1966, 1986, 1994, 2001, et 2004 et Scyphum Mercatus (anno 1965).

Circa basilicam iuxta Hiberi ripas considunt urbis praefectura, Lonja (antiquum monetarum permutatorium), cathedralis La Seo, et Romanorum moeniorum parietinae.

Circa hanc regionem taparum zona nominata El Tubo est et tabernarum nocturnarum vicus nominatus El Casco. Alii tabernarum nocturnorum vici La Zona et El Royo sunt.

Paulo longe ab antiquae urbis centro latum Maurum castellum aut regia nominatum Alfajería est, Septemtrionalis Hispaniae maximi ponderis Maurorum praediorum unum et scaenarium dramatis musici Giuseppe Verdi Il Trovatore (De Trobatore). Aragoniense Parlamentum in hoc praedio saepe manet.

Caesaraugustam AVE societatis Renfe, diaconia magnae velocitatis ferriviaria, cum Matrito et cum Ilerda in Catalonia communicat.

Incolarium incrementum, in milia, videri potest ibi:

Urbes quae fraternantur cum Caesaraugusta sunt:




#Article 268: Saguntum (144 words)


Saguntum (Hispanice Sagunto, Catalanice Sagunt) est urbs circiter 62 000 incolarum in Hispania.

Saguntum (graece Σάγουντον) erat civitas Edetanum in provincia Tarraconensi, ad meridionem Tarraconis. 
Strabo a Zacynthiis conditam esse Saguntum dicit. Livius autem Graecos cum Ardeatibus in Italia coniunctos ait, unde nomen Ausonia Saguntus. Aliter ab Herculi civitatem condidisse traditur. 

Uberrima enim terra, Saguntum casus fuit belli punici. Foederatione cum Romanis ferita, assedium passa est a Punicis Hannibali duce, qui multas post dies civitatem cepit anno 220 a.C.n.

Romani anno 218 a.C.n. sibi Saguntum ceperunt, quam depopulata inuenerunt (Carthaginenses enim carcere ea usi sunt), coloniam ibi statuerunt. Inclita facta est ceramicas (calices Saguntini).

Ab antiquis temporibus manent notissimum theatrum, aliquae inscriptiones, pars moeniarum et mosaicum.

Aliud nomen Morvedre, quo medio aeuo nuncupauerit, ad latinam Muri Veteres locutionem refert.

Sagunti olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:




#Article 269: Gades (258 words)


Gades (-ium f. pl. ; Hispanice Cádizthinsp;; Punice גדר Gādīr, Gaddīrthinsp;; Graece τὰ Γάδειραthinsp;; Arabice Qadiz) sunt urbs et portus in Hispania meridio-occidentali et caput unius ex octo provinciis quae communitatem autonomam Vandalitiae constituunt. Sententia urbis est Hercules fundator Gadium dominatorque.

Traditur urbs a Phoenicibus  saeculo duodecimo a.C.n. condita esse, at usque adhuc archaeologi nihil a tempore ante saeculum nonum invenerunt. Nihilominus fertur urbs esse antiquissima Europae habitatio continua exstans. Secundum fabulas Graecas, Hercules, Geryone interfecto, Gades condidit, et certus est Hercules Tyrius ibi cultum adesse. Saeculo sexto a.C.n., urbem Poeni, saeculo tertio, Romani tenuebant. 

Imperio Romano corrupto, Gades factae sunt oppidum minoris momenti, usque ad saeculum quintum decimum; anno autem 1495, Christophorus Columbus secundam navigationem a Gadibus profectus est.

Franciscus Drakus Eques classem quandam Hispanicam in portu Gaditano Aprili mense 1587 sustulit. Bello inter Anglicos et Hispanicos gesto, Robertus Blake praefectus classis Angliae Gades a parte marina ab anno 1655 usque ad annum 1657 obsidebat.

Saeculo duodevicensimo, Gades urbem Hispalem superaverunt, in quo ad commercium Americanum attineret.

Nonnullis horreis veteribus igni anno 1980 destructis, reliquia theatri Romani in vico urbano El Pópulo appellato inventa sunt. Incendium corium fabricationis patefecit quod fundamenta aedificiorum medii aevi videbatur; haec fundamenta vicissim supra saxa antiquiora aedificata erant, calces more Romano caesas. Cava accurata theatrum Romanum magna ex parte intactum in lucem protulerunt.

Theatrum, iussu Lucii Cornelii Balbi minoris primo saeculo a.C.n. constructum, est orbis terrarum secundum a maximo theatrum Romanum, paululum minus solum theatro Pompeiorum, ad meridiem Romae sito. Cicero, in Epistulis ad Familiares, de usu Balbi pro ipsius propagandis scripsit.




#Article 270: Megalopolis (117 words)


Megalopolis (Graece Magna Civitas = megalos magna, polis civitas) urbs in Arcadia/Graecia est. Incolae sive Megalopolitani sive Megalopolitae dicuntur. Quae urbs condita est circa annos 371/367 a.C.n. ab Arcadibus ex Maenalia et ex Parrhasia venientibus, ut caput fieret Foederis Arcadici. Tunc enim Thebani, quibus hegemonia in Graecia ex Epaminondae victoriis contigerat, libertatem Arcadum a Spartanorum inceptis tueri volebant, quos nuper pugna Leuctrica vicerant. Itaque instigatores et fautores huius urbis condendae fuere. Antequam Romani domini totius Graeciae fierent, Megalopolitani multa bella a Lacedaemoniis sibi inlata sustinuerunt : hieme 223/222 a.C.n. urbs a rege Cleomene III capta et magna ex parte deleta est. Mox tamen restituta  tempore strategi Philopoeminis primas partes in Foedere Achaico ineunte secundo saeculo a.C.n. egit.




#Article 271: Peloponnesus (637 words)


Peloponnesus, (Graece ) olim Morea, est paeninsula fere 1.000.000 incolarum, quae a continente Graeciae in meridiem versa sita est.

Urbs maxima est Patrae (214 580 inc.) in paeninsula septentrionali sita, Corinthus autem ab oriente et Sparta a meridie ob longissimam et annorum et rerum gestarum seriem illustrissimae sunt.

Nomen a quodam heroe mythologiae Graecae nomine Pelope deductum est, quem Graeci antiqui Olympiae venerabantur. Filius Tantali regis fuisse dicitur. Secunda nominis pars (νήσος) Latine insula valet, quare insulae nomen insula Pelopis verti potest. Medio Aevo et usque ad libertatem Graeciae recuperatam (1822) Morea dicta est, quod nomen a verbo Graeco pro moro (μορέα) deductum est, forsitan, quod haec arbor serico conficiendo magni momenti erat.

Peloponnesus es maxime meridiana Balcaniae pars et simul regio, quae latissime in Mare Mediterraneum prominet. In extrema Peloponneso meridiana Promunturium Taenarum situm est. Ab oriente paeninsula a Mari Aegaeo, ab occidente a Mari Ionio terminatur. 

A continente Peloponnesus per Isthmum Corinthium, cui est latitudo 6,3 chiliometroum, accedi potest. Quamquam anno 1893 Canalis Corinthius completus est, quo naves per Isthmum agi possent, Peloponnesus tamen non insula habetur, quia canalis opus arte humana confectum est. Ab anno 2004 Peloponnesus etiam inter locos Rhium et Antirrhium ponte 2.2 chiliometrorum (Pons Charilaus Tricupes; Graece publice Γέφυρα Χαρίλαος Τρικούπης, vulgo Γέφυρα Ρίου-Αντιρρίου) cum continente coniuncta est.

Regiones Peloponnesi inter se maxime differunt: Sunt et montes (usque ad 2400 m altitudinis) asperi, incolis carentes, et valles sive planities ad mare sitae fertiles, densissime inhabitatae.  Quae imprimis ab occidente inter Patras et Pyrgum et a meridie circa Spartam patent.

Sub specie historiae telluris Peloponnesus olim fuit insula, quae Lamina Africana et Lamina Araba in septentriones motis adversus continentem pressa est, (vide etiam Tectonica laminarum). Quod cognosci potest ex pluribus montibus praeruptis, geologice admodum minores aetate, qui Peloponnesum transeunt. Imprimis in Arcadia montes 1500–1900 metrorum difficiles sunt aditu, lacunis, quae delapsu carent (Polje), abundantes, in quibus partim lacus exsistunt. Exemplum est Stymphalus lacus, qui interea exsiccatus est.

Cacumina in Peloponneso septentrionali usque ad 2374 m, in meridiana ad 2407 m surgunt (Taygetus). Valles inter montes sitae saepe pro rebus Graecis admodum fecundae sunt. Iterum ac saepius incendia, quorum interdum homines causae sunt, regiones hauriunt, ad ultimum aestate 2007.

Quod lamina adhuc moventur, Peloponnesus una cum Italia est una ex regionibus Europae terrae motibus maxime exposita.

Peloponnesus hodie ex septem unitatibus regionalibus exstat, quae reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) pristinis praefecturis sive nomis subierunt.

Pars paeninsulae est Peloponnesus regio (Graece: περιφέρεια), cui sunt quinque unitates regionales. Pars Regionalis Corinthiae Unitatis trans isthmum in continentem Graeciae patet. Achaea et Elis una cum Aetoloacarnania in contiente boreo-occidentali sita regionem Graeciam Occidentalem efficiunt. Pars paeninsulae Methanae et tractus litoris Argolidis sicut et insulae in Sinu Saronico et ante austro-orientalem Peloponnesi litus sitas ad Atticam regionem pertinent.

Spelunca Franchthium ad oram maritimam Argolici sinus iacens, est antiquissimus Graeciae locus habitationis humanae, quo res Palaeolithicae (ab 15thinsp;000 a.C.n.) repertae sunt. Inter fere annos ab 1600] ad 1050 a.C.n. in Peloponneso fuerunt loci Culturae Mycenaeae maximi momenti, inter quos Mycenae et Tiryns. Dores a saeculo XI exeunte, ut putatur, Peloponnesum invaserunt. Praeter Dores in paeninsula boreo-occidentali Achaei sedes collocaverunt. Tempore classico Sparta plurimum valuit, post Pugnam Leuctrictam (371 a.C.n.) Sparta victa Peloponnesus ab Arcadico foedere recta est. Postea Macedonico regno subdita demum in Romanorum dicionem venit, qui anno 146 a.C.n. Corinthum deleverant. Antiquitate posteriore exeunte magna Peloponnesi pars a Slavis habitata est (vide etiam Colonizatio Slavica Balcaniae). Postquam per multa saecula ad Imperium Romanum Orientale pertinuit, anno 1204 ab equitibus cruce signatis expugnata est, qui paeninsulam Moream appellaverunt. Loca, quae Myzethram circumiacerunt, mox a copiis byzantinis recuperata sunt. A saeculo XV Respublica Veneta et Imperium Ottomanicum pluries, sed vario Marte, de paeninsula certaverunt. Annis ab 1686 ad 1715 omnis Morea fuit provincia Veneta; postquam Graecia anno 1821 libertatem nacta est, nomine antiquo pars novae civitatis facta est.




#Article 272: Creta (178 words)


Creta (Graece: Κρήτη) est regio et insula Graeca, cuius caput est urbs Candia.

Creta inde ab antiquissimis temporibus sedes hominum navigandi et commercii peritissimorum fuit, qui qua lingua locuti sint, incertum est, cum eorum ne litteras quidem ipsas lineares A nominatas legere possimus. Constat autem Cretenses Graecos non fuisse. Tamen regnum illud vetustissimum Cretense in fabulis Graecorum maximi momenti est, quamobrem his temporibus a rege fabuloso Minoum appellatur.

Saeculo XII a.C.n. Graeci stirpis Doricae insulam obtinuerunt, quibus multitudine florentibus Cretam Homerus in Iliadis cantu altero, versu 649, centum oppidis ornatam esse dixit.

Ab anno 1204 usque ad annum 1669, cum insula ab Ottomanicis capta est, Creta ad Rem Publicam Venetiae pertinuit, quae insulae nomen Candiam (ergo idem nomen urbis capitis insulae) imposuit.

Creta una cum parvis insulis circumsitis est una e tredecim regionibus (περιφέρεια) Graeciae. Sedes regionis est urbs Heracleum, gubernator ab die 1 Ianuarii 2011 est Stauros Arnautaces (PASOK). Regio in quattuor Unitates regionales (Περιφερειακή Ενότητα) divisa est, quae - quamvis vi politica carentes - territora pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:   




#Article 273: Epirus (regio historica) (116 words)


Epirus (-i, f., Graece ) est regio historica in Paeninsula Balcanica austro-occidentali sita. Praeter litus Ionii maris a Sinu Ambracio (a meridie) usque ad Ceraunios montes (a septentrionibus) percurrit. His diebus regio partim ad Graeciam, partim ad Albaniam pertinet. Pars meridiana hodie est regio administrativa eiusdem nominis. 

In Epiro Dodona sita est, post Delphos secundum Graeciae antiquae oraculum.

Cum limes meridianus Sinu Ambracio clare definitus sit et Pindus mons ab oriente regionem a Thessalia et Macedonia separet, limes septentrionalis per saecula variabat. Medio Aevo exeunte ambitus regionis cum despotatu Epiro anno 1204 orto aequatus est. Hic prinicipatus saeculo decimo tertio etiam latas Albaniae mediae partes comprehendit et a meridie per Arcananiam usque ad Sinum Corinthium pertinuit.




#Article 274: Asia Minor (136 words)


Asia Minor (Neograece  'Mikra Asia'; Turcice  et ) est pars Asiae proxima Europae. Adsunt regiones multae variaeque, exempli gratia Lydia, Lycia, Caria, Galatia, Pamphylia, Bithynia, Pisidia, Asia (provincia Romana circa civitatem Ephesiorum, quae regio olim appellata erat Ionia), Cilicia, Isauria, Pontus, ceteraeque. Hac in regione ab annis 1650 ad 1200 a.C.n. fere Lingua Hetthaea, antiquissima linguarum Indoeuropaearum nota, florebat.

Initio nomen Anatoliae solum ad interiora paeninsulae describenda adhibitum est. A diocesi (Thema) Byzantina nomine Anatolicum saeculo septimo orta derivatum est. Antea enim nomen Asiae Minoris (Graece ) in usu erat. Re publica Turcica anno 1923 condita, vocabulum Anatoliae universae Turciae adhibitum est praeter partem Thraciae orientalis. Meridie atque occidente a Mediterraneo mari circumvenitur, septentrione autem a Ponto Euxino, partibus boreo-occidentalibus Hellespontum adiacet.

(h. = nomina hodierna Turcica, M. = Mons)

(Oppida minora antiqua plerumque omissa sunt)




#Article 275: Praga (367 words)


Praga (Bohemice Praha) iuxta flumen Multaviam sita iam ab saeculo nono usque ad tempora nostra est caput Bohemiae, postea Rei publicae Bohemicae; hac enim in urbe cum Universitate Carolina Pragensi anno 1348 condita tum praecipue principes, reges, praesides una ex parte, altera vero ex parte episcopi, archiepiscopi sedes habuerunt.

Celebres sunt Defenestrationes Pragenses annorum 1419, 1483, 1618 et fortasse 1948 (Ioannes Masaryk).

Ab anno 973, Praga sedes episcoporum Pragensium est, ex anno 1344 vero archiepiscoporum. Archidioecesis Pragensis veterrima dioecesis Bohemiae est. Ecclesiae Catholicae Romanae ecclesia cathedralis est Ecclesia sancti Viti in Arce Pragensi. Pragae sunt multa monasteria, quibus clarissima sunt Archiabbatia Brevnoviensis Ordinis Sancti Benedicti, veterrimum monasterium Cechiae, et Monasterium Strahoviense Ordinis Praemonstratensis, ubi sepultus est Sanctus Norbertus, fundator eiusdem ordinis. Praga est sedes magni magistri Ordinis militaris crucigerorum cum rubea stella.

Aëroportus internationalis Pragensis, anno 1937 incepta, ab anno 2012 ad honorem Venceslai Havel appellata, iuxta Ruzyně iacens in suburbiis Pragensibus, a media urbe 10 chm. ad occidentem versus distat. A statione ferriviaria principali (Praha hlavní nádraží) tramina tam ad omnes Cechiae partes quam ad urbes Europae nonnullas vehuntur, videlicet Berolinum (horis 4.5 attactum), Monacum, Vindobonam, Varsaviam, Budapestinum, Cassoviam, Turicum, Spalatum, Moscuam (horis non minus quam 28 attactam).

Ferriviae subterraneae Pragensis metropolitanae tres lineae constructae sunt (quarta iam proposita), longitudine tota 65 chm, stationibus 61, inter quas itinera 589 200 000 per annum fiunt. Ferrivia strataria Pragensis ab anno 1879 curribus equorum ope vectis, ab anno 1899 curribus electricis agit, lineis 22 diurnis et 9 nocturnis, per quas itinera 324 200 000 per annum fiunt. Laophoria lineis fere 130 circumeunt.

Urbi Pragae clima inter oceanicum et continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger aestimatur, temperatura aëris media mense Ianuario –2.0° atque mense Iulio +17.1°, totius anni 7.9°, minima normalia inter –5.4° et +11.9°, maxima normalia inter 0.4° et 24.0°, sed minima extrema usque hodie nota mense Martio −27.5°, maxima extrema mense Iulio 37.8°; pluviis mense Ianuario ad 23.5 mm tantum, mense Maio 77.2 mm, per annum totum non minus quam 525.8 mm elevatis, nivibus 71.4 cm per annum; diebus pluviosis per annum totum fere 90 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 70% et 85%; horis solis fulgentis mense Decembri 46.7, mense Iulio 226.2, per annum totum 1 668 repertis.




#Article 276: Beneventum (229 words)


Beneventum  (Italiane: Benevento) est urbs Italiae et municipium, circiter 60thinsp;385 incolarum, in regione Campania situm, caput provinciae Beneventanae. Beneventum est urbs princeps Samnii historicae ac geographicae terrae. 

Sententia urbis est: S.P.Q.B. CONCORDES IN UNUM

Nomina latina urbis sunt: Beneventum, Aritium Praetorium, Beneventana civitas, Beneventania, Beniventum, Benventum, Colonia Beneventana, Malventum, Maleventum. 

Nomina latina incolarum: Beneventani.

Haec urbs olim a Romanis Maleventum appellata est. Nomen sanniticum erat Malies aut Maloenton, quod scilicet Latine terra gregum sonat. Postquam anno 275 a.C.n. Pyrrhus Epirotes apud Maleventum a consule Manio Curio profligatus est, Romani hanc urbem nomen Beneventum imposuerunt. 

Anno domini 490 Beneventum a Visigothis capta est. Anno domini 536 urbem a Flavio Belisario liberata est, sed anno domini 545 Totila (rex Ostrogothorum) urbem cepit et diripuit. 

Langobardi, Zottone duce, anno domini 571 Beneventum ceperunt. Brevi tempore, ducatum Beneventinum creatus est.

A die 20 Iunii 2016 praefectus Beneventi Clemens Mastella est.

Beneventum sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Beneventana est.

Caprarella, Cardoncielli, Cardoni, Chiumiento, Ciancelle, Ciofani, Cretazzo, Francavilla, Gran Potenza, Imperatore, La Francesca, Lammia, Masseria del Ponte, Masseria La Vipera, Mascambruni, Medina, Montecalvo, Mosti, Pamparuottolo, Perrottiello, Pino, Rosetiello, Ripa Zecca, Roseto, Santa Clementina, San Cumano, San Giovanni a Caprara, Sant'Angelo a Piesco, Scafa, Serretelle, Sponsilli, Torre Alfieri, Vallereccia.

Acquafredda, Cancelleria, Capodimonte, Cellarulo, Cretarossa, Epitaffio, Madonna della Salute, Olivola, Pantano, Piano Cappelle, Ponte Corvo, San Chirico, San Domenico, San Vitale.




#Article 277: Abellinum (501 words)


Abellinum  (alia nomina: Abellola, Abellula, Avellinum, Avellula, Avellana) (Italiane: ) est urbs Italiae et municipium circiter 55thinsp;205 incolarum in egione Campania sita, et caput provinciae Abellinatis. Urbani Abellinates vel Abellinenses (Avellinenses) appellantur. 

Abellinum est magna urbs Hirpiniae, quae est regio historica satis clara Italiae meridianae, et urbs principialis hodiernae provinciae, quod spectat ad oeconomiam et offertum culturae.

Abellinum in Hirpinia situm est. In loco propinquo est Mons Virginis, ubi est templum Beatae Mariae Virginis. Vicini urbi sunt montes Picentines Appennini Campani. In urbe sunt flumina Rigatos, Sanctus Franciscus, et Fenestrellus, qui se omnes mittunt ad flumen Sabbatum. Vicini urbi sunt agri, qui ferunt corylos, claros per totam orbem (exemplum sunt nomina, quibus hispanici nominant corylos Avellana) et vinum famosum, quod habuit praemium ob originem.

Anno 2012 urbi Abellino sunt 56thinsp;000 incolae, sed multa urbes, ut Tripaldum et Mercuianum, cum Abellino formant hodie fere unicam aream continue aedificatam; etiam sunt multae parvae urbes, quae conferunt ad formandam unicam magnam metropolim 194thinsp;000 incolarum.

Abellinum anno 265 a.C.n. a Romanis captum est. Nonnulla autem saecula post, Longobardi venerunt et Abellinates ad novum locum fugerunt, ubi hodie urbs Abellinum patet. Per multos annos, Abellinum fuit satis clara urbs Regni Siciliae. Anno 1806, factum est maxima urbs Principatus Ultra. Postea, cum Italia unita esset, constitutum est maxima urbs provinciae Abellini. Anno 1980, magnus terraemotus multas urbes in hac regione delevit, sed Abellinum et urbes provinciae suae renasci potuerunt.

In Abellino multae ecclesiae sunt, clarissima inter eas est cathedralis anno 1132 aedificata. In nobili crypta eius inveniuntur picturae Angeli Michaelis Ricciardi.

Urbi est etiam delubrum Sanctae Mariae Gratiarum. Hoc aedificatum est anno 1580. Continet sunt parva, sed pulchra, altaria, dedicata Francisco Assisiensi, Antonio Patavino et aliis; die 2 Iulii festum huius ecclesiae celebratur cum magna pompa, cum lucernis et ludis et multis fidelibus et visitatoribus ex tota provincia. In propinquo Monte Virginis est aliud clarum fanum Sanctae Mariae, unum ex monumentis nationalibus Italiae, ad quod multi peregrini pereniunt. Per secundum bellum mundanum hic adfuit Sindon Taurinensis, quae prius et posterius in ecclesia Cathedrali Augustae Taurinorum conservari solebat.

Via Victoris Emmanuelis II inter annos 2007 et 2009 mutata est; hodie constituita est e lapidibus saxis liquefactis et reservata pedestribus.

Urbi magnus carcer est, aedificatus anno 1819 a Marinus Massaris, qui statuit magnam fossam et pontem, ut efficeret carcerem securiorem. - Domus Principis constructum est anno 1591 a Camillo Carracciolo. Post multos annos palatium mutatum est in pinacothecam cum picturis multi articifium sicut Caravagius, Leonardius Vincius et Paulus Picasso. -Fons Bellerophontis erectus est in loco potii simplicis saeculo XVII a sculptore bergomate Cosimo Fanzago, Francesco Marino Carracciolo mandante. Aqua huc pervenit de Monte Partenio  et exit de tribus oribus (inde fons appellata est etiam fons trium cannolarum ab incolis urbis). In fonte erant etiam statuae; clarissima erat, quae figurabat Bellerophontem occidetem Chimaeram, sed hae statuae latricinate sunt per terrae motum anni 1980.

Abellinum sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Abellinensis est.

Urbe sunt satis vici: Bellizzis Hirpinus (qui antea fuit municipium separatum), Piccarellis, Valle-Ponticelli, Pianodardine.




#Article 278: Vindobona (3054 words)


Vindobona, (Theodisce Wien; Hungarice Bécs; Bohemice Vídeň; Slovace Viedeň), ad Danubium sita, est caput Austriae et simul una e novem civitatibus Austriacis. Urbs 1.7 decies centena miliorum incolarum est maxima rei publicae, cuius in locis ambientibus quarta pars incolarum Austriae (i.e. 2.4 decies centena miliorum) habitat. Quoad incolas Vindobona est decima Unionis Europaeae urbs.

Una est ex quattuor sedibus publicis Nationum Unitarum. Aliae organizationes internationales magni momenti, quarum sedes primaria est Vindobonae, sunt OPEC, OSCE/OSZE et IAEA. Etiam IAEA in aedificiis UNO-City dictis prope Danubium sitis collocatum est. Cum Vindobona in rebus politicis internationalibus sit maximi momenti, inter primarias totius orbis urbes numeratur.

Vindobona, olim caput imperiale sedesque principum domus Habsburgensis atque simul caput Sacri Imperii Romani, per saecula in rebus culturalibus politicisque locus medius Europae erat.

Anno 1910 Vindobona magnitudine quarta post Londinium, Novum Eboracum et Lutetiam orbis terrarum urbs plus quam vicies centena miliorum incolarum habuit. Primo bello mundano confecto ferme quartam incolarum partem amiserat. Vetus urbs regimen Habsburgense revocans atque Palatium Belli Fontis ab UNESCO mundi hereditas culturalis agnita sunt. Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani, praeter Riesenrad ('Rota Gigantea') in Prater sita et alia visu digna, est insigne Vindobonense urbem veterem eminens.

Annis 2009 et 2010 Vindobona urbs habetur, qua orbis terrarum nulla meliores vitae condiciones parat, Turico Genavaque sequentibus. 

Vindobona, 414.89 km² patens, est civitas minima Austriae et omnino ab Austria Inferiore circumdata, cuius pars usque ad annum 1921 erat. Vindobona simul et civitas et municipium est: 11.6 centesimae areae sunt aedificiis tectae, 11.1 viis, 2.2 astariis. Vindobona etiam civitas partis maximae hortorum est, qui 28.4 centesimae vel 117.76 km² efficiunt. Aquae (4.5%) solum in Burgenlandia plus areae explent.

Vindobona una e quattuor civitatibus Austriae est ubi vinum colitur: 1.6% areae vineis efficitur. Silvae 17.8% tegunt, 14.8% areae agriculturae destinatae sunt.

Vindobona urbs multum situi opportuno debet: inter radices Alpium boreo-orientalium in Sinu Vindobonensi iacet. Vetus urbs a Danubio in meridiem spectans orta est; hodie regio urbana in utraque fluvii ripa diffusa est. Vindobona in viarum antiquarum compito, quae ab occidente in orientem (Danubius) et a septentrionibus in meridiem (Via Sucinaria) ducebant, nata est. Danubius hic facile transiri potuit, flumine in Sinu Vindobonensi in multos ramos cum insulis se diffundente.

Post Saepta Ferrea anno 1989 lapsa res rationesque cum civitatibus septentrionalibus orientalibusque Austriae perspicue crescunt. Vindobona tantum 60 km a Posonio, capite Slovaciae, abest; cum tanta vicinia duorum capitum Europae sit singularis, moderatores Vindobonenses ut urbs Regionis Europaeae Centrope interesset constituit.

A die 21 Decembris 2007, qua die Regio Schengeniana ad Cechiam, Slovaciam, et Hungariam extensa est, fines Austriae orientalis primo a mense Novembri 1918 ubique sine recognitione syngraphorum transeuntur.

Non omnis urbs aedificiis vel viis tecta est: ferme dimidia pars est terra viridis, magnis in partibus etiam agricultura fit.

Vindobona a 151 m (super mare Hadriaticum) in Lobau usque ad 542 metra in colle Hermannskogel porrigitur. Hic a parte septentrionali necnon ab occidente et ab austro-occidentale colles silvae Viennensis (Calvus mons) arboribus dumetisque vestiti penitus in urbis regiones penetrant. Danubius per fauces nomine Porta Vindobonensi (Wiener Pforte) inter colles Leopoldsberg (ad dextram) et Bisamberg (ad sinistram) Vindobonam intrat. Praeterea e Silva Viennensi numerosi rivuli, quorum notissimus est fluvius Wien, in urbem fluunt. Montes occidentales a collibus aevo glaciali formatis (Wienerberg et Laaer Berg) continuantur. Haec est regio viniculturae.

Urbs orientalis ad Marchfeld pertinet, loca plana agriculturae dedicata, quae autem magis magisque inaedificantur. In meridiorientale urbis Lobau regio invenitur, cuius silvae utraque in parte Danubii virentes ad protecta loca naturalia nomine Nationalpark Donauauen pertinent.

Quod venti saepius ab occidente flant, homines divitiores in collibus occidentalibus habitant, ubi inter alia caelum salubrius est, cum regionis industriae potius orientali in margine urbis esse solebant.

Vindobona est civitas et simul municipium, quod in 23 circulos communales dividitur. Fines veteris urbis, quae hodie plus minusve circulum primum efficit, firmis munitionibus usque ad saeculum undevicesimum medium totam regionem urbanam comprehendebant. Imperatore Francisco Iosepho regnante, annis 1850, 1890–1892, et 1904 urbs ter amplificata est. Tempore Nazistico, regio urbana quadruplo maior facta est, cum die 15 Octobris 1938 Vindobona magna (Groß-Wien) creata esset. Anno 1946 res pristinae (magna ex parte) redintegratae sunt, ab anno 1954 fines urbani immutati manebant. In plurimis circulis exteris, pristina nomina communium, quorum insignia in insignibus circulorum conservata adhuc in usu sunt. Multi vici communia agglomerata, alii proximis annis aedificati sunt.

Inventa archaeologica demonstrant, ut homines in regione viam Aetate Ferrea I ersarentur, et ab Aetate Ferrea II Sinum Vindobonensem continuo habitarent. E tempore Celtico, oppidum in colle Leopoldsberg et vicus Vedunia ('Rivulus Silvaticus') nota sunt.

Primo saeculo Romani locis, ubi hodie est urbs Vindobonae media, castrum prope Danubium situm ad limitem tuendum collocaverunt, cui cannabae (in hodierno circulo communali tertio) adiunctae erant. Muri viaeque Vindobonae Romanae adhuc hodie viis primi circuli communalis (Innere Stadt) intellegi possunt. Vindobona ab anno 103 usque ad quintum saeculum erat sedes Legionis X geminae; hic imperator Marcus Aurelius anno 180 mortuus est.

Imperio Romano lapso Vindobona non omnino deserta esse videtur. Prima commemoratio mediaevalis in litteris anno 881 in Annalibus Salisburgensibus facta est apud Weniam proelium contra Hungaros commissum esse; Wenia utrum sit urbs an fluvius quidem non liquet. 

Anno 976 marchionibus Babenbergensibus Ostarrîchi (sive Marcha orientalis, postea Marcha Austriae) conditum est, cuius in regione prope limitem Hungaricum etiam Vindobona iacebat. Iam undecimo saeculo Vindobona forum maximi momenti erat, anno 1155 Henricus Jasomirgott Vindobonam caput territorii sui fecit. Anno sequente Austria Privilegio Minore ducatus elevatus et Vindobona residentia ducis facta est.

Tertia expeditione sacra finita Ricardus I rex Angliam rediens a marchione Leopold V anno 1192 in Erdberg prope Vindobonam (hodie in tertio circulo communali) cepit et in Tiernstain captivum habuit. Pecunia, quae pro redemptione regis allata est, moneta constituta et urbs amplificata est. Vindobona secunda anno 1221 ducatus urbs post Anisiam (1212) ius civitatis iusque emporii (sive stapulae) accepit. Quo iure relationibus mercatoriis secundum Danubium et usque ad Venentias oblatis Vindobona mox in primariis urbibus Imperii Romani Sacri habebatur.

Cum Rudolphus I anno 1278 Ottocarum II vicisset, Austria in potestatem Habsburgorum venit. Imperatoribus Luxemburgensibus Praga residentia imperialis facta est. Ne Vindobona recideret, Habsburgi urbem enixe exaedificabant. Rudolphus magna merita sibi comparavit, res oeconomicas prudenter tractando omnium felicitatem auxit. Auctor vocatus est, quod exemplo Pragensi Universitatem Viennensem, quae itaque Alma Mater Rudolphina nominatur, condidit atque navem gothicam Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani principalem construxit. 

Anno 1438 duce Alberto V rege Imperii Romani Sacri nomine Alberto II. electo Vindobona residentia imperialis facta est. Hoc tempore (annis 1421–1422) Iudaei Vindobonenses fugati vel necati sunt (persecutio secundum fontem Hebraicum Gesera, גזירה dicitur). 

Anno 1469 urbs sedes episcopalis et ecclesia Sancti Stephani ecclesia cathedralis facta est. 

Aetate imperatoris invalidi Friderici III Vindobona iugiter adversariorum partium (imprimis Matthiae Corvini) erat, quod imperator pacem salutemque mercennariis populantibus praestare nequibat. 

Ab anno 1556 demum usque ad annum 1918 Vindobona sedes imperialis erat, Hungaria Bohemiaque sub dicionem Habsburgorum redactis.

Anno 1551 rex Ferdinandus I Iesuitas Vindobonam vocavit, ut incolas, qui plurimi disciplinam Lutheranam sequerentur, ad fidem Catholicam reducerent. Efficaci opera laboreque Iesuitarum Vindobona mox locus medius Contrareformationis factus est: Collegium condiderunt, Universitati Viennensi praefecti sunt, librorum censuram agebant. Propugnator conterreformationis erat Melchior Khlesl, episcopus Viennensis sub 1600. Praedicando, spoliando, depellendo Vindobona (et Austria) usque ad annum 1640 rursus Catholica facta est.

Anno 1529 Vindobona primo sed frustra a Turcis obsessa est. Limes inter Hungariae partes Austriacas et Ottomanicas paene 200 annos tantum circa 150 km a Vindobona in orientem versus erat, quo urbs incremento impedita, tamen munitionibus fortibus instructa est. Hae munitiones anno 1683, cum Turcae secundum Vindobonam obsederunt, urbi praesidio fuerunt, donec exercitus subsidiarius a rege Poloniae Ioanne Sobieski ductus Turcas vicit Vindobonamque eliberavit.

Turcis pulsis urbs aedificiis constructis incolis affluentibus effloruit. Multa palatia nobilium stilo baroco aedificata sunt, architectis Ioanne Bernardo Fischer de Erlach et Ioanne Luca de Hildebrandt inter omnes eminentibus. Tamen multa etiam extra moenia exstructa sunt: Ab 1704 suburbana proprias et firmas munitiones nomine Linienwall (vallus linearum) habebant, quae ferme hodiernam viam nomine Gürtel sequebantur.

Post magnas pestilentas annorum 1679 et 1713 urbs numero incolarum increscere non desiit. Illo tempore etiam primae manufacturae conditae sunt, prima in Leopoldstadt. Canalibus instruendis et viis purgandis sanitatis cura meliorata est.

Urbe florescente etiam artes (imprimis musicae) fastigium attigerunt (Haydn, Mozart, Beethoven, Schubert).

Vindobonae Consilium Vindobonense habitum est, quo novus Europae ordo institutus est.

Temporis sequentis Vormärz (ad litteram ante mensem Martium) dicti (id est temporis ante res novas mense Martio anni 1848 habitas) propria est et dominatio crudelis libertatem civium coercens et motus artium Biedermeier vocatus. Eadem aetate plurima negotia ac societates condita sunt, quo industria maxime creverit – anno 1837 primus Austriae ferriviae tractus inauguratus est, qui a Floridsdorf usque ad Deutsch-Wagram pertinuit.

Effectus rerum novarum Francicarum mense Februario anno 1848 habitarum etiam Vidobonae sensi sunt: Mense Martio cancellarius civitatis Metternicus plebe concitata ut se magistratu abdicaret coactus est, die 6 Octobris seditio recruduit. Tandem exercitus imperialis cives, qui democratiam poposcerunt, devicit; duces rebellionis, inter quos et Robertus Blum, capitis damnati sunt.

Anno 1850 urbs ultra moenia expandi coepit. Anno 1858 moenia urbem veterem tuentia rescissa sunt, in quorum loco Ringstraße (Via circularis Vindobonensis), quae dicitur, una cum numerosis palatiis splendidis ratione Historismi erectis aedificata est. Expositio mundana anni 1873 summum huius aetatis fastigium fuit et finis, quod inter expositionem bursa collapsa est.

Cum urbs saepe antea et postremo gravissime anno 1830 inundata est, inter annos 1868 - 1875 Danubius amnis novo alveo praeter urbem fosso aversus est, aliis fluvii partibus intercisis. Pars, quae per urbem interiorem fluebat, depressa et muris coercita nomine Canalis Danubii adhuc exstat.

Quod opera fabrilis ab saeculo XIX. medio maxime aucta est, tanti homines in urbe sedes collocaverunt, ut numerus incolarum circa annum 1870 decies centena milia, anno 1910 vicies centena milia consecutus sit. Loco domorum extra viam circularem antea humilium secundum rationem urbis amplificandae insulae quattuor usque ad sex tabulationum aedificatae sunt. Cum simul numerus operariorum ac proletariorum, qui penura afflicti minimis habitationibus vivebant, valde augeret, factioni socialisticae, quae miseriis consuleret, se adiunxerunt. Homines ex omnibus imperii partibus, imprimis autem ex Bohemia et Moravia immigrantes, Vindobonam urbem multarum linguarum ac pluriculturalem fecerunt.

Demarchus illius temporis notissimus fuit Carolus Lueger (demarchus 1897–1910), qui et multis in urbe emendationibus et acri antisemitismo in memoria est. Tum urbs summum culturae fastigium contigit. Ad hoc inter alia societas artificum Secession, quae dicitur, pertinet, qua Vindobona locus medius Generis floralis facta est. In musica Secunda schola Vindobonensis cum Arnoldo Schönberg compositore orta, in litteris, quae magna ex parte in urbis cauponis cafeariis conscribebantur, in modernismum transitum est. In scientiis inter alios Sigismundus Freud antecellit, qui artem psychoanalyticam condidit.

Primo bello mundano, etsi pericula bellica urbi non imminebant, tamen incolae magis magisque rebus ad vitam necessariis carebant. Belli finis et finis Imperii Austro-Hungarici fuit. Die 30 Octobris anno 1918 nova civitas nomine Deutschösterreich (a mense Octobri 1919 Republik Österreich dicta) orta est. Die 11 Novembris anno 1918 Carolus I se imperio abdicavit eodemque die Palatium Belli Fontis reliquit; die 12 Novembris anno 1918 Vindobonae res publica proclamata est.

Ex tunc Vindobona erat urbs permagna in civitate parva, quae imperio collapso provincia maioris Germaniae fieri voluit. Quod autem vere anni 1919 a civitatibus victoribus vetitum est. Vindobona die 10 Novembris anno 1920 ab Austria Inferiore segregata et una ex novem civitatibus sive terris foederalibus Austriae declarata est, demarchus ex tunc et munere praepositi civitatis fungitur. Quod inter alia factum est, ne Austria Inferior nimis magna fieret. Regimen urbis a Sociali Democratica Factione Laboratorum constitutum potestate vectigalium bene usum permultas et pro tempore lautissimas domus, bibliothecas, balnea aliaque usui publico instituta erigi iussit. 

Respublica Prima autem discordia factionum quasi dilacerata et minis Germaniae nazisticae circumventa erat. Eversiones rerum imprimis Vindobonae sentiebantur: Incendium Palatii Iustitiae, quod dicitur, die 15 Iulii 1927 tumultus incitavit, quibus 94 homines interfecti sunt. Idibus Februariis 1934, pugnis inter manus socialisticas et exercitum ortis, dictatura conservatoria nomine Ständestaat (civitas ordinum) instituta est. Mense Iulio eiusdem anni rebellio nazistica quidem oppressa, cancellarius dictator Engelbertus Dollfuß autem necatus est. Die 12 Martii 1938 demum Adolphus Hitler Austriam Vindobonamque invasit et civitatem Austriacam nomine Ostmark (marchia orientalis) Germaniae adiunxit.

Vix cum Nazistae rerum potiti sunt, vexatio Iudaeorum coepta est: Ex 200.000 incolarum relgionis Iudaicae fere 120.000 vexati et in emigrationem coacti (quorum notissimus fuit Sigismundus Freud), fere 60.000 interfecti sunt. Adminstratio urbis secundum rationem Nazisticam commutata et communibus adiungendis area triplicata est. A die 17 Martii anno 1944 saepissime impetus bombarum facti sunt, quibus fere quinta urbis pars deleta est. Non pugna, sed spoliatione etiam Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani flammis comprehensa est, qui bellum bombarum salva evaserat. Mense Aprili anno 1945 Vindobona post pugnam octo dierum ab exerictu Sovietico occupata sive liberata est.

Restitutio urbis difficilis erat: Plus quam quinta domorum pars deleta, multi pontes rescissi, canales, aqae gasique ductus corrupti; multi homines a Nazistis fugati aut interfecti, plurimi pugnis trucidati, milites superstites in capitvitate. Usque ad annum 1955 Vindobona in quattuor regiones divisa erat, quibus duces civitatum victricium (Unio Sovietica, USA, Britanniarum Regnum, Francia) praefuerunt. In urbe interna, quae ad nullam regionem pertinuit, occupatio sive rectio singulis mensibus mutata est.

Ratio rebus oeconomicis fovendis Marshall Plan dicta sicut in tota Europa occidentali etiam Vindobonae ingentem incrementum oeconomicum incitavit. Operarii communistici, cum anno 1950 rerum potiri conati sint, a collegio opifico socialistico impediti sunt.

Anno 1954 area urbis ad hodiernum spatium reducta est. Die 15 Maii 1955 pacto civitati restituendae (Österreichischer Staatsvertag) civitati libertas et Vindobonae redintegratio administrativa recuperata est. Pactum die 27 Iulii 1955 in vigore venit, quo inter alia constitutum erat, ut copiiis exteris Austria intra tres menses relinquenda esset.

Autumno 1956 Vindobonae multi Hungari, qui rebellione contra regimen Communisticum oppressa fugerant, tectis ac sedibus accepti sunt. Item anno 1968 multi Bohemi et Slovaci recepti sunt, qui post Ver Pragense, quod dicitur, Cechoslovaciam relinquere debuerunt. 

Anno 1957 Societas Internationalis pro Energia Atomica (IAEO) sedes in urbe collocavit. Ab anno 1965 Vindobona sedes est Consociationis Civitatum Petroleum Exportantium (OPEC). Anno 1979 Vienna International Centre (tertia Nationum Unitarum sedes publica) inauguratum est. Haec et alia plurimos conventus conciliaque attraxit. Ab anno 2003 Vindobona ad regionem Europaeam nomine Centrope pertinet et cum Posonio in „Twin City“ („urbem gemellam“) coalescit, quae hodie fere tricies centena milia hominum comprehendit.

Inter opera maioris momenti Donauturm (turris Danubii) numeratur, quae anno 1964 aedificata est. Anno 1986 praeter Danubium fluvium Neue Donau (Novus Danubius) effossus est, quo insula orta est, ubi plurimi incolae otio frui solent. Ad finem saeculi XX. in utraque Danubii ripa multa caeliscalpia erecta sunt. Praeterea nova ferrivia metropolitana facta est. Anno 2001 loco, quo olim stabulae imperiales fuerunt, MuseumsQuartier apertum est, quod inter maximas Europae institutiones culturales pertinet.

Comparata ad alias urbes Vindobona, quod bonitatem vitae attinet, anno 2011 primum locum (ante Turicum et Aucopolim) assecuta est.

Vindobonae anno 2009 1 697 982 hominum vivebant. Numerus incolarum crescit, ut usque ad annum 2050 plus quam vicies centena milia attingere videatur.

Sub annum 1600 Vindobonae erant 29thinsp;000 incolarum, anno 1700 iam 113thinsp;000. A saeculo XVIII exeunte numerus incolarum magis magisque crescebat, imprimis a saeculo XIX medio: solum inter 1857-1869 circiter 218thinsp;000 incolarum novorum advenerunt. Undecim annis sequentibus numerus incolarum plus 261thinsp;000 hominum crescit, 1880-1890 similis numerus (267thinsp;000) accrevit, 1890-1900 numerus incolarum etiam 339 000 hominum auctus est. Inter causas principales erant immane incrementum rerum oeconomicarum (industrializatio), medicina efficacior, quo minores neonati morerentur, et immigratio plurimorum hominum, cum Vindobona esset caput Imperii Austro-Hungarici et inde urbs maximi momenti. 22 centesimae advenarum e Bohemia, Moravia (terra) et Silesia Austriaca, 15 ex Austria Inferiore, 15 e terris externis, tantum 4 e ceteris civitatibus Austriae hodiernae. Alii ex aliis terris imperii advenerunt. Paulo ante primum bellum mundanum Vindobona erat urbs circiter 2thinsp;100thinsp;000 incolarum et magnitudine orbis terrarum quarta. Bello confecto imperio lapso numerus incolarum primo 200thinsp;000 minutus est, quod multi mortui sunt aut urbem reliquerunt, anno 1934 autem denuo 1thinsp;935thinsp;881 hominum Vindobonam habitaverunt. Bello ac Shoa plurimi Vindobonenses vitam amiserunt, aut ut fugerent, coacti sunt. Bello finito tantum 1thinsp;616thinsp;125 incolarum erant, usque ad annum 1987 numerus ad 1thinsp;484thinsp;885 minutus est. Ex tunc numerus rurus imprimis immigratione crescit. Inter advenas sunt plurimi profugi ex Iugoslavia et operarii e Turcia.

Filii multorum advenarum priorum temporum iam penitus assimilati sunt, ut tantum nomina Slavica vel Hungarica originem revocent. Nomina ut puta Nowak, Dolezal, Navratil, Wewerka, etc. Non minus Vindobonenses sentiuntur quam nomina origine Theodisca ut puta Hofbauer, Maier, Haider, etc. Sunt multi qui etiam dialectum loci loquantur, Vindobonenses originales (Ur-Wiener) aestimati.

Initio 2009 Vindobonae circiter 1thinsp;690thinsp;000 hominum vivebant. Secundum censum anni 2001 erant tantum 1thinsp;550thinsp;000 incolarum, e quibus 23.63 centesimae immigrati; 19.6 centesimae incolarum non sunt cives Austriaci. Circiter 48thinsp;000 Turcarum et circiter 120thinsp;000 hominum e Croatia, Bosnia et Herzegovina, Serbia, et Slovenia sunt greges maximi (50%) incolarum externorum.

Variae linguae autochthonae aestimantur et lege conservantur: Lingua Cecha, Lingua Hungarica, Lingua Slovaca, Lingua Zingarica (Sinti et Roma).

Vindobona est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae. Praesens archiepiscopus est Christophorus Cardinalis Schönborn.

Ecclesia Catholica Romana est denominatio maxima Vindobonae, continuo autem numero fidelium decrescit. Hodie tantum 49 centesimae Ecclesiae Catholicae adhaerent, 1961 adhuc 82 centesimae. Vindobonensium 25.6 centesimae nullae denominationi adhaerent, ideo sunt, ut dicitur, sine confessione. 

Denominatio magnitudine secunda est Religio Islamica, cuius praeses Austriacus, Anas Schakfeh, Vindobonae sedet. Proximis annis multae advenae religionis Islamicae Vindobonam venerunt; Religio Islamica in Austria ab anno 1912 denominatio approbata est (tum Bosni Mahometani ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebant). 

Denominatio numero tertia Vindobonae Ecclesiae Orthodoxae sunt. Ecclesia cathedralis eparchiae Austriaecae Ecclesiae Orthodoxae Russicae in circulo tertio nomine Landstraße sita est.

Vindobona sedes est lutheranae Ecclesiae Evangelicae C.A. in Austria, cuius episcopus est Michael Bünker, et reformatae Ecclesiae Evangelicae C.H. in Austria, cuius Superintendens generalis (Landessuperintendent) est Thomas Hennefeld. 

Baptistae Vindobonae sunt ab anno 1847. Initio a regimine et Ecclesia Catholica Romana vexati, anno 1869 prima communitas publice constituta est (hodie: Vindobona, Mollardgasse). Inter fundatores erant Ioannes Gerardus Oncken et Eduardus Millard. Baptistis ad praesens tempus sunt octo communitates Vindobonenses, quarum duae sunt Dacoromanicae, una Hispanica et una Anglica internationalis. Etiam sedes Societatis Baptisticae Austriacae Vindobonae est.

Praeterea Vindobonae sunt communitates aliarum Ecclesiarum Evangelicarum Liberarum, ut puta Adventistae, Methodistae, Mennonitae et Exercitus Salvationis necnon communitates Societatis Communitatum Evangelicarum et Ecclesiae Pentecostalis.

Communitas Iudaica Vindobonensis (Israelitische Kultusgemeinde Wien) ab Ariel Muzicant praesidente et Paulo Chaim Eisenberg Rabbino magno dirigitur. Communitati Iudaicae, quae usque ad annum 1938 inter maximas (180thinsp;000) Europae erat, nunc circiter 7000 hominum adhaerent. 

Secundum censum anni 2001 Vindobonenses sequentibus denominationibus adhaerent:

Vide Index incolarum notorum Vindobonae

Vindobonae Wiener Zeitung orbis veterrimum diarium editum est, quod adhuc hodie venditur.

Hic est eventus electionum civitatis communisque Vindobonensis anno 2010 habitarum (100 sedes distribuendae sunt):




#Article 279: Genava (443 words)


Genava vel Geneva (Francogallice Genève, Italiane Ginevra, Anglice Geneva, Theodisce Genf) est urbs in Helvetia et caput reipublicae et Helvetici cantonis eiusdem nominis.

Signo heraldico urbis Genavae aquila coronata media clavisque videntur. 
Sententia sub stemmate Genavensi scribitur: Post tenebras lux.

Urbs Genava apud flumen Rhodanum exeuntem Lacu Lemano inter montes Iuram et Alpes sita est 375 metra super maris aequorem. In urbe flumen Arva a regione Sabaudiae Francicae oriens Rhodanum influit. Prope urbem mons Salevius 1380 metrorum eminet.

Circa annum 500 a.C.n. regio Genavensis ab Allobrogibus habitata fuit unde vicus Romanorum nomine Augusta Allobrogum vocata fuit.

Gaius Iulius Caesar in libro Belli Gallici (Liber I, VI et VII) de urbe Genava scripsit:
Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.

Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provinciam nostram iter facere conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.

Vide etiam: Monumenta Romana Genavae.

Annis circa 400 ad 1536 in urbe sedes episcopi fuit. Apud ecclesiam cathedralem Genavae rudera archaeologica palatii episcopalis et ecclesiarum ab antiquo aetate reperta sunt.

Anno 563 inundatio Megacymae Taureduni vicos ad lacum et urbem Genavam devastavit.

Ineunte Medio aevo Genava caput regni Burgundiae fuit. Die 1 Augusti 1034 rex Romanorum Conradus II in ecclesia Genavensi adventum Burgundiae in Sacrum Imperium Romanum solemniter confirmavit.

Ab anno 1526 Genava confoederatione cum urbibus Berna et Friburgo coniuncta fuit. Anno 1536 urbs se ad fidem reformatam convertit et sedes episcopalis apud Annecium (Francice Annecy) translata est. Die 7 Augusti ipsius anni Genava foedus cum Berna contra ducem Sabaudiae fecit a quo Genava a saeculo XV iam minata erat.

Genavae ab anno 1541 usque ad mortem clarus Ecclesiae emendator Ioannes Calvinus vixit et urbem duxit.

Anno 1602 Sabaudici iterum urbem obsiderunt et moenia scalis ascendere coeperunt, sed die 11 Decembris profligati sunt. Adhuc hodie propter cladem Sabaudicorum feriae Bataille de l'Escalade celebrantur.

Anno 1815 Genava pagus Helvetiae facta est.

Magnum particularum accelerator, quod est pars institutionis Europaenae CERN vocatae, Genavae ab anno 1954 situm est. Experimenta multa physicae quotannis ibi accurate fiunt, quibus comprehensionem physicae particularum minimarum legum valde augent. Genavae in aedibus CERN interrete inventum est. Quotannis, 25000 homines ex Europa videre veniunt.




#Article 280: Crocodilopolis (162 words)


Crocodilopolis (Graece: Κροκοδείλων πόλις ; Aegyptiace: šdy.t; Arabice: Madinat al-Fayyum) est urbs in Aegypto, non procul ab antiquo capite Memphe posita, 130km a Cairo ad meridiem versa et 30km a flumine Nilo ad occidentem versa.

In antiquitate, Sucho, Deo crocodilorum, templum Crocodilopoli consecratum erat. Non in omnibus partibus Aegypti homines crocodilos venerabantur ː contra fuere nomi in quibus eos persequebantur atque necabant, ut animalia nocentia. Sed in capite vicesimi primi nomi non tantum a crocodilis necandis abstinebant sed etiam eos colebant. Unum seligebant quem in lacu separato  sacerdotes alerent non tantum libis et carne cocto sed etiam vino melle mixto ita ut ipsi cibum et potum intra hiatum beluae inferrent atque si necesse erat maxillas manibus diiungerent. Viatores quoque qui animal sacrum spectare cupiebant dona alimentaria eiusdem generis adferre solebant, ut fecit geographus Strabo cum urbem visit. Quin etiam in spelunca proxima permulta crocodilorum cadavera medicata et condita inventa sunt.

Aetate Ptolemaica, urbs novum nomen accepit, nempe Arsinoe dicta est et regio Arsinoïtis.




#Article 281: Holmia (139 words)


Holmia seu Stockholmia (Suecice Stockholm) est urbs 914thinsp;909 incolarum (anno 2015) et eadem caput civitatis Sueciae, regum senatusque sedes necnon curae.

Holmiae nomen Suecicum Stockholm ex his duobus verbis compositum est: stock 'stipes, truncus' + holm, forma ex vocabulo holme 'insula parva' detracta.

Holmiae aestates temperatae sunt; hieme autem aer frigidus est.

Primum de Holmia anno 1252 in Erici chronaca scriptum est; urbs a quodam Birger Jarl circa annum 1250 conditam esse fertur.

Holmiae hodiernae sunt regiones urbanae quattuordecim, videlicet Älvsjö, Bromma, Enskede-Årsta-Vantör, Farsta, Hägersten-Liljeholmen, Hässelby-Vällingby, Kungsholmen, Norrmalm, Östermalm, Rinkeby-Kista, Skarpnäck, Skärholmen, Södermalm, Spånga-Tensta.

Holmia est magnus ferriviae nexus cum statione centrali (Stockholms centralstation). Ea statione etiam statio ferriviaria subterranea T-Centralen, maxima Holmiae, locata est.

Maximus Sueciae est aeroportus internationalis Holmia-Arlanda, circiter 40 chiliometra Holmiae remotus. Ex anno 1999 Arlanda Express ferrivia aeroportum et urbem intra viginti minutas iungit.




#Article 282: Aboa (160 words)


Aboa (Finnice: ; IPA: [ˈturku], Suecice: ) est urbs antiquissima Finniae et olim caput, quod nunc est caput provinciae Finniae Occidentalis et regionis Finniae Propriae. Per Aboam fluit Aurajoki fluvius, qui urbem in duas partes dividit, partem orientalem, quae dialecto Aboensi iocose nominatur täl pual jokke ('cis fluvium'), et partem occidentalem, quae autem tois pual jokke ('trans fluvium') vocatur. Aurajoki prope castellum Aboense in mare Balticum influit. Castellum Aboense et ecclesia Cathedralis Aboensis sunt duo notabilia loca visenda urbis. Cor quoddam Aboae forum mercatorium est, circum quod sita sunt tria pantopolia et ecclesia orthodoxa Aboensis. Prima universitas Finnica a Christina regina anno 1640 Aboae condita, quae Academia Regia Aboensis appellabatur, in Helsingiam post magnum incendium urbis 1827 translata est. Hodie Aboae sunt et Universitas Turkuensis (Finnice:Turun yliopisto) et Academia Aboensis (Suecice: Åbo Akademi), universitas studiosis Suecice loquentibus dedicata. Aboae urbes vicinae sunt Aura, Lundo, Nousis, Oppidum Sanctae Catharinae, Pargas, Poeytyae, Raesonia, Rusko, Vallis Gratiae, Wirmo.

Coniunctiones commercii tenet apud urbes:




#Article 283: Brundisium (137 words)


Brundisium  sive Brundusium  (alia nomina: Brindisium et cetera) (Italiane: Brindisi) est Urbs Italiae et municipium, circiter 88thinsp;300 incolarum, in Regione Apulia ac in Sallento historica ac geographica terra situm et caput Provinciae Brundisinae. Urbani Brundisini vel Brundusini, Brundusinensis appellantur.

Nomina latina urbis sunt: Brundisium -ii, Brundusium -ii, Brandicium -ii, Branditio -onis , Brenda -ae, Brendisium -ii, Brentesium -ii, Brindisium -ii, Brondusio -onis, Bronduxio -onis, Brundesium -ii, Brundisiopolis -is, Brundosum -i, Brundusina civitas, Brundysium -ii.

Nomina latina incolarum: Brundisini, Brundusini, Brundusinensis.

Urbs, accurate in Apuliae parte ad meridiem versus quae dicitur Sallentum est. Brundisii portus in mari Hadriatico est.

Brundisium scilicet a gentibus e Illyria condita est. Urbs nomen invenit a verbo Messapico Brention, quod Latine sonat caput cervi, scilicet propter formam portus.

Brundisium, cum Ostunio sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum Archiepiscopo est. Nomen Archidioecesis Brundusina-Ostunensis est.




#Article 284: Tarracina (260 words)


Tarracina ; olim Anxur, gen. Anxuris, (alia nomina: Tarracinae, Tarracena, Terracena, Trachina, Terracina; Colonia Anxurnas) (Italiane: ) est Urbs Italiae et municipium, circiter 45thinsp;850 incolarum, in Regione Latio, in Provincia Latinensi et in media Italia situm. Urbani Tarracinenses (etiam: Terracini Terracinenses, Theracinenses vel Anxurnati) appellantur.

Primo Volscorum oppidum fuit cui nomen in ipsorum lingua Anxur erat. Hoc priscum nomen in litteris latinis adhuc legitur:

necnon in denario anno 48 a.C.n. a praetore Gaio Vibio Pansa percusso, ubi ex una parte imago Iovis Anxuri sedentis ac sceptrum tenentis a scalptore expressa est, cum titulo IOVIS AXVR. . Hic Iuppiter sic cognominatus multum a Capitolino Iove differebat nam adulescentis imberbis speciem praebebat. In hac urbe venerabatur, unde fortasse colligere licet gentem Caetroniam (e qua monetarius ille in gentem Vibiam adoptatus erat) e Terracina oriundam fuisse. Nec plus tribus milibus a moenibus urbis templum Feroniae aberat. Illa vetus Italica dea, libertorum patrona, in luco ad fontem ibi venerabatur.

Iam anno 406 a.C.n. hoc oppidum a Romanis captum et anno 329 a.C.n. colonia trecentorum civium Romanorum Anxur deducta est ; nomen Tarracinam Romani plerumque usurpaverunt, incertum novumne an antiquum. Posthac ab anno 312 a.C.n. statio Viae Appiae fuit ad lapidem sexagesimum secundum, necnon municipium tribus Oufentinae. Cum in regione paludibus infesta sita esset, viatores saepe rate et canali vehebantur per nonnulla milia usque ad moenia Tarracinae : nam Via Appia stagnis ibi operta erat.

Tarracina cum Latina, Setia et Privernum sedes episcopalis est; nomen sedis episcopalis Dioecesis Latinensis-Terracinensis-Setina-Privernensis. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.

Borgo Hermada, Frasso (pars), La Fiora, San Vito.




#Article 285: Messana (348 words)


Messana (Italiane ; Sicule ; Graece ) est urbs Italiae et municipium circiter 236 960 incolarum, in regione Sicilia sita et caput Urbis metropolitanae Messanensis. Antiquissima urbs tertia Siciliae, quod ad incolas pertinet, est.

Apud Graecos antiquos urbs appellabatur primum Zancle (, falx, ex forma portûs), deinde Messana (, vide infra).

Medio Aevo urbs aliquando appellabatur Mamertina civitas, Mesana, Messenia, Messyna, Nuxina, Zanela, Zanele, Zankle, Messena. (etiam: Messenensis

Messana apud Fretum Siculum sita est.

Zancle a Graecis (in primis Chalcidensibus ac postea Samiis) circiter anno 730 a.C.n.  condita est. Circa 494 a.C.n. tyrannus Rheginorum Anaxilaus urbem Zanclen vi cepit atque quia ipse origine Messenia erat nomen eius in Messanam mutavit. Novis enim incolis ex Messenia arcessitis qui tum sub dominatione Lacedaemoniorum duram vitam agebant, urbem velut iterum condidit. Bello Peloponnesiaco Athenienses urbe anno 426 a.C.n. brevi potiti sunt quae iam vere 425 a.C.n. ad Syracusanorum societatem rediit. Eodem anno Messenii a Siculis proelio victi subsequentem oppugnationem Leontinorum et Atheniensium difficile reppulerunt. Anno 264 a.C.n. Mamertini urbem Romanis atque Appio Claudio C.f. Caudici consuli tradiderunt. Primum Bellum Punicum inter Romam et Carthaginem ab hac cessione ortum est. Post hoc bellum Messana civitas libera et foederata a Romanis facta est.

Post finem Imperii Romanii Messana ad Byzantinos et postea ad Arabos pertinuit. Anno 1060 Normanni Messanam ceperunt.

Anno 1548 papa Paulus III bulla nomine Copiosus in misericordia Dominus fundationi annuit studii generalis Iesuitarum, ex quo demum fiebat Studiorum Universitas Messanae. Nostra aetate studentium numerus universitatis publicae est ca. 30 milia.

Per multa saecula Messana civitas numerosa erat usque ad annum 1783, quo terrae motus causa omnino deleta est. Anno 1908 alter terrae motus gravis urbem denuo percussit.

Hodie Messana moderna ac nova civitas est, sed non iam habet centrum historicum terrae motus et ruinae secundi belli mundani causa.

Sententia urbis est: Messana Nobile Siciliae Caput

Messana, cum Liparis et Sancta Lucia Melae, sedes episcopalis metropolitana est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae est.

Pistonera (Italiane: ) Zafferìa - Santa Lucia sopra Contesse - Villaggio CEP - Villaggio UNRRA - Contesse - Minissale - San Filippo Inferiore - S. Filippo Superiore.




#Article 286: Agrigentum (551 words)


Agrigentum et rarius Acragas (-antis, m.) seu Graece Ἀκράγας (Italiane Agrigento; Sicule ) est urbs Italiae et municipium, circiter 59thinsp;650 incolarum, in partibus meridianis insulae Siciliae situm. Caput est Consortii Liberi Municipalis Agrigentini.

Ad 60.000 hominum urbem incolunt, et praecipuae civitates in provincia Licatam et Narum (Naro) includunt; haec autem servatissimis catacumbis notissima est, quae sunt loca secreta in quibus primi Christiani Deum adorabant.

Sententia urbis est: Signat Agrigentum mirabilis aula gigantum.

Historia Agrigenti antiquissima est. Agrigentum 581 a.C.n. ab incolis Gelae condita est et urbs Acragas, ex flumine Akragante, appellata est. Deinde Acragas inter flumina sicula Hymera australem et Halycum condita est. Post urbem conditam, circa 570 a.C.n. tyrannus Phalaris rerum potitus est et, per sedecim annos, ferox tyrannis Phalaridis urbem gubernavit. Tyranno Phalaride, inventor Perillus Atheniensis tormentum ad scelestos viros necandos construxit, quod taurus aëneus appellatus est: in hoc tormento morituri includebantur, et igni subter accenso atrociter moriebantur, quia metallo fervefacto torrebantur. Sed cum Perillus Phalaridi taurum istum praeberet, crudelis tyrannus inventorem in eius invento inclusit. Perillus ex morte causa tauri servatus est, sed paulo post Phalaride iubente ex rupe deiectus est. Sed 554 a.C.n. seditione orta Phalaris tyrannide spoliatus et occisus est. Phalaris in ipso tauro aëneo perisse dicitur, qui Taurus Phalaridis postea appellatus est. Tyranno Therone, aetate aurea Acragas fuit et 300.000 cives urbem habitabant. Acragas Punicos in bello dominationis Maris Siculi vicit sed Theron anno 471 a.C.n. mortuus est. Cum philosopho Graeco Empedocle aetas democratica incepit et magna praeclara templa Vallis Templorum aedificata sunt. Poëta Pindarus de Acragante scripsit ut pulcherrima urbs mortalium. Anno 406 a.C.n. Poeni urbem ceperunt et deleverunt, sed anno 339 a.C.n. Graeci, Timoleonte Corinthio duce, sub influentia Syracusana urbem restituerunt et novis incolis Acragas frequentata est. Anno 282 a.C.n. tyrannus urbis Phintias, oppugnata Gela a Mamertinis, oppidum delevit et cives deportavit in Alicata, ubi templa et nova moenia aedificata sunt. Post biennium Syracusani Acragantem oppugnaverunt et bello vicerunt. primo bello Punico Romani anno 262 a.C.n. urbem obsidione clauserunt, sed Poeni anno 255 a.C.n. urbem receperunt. Anno 212 a.C.n. Romanisecundo bello Punico urbem ceperunt eique nomen latinum Agrigentum impositum est. Quintus Fulvius Flaccus censor templum Iunonis Laciniae tegulis marmoreis spoliavit.

Post finem Imperii Romani Agrigentum a Vandalis, Ostrogothis et Imperio Byzantino dominata est et aetate byzantina multi cives loco moti sunt et in acropoli vixerunt. Anno domini 828 Saraceni urbem desertam ceperunt eique nomen arabum Jirjant (Arabice حِرحَنت) imposerunt. Postea Normanni urbem expugnaverunt et nomen ex arabo Jirjant in siculo Girgenti mutatum est. Anno 1087 Rogerius I de Altavilla Archidioecesim Agrigentinam restituit et Castrum Agrigenti aedificatum est a Normannis. Anno 1150 ab Edrisio castrum firmissimum descriptum est ut arx principalis pro defensione.

Aetate moderna Sicilia a Hispanis, Sabaudis Francicisque invasa est et Agrigentum lente vetere gloria rediit post XVIII saeculum. Anno domini 1860 Iosephus Garibaldi cum Mille militibus in Siciliam pervenit atque dominatio Borbonica finem habuit, deinde anno post Italia unificata est. Anno 1927 dux Benitus Mussolini urbi nomen italicum Agrigento, nomen similius nomini latino quam nomen Girgenti, imposuit. Tamen, sub consilio scriptoris Empedoclini Andreae Camilleri, anno domini 2016 vicus historicus Agrigenti « Girgenti » appellatus est.

A die 3 Iunii 2015 praefectus urbis Calogerus Firettus est.

Agrigentum sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Archidioecesis Agrigentina est.

Fiumenaro, Fontanelle, Giardina Gallotti, Montaperto, Villaggio Peruzzo, Villaggio Mosè, San Michele, Villaseta.




#Article 287: Lugdunum (119 words)


Lugdunum  (Francogallice: ), est municipium 496'343 incolarum (anno 2012) in Francia. Lugdunum post Lutetiam Parisiorum et Massiliam est maxima Franciae urbs et caput provinciae Lugdunensis in regione orientali Rhodano et Alpibus (a die 1 Ianuarii 2016 Arvernia Rhodano et Alpibus). Praesens praefectus urbis est Gregorius Doucet.

Situs Lugduni confluentes fluvii Ararem Rhodanum est.

Colonia Romana a Lucio Munatio Planco anno 43 a.C.n. condita est, sita ad confluentes flumenorum Araris et Rhodani. In Imperio Romano, fuit caput Provinciae Galliae Lugdunensis et sedes imperatorium potestatem tribus gallicis provinciis (Caput Gallia).

Aetate Romana, Sanctus Irenaeus Lugduni vixit.

Lugdunum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, et archiepiscopus Lugduni, nunc cardinalis Philippus Barbarin, est ab anno 1078 iussu papae Gregorii VII etiam Primas Franciae.




#Article 288: Sebastopolis (257 words)


Sebastopolis seu Sevastopolis (Russice et Ucrainice Севастополь, tr. Sevastopol' , a Graeco Σεβαστούπολις, i.e. 'veneranda urbs'; Tatarice Crimense Aqyar) est urbs et portus ad Mare Nigrum (Pontum Euxinum), in parte meridie-occidentali paeninsulae Crimaeae (Chersonesus Tauricae) sita. Paeninsulae illius urbs maxima est, circa 420 milia incolarum habens (quorum plus quam 80% Russi et circa 14% Ucraini sunt). 

Sebastopolis est magni valoris sedes classis militaris Russicae, et a mense Martio anni 2014 re vera ad Foederationem Russicam pertinet. Adiunctio Sebastopolis totiusque Crimaeae ad Russiam ab Ucraina multisque aliis civitatibus illegalis aestimatur. In Foederatione Russica Sebastopolis est urbs dignitatis foederalis, in Districtum Foederalem Meridianum inclusa. De iure Ucrainica tamen urbs status specialis Ucrainae est. 

Loco hodiernae Sebastopolis saeculo sexto a.C.n. Graeci condiderunt coloniam nomine Chersonesus (Graece Χερσόνησος, i.e. 'paeninsula'), seu plenius Chersonesus Taurica, quae ad saeculum quindecimum exsistebat. Dein prope ruinas urbis antiquae exsistebat oppidum, quod Achtiar vocabatur. Postquam Crimaea facta fuit pars Russiae, imperatrix Catharina II anno 1783 arcem loco oppidi illius construere iussit, quae arx nominata est 'Sebastopolis', seu vulgo 'Sevastopol'. 

Sebastopolis urbs facta est portus principalis militaris Russicus in Mare Nigro. Gloriam meruit tempore Belli Crimaeani, defensionis suae heroicae causa. Et inter secundum bellum mundanum acriter de urbe certatum est, cum Germani castellum diu oppugnabant et die 1 Iulii 1942 tandem expugnabant. Die 9 Maii 1944 Sebastopolis liberata est a copiis Sovieticis. Anno 1965 ornata est titulo urbis-herois.

Ab anno 1957 Balaclava oppidum pars urbis Sebastopolis est. Ab eodem anno Inceromania etiam pars Sebastopolis fuit, anno 1976 denuo urbs separata facta, sed nunc consilio urbis Sebastopolitano subordinata.




#Article 289: Antium (Latium) (245 words)


Antium  (Italiane: ) est oppidum Italiae ac municipium Italiae, circiter 54thinsp;515 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Incolae Antiates (Antias) vel Antienses et Antiatenses appellantur.

Sententia municipalis est: O DIVA GRATUM QUAE REGIS ANTIUM.

Antium caput Volscorum fuit, antequam a Romanis anno 468 a.C.n. captum est. Fabulae Graecae Xenagorae ferunt Anteiam, filium Circes Ulixisque eam condidisse, at fabulae Romanae apud Livium inventae tradunt Ascanium, filium Aeneae Laviniaeque eius auctorem fuisse. Quaedam fabulae narrant rationes inter Romam Antiumque fide dignae non apparuisse. Quidam tamen putant Livium non omnia falsa dicere cum de bellis inter Antium et Romanos gestis narrat. Antium nuncupatum est socius Romanus cum Ardea, Laurento, Circeiis in Carthaginis foedere anno 348 a.C.n.

Coriolanus miles Romanus in exilium Antii missus est anno 491 a.C.n., copias Volscorum contra Romam duxit; quare Shakespeare plures scaenas tragoediae Coriolanus appellatae in oppido Antii posuit.

Ultima seditione aegre pacata civitas rasa et colonia facta est anno 338 a.C.n. Sex rostra navium Antii captarum ex eo tempore forum Romanum ornabant. In altero bello civili, Antium in partibus Lucii Cornelii Sullae erat ut Gaii Marii copiis vastaretur, anno 87 a.C.n.

Antium fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Antiatensis est. Hodie in Sede Suburbicaria Albanensi

Anzio Colonia, Cincinnato, Falasche, Lavinio Stazione, Lavinio Mare, Lido dei Gigli, Lido dei Pini, Lido delle Sirene, Pocacqua, Marechiaro, Miglioramento, Villa Claudia.

Antium cum Petrimonte urbe in Saxonia Inferiore (Germania) coniuncta est.




#Article 290: Capua (urbs antiqua) (231 words)


Capua   (Capua antiqua vel Capua vetus) (Italiane: )  urbs in Italia sita est, quae temporibus antiquis inter maximas Campaniae fuit. Ab Italicis condita c. 600 a.C.n., ab Oscis, Tuscis, Samnitis inculta, a Romanis capta et observata, a Saracenis deleta est anno 841.

Hodie est non remotum oppidum in Campania quod Italiane  appellatur, sed antiquae Capuae locus congruit cum hodierna Villa Sanctae Mariae Maioris vel Sancta Maria Capuae Veteris (hodie ). Hodierna Capua olim Casilinum, deinde  Capua Nova appellabatur, quod a profugis condita est qui e deleta Capua perfugerant.

Anglice verbum Capua saepe adhuc denotat antiquam et non hodiernam Capuam.

Capua est proxima flumini Volturno et viae Appiae, e Roma ad Apuliam ducenti. Hodie est proxima magnae viae de Roma ad Neapolim.

LXXIII a.C.n. rebellio servorum Spartaci de Capua orta esse dicitur.

Sita est regia classica schola in hac urbe gneo nevio dedicta, deinde non solum complures discipulorum qui ibi laborabant maximi duces doctoresque facti sunt, sed etiam magistri, magistrae doctoresque qui ibi discipulos ducebant maximi fuerunt. 

Capta a Romanis, tam magna fuit haec urbs ut altera Roma appellaretur a Romanis ipsis incolisque suis. Antiquum  amphiteatrum campanum, quod huius urbis maximum signum est, secundum amphitheatrum, post Amphitheatrum Flavium, latitudine habebatur. Spartacus Ille, cuius nomen ingratum Romanis fuit propter eius seditionem, ibi ad motum gladiatorum proponendum ratrocinari coepit, deinde hac ex urbe Romam ivit. 

Capua fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae Archidioecesis Capuanae.




#Article 291: Paestum (162 words)


Paestum, olim Posidonia (Ποσειδωνία) dicta, fuit urbs Italiae in Lucania ad mare Tyrrhenum sita. In antiquitate celebrabatur propter rosas, quae uno anno bis nascebantur, itaque Vergilius biferique rosaria Paesti cecinit.

Condita est nomine Posidonia a colonis Graecis, ab urbe Sybari profectis, exeunte saeculo VII a.C.n., mature a Lucanis capta et Παιστός nominata, ad quam anno 273 a.C.n. Romani coloniam Latinam Paestum deduxerunt. Saeculo V vel ante sedes episcopalis (nunc titularis) factus est. Sed paulatim portus limo oppletus est, et ob aërem minus salubrem coepit incolarum numerus imminui adeo ut prope deserta fieret; a Saracenis denique est eversa.

In ruinis Paesti iacent tria templa, circiter inter 600 et 450 a.C.n. constructa, quae Doricae architecturae formam prae se ferunt et Iunone, Minervae, et Iove aut Apollini dicata sunt (olim scriptores haec aliter interpretabantur). Moenia et amphitheatrum plerumque integra sunt, et exstant vestigia aliorum aedificiorum et viarum stratarum.

Hodie Paestum est pars communis Calpatii-Paesti in provincia Salernitana. Variae reliquiae in Museo nationali archaeologico Paestano conservantur.




#Article 292: Antirrhium (212 words)


Antirrhium (Neograece: Αντίρριο) est pristinus demus et portus regionis Graeciae Occidentalis ad Sinum Corinthium situs. Nomen exadversum Rhium valet, quae urbs in Peloponneso in contraria Sinus Corinthii ripa sita est.

Ex adminstratione reformata anni 2001 (vide: Libellus Callicratis) pars est regionalis Elis unitatis in regione Graecia Occidentali et unitas popularis (Δημοτική Ενότητα Αντιρρίου) Naupactiae demi.

Vicus in terrae lingua sita est, quae Sinum Patrensem a Sinu Corinthio separat. Ab anno 2004 pons 2.2 chiliometrorum (Pons Charilaus Tricupes; Graece publice Γέφυρα Χαρίλαος Τρικούπης, vulgo Γέφυρα Ρίου-Αντιρρίου) Antirrhium cum Rhio et ideo continentem Graeciae cum Peloponneso coniungit.
Antirrhium nunc ad autoviam 5/E55 iacet, fere 10 km ab Patris et fere 209 km ab Athenis distans. Via GR-48/E65 Antirrhium cum Amphissa coniungit.

Antiquitate locus, qui ad Acarnaniam regionem pertinuit, ab urbe Molycria (Μολύκρεια/Μολυκρία) Molycrium Rhium vocatum est. Prope sunt etiam reliquiae urbis Macyniae. Turcis regnantibus locus propter fretum Parvae Dardanellae (Μικρά Δαρδανέλια) appellatus est.

Urbs natura loci in bellis magni momenti erat. Inde post Naupliam a Baiazethe II deletam (1499) Antirrhio pharus aedifictus est. Anno 1532 ab Andrea Auria duce copiarum Christianarum a fundamentis disiectus, anno 1669 a Francisco Morosini renovatus, pace Carlovicia icta rurus deletus et demum a Turcis denuo erectus est. His diebus exstat pharus (anni 1880) 9,5 metrorum in altitudinem et castrum.




#Article 293: Aetolia (326 words)


Aetolia (Graece ) est antiqua Graeciae occidentalis regio, quae usque ad annum 2010 ad nomum Aetoloacarnaniam pertinebat; nunc autem ad regionem Graeciam Occidentalem pertinet. Principalis huius regionis urbs est Agrinium.

Aetolia antiqua erat finitima in occidente Acarnaniae, a qua fluvio Acheloo separabatur; in septentrione Epiro et Thessaliae; in oriente Locris Ozolis; in meridio ostio sinûs Corinthii. In duas partes divisa erat: Aetoliam Antiquam, ab Acheloo ad Evenum et Calydonem; et Aetoliam Epictetum, ab Eveno et Calydone ad Locros Ozolas. Terra est in litore plana et fertilis, sed in parte interiore montana et infecunda. Montes multas feras continebant et in fabulis propter venationem apri Calydonii celebrabantur.

Graeci ferunt Aetoliam in principio incoluisse Curetes et Leleges, sed iam primo tempore Graecos Elide oriundos, ab Aetolo mythico ductos, hic condidisse colonias. Aetolos, rege Thoante, in bello Troiano, pugnavisse, sed diu gentem rudem, incultam, rapina viventem, mansisse; etiam tempore Thucydidis (410 a.C.n.) plures tribus eorum linguam non Graecam locutos esse et carnem crudam edere solitos esse. Videntur primo quodam foedere fuisse coniunctos, quod autem medio saeculo III a.C.n. vim consecutum aemula regibus Macedoniis et foederi Achaeo factum est. Aetoli in partes Antiochi III adversus Romanos ierunt; eo rege anno 189 a.C.n. devicto, fere subiecti Romae facti sunt. Etenim Achaeis anno 146 a.C.n. superatis, Aetolia in provinciam Achaiam Imperii Romani inclusa est.

Urbes maximi momenti erant Calydon, Pleuron, Thermon, Ambracia, Naupactus.

Gaius Plinius Secundus haec scribit de Aetolia Aetolisque:
Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII D passuum a mari iuxta Euenum amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio sinu oppida Aetoliae Naupactos, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna. montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crania, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium.




#Article 294: Acarnania (142 words)


Acarnania (Graece: Ακαρνανία) est antiqua regio historica Graeciae, usque ad annum 2010 pars pristini nomi Aetoloacarnaniae. Tempore Strabonis ab oriente flumine Acheloo et Aetolorum finibus, a septentrione Ambracico sinu, ab occidente et meridie Ionio mari terminabatur. Praecipuae urbes erant Anactorium et Stratos et Oneiadae. Actium quoque oppidum in Acarnanum litore erat. Acarnaniae litori subiectae sunt parvae insulae Echinades dictae atque tres maiores Leucas, quae olim cum continenti coniuncta paeninsula fuerat, Cephallenia, Ithaca, Ulixis patria.

Nomen ab Acarnane, Alcmaeonis filio, ductum dicebatur. Bello Peloponnesiaco  Acarnanes praecipui socii Atheniensium in ea regione fuerunt. Secundo saeculo a.C.n. Acarnanes Romanorum praepotentium benevolentiam captare solebant, dum solos omnium Graecorum sese iactant  milites adversus Troianos, Romanorum maiores, Agamemnoni olim non praestitisse. Tempore imperatorum Romanorum, Achaiae provinciae pars,  Acarnanes multis bellis contriti agriculturae in primis operam dabant inter duas florentes civitates divisi, Nicopolim a septentrione et Patras a meridie.




#Article 295: Euboea (614 words)


Euboea (Graece , Neograece Εύβοια) est insula Graeciae magnitudine numeroque incolarum secunda post Cretam; nomen dat regionali Euboeae unitati. Urbs media est Chalcis, praeterea sunt aliae urbes minores: Carystus, Cyme, Eretria, Psachna, Aliberium, Aedepsus, Limne.

Antequam insula Euboea vocata est, temporibus antiquis ob speciem Macris vel Doliche, ob gentes ibi habitantes Ellopia et Abantis appellata est. Medio Aevo insulae caput Chalcis a Venetianis Negropont (Italiane: Negroponte, pons niger; Graece: Νεγροπόντε) nominata est, quod nomen tum et toti insulae attributum est, tempore Imperii Ottomanici Eğribos, Eğriboz, Agriboz vel Ağrıboz appellata est.

Insula ad regionem Graeciam Mediam pertinet. Ad regionalem Euboeae unitatem etiam insula Scyros, parva continentis pars et numerosae insulae parvae saxosae, ut puta Petalii (Πεταλιοί), pertinent.

Insula area 3684 km², specie hippocampo similis, a boreo-occidente ad austro-orientem fere 150 km in longitudinem patet, latituto insulae inter 6 et 50 km est. Series montium, quae a Thessalia usque ad insulas Andrum, Tenum et Myconum pertinet, Euboeam mediam transit.

Euboea longo Sinu Euboico a Graeciae continenti separatur. Sunt qui putent Euboeam olim partem continentis fuisse, terrae motu autem ab eodem seiunctam esse. Sinus ab Euripo, freto mundi angustissimo, ad urbem Chalcidem in duas partes dividitur. Insula cum continenti, a quo minime 37 m distat, duobus pontibus coniungitur. Pons antiquior quo euripus est angustissimus aedifatus est.

Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens quaque septima hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in sinu Chalcidensi aestus maris accedunt et reciprocant.

Montes maximi sunt Dirphys (1745 m) et Pyxaria (1341 m) in insula boreo-septentrionali ac Ocha in insula meridiana (1394 m).

Urbes Chalcis et Eretria, quarum utraque a Ionibus Atticis condita est, historiae Euboicae primas partes agebant. Multas colonias in Magna Graecia et in Sicilia constituerunt, ut puta Cumas, Rhegium et Naxum, quo urbibus Graecis novas mercaturas, vim ac sedes aperuerunt. Simul autem pluries etiam armis inter se aemulatae sunt.

Anno 490 a.C.n. Eretria deleta incolaeque in regnum Persicum ablati sunt. Post Marathoniam pugnam denuo erecta tamen pristinam potentiam nacta non est. 

Chalcis iam anno 506 a.C.n. ab Athenienses victa erat, qui deinde 4000 colonos Atticos in regionem Chalcidensem deduxerunt insulam sub dicionem eorum redigentes.

Cum anno 446 a.C.n. Euboeae incolae libertatem recuperare conati sunt, a Pericle pulsi sunt. In insula septentrionali urbis Histiaeae incolae expulsi et alii coloni Attici collocati sunt, quod insula, quae frumento ac pecudibus abundabat, ad Athenas alendas maximi momenti erat. 

Post pugnam, quae apud Eretriam anno 411 a.C.n. commissa est Euboea rursus libertatem nactus est. Variis foederibus usa demum post Chaeronensem pugnam (338 a.C.n.) sub dicionem Macedonum, postea Romanorum venit.

Cum Imperium Romanum Orientale Constantinopoli anno 1204 ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnata inter civitates occidentales divisum est, Respublica Veneta re vera imperium Euboeae obtinuit, quod tria feuda insulae se in Venetiarum fidem commiserunt (vide Dominium Nigropontis). Anno 1470 sultanus Ottomanicus Mahometus II urbem Histiaeam fortiter munitam expugnavit et totam insulam Venetianis eripuit. Bello rerum novarum Graeco confecto anno 1830 Euboea pars novae civitatis Graeciae facta est.

Praeter Graecos, qui maximam incolarum partem efficiunt, in insula etiam Arbanitae et Valachi habitant. Arbanitae ex saeculo decimo quarto in insula meridiana viventes hodie praecipue circa promunturium Caphereum habitant, ubi lingua eorum adhuc auditur. Valachi imprimis in regionibus montuosis insulae mediae ac septentrionalis habitant; plurimi eorum autem (sola) lingua Graeca loquuntur, excpetis nonnullis senibus vicorum Blachiae Cuturlaeque. Olim etiam Saracatsani in Euboea vivebant, qui e Graecia septentrionali emigraverant et sedes circa Mantudium et Sanctam Annam collocaverant.

Prope Mantudium et Limnem magnesitum obtinetur, Aliberii lignites, circa Diphrya ferrum et niccolum. Fere 3 km ab Eretria in septentriones versus asbestos et marmor profertur, marmoris lapidicinae maximi momenti autem sunt prope vicum Styra in insula meridiana, ubi a temporibus Romanis Marmor Carystium obtinetur.

Praeterea iuglandium cultus cuiusdam momenti est.

 X.1




#Article 296: Phalerum (204 words)


Phalerum (Graece Φάληρον), olim portus alter Athenarum antiquarum Saronico sinui adiacens, est hodie regio suburbana a media urbe fere 8 km distans ad meridiem versus.
Phalerum antiquum hodie ad demum Vetus Phalerum pertinet; urbes Vetus Phalerum, Callitheam, Moschatum et Novum Phalerum in terra Phaleri antiqui sunt.

Phalerum portus Athenarum primarius fuit, antequam Themistocles  anno 493 a.C.n. Piraeum, qui urbi (circa acropolim crescenti) vicinior et via meliore coniunctus erat, munivit. Portus Phaleri contra non erat munitus, sed sinus, qua fluvii Cefissus et Ilissus se in mare effundunt.

In mythologia Graeca portus maximi momenti fuit: Inde milites Athenienses Troiam profecti sunt, Theseus in Cretam. Strabo affirmat Phalerum unam ex duodecim urbibus in Attica a Cecrope rege conditis fuisse, quas Theseus postea in unam urbem Athenarum univit.

Marathonia pugna confecta (490 a.C.n.) Persae, ut Atticam circumirent, ad Phalerum appellabant, cum autem milites Graecos ad Cynosargem constitutos aspicerent, a conatu destiterunt. Ibidem classis Persica, antequam Pugna Salaminia (480 a.C.n.) commissa est, se iunxit multis aedificiis sacris deletis.

Portus Phalerianum vix in usu a saeculo quinto a.C.n. tamen exstabat usque ad saeculum primum p.C.n., cum Pausanias ibi templa Iovis Demetrii, Apollinis Delii, Iunonis et Minervae Scirae descripsit. Praeterea fuerunt templa dei ignoti, filiorum Thesei et argonautae Phalerii, herois eponymi. 




#Article 297: Thebae (Boeotia) (228 words)


Thebae (Graece , Neograece Θήβα) sunt urbs Graeciae, a septentrionibus montis Cithaeronis, qui Boeotiam ab Attica dividit, et a meridie planitiei Boeoticae sitae. Thebae inter locos maximi momenti sive mythologiae Graecae sive rerum in Graecia antiqua gestarum pertinet. In urbe hodierna museum archaeologicum, acropolis nomine Cadmea (sc. arx) et sparsae antiquitatis reliquiae visuntur. Thebae his diebus est urbs Boeotiae maxima.

Thebarum demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc unitates populares (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Arx Cadmea, quae postea in urbem Thebarum profecta est, a Cadmo condidisse traditur. Amphion Zethusque moenia amplificantes septem portas inseruerunt, ex quo Thebae heptapylae (επτάπυλος valet septem portas habens) nominabantur, contrariae Thebis centum portarum Aegypti.
Etiam fabulae de Heracle, Dionysio Laioque Thebis annexae sunt. Heracles, Niobe, Oedipus et Antigone ibi nati sunt. Oedipi filii gemini Eteocles et Polynices de regno certantes se invicem necaverunt (vide: Aeschylus, Septem contra Thebas).

Memoriae traditum est fines Thebanorum primum ab Ogyge, rege Ectenum, aboriginum Boeotiae, possessos esse. Post Ectenes fines Boeotiae ab Hyantibus et Aonibus occupatos esse, quoad Cadmus cum exercitu Poenico finibus potitus Thebas condiderit.

Reges Thebarum aetatis mythologicae hi sunt ordine expositi:

Praeter supra nominatos in mythologia Graeca etiam Amphitruo rex Thebarum invenitur. Post Xanthum Thebani monarchiam deposuerunt.

Hordeum in pago Thebano cultum Archestratus saeculo quarto a.C.n. laudavit, sed post Eresium (insulae Lesbi) ordinavit:




#Article 298: Creta et Cyrene (100 words)


Creta et Cyrene fuit provincia Romana insulam Cretam et regionem Cyrenaicam comprehendens. 

Postquam Quintus Caecilius Metellus Creticus (consul anni 69 a.C.n.) Cretam expugnavit, insula cum Cyrenaica, quae provincia Romana fuit ab anno 74 a.C.n., una provincia unita facta est. Cum Marcus Antonius triumvir anno 43 a.C.n. eam iterum divisisset et Cretam liberam declaravisset, Augustus Imperator partes anno 27 a.C.n. denuo unificavit. Fuit semper provincia populi Romani proconsule duce. Caput provincia Gortyna erat. Cum Diocletianus imperator administrationem provinciarum reformaret, provincia iterum divisa est et Cyrenaica ad provincias Libyam Superiorem et Libyam Inferiorem adiuncta est. 

Provinciae inter alios et hi proconsules praefuerunt:




#Article 299: Turcia (369 words)


Turcia (Turcice Türkiye), rite Res publica Turcica (Turcice Türkiye Cumhuriyeti), est res publica Eurasiana in Asia Occidentali, praecipue in paeninsula Anatoliana et in Thracia Orientali in Europa Austrorientali sita. Finitur ab octo civitatibus: Bulgaria ad boreoccidentem; Graecia ad occidentem; Georgia ad boreorientem; Armenia, Atropatene (in exclavo Nakhchivan), et Irania ad orientem; atque Iraquia et Syria ad austrorientem. Mare Mediterraneum et Cyprus ad meridiem, mare Aegaeum ad occidentem, Pontus Euxinus ad septentriones patent. Propontis, Bosporus, et Dardanellae (quae una sunt Freta Turcica) finem inter Thraciam Orientalem et Anatoliam signant atque Europam et Asiam separant. Caput est Ancyra.

Res publica Turcia Imperio Ottomanico in partibus territorii eius mediis successit.

Turcia, quae civitas sui iuris est, tertio die ante Kalendas Novembres anno 1923 a Mustapha Cemale Ataturco condita est. Cum Imperium Ottomanicum paene perisset et in Primo Bello Orbis Terrarum succumbisset, a victoribus occupata est. A quibus dum imperator (Turcice sultan) Mehmet VI, Vahdettin appellatus, adhibitus est, ne imperium se restitueret, Mustafa Kemala Pascha multis cum universis amicis civitatem servare temptavit, qua re rebellionem in Graecos Anatoliam in occidente occupantes a victoribus adiutos inferret. Bello gesto, imperium restituere noluit, sed Turcas in rempublicam convertere. Itaque ecclesiam a republica separari, abecedarium Latinum pro Arabico adhiberi iussit, multa effecit, ut respublica Turcica occidenti appropinquaret, sed consilio non bene cogitato respublica in dictatura perverta est, et respublica libera appellari non iam potuit.

Ataturco mortuo, Ismet Inönü reipublicae praefuit. Anno 1960 et 1980 summi exercitus viri novas res studuerunt feceruntque, quam ob rem respublica restituenda ab integro esset. Die 23 Iulii 1973, cum Bülent Ecevit reipublicae praestitit, copiae Turcicae Cyprum septentriones oppresserunt, ut palam dixerunt, ut Turcis succurrerint in Cypro, ubi adhuc sunt. Ibi respublica Turca Cypri septentrionalis condita est, quae a reliquibus terris orbis terrarum non agnoscitur, sed a Turcia tantum.

Hoc tempore in Unionem Europaeam accipi cupit, sed scelera humanitatis committere crimini datum est Turciae.

Terras Turciae Turcae, Carduchi, Arabi, Georgi, Cercesi incolunt. Compositus harum civitatum id effecit ut saepe confligatur, praecipue inter Turcas et Kurdes.

Magna Turcarum pars est Mohamedana. Plurimi Georgi Graecique sunt Christiani.

Anno 1941 Ancyrae conventus geographicus primus septem regiones (Turcice: Bölge) Turciae cum viginti uno omnino sectionibus (Turcice: Bölüm), aspectu geographico constituit

Dividitur Respublica Turcica in provincias octoginta unus.




#Article 300: Catalaunia (821 words)


Catalaunia sive Catalonia  (Catalane  ; Hispanice  ; Aranice Comunautat Autonoma de Catalonha) est communitas autonoma Hispaniae, quae finibus habet ad septentrionem Francogalliam et Andorram, Aragoniam ad occidentem, et Regionem Valentianam ad meridiem, 580 km litoris ad Mare Mediterraneum.

Publicae linguae Catalana et Hispanica et lingua Occitana (lingua Aranica) sunt.

Catalaunia Communitas autonoma Hispaniae, cum regionis historicae statu Hispanica in constitutione. Mense Septembri anno 2005, Parlamentum Catalaunicum decrevit Catalauniam civitatem esse in novi Catalanici Statuti (autonomicae basicae legis) praeambulo, sed secundum Hispanicam gubernationem, haud legitimam validitatem habet, quia Constitutio Hispanica indissolubilem Hispanicae nationis unitatem recognoscit.

Cuius terrae historicae Principalitatis Catalauniae territorii magnae parti respondet et caput Barcino est. Communitas Autonoma Catalauniae aream 32thinsp;114 km² tegit cum officialibus 7thinsp;134thinsp;697 incolarum anno 2006. Immigrantes 12.3 centesimas omnium incolarum repraesentant.

Velut relictum Mediterraneum litus Paeninsulae Ibericae, antiquis temporibus a Graecis colonias collocatas vidit et in Praeromana Iberica cultura participavit. Velut relicta Romana Hispania Citerior, Imperii Romani pars fuit, postea sub Visigothico dominio cecidit, Roma collapsa. Fere tota Septemtrionalis Catalaunia pars breviter Mauro al-Andalus capta est saeculo octavo, sed victis emiri Abdul Rahman Al Ghafiqiwa copiis ad Pictavium anno 732, Franci antiquas Visigothicas regiones cepere quae a Muslimis captae erant aut cum eis foedere iunctae erant. Post pugnarum seriem, Comitatus Barcinonensis (cum Ausona) Francis viribus anno 801 captus est qui contentoriam zonam creavere ultra provinciam Septimaniae, a Carolo Magno creatam anno 795 velut defensorium saeptum inter Mauros Omeias Alandalusenses et Francum regnum cum generico Marchiae Hispanicae nomine. 

Catalana cultura Medio Aevo sub comitum numeri hegemonia his in terris explicata est. Comites Barcinonenses Franci vassi ab imperatore, tunc Franciae rege, nominati erant cui feudatorii (annis 801-987) erant. Ab anno 987 (cum comes Barcinonensis Francorum regem Hugonem Capetium et novam dynastiam non recognovit) ad annum 1137 (cum Raimundus Berengarius IV Petronilam Aragoniae uxorem duxit dynasticam Comitatus Barcinonensis cum Regno Aragoniae unionem condens, Coronam Aragoniae formans) Comitatus Catalaunici reapse independentes fuisse dici possunt. Anno 1258, per Foedus Corbeilense, evenit ut rex Franciae feudale dominium super comitatus Principalitatis Catalauniae reliquerit regi Aragoniae Iacobo I, Raimundi Berengarii IV prognato. Hoc foedere factum est ut principalitas ex Francica in Aragonicam clientelam venerit, priore in re societate cum Aragonia jam legali cedente. Ut Coronae Aragoniae pars, Catalaunia plurimum mari pollebat propagavitque potestatem Coronae Aragoniae per commercium necnon vim in Valentiam, Insulas Baliares et usque ad Sardiniam Siciliamque.

Matrimonium Isabella I et Ferdinandi Aragoniae (anno 1469) omnia Christiana regna in Hispania, excepto Regno Navarrae, Coronae Castellae anno 1512 annexo; anno 1492, reliqua Al-Andalus capta sunt et Hispanica Americarum occupatio coepit. Politicum imperium de Aragonia in Castellam transire coepit.

Aliquod per temporis, Catalaunia, velut tardi Regni Aragoniae pars, proprias leges servans continuavit, sed quae graduatim erosae sunt (quamquam cum occasionalibus regenerationis periodis). Pauca secuta per saecula, Catalaunia generatim victo in latere bellorum seriei quae continenter ad maiorem potentiae centralizationem in Hispania duxit.

Maximi ponderis conflictus Bellum de successione Hispanica fuit, quod coepit Carolo II mortuo sine successore anno 1700. Catalaunia, velut alia Orientalia territoria, Austriaci dynastiae Habsburgensis rami membrum proclamatum fulsit, dum maxima Hispaniae pars sub Francico Borbonico candidato, Philippo V cecidit. Post victas Catalanas copias die 11 Septembris anni 1714, Philippi V decreta Novi Propositi omnia praecipua Aragoniensia instituta prohibuit et super regionem gubernationem militaris indolei imposuit.

Ultimo in saeculi undevicensimi dimidio, Catalaunia facta est sedes industriae; usque ad hodiernum Hispanicarum industrializatissimarum partium una manet, solum cum Vasconia et Matrito certans. Primo in saeculi vicensimi tertio, Catalaunia variabiles autonomiae gradus aliquando consecuta est et amisit, primum autonomiae statutum per Secundam Rem Publicam Hispanicam (conditam anno 1931) accipiens et sine civitate territorium per Bellum Civile Hispanicum (annis 1936-1939) formans. Victa Re Publica in Bello Civili Hispanico, quod imperatorem Franciscum Franco in imperium tulit, Catalanae autonomia culturaque ad inusitatum planum repressae sunt; adhuc palam lingua Catalana uti primis in dictatorialis regiminis annis prohibitum est. 

Franco anno 1975 mortuo et adoptata democratica Hispanica constitutione anno 1978, Catalaunia culturalem autonomiam et aliquod politicae autonomiae recuperavit. Hodie, Catalaunia oeconomice dynamicissimarum regionum Hispanicarum una est. Catalanum caput et maxima urbs, Barcino, praecipua sedes internationalis culturae et praecipua turistica destinatio est.

Catalauniae secundum statutum autonomiae, Catalana gubernatione die 22 Decembris anni 1979 adoptatum, officialiter Catalauniam nationalitatem recognoscit velut etiam ultimum statutum autonomiae adoptatum die nono Augusti anni 2006, quamquam Parlamentum Catalauniae Catalauniam nationem in praeambulo definivit. Exactum vocis natio significatum sic ambiguum est ne cum Hispanica Constitutione confligat. Statutum Autonomiae etiam instituit; Catalaunia suam politicam personalitatem iuxta Civitatis Hispanicorum populorum identitatum diversitatem recognoscentis venerataeque compagem explicare cupit. Primum scriptione regionali in parlamento probata, tunc iuxta Nationale Parlamentum editum est. Maximi ponderis politicae partes in Catalaunia finale statutum auctorizavere et probatum est per referendum in quo 73.9 centesimae pro autonomiae proposito et 20.8 centesimae contra idem suffragium fuere. Participatio parva fuit circa 49 centesimas.

Lingua Catalana, nativa Catalauniae quae habetur, trium officialium linguarum una est secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta. Aliae sunt lingua Hispanica quae officialis in omni Hispania est, et lingua Aranica (qua Valles Aranica loquitur). 

Secundum anni 2001 Linguisticum Censum 




#Article 301: Argentina (1759 words)


Argentina seu plenius res publica Argentinae est civitas sui iuris in America Australi sita, cuius caput est Bonaëropolis.

Argentina fines cum Bolivia Paraquariaque septentrione, oriente cum Brasilia, Uruquaria et Oceano Atlantico, australi cum Freto Drakeano et austroccidente cum Chilia habet, et a tricies nongenties centena milibus hominum inhabitatur. Forma gubernationis fuit res publica foederalis.praesidentialistica. Civitas Americae Latinae cui est maxima productus domesticus grossus per capita (secundum paritatis potestatis emptoriae normam) et maximus index incrementi humani) est. Gubernatio rite Nación Argentina ('Civitas Argentina') Hispanice in multis propositis legitimis nominatur.

Si spatium consideratur, Argentina Americae Australis secunda maxima civitas post Brasiliam et orbis terrarum octava est. Continentalis superficiei area 2 766 889 chiliometrorum quadratorum est (1 078 000 km²) inter montes continuos Andes occidente et australi, Oceanum Atlanticum oriente. Civitas Britannica territoria gubernata Falklandiae (Malvinae) et insularum Georgiae Australis et Sandvicensium Australium vindicat. Cum Antarcticae Argentinae nomine, 96thinsp;464 chiliometrorum quadratorum Antarcticae, alias vindicationes Tsilia et Britanniarum Regno factas amplexa, vindicat.

Historia Argentinae cum primorum hominum adventu in regionem initium habet, abhinc annorum 13 000 aestimato. Boreoccidentalis regio hodierni territorii Incaici Imperii pars erat, et Pampae ab indigenis Americanis nomadibus dominatae sunt. Mense Februario anni 1516, Ioannes Diaz de Solis, nauta Hispanus, navem in aestuarium Fluminis Argentei gubernavit, et regionem nomine Hispaniae postulavit. Hispanica colonizatio per saecula sextum decimum et septimum decimum transcurrit. Argentinae nomen ex argento deducitur, magnae metalli summae in manibus indigenarum inventae causa.

Ab Hispania libertas anno 1816 facta est, et innumerabiles rixas intestinas effecit. Primae constitutionis proclamatio anno 1853 facta est; hodie adhuc vigentis, mutationibus anno 1994 perfectis. Medio saeculo undevicensimo et usque ad 1955 fere, civitatis historia intestinis certaminibus inter conservativos militares et cives liberales notata est, inter quos Peronistici motus principium eminet, Bello Orbis Terrarum II conficiente. Inter annos 1955 et 1983, permulti civiles militaresque praesides in gubernatione se alternaverunt, cum crebris seditionibus et violentarum dictaturarum implantatione. De illo tempore, Argentina democratia secum magnam oeconomicam perturbationem habet, quae suum extremum attigit, praesidente Ferdinando de la Rúa cum recessione sine praecedentibus in civitate.

Post emendationem anni 1994, Argentinae constitutio potestatum exsecutivae, legisferae et iudicialis separationem instituit, seu civitatis, seu provinciarum planarum. Praeses et praeses vicarius suffragio universale per quadriennium mandatum eliguntur, cum solum una reelectione consecutiva permissa. Praeses (Hispanice Presidente de la Nación Argentina) simul caput civitatis et gubernationis est. Hic libere administros nominat et instantis periculi causa aut necessitatis causa leges ferre per decretum potest.

Argentinum parlamentum (Hispanice Congreso Nacional) duas cameras habet: Senatum (Hispanice Senado) cum septuaginta duo scamnis et Cameram Legatorum (Cámara de Diputados) cum 257 sodalibus. De anno 2001, senatores suffragio universale in provinciis et in Capite Foederale eliguntur, unaquaeque cum trium senatorum sexennio mandatum fungentium iure. Tertia Senatus scamnorum pars quoque biennio eliguntur. Camerae Legatorum sodales quadrienniis mandatis eliguntur.

Argentina in viginti tres provincias et una civitas autonoma divisa est. Hae et sua capita sunt:

Provincia Boni Aëris et urbe autonoma Bonaëropolitana exceptis, ceterae provinciae interprovincialia integrationis foedera quattuor regiones ad diversa proposita conformantes obsignaverunt:

Legitima tota superficies est 3 745 247 chiliometrorum quadratorum, quorum 2 780 400 Americano continenti et 964 847 Antarctica continenti respondent. Publici quidem et privati Argentini fontes territoria Insulae Malvinae et adiacentes insulas adhuc considerant, totam superficiem ad 3 761 274 chiliometrorum quadratorum augentes.

Per numerum civium, Argentina est octava orbis terrarum civitas et quarta Americae, post Canadam, Civitates Foederatas, et Brasiliam.

Argentina in partes tres schematice dividi potest: fertiles Pamparum planities media in civitate, quae Argentinarum agriculturalium opum medium sunt, Patagoniae aequum media Meridie usque ad Terrae Ignium, aliquando planum, aliquando undulatum, et montes continuos Antisenses per cum Chilia limitem, cuius maximum culmen mons Aconcagua, 6960 metra altus, est.

Principalia flumina Paraquarium (Hispanice Paraguay), Vermiculum (Hispanice Bermejo), Coloratum (Hispanice Colorado), Uraquarium (Hispanice Uruguay), et maximum omnium, Parăna (Hispanice Paraná) sunt. Duo ultima ante ostium Oceani Atlantici coniunguntur aestuarium Flumen Argenteum conformantia. Argentinum clima plerumque temperatum cum extremis de subtropica septentrione ad aridum vel subantarcticum Australi extremo.

Tota finium area 9376 km quinque civitates vicinas tangentium: Tsiliam, Boliviam, Paraquariam, Brasiliam, Uraquariam. Latissimus finis cum Tsilia est (5150 km), per totos montes continuos Andium.

Septentrione Boliviam civitatem Paraquariamque tangit, et septentrionale extremum in fluminum Grandis (in provincia Sancto Ioanne et Moxineri (Hispanice Mojinere) (in provincia Soteria) confluentia est.

Meridie Tsiliam et Oceanus Atlanticus tangit, cum Promunturium Sanctus Pius meridionale extremum esset, in Insula Magna (in provincia Terra Ignium, Antarctica et Insulis Atlantici Australis) situm.

Oriente Brasiliam, Uraquariam, et Oceanum Atlanticum tangit. Orientalis extremus locus municipii Bernardi de Irigoyen (in provincia Missionibus Boreoriente est.

Occidente Chiliam tangit. Occidentalis extremus locus inter colles Agassem (Hispanice Cerro Agassis) et Bolados (Hispanice Cerro Bolados) in Hortis Nationalibus Molium Glaciatarum (in provincia Sancta Cruce) est.

Maxima reipublicae pars in australi zona temperata est. Etiam in aliquibus regionibus tropicis et subtropicis, arida et frigida climata sunt, coniuncta cum aliis propter magnas altitudinum variationes.

Argentina Americae Meridionalis secunda a maxima oeconomia est, et una cum Brasilia, Paraquaria, Uraquaria, et Venetiola partem Mercatus Communis Meridionalis format.

Argentinus productus domesticus grossus (PDG) anno 1998 contentionis principatum expertus est, 299 billiones dollariorum pro pondere (Hispanice peso) adsecutus. De hoc anno, continuos casus passus est, infimum limitem anno 2002 assecutus. Anno 2013, PDG 610 billiones dollariorum assecutus est, Argentinam loco 21º globalis classificationis et loco tertio in America Latina relinquens.

Quia Pampam possidet, quam fertilissimum soli genus orbis terrarum, in magna frumentorum productione eminet, praesertim tritici, (15 miliones tonnorum), maysis (19 miliones tonnorum), et soiae (18 miliones tonnorum). Post quae, ilicis Paraguariensis, avenae et hordei, helianthi, solani, et xyli productiones sunt.

Res pecuaria magni ponderis est Argentinae oeconomiae. Bovilla caro et lana productae in civitate inter orbis terrarum optimas sunt, cum refrigerationis artificia et carnorum et subproductorum tractatio mentionis digna essent. Annua carnis productio circiter tres milliones tonnorum est. Argentinum armentum circiter 49.5 millionibus bovum et 13 milionibus ovium componitur. Annua lanae productio 62 milia tonnorum aestimatur. 

Annua piscatoria Argentinae productio circiter 1.2 millionum tonnarum est, inter quam merlucii et loligines eminent.

Circa 95 centesimae Argentinorum cutis candidae, Europaeorum, praesertim Hispaniorum et Italorum, posteri sunt. Ingens hominum immigratio ex Italia et Hispania venitorum inter exeuntem saeculum undevicensimum et ineuntem vicensimum, qui olim maximam multitudinem indigenarum et mixticiorum denique diluerunt. Quod evidens est geneticis investigationibus, 56 centesimae Argentinorum aliquos maiores indigenas habere indicantibus. Nuper, Paraquariensium et Bolivianorum immigrantium incrementum videtur.

Solemnis lingua Argentinae lingua Hispanica est, usitate Castellana (Hispanice Castellano) ab Argentinis nominata. Phoneticum studium Laboratorio Investigationum Sensoriorum CONICET et Universitate Torontina conductum Bonaëropolitanorum (nominatorum Hispanice porteños) accentum simillimum Italicae dialecti Neapolitanae, quam aliae in mundo fabulatae linguae esse monstravit. Itala immigratio et aliae Europaeae immigrationes momentum habuerunt ad sermonem gregarium Lunfardum (Hispanice Lunfardo), quo regio Flumen Argenteum loquuntur, et qui vernaculare aliarum regionum vocabularium etiam permeat.

Argentini maximam Hispanophonam societatem universe eo quod voseo (pronominis vos pro tú (tu) usus, alternativarum verbalium formarum usum etiam provocans) nominatur utentem formant. Praevalentissima dialectos Argyropotamica (Hispanice rioplatense) est cuius locutores sinum Argyropotamicum praecipue colunt.

Theodisce inter 400thinsp;000 et 500thinsp;000 Argentinorum cum Germanis maioribus loquuntur, quamquam ut circiter 1thinsp;800thinsp;000 essent affirmatum est. Numerus hominum Theodisce loquentium tertius aut quartus a maximo est. 

Secundum schedam circiter 1thinsp;500thinsp;000 hominum Italiane (nam numerus Italiane loquentium secundus a maximo est), et 1thinsp;000thinsp;000 Arabice loquuntur. Qui quidem numeri non diutius valere videntur, quia iuniores generatim in Hispanicam linguam commutant nec maiorum lingua domi iam loquuntur. Idem phaenomenon linguae Gallaicae qua multi Hispani immigrantes utebantur, linguae Iiddicae et linguae Iaponicae applicatur. Quarum usus vergit, quia propriae immigrationis undae finiverunt primo saeculi vicensimi medio.

Aliquae indigenae communitates autochtonas linguas servaverunt. Guaranice aliqui Boreoriente loquuntur, praesertim in Fluentis ubi statu solemni fruitur et in Missionibus. Linguá Quechua aliqui Boreoccidente loquuntur, et localis varians in Sancto Iacobo ad Uligĭnes est. Aymare Bolivianae communitatis homines in Argentinam e Bolivia migrantes loquuntur. In Patagonia, variae communitates Cambriane loquuntur.

Recentiores immigrantes linguas Sinicam Coreanamque, praecipue in Bonaëropolin portaverunt. Anglice, Lusitane Brasiliane et Francogallice parvi ambitus loquuntur. Lingua Anglica usitatissima lingua in scholis docta est cum Lusitana et Francogallica longe post se.

Argentini praecipue religiosi sunt. Circa 93 centesimae Romani Catholici se declarant secundum schedas dissimiles, quamquam plerique non practicantes sint; ecclesia affiliationem 70 centesimae aestimat. Secundum Constitutionem, Catholicismus Romanus Argentinae gubernationi sustentandus est. Nihilominus, hoc ut Catholica Reipublicae Argentinae religio solemnis sit et ut in gubernatione laborantes hanc fidem habeant non implicat.

Evangelicae ecclesiae locum de decennio 199 consecuta sunt et sui assectatores adhuc amplius 3.5 milionum summam conficiunt, circiter 10 centesimas omnium incolarum. Protestantes generis posteris traditi communitates in plerisque locis adsunt. 

Mormones amplius 330thinsp;300 discipulorum sumam conficiunt, septima a maxima conglobatione in mundo.

Civitas totius Americae Latinae maximam Iudaicam multitudinem etiam hospitio accipit, circa 2 centesimas incolarum.

Religio Islamica in Argentina circiter 1.5 centesimas multitudinis, id est, circiter 500thinsp;000 aut 600thinsp;000 aestimati (quorum 93% Sunnitae sunt) constituit. Argentina maximarum meschitarum etiam domus in America Latina est, Argentinae Musulmanae communitati servientium.

Circa 7 centesimae Argentinorum irreligiosi, saeculares, vel athei considerari possunt.

Secundum mores posteris traditos, Argentina rerum publicarum Americae Latinae una cum maximo vitae gradu indicatur. Nihilominus, ob prolatam oeconomicam, politicam socialemque crisin quae civitas nuper vastavit, res indicatoriae sociales notabilem iniuriam passae sunt. Vetus media classis Argentina hodie minuta incolarum fimbria est, propter novorum pauperum numerum.

Quamquam in rerum asperitate adhuc est, Argentina bonum systema educationis (primaria educatio, verbi gratia, gratuita et obstringens pueris inter sex et quattuordecim annos natis) et parvam analphabetismi taxationem inter alias res indicatorias propitias etiamnunc ostendit.

Argentina Europaeum et autochthonum momentum in sua gastronomia habet, sed propter pampam Uraquariae et Brasiliae finitimam cuius antiqua activitas oeconomica est res pecuaria, usitata varia fercula bovilla carne et lacteis deductis fundantur. Bonaërensibus in popinis, carnes assae botuli (picanna Brasiliensis), dorsum tenerum, intersecta caro et costa communia sunt. Praeter caseos variatos et bellaria lactea, alfaxores, socolatae et tubera communes sunt. Citri maximae sucus communissimus est et gasosi frigidi potus forma inveniri potest. In panificio, crustulum (Hispanice media luna, Francogallicae originis) bona petitio ut theam cum lacte in variis civitatis tabernis caffaeariis et popinis sectetur est.

In cultura Argentinae, litterae universalis elocutionis nomina habent, inter quae Georgius Ludovicus Borges, Iulius Cortázar, Dominicus Faustinus Sarmiento, Adolfus Bioy Casares et Ernestus Sabato eminent.

Pediludium videtur praecipua Argentinae ars athletica, post quod tenniludium, certamina autocinetica, et ludus follis ovati sequuntur. Praecipuus rivalis selectionis Argentinae pediludicae (nominatae Albicaelestis, Hispanice La Albiceleste) Brasilia est. Populo gratissimae consociationes pediludicae in Argentina Boca Juniors sive CABJ, River Plate sive CARP, Independiente sive CAI et San Lorenzo de Almagro sive CASLA.

Praecipuum Argentini pediludii nomen Iacobus Hermannus Maradona, in Calice Orbis Terrarum 1986 in Mexico Albicaelestis selectionis heros est, et in duplo principatu mundano pediludico manus dux.

Praecipuum autocineticorum certaminum Argentinorum nomen Ioannes Manuel Fangio est, gubernator qui quinquiens Formulae 1 victor mundanus fuit tempore quo gubernatores habiliores et minus autocinetis pendentes erant.




#Article 302: Lesbos (785 words)


Lesbos (Graece Λέσβος, Turcice Midilli Adası) est insula Graeca in mari Aegaeo septentrionali sita. Area 1635.998 km² insula magnitudine tertia est Graeciae, octava Mediterranei maris. Nomen dedit pristino nomo vel praefecturae Lesbo, ab administratione reformata anni 2010 (vide Libellus Callicratis) est regionalis unitas (Περιφερειακή Ενότητα Λέσβου) regionis Aegaei Borealis et demus Graeciae (Δήμος Λέσβου). Secundum censum anni 2001 insulae fuerunt 90 643 incolae, urbi principali nomine Mytilenae 36 196.

Lesbos in Aegaeo mari boreo-orientali sita a litore Asiae minoris sive Turciae civitatis non multum distat. A septentrionibus insula sinu Adramytteno (Edremit Körfezi) distantia novem chiliometrorum, ubi est minima, ab Asia minore separatur, ab oriente freto Mytilenaeo (Στενό Μυτιλήνης), quod per quindecim chiliometra patet. Insulae proximae sunt Chios (48 km a meridie), Psara (65 km ab austro-occidente), Sanctus Eustratius (76 km ab occidente) et Lemnos (74 km a boreo-occidente).

Lesbos origine vulcanica orta pluribus locis paene usque ad mille metra super maris aequor surgit. Insula montuosa et partim silvis tecta fere 1600 km² patet. Duobus sinibus, qui a meridie late in insulam prominunt, dividitur.
Longitudo maxima plus quam 70 chiliometrorum a promuntorio Agrilia (Ακρωτήριο Αγριλιά) ab austro-oriente usque ad promuntorium Saratsina (Ακρωτήριο Σαράτσινα) ab austro-occidente patet. Distantia maxima a septentrionibus (Ακρωτήριο Κόρακας) in meridiem (Ακρωτήριο Άγιος Φωκάς) est 45 chiliometrorum. Mons excelsissimus, nomine Lepetymnus, in partibus septentrionalibus surgit.

Paene in dimidia insulae parte oleae ac arbores fructiferae in collibus coluntur, silvae, quae imprimis ex pinibus, quercibus et iuglantibus constant, fere 20 % insulae tegunt. Inter montes sive colles plures planities sunt, quae tertiam insulae partem efficiunt. Lesbo insulae plus quam duodecim flumina sunt, quae toto anno aquam habent quorumque maxima ex monte Olympo ab insula orientali sito scaturiunt.

A litore meridiano duo sinus, quorum uterque est altitudinis 20 metrorum, longe in insulam prominunt. Sinus Geraeus (Κόλπος Γέρας) areae 43 km² in insula austro-orientali situs euripo latitudinis 200-800 metrorum cum mari coniunctus est. Sinus Callonaeus (Κόλπος Καλλονής) areae 110 km² usque ad 21 km in insulam prominet. Multi alii sinus minores circum insulam inveniuntur. Parvae insulae non habitatae variis locis Lesbo antepositae sunt.

Lapides arte politi, qui in Rodaphnidia (Ροδαφνίδια) prope Lisborium reperti sunt, in Palaeolithicum medium dantantur. Paene 40 loci insulam a Aetate Aenea antiqua sine intermissione inhabitatam esse demonstrant. Hi loci imprimis in litoribus insulae orientalis ac austro-orientalis siti sunt. Insula occidentalis non ante Aetatem Aeneam mediam habitata est.

Tantum Therme methodo stratigraphica investigata est; septem aetates aedificandi probatae sunt, prima circa 3000 a.C.n. incipiente. Agricultura ac mercatura marina adiuta Therme locus medius Aegaei maris septentrionalis facta est. Aetate Therme IV urbi munitionibus protectae erant circiter 1200 incolarum. Circa annum 1200 a.C.n. autem Therme V. relicta est, forsitan urbibus potentioribus sicut Troia imminentibus. Urbs munita nomine Curter prope Lisborium aream 4-5 hectariorum consecuta est.

Aetate Aenea tarda Lesbos ad Šeḫa, civitatem Hetthaeam, pertinuit.

Temporibus antiquis Mytilenae medius insulae locus erat. Inter alias urbes antiquas enumerare oportet Methymnam, Antissam, Eresum, Pyrrham. Post bella Medica Lesbii Foedus Delium et Atheniensium societatem circa 478 a.C.n. inierunt. Cum autem anno 428 a.C.n., dominos superbos fugientes, Lesbii exceptis Methymniis medio bello Peloponnesiaco ad Lacedaemoniorum societatem transfugere voluerunt Mytilenenses terra marique ab Atheniensibus obsessi sunt atque mox sese dedere coguntur. Memoria digna est conclusio Mytilenarum anno 406 a.C.n. a classe Lacedaemonica Callicratida duce facta, qua Conon Atheniensis una cum maxima Atheniensium classe in portu inclusus est. Athenae, postquam aliam classem adiuvamento miserunt, inclusos pugna apud Arginusas commissa liberaverunt.

Medio Aevo insula anno 1355 a Ioanne V Palaeologo imperatore Romano patricio Francisco I Gateluzo Genuensi dominium hereditarium datum est, qui ei gratiam referret pro adiuvamine contra usurpatorem Ioannem VI Cantacuzenum praebito. Dominium familiae nobilis Gateluzorum anno 1462 finitum est, cum Ottomani insulam Mahometo II duce occupaverunt.

Anno 1912 insula a copiis Graecis expugnata post bellum mundanum primum pactis Separensi ac Lausannensi Graeciae addicta est.

Bello mundano secundo Lesbos a copiis Germanis occupata est.

Anno 1984 Universitas Aegaei condita est.

Lesbos magna ex parte agricultura alitur. Plurimos fructus oleum optimum reddit, quod intra Unionem Europaeam appellatione originis protegitur. Alii fructus casei sicut Pheta, Caseri et Ladotyri Mytilenes appellatione originis protecti reddunt, praeterea confectio Uzo (Oύζο) (50% totius Graecae confectionis), piscatio et salinae in sinu Callonensi sitae.

Etiam periegesis, quae et aëroportu internationali et frequentibus navibus adiuvatur, maximi momenti est. Loci periegetici hospitibus maxime accepti sunt Plomarium, Petra, Methymna (sive Molybos) et Eresus.

Mytileni nati:

Eresi nati:

ex familia Lesbia natus:

Verbum „lesbiana“, quod mulierum gynaecophilam significat (vide: Homosexualitas), ab insulae nomine deductum est, quod Sappho poetria, quae carminibus amorem puellarum cecinit, in insula Lesbo nata est. Inde multae lesbianae Lesbum iter faciunt et Scalam Eresi visitant, quia (secundum unum fontem) Sappho Ereso antiqua nata esse traditur. Quod linguam Latinam attinet, lesbiana verbum novatum est; lesbiacus vel lesbius antiquitus numquam sensum hodiernae lesbianae praebuerunt.




#Article 303: Ilium (113 words)


Ilium vel Ilion (Graece Ίλιον) vel Ilios (Graece Ίλιος), sive Troia (Graece Τροία) vel Troias (Graece Τροίας) fuit urbs de qua Ilias Homeri narrat. In mythologia Bellum Troianum pugnaverunt Achaei (id est Graeci) et Troiani, Graecaque victore, Ilium ustum est. Fertur nepotes fugitivorum Troianorum urbem Romae condidisse.

Sunt et ruinae antiquae in Asia Minore in colle qui hodie appellatur Hissarlik (in Turcia). Erant et sunt (hodie praesertim Joachim Latacz), qui opinentur eas ruinas esse relicta Ilii sive Troiae historicae, sed Franciscus Kolb et alii hanc opinionem vehementer contradicunt. Urbs Troia antiqua est a Henrico Schliemann exeditur. 

Lingua Troiana fortasse erat Luvia, e familia linguarum Anatolica. 

Anno 1998 ad Patrimonium totius mundi regestum est.




#Article 304: Tusculum (206 words)


Tusculum  erat municipium antiquum atque comitatus mediaevalis in regione Italiae Latio situm, suburbium Romae. Nam Tusculum ab urbe Roma XXV chiliometra aberat.

Inter praeclaros homines Tusculi natos certe eminet Marcus Porcius Cato Maior, orator, historicus, quaestor militaris, consul ac censor (natus 234 a.C.n., mortuus 151 a.C.n.).

Primo saeculo ante Christum natum ager Tusculensis rus amoenum et suburbanum ad Viam Latinam erat, ubi Romani ditiores lautas villas aedificabant, in quibus e civilibus certaminibus vires reficerent. Anno 68 a.C.n. orator Cicero talem villam sibi paravit atque etiam unum ex suis operibus Tusculanas disputationes inscripsit, qui liber sermones fictos depingit tanquam in ipsa villa habitos (quod ex parte verum videtur), ibidemque conscriptus est.

Tusculum a civibus Romanis die 17 Aprilis 1191 consensu papae Caelestini III et imperatoris Henrici IV diruta est. Historicus Rogerius de Hoveden scripsit: lapis supra lapidem non remansit
Nunc super summum collem Tusculanum crux ferrea ac haec inscriptio sunt:

HIC UBI DIIS GENTIUM EXTITERE DELUBRA
CRUX CHRISTI REFULGET
QUAM PERENNANDAE MEMORIAE SAECULI XIX A REPARATA SALUTE
ET ANNI L AB INITIO SACERDOTIO MICHAELIS LEGA CARD EPISC
OPTIMATES CLERUS POPULUSQUE TUSCULI ET DIOECESEOS
ERIGENDAM CURARUNT A.D. MCMXXXIV A FR XII
PIO XI PONT. MAX - VICTORIO EMM. III REGE - BENITO MUSSOLINI DUX -
ALDOBRANDINIO PRINCIPE PATRONO




#Article 305: Scyros (557 words)


Scȳros sive Scȳrus (-i, f.), (Graece ) est una ex insulis Sporadibus Graeciae, ab Euboea Magnesiaque ad orientem versus sita. Usque ad annum 2010 demus nomi Euboeae erat, nunc est demus regionalis Euboeae unitatis in regione Graecia Media.

Scyros 25 milaria spatia navigationis ab Euboea in orientem versus sita est. Area 208 chiliometrorum est Sporadum maxima. Praecipue in occidentem versus numerosae insulae parvae sunt. Cum meridiana insulae pars sit montuosa, sterilis, saxosus, incolis carens, pars septentrionalis, quam paene omnes incolae inhabitant, satis et arbustis abundat atque silvis pinorum halepensium dives est.
Mons altissimus 792 m est Cochylas.

In saxo praerupta vico imminente est acropolis antiqua (a quarto saeculo repetens). Castrum hodiernum tempore byzantino exstructum et saeculo quarto decimo deletum postea renovatum est. Moenia ingentia incolis contra piratas praesidio erant.

Inter vicum castrumque est monasterium Agios Georgios Skyrianos, patrono insulae dedicatum, quod anno 895 conditum est.

Ex terrae motu anni 2001 monasterium castrumque visitatoribus praeclusa sunt.

Olim Lycomedes in insula Scyro regnasse dicebatur inter cuius filias Achilles latuit ne ad bellum Troianum proficisceretur, donec quidem fraus a callido Ulixe detegeretur. Idem Lycomedes Theseum profugum necari ob invidiam iussisse credebatur ː quinto saeculo demum a.C.n. ossa herois a filio Miltiadis Cimone ex oraculo inde translata sunt et Athenis in Theseo sepulta.

Thetis non ignara immature moriturum Achillem filium, si ad Troiam isset, eum Scyro in thalamo quodam cum puellis ac mulieribus apud regem Lycomeden occultavit. Dolo Ulixis repertus est, qui, postquam ad Lycomedis domum venit, inter quasillos et fusos et alia eiusmodi feminis grata etiam arma poni iussit. Cum inde impetus factus est, Achilles arma corripuit, quo facto cognitus est. Quae fabula non Homerica erat qui Achillem Scyrum insulam vi cepisse canebat sed in Carminibus Cypriis legebatur. Ab illustri pictore Polygnoto picta erat, quam picturam Pausanias Athenis vidit.

Neoptolemus, Achillis filius, Scyro oriundus erat, ut ex Philoctete Sophoclis patet.

Insula iam Mesolithico inhabitata erat, quod cuneis repertis liquet. Neolithico, a quo reliquiae plurium sedium prope mare sitarum repetunt, Scyrum locum Obsiani lapidis negotiandi inter Miletum et Aegaeum superiorem fuisse numerosa obsiani inventi demonstrant.

Vis oeconomica antiquitate parva erat. Initio a Pelasgis et Caribus inhabitata, deinde a Dolopibus, qui piratica vivebant, Scyros sub annum 475 a.C.n. ab Atheniensibus Cimone duce, qui ossa Thesei Athenas portavit, expugnata est. Pars imperii maritimi Atheniensium diu mansit, etiam sub primis regibus Macedonibus.

Medio Aevo Chora in monte saxoso, ubi a mari non videtur, aedificata est, ut crebras piratarum praedationes evitaret. Anno 1207 Constantinopoli quarta expeditione sacra expugnata ad familiam nobilem Venetam Ghisi transiit, anno 1269 ab imperatore Michaele VIII Palaeologo recuperata est. Dux Naxius Nicolaus Carcerio Scyrum profugus anno 1354 castrum super Choram exstruxit. Post Constantinopolim amissam (1453) Venetiani iterum insulae potiti sunt, donec Chair ad-Din Barbarossa Scyrum occupavit et Imperio Ottomanico adiunxit, cuius pars fuit annis 1537-1829. Graeci insulae incolae anno 1645 Corcyram translati sunt, coloni e Thracia oriundi Scyro sedes collocaverunt.

Scyros iam antiquitate ob varia marmoris genera nota erat. Marmor a Romanis maxime adhibitum (hodie Breccia di Settebasi vocatum) est coloris albi numerosis maculis roseis vel flavis obsitum; aliud genus saepe adhibitum (Breccia a samesanto) venis purpureis vel griseis perducitur.

Aedifica nota marmore Scyretico exstructa sunt bibliotheca Hadriana Athenis et basilica Sancti Demetrii Thessalonicae. Sed etiam aevo novo ad domus sumptuosas aedificandas adhibitum est: Exempla sunt Aedificium Woolworth Novi Eboraci, Palacio San Miguel Bonaëropoli, Looshaus Vindobonae et multae argentariae Londinii sitae.




#Article 306: Corydallus (166 words)


Corydallus (Graece: Κορυδαλλός) est demos Graeciae, suburbium Athenarum, imprimis ob magnum carcerem notus.

Corydallus in infimo monte Aegaleo (Graece: Αιγαλαίο) situs est. Ab media Athenarum urbe 11 km ad occidentem, a Piraeo in septentrionem et a strata autocinetica 8 (Αυτοκινητόδρομος 8), quae Athenas cum Patris coniungit, in meridiem versus spectat.

In Mythologia Graeca narratur Procrusten in radicibus Aegalei montis vixisse, ubi erat Corydallus antiquus..

In regione hodierni demi habitabat Theophilus Corydalleus (1563–1646) philosophus, qui scholam neo-aristotelicam condidit. In eius honorem communi tum Pachy (Παχύ) dicto anno 1923 denuo nomen antiquum Corydallus datum est.

Multitudo profugorum Graecorum, qui post Bellum Graeco-Turcicum (1919-1922) se in Atticam infuderunt, nullo ordine et consilio in terra ad id temporis silva, pratis agrisque tecta sedes collocaverunt. Quamquam commune initio et usque ad medium saeculum vicesimum paene omnino infrastructura carebat, tamen celeriter crevit (2011:  63.445 incolae).

Tempore dictaturae militaris Graeciae (1967 - 1974) Corydalli novus carcer, Graeciae maximus, aedificatus est. Plurimi dictaturae adversarii, post dictaturam finitam autem etiam ipsi dictatores ibi inclusi sunt. 




#Article 307: Mycenae (148 words)


Mycenae (Graece ) fuit urbs Argolidis in Graecia. Fuit praeclara urbs Aetate Aenea Graeciae. Hodie est clarus locus archaeologicus, quem Henricus Schliemann effodit.

A Perseo, Iovis filio, conditae dicebantur, cuius filius Sthenelus et nepos Eurystheus quoque ibi regnarunt. Deinde rerum potiti sunt Pelopidae Atreus et Agamemnon qui Danaos bello Troiano ducebat atque tunc temporis potentissimus rex in Graecia habebatur. Posteri ruinas moenium et portam leonum admirabantur atque opus Cyclopum fuisse credebant.

Mycenae quinto saeculo a.C.n. (468 a.C.n. ?) ab Argivis vastatae sunt qui illius urbis incolas sibi adiunxerunt  quia sola urbs potens in Argolide esse cupiebant atque validiores fore numero virorum aucto ad Lacedaemmonios repellendos putabant. Scriptor Pausanias de  zelotypia quoque scribebat ob gloriam quam sibi parassent Mycenaei qui anno 480 a.C.n. octoginta hoplitas regi Spartano Leonidae I ad Thermopylas miserant, cum ipsi Argivi quiessent. Certe Spartani et Argivi civitates inter se inimicae erant, medios stare  periculosum erat.




#Article 308: Erythraea (4188 words)


Erythraea (Tigrinyice ኤርትራ, Arabice إرتريا, Anglice Eritrea), sive rite Civitas Erythraeae (Tigrinyice ሃገረ ኤርትራ, Arabice دولة إرتريا et Anglice State of Eritrea), est civitas sui iuris in Cornu Africae, in Africa Boreorientali, iuxta litus Maris Rubri. Caput est Asmara. Limites in terra firma longitudinem 1630 chiliometrorum habent; Erythraea ad occidentem (cum 605 km limitum) Sudaniae, Aethiopiae ad meridiem (cum 912 km, statu ante recens bellum), Dzibuto ad austrorientem (cum 113 km) finitima est. Ad boreorientem et orientem civitatis latum litus iuxta Mare Rubrum est, adversus Arabiam Saudianam et Iemeniam. Archipelagus Alalaeum (Tigrinyice ዳህላክ ; Arabice أرخبيل دهلك et Anglice Dahlak Archipelago) et Insulae Hanisicae (Arabice جزر حنيش et Anglice Hanish Islands) Erythraeae pars sunt. Erythraea circiter 117 600 km² (45 406 milium passuum quadratorum) lata est cum numero incolarum aestimato sex millionum. Erythraea anno 1993 libertatem adsecuta est.

Nomen Erythraea etymologice e linguae Graecae antiquae vocabulo ἐρυθρός 'rubrum' oritur. Nomen Mare Rubrum in usu ex Aetate Hellenistica fuit, velut etiam testatur nomen notissimi anonymi geographiae operis, Periplus Maris Erythraei, saeculi primi. Factum ut hodierna Erythraea apud hoc mare iacet civitatem suum praesens nomen cepisse fecit, quod ei propterea ab Italis attributum est exeunte saeculo undevicensimo, cum constituta est Colonia Erythraea, primum autonomicam territorialem entitatem super praesenti Civitatis Erythraeae territorio identificans. Cuius nomen Francisco Crispi ab imcompto scriptore, eius collaboratore annis capiendae coloniae, suggestum est.

Homo Buyaensis reliquae in desertis Danacile (Anglice Danakil et Arabice الدناكل) anno 1995 inventae sunt. Cuius tempore, milliones annorum abhinc, in silva prope magnum flumen vivebat et atavus hominidarum cognitarum e 600 000 annis esset.

Erythraea, iuxta cum Aethiopia, Somaliana Puntlandia et Sudaniensi litore, una possibilium locorum civitatis Puntensis sive Civitatis Deorum ab Aegyptiis nuncupatae, consideratur, cuius prima mentio in saeculum vicensimum quintum a.C.n. regreditur. Antiquissima referentia cognita ad Mare Erythraeum Aeschylo (Fragmento 67) tribuitur, qui eam Aethiopiae gemmam designat (Aethiopia tunc probabiliter Nubiam sive Africam partem Aegypti Meridie sitam generatim designabat). 

Circiter saeculo octavo a.C.n. regnum cum nomine D'mt notum Erythraeae et Aethiopiae Septemtrione statutum est, cuius caput Ieha (Aethiopice ይሐ) erat. Cui successit saeculo primo a.C.n. regnum Axum (hodie in Septentrionali Aethiopia), quod homines in Paeninsula Arabica originem habentes condiderunt. Saeculo I p.C.n., eius vis crevit et sibi subiecit territoria in Paeninsula Arabica ac regionibus Septentrionalis Aethiopiae. Periplus Maris Erythraei (Graece Περίπλους τὴς Ἐρυθράς Θαλάσσης), saeculi primi opus, commercialem viam Imperium Romanum cum Sinis conectentem in Africa Orientali fuisse asseverat.

Secundo dimidio saeculi quarti, religio Christiana a civitate recepta est. Saeculo septimo, regnum propter vim Araborum imperii collabi coepit (ob oeconomicam segregationem), qui in montanum meditullium Aethiopiae repellebatur. Axumitae reges originem suum e regibus Davide et Salomone et regina Sabae trahebant. 

Ultima aetas parum notum est, circiter saeculo decimo et imperatores dynastiae Zaguensis Orientem habent Aethiopiae montes capientes. Ab eo tempore usque ad saeculum undevicensimum, Occidentalis pars Erythraeae magis minusve liberum membrum erat Imperii Aethiopici, cuius imperatores regum Axumitarum potestates susceperunt. 

Anno 1520, Occidentali Erythraeae litore Lusitani potiti sunt, medio saeculo postea a Turcis successi sunt, etiam per paulum temporis. Orientalis Erythraeae pars sub potestate variorum parvorum Islamicorum regnorum manebat, quorum notabilissimum sultanatus Adalensis (inter 1520 et 1660) fuit.

Per secundum saeculi undevicensimi dimidium, Europaeae potentiae maximam Africae partem colonizavere. Italia relative sero in direptionem Africae intravit, quae in Erythraeam 15 Novembris 1869 advenit, cum Societas Navigationis Rubattinensis (Italice Società di Navigazione Rubattino) sinum Avalitum (Anglice Assab, Arabice عصب, Tigrinyice ዓሳብ) locali sultano emit. 5 Iulii 1882, Italica gubernatio portus Avalitensis et praeterea tribus annis postea portus Massawensis per decretum dominium capit et extensum est in intestinas terras. Colonia Erythraea Kalendis Ianuariis 1890 formata est.

Britannici in Erythraeam die 18 Ianuarii 1941 invasere, ubi Kassala (Arabice كسلا) in Sudaniae finium recuperata est. Operationum gestio a locumtenente generale Gulielmo Platt, Britannicarum virum praefecto in Sudania, ducta sunt. Quarta et Quinta Divisio Peditatus Indica, respective a maioribus generalibus Natale Beresford-Peirse et Ludovico Heath ductae, per duas hebdomates secutas versus munitum oppidum Agordatum (Anglice Agordat, Tigrinyice ኣቆርዳት et Arabice أغوردات) profectae sunt. Quarta per Sabderatum, Keru et Agordatum (Anglice Sabderat, Keru et Agordat, respective) Septemtrionalem viam et Quinta Divisio Indica Meridionalem viam per Tesseneos et Barentu (Anglice Tessenei et Barentu, respective) ingreditur. Quae 160 km in novem dies percurrunt et vicissim plurimas urbes Italis auferunt. Hae Italicas locos in collibus transfixere et Quarta Divisio Agordatum Kalendis Februariis post proelii duos dies et Quinta Divisio Barentu postridie cepit.

Decretorium expeditionis proelium evenit in Kerene, ab Agordato 100 km distante urbe. Proelium Kerense flexum Erythraeae Aethiopiaeque captioni a Britannicis notavit. Post quod, Italicarum copiarum resistentia multo debiliores sunt. Secundum Petrum Messner, hi ultimi victoriam in hoc operationum theatro reportare nequire aestimant et eorum unitatum deditio generatim rapida est.

Quinta Divisio Indica deinde versus caput Asmaram, 80 km Kerenis Oriente, contendit, dum Quarta Divisio Indica in Kerene aliquos dies manet et in Aegyptum ineunte Aprili redit. Asmara urbs aperta declaratur, qua Britannicae copiae die Kalendis Aprilibus potiuntur. Tres postea postea, Decima Cohors Indica versus Massawam, quaedam chiliometra ab Asmara apud litus sitam, tendit, ubi Itali 10 000 hominum, autocurrus armatos et autoloricatas ad defendendam Massawam, strategicum portuarium scopum, habent. Post quasdam initiales pugnas, resistentia cadit et Indicae unitates et Cohors Francica Orientis Massawam 8 Aprilis capiunt. Britannici tunc Erythraeam administrant.

Anno 1952, Consociatio Nationum foederationem inter Aethiopiam et Erythraeam formare decrevit. Cum independentisticae demonstrationes erumpunt, Neanthopolis foederalismum anno 1961 abrogat ut civitatis unitas servetur; quamobrem bellum civile exortum est, anno 1991 finem ob Erythraearum copiarum victoriam capiens. Libertas die 24 Maii 1991 declarata est.

Constitutio Erythraea unicamerale parlamentum 150 membrorum, Conventum Nationalem, praevidet. Omnia scamna a praecipua factione politica, Fronte Populari pro Democratia et Iustitia (Anglice People's Front for Democracy and Justice, Tigrinyice ህዝባዊ ግንባር ንደሞክራስን ፍትሕን, Arabice الجبهة الشعبية للديمقراطية والعدالة‎), occupantur. E 1991, libertatis anno, comitia assidue praevisa et deinde annullata sunt.

Erythraea in Cornu Africae sita est et Boreoriente litus et Mare Rubrum Oriente habet. Civitas virtualiter divisa est in partes duas una cordillerarum longissimarum in mundo, Valle Magni Chasmatis, cum terris fertilibus Occidente et demissis terris deserticis Oriente. Adversus litoralem lineam harenosam aridamque sitae sunt insulae Archipelagi Alalaei (Tigrinyice ዳህላክ ; Arabice أرخبيل دهلك ; Anglice Dahlak Archipelago), archipelagi piscatorias zonas habentis. Terra Meridionalis, in terris superioribus, paulum minus sicca et frigidior est. Erythraea, Meridionali Maris Erythraeae extremo, confluentiae Chasmatis cunae est.

Triangulum Afarense (Anglice Afar Triangle, Arabice دناكيل) probabilis situs triplicis coniunctionis est ubi laminae tectonicae tres inter se separantur: Lamina Arabica et duae partes Laminae Africae (Lamina Nubia et Lamina Somalica) discendentes iuxta Zonam Chasmatis Africae Orientalis (secundum USGS sive Diaconia Geologica Civitatum Foederatarum). Locus in civitate supremum mons Soera (Anglice Emba Soira), in media Erythraea sita et 3018 metrorum super aequore maris, est. Anno 2006, Erythraea se primam civitatem suum litus totum oecologice protectam zonam facturam futuram esse nuntiavit. Litoralis linea, 1347 km longa, iuxta cum aliis 1946 km litoralis circum suas amplius 350 insularum, sub gubernativa protectione erunt. Erythraea praecipuas physiographicas regiones quattuor habet quae sunt litoralis Maris Rubri planities Medio-Meridionale oropedium, civitatis nucleum formans; septemtrionalium medioccidentaliumque arearum colles et lata occidentalia oropedia.

Maris Rubri litus amplius 1000 km latum est, e quo ortum est nomen reipublicae (ἐρυθρός in lingua Graeca antiqua ruber est). Occidente, litoralis planities improviso in planitiem erigitur, ubi altitudines e 1830 in 2440 metrorum super aequore maris oscillant et pluviositas significative maior quam in litore est. Collium terrae Medii Oropedii septemtrione et occidente inter 760 et 1370 metrorum super aequore maris oscillant, minus pluviam quam in oropedio accipientes. Latae planities fluminis Barcae (Anglice Barka et Arabice نهر بركة‎) occidente et Fluminis Tacasi (Anglice Tekezé) septemtrione sunt. Praecipuae urbes caput Asmara, austrorientalis portuaria Avalitum urbs et urbes Massawa Kerenque sunt.

Erythraeum territorium septemtrionalis Aethiopicae massae montanae lacinia, cum declivibus locis oriente et occidente constitutum est. Orientalis planities, inter 16 et 80 km lata, Triangulum Afarense comprehendit et massae montanae declivitate notabiliter delimitatur. Occidente latere, massa montana faucibus interrupitur quae formantur fluminibus versus Sudaniae currentibus. Ibi altitudo gradatim e massa montana deminuit.

Territorium Erythraeae in subtropica climatica zona patet, ergo eius condiciones climatis e supra maris libra pendent. Regio circa principalem urbem, in altitudine 2300 m, mediam temperaturam 16 gradus Celsii pro anno habet et circiter 500 mm imbrium. Apud Massawam in litore Maris Rubri mediae temperaturae pro anno 30 gradus Celsii sunt (hic maxima media temperatura in mundo mensa est) et imbres circa 200 mm. Condiciones temperaturarum et imbrium prope Occidentale confinium similes sunt condicionibus apud litus. Clima duo tempora anni efficit: tempus pluviarum, a Iunio ad Augustum, et siccum tempus per reliquum annum.

Zonae germinationis (herbarum) etiam e supra maris libra dependent (maritimae regiones omnes in Orientali nationis parte sunt). In Orientem ab urbibus Adiceia et Senafe) deserta loca paene tegmine herbarum carent, aspreta et Boreooccidente praeter limitem Sudaniae porriguntur. Meditullium versus deserta transcendunt in poaceam savannam, quae plerumque spatium Occidentalis partis Erythraeae constituit. Altius posita terra in montibus mediae partinationis at ad Orientem a fluvio Mareb (Anglice Gash) praevalente modo fruticibus tecta est. Silvae solum in umidissimis locis inveniuntur: in montibus versus Septentrionem ab Asmara et prope Erythrae atque Aethiopiae limitem versus Meridiem a fluvio Tacaso.

Praecipua Erythraea flumina Anseba et Barca septemtrionem versus fluentes sunt; flumina Mareb et Tacasus, Aethiopiae finitima, occidentem versus intra Sudaniam fluunt. Hae flumina temporaria et haud permanentia sunt et per regularem basin sed temporariis pluviis azmeris cremptisque nuncupatis alitam fluunt. Inferius est tabula cum omnibus fluminibus Erythraeis:

Erythraeum territorium tribus vegetalium formationum generibus tegitur quae sunt:

Quamquam giraffa et mandrillus in Erythraea extincti sunt, sunt leo, pardus, zebra, macacarum, gazellarumque species, dorcas et elephas. Aegypti Ptolemaeicae regna natione velut belli elephantum fonte saeculo III a.C.n. utebantur. Inter 1955 et 2001, elephantum greges visae non relatae sunt et multi elephantes belli libertatis victimas fuisse putant. Decembri 2001 grex circiter triginta elephantes, inter quos decem pullis, prope Flumen Mareb observata est. Elephantes symbioticam relationem cum papione anube formavere. Circiter centum elephantes in Erythraea habitare aestimantur, qui sunt septemtrionalissimi inter Africae Orientalis elephantes. Lycaon pictus, specie in exstinctionis periculo, in Erythraea inventus est, sed hodie tota in natione exstinctus consideratur.

Anno 2006, Erythraea se primam civitatem suum litus totum oecologice protectam zonam facturam futuram esse nuntiavit. Litoralis linea, 1347 km longa, iuxta cum aliis 1946 km litoralis circum suas amplius 350 insularum, sub gubernativa protectione erunt.

Erythraea societas ethnice heterogenea est. Liber census adhuc faciendus est, sed Tigrinyae circiter 60 centesimas et Tigrei circiter 30 centesimas incolarum constituunt. Qui praesertim nationis Semitophoniae molem formant.

Plerique reliqui incolae ad Chusitici rami alias Afrasiaticophonas communitates pertinent, inter quas sunt Sahones, Hedarebi, Afarenses et Bileni.

Est etiam Niloticorum allophylorum numerus, qui in Erythraea Cunamis et Naris repraesentantur. Singula ethnē singulis dissimilibus autochthonicis linguis utuntur, sed, typice, multi allophyli magis quam una lingua utuntur.

Praeterea, sunt Italo-Erythraei (densati in Asmara) et Aethipiocae Tigrinyae communitates. Generatim nemini civitas datur, excepto per matrimonium aut, rarius, per dationem gubernationis alicui.

Recentissima Erythraearum nationalitatum additio Rasaida est. Rasaidae saeculo undevicensimo e Arabico litore in Erythraeam venere.

Multae linguae in usu in Erythraea hodie sunt. Non lingua officialis est quia Constitutio omnium Erythraearum linguarum paritatem statuit, sed Tigrinya et Arabica superantes linguae officialibus rebus sunt. Anglica et Italica late etiam intelleguntur.

Pleraeque linguae in usu in Erythraea ad Semiticum familiae linguisticae Afrasiaticae ramum pertinent. Linguae Semiticae in Erythraea sunt Tigre, Tigrinya, nove agnita Alalaea et Arabica (qua utuntur autochthonice Rasaidae Arabes).

Aliae linguae Afrasiaticae ad Chusiticum ramum pertinentes etiam late in usu intra nationem sunt. Inter quas Afarica, Bedza, Bilinica et Saho.

Praeterea, linguae Nilosaharanae (sicut Cunamica et Narica) quoque in usu velut sermone patrio inter Niloticos Cunamicos et Naricos allophylos Septemtrionalem et Boreoccidentalem nationalis partes incolentes.

Sunt quinque ordines educativos in Erythraea: praeprimaria, primaria, media, secundaria et postsecundaria. Fere 238 000 studentes in primario, medio, secundario educativis ordinibus sunt. Circiter 824 scholae in Erythraea et duae universitates (Universitas Asmarae et Institutum Scientiae et Technologiae) simul et aliquae minores collegia et scholae technicae sunt.

Unum praecipuissimorum propositorum in Erythraea educativa ratione educationem basicam in omnibus Erythraeis sermonibus patriis praebere non minus quam se motivantes et attentos cives qui pugnent contra paupertatem morbosque evolvere est. Porro, instrumenta dantur ut fiat societas cum necessariis sollertiis ad operandum moderna in oeconomia.

Erythraeum educativum systema quoque designantur promovendae in campo privato educationi, pari accessui omnium circulorum (scilicet prohibendis discriminationi sexuali, discriminationi ethnicae et discriminationi classis) et promovendo pergere in educatione, et formaliter et informaliter.

Erythraea educatio nepiagogia parvis amborum sexuum pueris includit.

Inter educationis obices in Erythraea sunt traditionalia tabua, scholare pretium (matriculationis et instrumentorum) et pauperum familiarum pretia opportunitatis.

Erythraea duas dominantes religiones habet; Christianam et Islamicam. Variae approximationes inter 50 et 62,5% Christianos (praesertim Orthodoxi Christianismi et, minore gradu, Romani Catholicismi asseclas) et inter 36,5 et 50% incolarum Sunnitas Musulmanos esse aestimavere. Christiani praecipue ad Ecclesiam Tevahedoënsem Orthodoxam Erythraeam pertinent, quae localis Orientalis Orthodoxa ecclesia est, dum considerabiles Romanorum Catholicorum circuli (inclusis Italo-Erythraeis), Protestantes et aliae confessiones quoque sunt. Plerique Musulmani Islamismum Sunniticum colunt.

E Maio 2002, gubernatio Erythraea sollemniter Ecclesiam Tevahedoënsem Orthodoxam Erythraeam, Islamismum Sunniticum, Catholicismum, et Ecclesiam Evangelicam Lutheranam agnovit. Omnes aliae confessiones religionesque inscriptionis processum pati debent. Inter alias res, gubernativum inscriptorium systema ut religiosi circuli personalem informationem de sectatoribus ad permittendum cultum offerant poscit. Paucae societates quae omnes condiciones exsecutae sunt adhuc agnitionem publicam non acceperunt.

Erythraea Gubernatio contra emendatas aut radicales suarum traditionalium religionum (Ecclesiae Tevahedoënsis Orthodoxae Erythraeae, Islamismi Sunnitici, Catholicismi et Ecclesiae Evangelicae Lutheranae) versiones est. Ergo, radicales Islamismi modi, Testes Iehovah, Bahaismus, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei et plurimae aliae Protestantes confessiones non inscriptae sunt et libere coli nequiunt. Quamobrem tres cogniti homines in carcerem coniecti esse sciuntur e 1994. Praeterea, die 28 Iunii 2009, biocolytae raptim comprehensionem in privatam domum fecere ubi Testes Iehovah conveniebant. Quorum viginti-tres in custodiam dati sunt, inclusis biennibus pueris. Aliquae feminae puerique deinde liberati sunt, nihilominus, duo pueri qui nunc annos tres et quattuor nati sunt, adhuc in carcere cum sui matribus sunt. Nemo officialiter responsales sunt nec accessum ad iudicialem processum habuere. Ex 29 Iulii 2010, quinquaginta-duo Testes Iehovah in vincula in Erythraea coniecti sunt propter frequentandos religiosos concessus et colendas religiosas activitates.

In sua relatione de libertate religiosa anni 2006, Ministerium Civile Civitatum Foederatarum Erythraeam Civitatem Curae Particularem (Anglice Country of Particular Concern, CPC) per tertium annum continenter nominavit.

Erythraea significativas admeliorationes in valetudinis curis consecuta est et est una nationum quarum scopus sua Proposita Evolutionis Millennii de valetudine, praesertim de infantili valetudine, attingere est. Exspectatio vitae ortu e 39,1 anno 1960 in 59,5 annos anno 2008 crevit, indices mortalitatis maternalis et infantilis magnopere cecidere et valetudinaria infrastructura amplificata est. Propter Erythraeam relativam solitudinem, informatio opesque extreme limitatae sunt et secundum Consociationem Mundialem Sanitatis, exspectatio vitae media anni 2008 parum minor quam 63 anni est. Immunizatio et infantilis nutritio tractatae sunt per operandum arcte cum scholis in multicampali appropinquatione; puerorum contra morbillum vaccinatorum numerus in annos septem fere duplicatus est, e 40,7% in 78,5% et infraponderis praevalentia inter pueros 12% inter 1995 et 2002 decrevit (gravis infraponderis praevalentia 28%). Ministerii Valetudinis Unitas Nationalis Protectionis contra malariam enormes admeliorationes in deminuenda tanta mortalitate ob malariam quam 85% et casuum numero tanto quam 92% inter 1998 et 2006 retulit. Erythraea Gubernatio secationem genitalem femineam vetavit, hanc consuetudinem doloris plenam et feminis periculum vitale subiri et feminas valetudinaria problemata pati dicens.

Attamen, Erythraea adhuc multas difficultates oppetunt. Quamquam medicorum numerus e solum 0.2 anno 1993 in 0.5 anno 2004 pro mille incolis crevit, adhuc exiguissimus est. Et Malaria et Phthisis communes in Erythraea sunt. VIDH praevalentia inter 15 et 49 annos natos 2 centesimas excedit. Index fertilitatis circiter quinque partus pro femina est. Mortalitas maternalis magis quam dimidium inter 1995 et 2002 decrevit, etsi hic numerus adhuc altus est. Simili modo, inter 1995 et 2002, partuum numerus quibus perita medica membra astitere duplicatus est, sed adhuc solum 28.3 centesimas est. Praecipua causa mortis neonatalis propter gravem contagionem est. Expensum valetudinis per capita in Erythraea parvum est.

Erythraea civitas auctoritaria et monocommatica est, a Fronte Populari pro Democratia et Iustitia (Anglice People's Front for Democracy and Justice, Tigrinyice ህዝባዊ ግንባር ንደሞክራስን ፍትሕን, Arabice الجبهة الشعبية للديمقراطية والعدالة‎) recta. Alii politici circuli se organizare non permissi sunt, quamquam haud effecta Constitutio 1997 polycommaticae civilitatis exsistentiam praevidet. Conventus Nationalis (Anglice National Assembly) 150 scamna habet, quorum 75 a Fronte Populari pro Democratia et Iustitia occupantur. Nationalia comitia assidue praevisa et deinde annullata sunt; nunquam fuere comitia in republica. Fontes libertatis de politicis informationibus Erythraeae domesticae civilitatis paucae sunt; Septembri 2001, Gubernatio omnium nationis privatarum societatum activitates clausit; Preli et mediorum critici contra Gubernationem in carcerem sine iudicio coniecti sunt, secundum aliquos internationales observatores inter quos Custodia Iurum Humanorum et Amnestia Internationalis. Anno 2004, Ministerium Civile Civitatum Foederatarum Erythraeam civitatem curae particularem (Anglice country of particular concern) propter acrem persecutionem religiosam nominavit.

Erythraea comitia civitatis anno 2001 parabantur, sed tunc decreta sunt, quia 20 centesimae Erythraei territorii sub occupatione erat, comitia differenda esse in resolutionem conflictus cum Aethiopia; comitia autem locorum in Erythraea permanserunt. Ultima comitia gubernationi locorum Maio 2004 habita sunt. De aliis comitiis, Yemane Gebreneskel, praesidis dux contubernii, dixit:

Erythraea Unionis Africanae, quae Organizationi Unitatis Africanae successit, socia et observatrix Foederis Arabici socia est. Verumtamen natio suam repraesentationem in Unione Africana retraxit velut recusatio contra ductus defectionem in efficendis limitibus inter Erythraeam et Aethiopiam. Erythraeae rationes cum Civitatibus Foederatis complicatae sunt. Quamvis ambae civitates artas conexiones laborales in praesenti bellum contra tromocratiam habeant, fuit crescens tensio in aliis areis. Erythraeae rationes cum Italia et Unione Europaea etiam tensae in multis arei in ultimis tribus annis factae sunt. Erythraea quoque tensas habet relationes cum omnibus suis vicinis: Sudania, Aethiopia, Iemenia, Somalia, et Dzibuto. Anno 2007, Aethiopia septem Norvegicos diplomaticos expulit, praetexens: Erythraei milites totam pecuniam a Norvegia suppeditatam habent. Cum processus pacis in nostra vicina natione destruentibus faveret, Norvegia Aethiopis Gubernationis laborem pacis impedit.

Erythraea rationes diplomaticas cum Sudaniae Decembri 1994 rupit. Haec actio decreta est post longam crescentium tensionum periodon inter duas civitates, propter limitaneorum incidentium seriem Gihad Islamicum Erythraeum (Anglice Eritrean Islamic Jihad) involventem. Quamvis impetus minationes Erythraeae Gubernationis stabilitati non repraesentent (infiltrati a gubernativis viribus generatim interfecti aut capti sunt), Erythraei Khartumensem Frontem Islamicam Nationalem (Arabice الجبهة الإسلامية القومية‎) rebelles iuvare, exercitare et armare posse credebant. Post varios negotiationum menses cum Sudaniensibus ad temptandum ad finem incursiones adducere, Erythraea Gubernatio Frontem Islamicam Nationalem mutandi programmatis intentionem non habere collegit et rationes cum natione rupit. Postea, Erythraea Gubernatio Gubernationis Sudaniensis ducum oppositorum congressionem, Iunio 1995 organizavit, ut oppositio ad se coniungendam et ad offerendam credibilem alternativam praesenti Gubernationi Khartumensi adiuvetur. Erythraea rationes diplomaticas cum Sudania 10 Decembris 2005 resumpsit. Ex illo tempore, Sudania Erythraeam, iuxta cum Tzadia, de favendo rebellibus accusavit.

Indelineati limites cum Sudania problema rationibus externis Erythraeis repraesentat. Alti gradus Ministerii Rerum Externarum legatio cum Sudania normalizatur. Dum normalizatio pergit, Erythraea mediatrix pacis inter separatisticas belli civilis Sudaniensis factiones agnita est. Erythraea munere afferendi foederis pacis inter Austrosudanienses et Gubernationem functa esse scita est, dum Sudaniensis Gubernatio et Frons Orientalis ex Erythraea negotiationes pacis mediare requisivere.

Disputatio cum Iemenia de Insulis Hanisicis (Arabice جزر حنيش et Anglice Hanish Islands), anno 1996, breve bello intulit. Velut foederis terminandarum hostilitatum pars, duae nationes quaetionem ad Iudicium inter Civitates Hagae subiicere consentivere. In processus conclusione, ambae civitates arbitrium consentiverunt. Ex 1996, duae gubernationes sibi diffidebant, sed rationes relative normales sunt.

Indelineatus limes cum Aethiopia externa praecipua Erythraeae quaestio est. Quod in longum cruentumque limitaneum bellum inter 1998 et 2000 accidens induxit. Velut resultatio, Missio Consociationis Nationum in Aethiopia et Erythraea aream 25 km per 900 km in finibus ad adiuvandum regionem stabilitare occupat. Vitiosae intellectiones post bellum in desperatam magnae tensionis periodis et novis belli minationibus punctuatam rem induxerunt. Aprili mense 2002 Aethiopia et Erythraea Foedus Algeriae obsignavere, in quo eae communes fines, a libera commissione Hagae auspicio Consociationis Nationum elaboratos, habere consentivere.

Quae quaestio inter Erythraeam et Aethiopiam esse facit secundae repulsa in observando delimitatorio arbitrio et sua negatio demarcatorii compromissi est. Difficultas praesidem Erythraum ut instanter exigeret e Consociatione Nationum consilia de Aethiopia capere adduxit. Haec petitio in Undecim Epistulis Praesidi Concilii Salutis Consociationis Nationum missis describitur. Status adhuc peior factus est propter continuum conatum Erythraei et Aethiopis ducum favendi oppositioni suae rivalis nationis.

Unio Africana sanctionum applicationes Erythraeae requisivit, hanc nationem de adiuvandis imbellibus in Somalia accusans.

Erythraea in zobas sive regiones sex, et vicissim in districtus sive subzobas 55 dividitur. Zobae sunt in tabula inferiore:

Inter viginti praecipuae urbes Erythraeas, secundum numerum incolarum ordinatas et omnes 5 000 incolarum superantes, sunt:

Erythraea est paupera civitas, cum oeconomia praesertim in agricultura subsistentiali et in ovina bovinaque ctenotrophia fundata; aliquantulum evoluta est piscatus. Pauca praesens civitatis industria praecipue in capite, Asmarae, sita est, sed variandae industrialis activitatis consilia in dissimilibus nationis partibus effecta sunt. Erythraea e 1993 Auctoritatis Intergubernativae Evolutionis (Anglice Intergovernmental Authority on Development, Francice Autorité intergouvernementale pour le développement) partem facit, quae est politico-commercialis organizatio a Afroceraticis nationibus formata.

Examinatio redditus passiva est. Erythraea modestas localium productorum quantitates exportat, dum importanda sunt fomes, machinamenta, manufacta, alimenta. Italia hoc sensu secunda commercialis socia post Arabiam Saudianam est. Praecipui portus Massava et Avalites sunt.

Oeconomicus nationis status in lenta recuperatione est, praesertim causa destructionum passarum per conflictum cum Aethiopia et continenter ab Aethipiocis copiis captorum Erythraeorum territoriorum suverenorum.

Viarius intextus qui anno 1999 amplius 4000 chiliometrorum patebat continenter crescit.

Agricultura, in oropediis, et res pecuaria, iuxta litus et civitatis planitiebus, est plerisque Erythraeis unicus subsistentialis fons.

Ponderis kalii, aureae, ferreae et alium mineralium fodinae in usu inntensivo a multis adventiciis societatibus specializatis sunt quae anno 2010 extractionis apparatus complevere et productionem incepere.

Oeconomica recuperatio attamen valde propter generalem corruptionem et commercium clandestinum nocita est, in quo implicantur praecipui praepositi, incluso exercitu, et Erythraea hodie praesertim propter internationale auxilium supervivere dici potest.

Regio quae hodie Erythraea est traditionaliter nexus commercio in toto orbe terrarum fuit. Quamobrem, diversarum culturarum pondus per Erythraeam videri potest. Hodie, affectiones obvissimae in capite, Asmarae, Italicae sunt. Trans Asmaram sunt parvulae cauponae quae potiones communes in Italia apponunt. Ibi est clara Italicae colonialis affectionis mixtura cum modo vivendi traditionalis Tigrinyico. Erythraeis in pagis, istae mutationes non tam evidentes sunt.

In urbibus, ante occupationem et per primos annos, Bollyvudensium pellicularum importatio communis erat, dum in promptu Civitatum Foederatarum Italiaeque pelliculae in cinemateis erant. Decennio 199 et ex libertate capta, attamen, Civitates Foederatae pelliculae usitatiores factae sunt. De mercatus portione certantes, sunt localium productorum pelliculae, qui lente crescere cinematographicam industriam in natione faciunt. Per totum orbem terrarum diffusio stationis Eri-TV culturales imagines magno Erythraeorum numero in diaspora qui nationem quaque aestate celebrant tulit. Bene gestae civitatis pelliculae liberis in technyphiis producuntur, cum reditibus e tesserarum venditione qui generatim productionis sumptus solvent.

Traditionalia vestimenta Erythraea quam variatissima sunt, cum planitiei ethnōn feminis coloratas vestes induentibus, dum Tigrinyae traditionaliter nitentes albos vestitus induunt. Inter Musulmana ethnē, solum Arabicarum sive Rasaidarum tribuum feminae traditionem, faciem tegere, servant.

Inter artes athleticas populo gratissimas in Erythraea sunt pediludium et circuitus birotationis. Annis recentioribus, Erythraei athletae res prosperas in mundo foris auxit.

Paene unicus in Africano continente est Circuitus Erythraeus (Anglice Tour of Eritrea, Tigrinyice ዙር ኤርትራ), cuius primum curriculum ab Italis anno 1946 creatum est. Circuitus birotarum curriculum e calidis deserticis Massawensibus litoribus usque ad montium viam, cum praecipitatis vallibus capitisque Asmarae cautibus est. Inde descendendo per zobae Mareb-Barcae orientales planities pergunt, solum ad redeundum Asmaram Meridie. Hic longe est ars athletica populo gratissima in Erythraea.

Una partium notissimarum de Erythraea cultura caerimonia coffei est. Coffeum amicis salutatoribus per festos dies aut quotidie offertur. Si coffeum repudiatur, secunda optio thea est. Coffeum primum torrefaciendis viridibus fabis super gugino in prunis foculi fabricatur. Cum coffeae fabae torrefactae essent, cuique participi opportunitas probandi aromatici fumi datur. Postea, fabae traditionaliter in ligneo pilo conficiuntur.

Coffei faex tunc in speciali seria, iebena nuncupata, collocatur ubi decoquitur. Iebena, generatim fictilis, sphaericam basin, collum, epistomium et ansam, ubi collum cum basi conectit, habet. Cum coffeum trans collum bullit, intra aliud excipulum effunditur ut frigescat et dein denuo in iebena collocatur. Ad apponendum iebenae coffeum, equinarum crinium colum in iebenae epistomio collocatur ut coffeum exire impediat.

Convivator coffeum omnibus participibus apponit, movenda iebena inclinata super disco cum parvis poculis sine ansis (nuncupatis finialibus), continue, dum quodque poculum sive finial plenum sit. Primus coffei circuitus avel, secundus calei, et tertius bereca (scilicet benedici) nominatur. Caerimonia coffei etiam traditionalis incensi, talis turis aut gummis arabicae, cremationem comprehendere potest.

Praecipuus traditionalis Erythraeus cibus minutal, cum iniera (e tef, tritico aut sorgho facta) et hilbeto (pasta e leguminibus, praesertim e lentibus et fabis, facta) appositum, est. Erythraea et Aethiopica coquinae (praecipue in medio ambarum nationum Septemtrione) quam simillimae sunt, propter communem ambarum nationum historiam.

Alimentariae Erythraeae consuetudines regionaliter variant. In terris superioribus, iniera basica diaeta et quotidianus cibus inter Tigrinyas est. Iniera e tef, tritico aut sorgho fit et poriferae similis est, lucunculus leviter acerbus. Cum essent, convivae generatim cibum magno in disco in media mensa depressa collocato partiuntur. Permultae inierae super hoc disco collocantur et cum variis conditis minutalibus teguntur.

Minutalia inieram comitata ordinatim e carne, pullo gallinaceo, aut vegetabilibus fiunt. Plerisque Erythraeis, exceptis Sahones, calidus conditusque cibus placet. Berbere, condimentorum mixtio in communium usualiumque aromatum herbarumque varietate consistens, fere omnia prandia comitatur. Inter minutalia sunt zigni (e carne facti), dorhotsebi (e pullo gallinaceo facti), alitza (sine berbere facta) et siro (variorum leguminum pulticula). Propter Italicum coloniale praeteritum, coquina etiam unicas Italicorum classicorum ferculorum interpretationes ostendit, velut cibos e massa cum berbere conditos factos.




#Article 309: Melita (res publica) (141 words)


Melita (Lingua Melitensis: Malta) est civitas et insula in Mari Interno sita. Caput civitatis est Valetta; insula vicina, Gaulos (Gaudus). Linguae publicae sunt Lingua Melitensis et Anglica.

Melita portum utilem semper praebebat. 

Paulus apostolus Romam petens naufragio facto Melitam devenit (Act. 28: 1-10), ubi multum apud barbaros (Act. 28:2) valebat, quod patrem Publii, principis insulae, aliosque Melitenses aegrotantes sanavit (Act. 28: 8-9). 

Decimo sexto saeculo Ordo Hospitalis centrum in Melita se locavit.

Melita est sedes episcopalis metropolitana (Archidioecesis Melitensis aut Melevitana). Praesens archiepiscopus Carolus Scicluna est.

Melita e constitutione ab anno 1974 est libera res publica parlamentaria in Consociatione Populorum. Princeps civitatis est annis quinque electus praeses, qui imprimis munera repraesentativa sustinet. Exsecutoria potestas est ab administatorum principe gubernato regno. Legislatio est consilium publicum, cuius 65 legati annis quinque electi sunt.

Diebus nostris homines insulas tres incolant, videlicet Melitam, Gaulum, Hephaestiam.




#Article 310: Tegea (129 words)


Tegea (Graece ) fuit  civitas antiqua Arcadiae in Graecia. Tegeates Lacedaemoniorum vicini erant quibuscum saepe bellum gerebant, tum socii tum hostes. 

Quinto saeculo ineunte tempore bellorum Medicorum Tegeates secundum locum post Lacedaemonios in exercitu foederis Peloponnesiaci tenebant. Certe anno 479 a.C.n. fortiter pugna Plataeensi pugnavere una cum Lacedaemoniis et Atheniensibus ː 1500 hoplitas praestabant e quibus sedecim perdiderunt. Rex Spartae Leotychidas II damnatus exsul Tegeae egit usque ad mortem (circa 469 a.C.n.).Postquam Epaminondas Spartanos Leuctris  (371 a.C.n.) vicit, Tegeates foedus Arcadicum inierunt quod et ipsum tertio saeculo exeunte pars Foederis Achaici fit. Anno 242 a.C.n. rex Spartae Leonidas II periculum iudicii fugiens Tegeae paulatim exsulatus est unde mox a fautoribus revocatus regnum sibi reciperavit et de adversariis supplicium sumpsit (241 a.C.n.).

Panem Tegeae factum Archestratus saeculo IV a.C.n. laudavit:




#Article 311: Aegina (insula) (157 words)


Aegīna (-ae, f. / -orum n.) (Graece: ) est insula et praecipua eius urbs in Sinu Saronico in Graecia. Hoc nomen ei primum imposuisse dicitur Aeacus, primus insulae rex, a matre sua Aegina.

Nomen a nympha Aegina duxisse dicebatur  quam Zeus praegnantem in insula deserta occultavit ubi Aeacum peperit cuius precibus motus pater deum hominumque populum ex ipsa terra ei genuisse narrabatur. Et Aeacus et eius proles, Aeacidae dicti, cultu heroico in insula honorabantur.

Sexto saeculo exeunte et quinto saeculo a.C.n. ineunte maxime floruit civitas Aegina tum cum numero navium ipsas Athenas superabat, unde diuturnum certamen et rivalitas inter eas orta est. Secundum Herodotum pugna Salaminia (480 a.C.n.) fortissime omnium Graecorum pugnaverunt Aeginetae, secundo loco tantum Athenienses. Anno 457 a.C.n. Athenienses victores insulam subegerunt et anno 431 incolas accusatos quod bellum movissent expulerunt qui in Peloponnesum fugerunt apud Lacedaemonios. Victis Athenis anno 404 a.C.n. Aegineti patriam et libertatem quidem recuperarunt, ad pristinam potentiam et prosperitatem numquam pervenerunt.




#Article 312: Ebora (262 words)


Ebora (-ŏ-) (Lusitanice Évora) est urbs Lusitaniae, caput municipii districtusque homonymorum. Nunc Eborae 54 milia incolarum sunt.

Eboram vel Eburam vel Elburam a nonnullis opinatur saeculo vicesimo a.C.n. institutam esse. Sed ab aliis opinatur saeculo octavo a.C.n. ab  institutam esse, qui etiam  circa  etiamque  forsit instituerunt. Anno 59 a.C.n abs Caesare Ebora Liberalitas Iulia vocatur. Saeculuo primo a Plinio Ebora Cerealis vocatur. Praeterea Ebora Augusta a Romanis aliquando vocabatur.

In arce situm  templum Romanum est, quo saeculo primo in foro aedificatum et consecratum cultu imperatorio est. Ex granito factum est, absque basibus capitulisque columnarum corinthiarum quae ex marmore e plaga  factae sunt. Piscina imagines ostendens templum circumdabat. Podium longitudine circum 25 metra, latitudine 15 metra, et altitudine 3.5 metra erat. Proflictum saeculo quinto est. Post haec praesidium et macellum usque ad 1836 fuit. Quo anno aedificia apud latus septentrionale templi posita deleta sunt et cisternae aquae ductus primitivi repertae sunt. Anno 1863 deletio totius partis mediaevalis effata est, quae postmodo anno 1871 facta est. Saeculo septimo decimo ratio apparuit templum consecratum Dianae esse adfirmare. Nunc constat rationem hanc non perstare.

Pontem super fluvium Sarramam (Portugallice ) situm  prope  opinantur sapientes aliqui Romanum esse.

Anno 2009 per renovationem lycei Gabriel Pereira siti  inventum est sepulcretum romanum saeculorum primi et secundi.

Anno 714  praepositus a Tarice sine adversitate Eboram cepit.

Anno 913  rex Gallaeci cursum in meridiem cum agmine suo egit. Postquam moenia oppidi invalida erant, facile id expugnavit. Spolia magna adipiscitur. Incolarum omnes viros occisi sunt. Feminae tamen puerique, quae quattor milia fuerunt, captivae in Gallaeciam tractae sunt. Itaque Ebora deserta facta est.




#Article 313: Dyrrhachium (140 words)


Dyrrhachium  (alia nomina: Durracium, Dyrachium, Dyrrachium, Epidamnus)  (Albanice: Durrës, Graece Dyrráchio, -on, Serbice Драч et Italiane Durazzo) est urbs Albaniae, circiter 114'000 incolarum, caput Praefecturae Dyrracenae. Urbani Dyrraceni appellantur.

Dyrrhachium mari Hadriatico adiacens est magnus portus plenus navium.

Narratur Dyrrhachium a Graecis ex Corcyra et Corintho anno 627 a.C.n. conditum  regis eorum Epidamni eponymum  fuisse.

Romani urbem ceperunt anno 229 aut 228 a.C.n. et ei nomen Dyrrhachium, quod nomen paeninsula ubi Epidamnos aedificata erat, dederunt. Aetate romana haec urbs erat principium Viae Egnatiae, quae Byzantium ducebat. Adhuc manent amphitheatrum ac moenia Romana. Circa Dyrrachium contenderunt anno 48 exercitus Caesaris et Pompei Magni. Legiones Pompei hoc proelio vicerunt, sed Caesar sese in Thessaliam recipere potuit.

Ab anno 1914 usque ad annum 1920 Dyrrhachium fuit breve caput Albaniae.

Dyrrhachium, cum Tyrana, est sedes episcopalis metropolitana Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis Archidioecesis Tiranensis-Dyrracenaest.




#Article 314: Damascus (319 words)


Damascus (Arabice دِمَشق Dimašq sive in Syria الشام al-Šām, interdum مدينة الياسمين Madīnat al-Yāsmīn urbs Iasmini) est caput et secunda Syriae urbs post Beroeam. Ambae urbes sunt partes civitatis quattuordecim gubernoratuum. Urbs, una ex veterrimarum orbis terrarum urbium continenter incultarum, est maior culturae religionisque in Levante sedes. Numerus habitantium est circa 1thinsp;711thinsp;000 (aestimatione 2009). Damasci est Universitas Damascena.

Damascus, in Syria meridio-occidentali situs, a Tripoli ad australem versus iacens, est sedes metropolitae 2.6 millionum incolarum (2004) regionis. Regio urbana, geographice se in orientalibus montium Anti-Libanum radicibus 80 km ad orientem litoris Maris Mediterranei in planitie 680 m supra maris aequor conlocans, clima semiaridum ob effectum umbrae pluvialis habet. Barada Flumen per urbem fluit.

Nomen Damasci primum in geographico Thutmosis III indice ut T-m-ś-q saeculo 15 a.C.n. apparuit.
Urbs Arabice Dimashq al-Shām (دمشق الشام) appellatur, nomen saepe ad Dimashq vel al-Shām ab incolis urbanis aliisque civibus Syriae et hominibus aliarum civitatum Arabicarum redditum. Al-Shām est nomen Arabicum quod 'septentrionalis' et 'Syria' significat; Syria ipsa, praecipue historica Syria Maior, Bilād al-Shām (بلاد الشام 'terra septentrionalis') vicissim appellatur. Etymologia nominis antiqui T-m-ś-q est incerta, sed radix fortasse est praesemitica. Fontes scripti id attestantur ut Dimašqa Accadiane, T-ms-ḳw Aegyptice, Dammaśq (דמשק), Aramaice Vetere, et Dammeśeq (דמשק) Hebraice Biblice. Litterae Accadianae in Epistolis Amarnensibus, ex saeculo 14 a.C.n., inveniuntur. Posteriores nominis litterae Aramaice resh (littera r) importunum saepe comprehendunt, fortasse a radice dr 'domus' motae; unde nomen Darmeśeq  Qumranicum, et Darmsûq (ܕܪܡܣܘܩ) Lingua Syriaca scriptum. Latina urbis nomen, Damascus, ex Δαμασκός verbo Graeco deducitur, quod ex Aramaice דרמשק 'locus bene inrigatus' ortum est.

Vetus urbs Damascena, cuius area est circa 128 hectares, vallis in lateribus septentrionalibus orientalibusque atque in parte lateris meridiani cingitur. Sunt septem portae urbanae exstantes, quarum veterrima ex temporibus Romanis manet. Hae sunt, secundum horologii motum a septentrionibus arcis:

Aliis regionibus praeter urbem muro cinctam etiam est nomen portae: Bab al-Faraj et ad meridio-occidentalem urbis partem Bab Mousalla et Bab Sreija.




#Article 315: Rhodus (1320 words)


Rhodus sive Rhodos (Graece , Neograece ) est insula 1401.45 km² in Mari Aegaeo iacens, cuius caput est urbs eiusdem nominis. Insula est totius catenae Dodecanesi maxima.

Nomen a verbo Graeco ῥοδον deductum est, quod rosam vel magis hodiernum hibiscum valet. Ex quo saepe insula rosarum appellatur, rosaeque in nummis inveniuntur.

Mythologia autem vult nomen a Rhode, filiam Neptuni deductum esse, quae huic insulae consuleret, cum Neptunus abesset. In mundo dividendo Iuppiter Helium neglexisset, qui sibi per compensationem eandem insulam expetivisset, quam in terram circumeundo visam maxime amoenam arbitratrus esset. Postea etiam Rhodum nympham amatam in matrimonum duxisse et septem filios genuisse, qui Heliadae dictae sint. Filius maior rursus tres filios habuisse, qui insulae auctores habebantur: Camirus, Ialysus et Lindus.

Aliud insulae signum est cervus, cuius statua (una cum altera cervae) aditum portus principalem dominatur quique in insulae insigni invenitur. Sunt narrationes vulgares quae cervos insulam serpentibus liberavisse tradunt.

Praeterea sunt varia epitheta, quae insulae (imprimis temporibus classicis) data sunt: Ὀφιοῦσσα, Ἀστερία, Τρινακρία, Κορυμβία, Τελχινίς, Μακαρία, Ποντία, Αἰθρία, Ποήεσσα, quae insulae proprietates exprimunt: multos serpentes, caelum nocturnum, formam insulae, nomina primorum incolarum et vegetationem fecundam.

Rhodos insula, quae forma cuspidi similis est, inter mare Aegaeum, ad cuius insulas pertinet, et Levantinum insularum inopem, utrumque partes maris Mediterranei, iacet.

Insulae est longitudo 78 km et latitudo 38 km, area est fere 1400 km², linea litoralis fere 220 km². Viae ab urbe Rhodo secundum litora orientalia occidentaliaque decurrunt.

Asiae Minori multo propior sita est quam Graeciae continentali: Ab Athenis fere 430 km distat, extrema insula septentrionalis, ubi Rhodos Island International Airport (Diagoras) iacet, a litore meridiano Turciae tantum 17.5 km abest, quae est minima ab Asia Minore distantia. Litori occidentali insulae minores Chalce (9 km) et Alimia (7 km) nec non aliae insulae pastorales dictae antepositae sunt.

Rhodos interior maxime montuosa, paene inhabitata et silvis pinuum (Pinus brutia) cupressuumque (cupressus sempervirens) tecta est. Summi montes sunt Attabyros (1215 m) et Acramites (825 m). Ad litora montes plerumque praecipites in mare decidunt. Insula meridiana et septentrionalis planior est, ub citrus, vinum, olera, olivae aliique fructus coluntur. Extrema insula meridiana in paeninsulam Prasonesium transit.

In insula dammae speciem genetica distinctam esse, quae praeterea protegi debeat, anno 2005 inventum est. In valle papilionum (Πεταλούδες) omni aestate magnus numerus papilionum speciei Euplagiae quadripunctariae rhodosensis se congregat.

Ex reformatione administrativa anni 2011 insula simul est demus Rhodi, qui una cum demis insularibus Megiste, Syme, Telos et Chalce regionalem Rhodi unitatem (Περιφερειακή Ενότητα Ρόδου) in regione Aegaeo Australi format. Secundum Libellum Callicratis (2010) insulae sunt 115 334 incolae, quorum fere dimidia pars in homonyma urbe, quae est etiam medius periegeseos locus, in insula septentrionali sita habitant.

Insula Rhodos 1997-2010 secundum Libellum Capodistriae in decem urbes et communia divisa erat, quae ab anno 2011 (Libellus Callicratis) sunt decem unitates populares (Δημοτική Ενότητα), sicilicet Rhodos, Ialysus, Callithea, Camirus, Lindus, Aphantu, Archangelus, Attabyros, Petaludae et Rhodos meridiana, in quibus sunt numerosi vici ut puta Lardus, Siana, Gennadium vel Lachania.

Fere dimida incolarum pars in urbe Rhodo vivunt, cuius vetus urbs cum castro Fratrum Hospitalariorum UNESCO Mundi Hereditas declarata est. Castrum inter alia opera musiva visu digna et exemplum sculpturae Laocoontis cum filiis, quae Plinio teste a tribus sculptoribus Rhodiis facta est.

Rhodos iam a Neolithico inhabitata est. Saeculo sexto decimo a.C.n. Minoi, quinto decimo Myceni in insula sedes collocaverunt. Sunt, qui Rodanim in Biblia memoratos, filios Iavan, Rhodi vixisse opinentur.
Saeculo undecimo Dores insulam obtinuerunt, qui urbes Ialysum, Camirum et Lindum condiderunt. Quae poleis liberae diu floruerunt et una cum Coo, Cnido et Halicarnasso sic dictam Hexapolim Doricam formaverunt. Lindi erant templa late illustria.

In Iliade memoratur Tlepolemum novem naves Rhodias contra Troiam duxisse.

Lydia anno 546 a.C.n. a Persis capta Rhodos in Achaemenidarum dicionem venit. Una cum urbibus Graecis Asiae Minoris annis 500–494 contra Persas rebellavit (vide: Seditio Ionica), sed frustra. Post cladem Persis apud Plataeas allatam tres urbes Rhodiae anno 479 a.C.n. se Foederi Delio coniunxerunt.

Anno 408 a.C.n. tres urbes una novam in extrema insula septentrionali sitam urbem condiderunt loco hodiernae Rhodi urbis, aedificatam rationibus Hippodami Milesii. Iam saeculo sequenti nova urbs eitam Athenas mercatura superavit.

Foedere Delio delapso Rhodos libertatem nacta est, quam tempore Alexandro Magno excluso proficienter defendebat, donec insula pars Imperii Romani facta est. Etiam Demetrius I Poliorcetes, unus ex Diadochis, Rhodum frustra oppugnavit (305/304 a.C.n.). Soli deo gratias agens urbs Colossum 34 metrorum Helium repraesentantem supra portus aditum stantem erexisse traditur, qui inter septem miracula mundi numerabatur. Iam anno 227 a.C.n. terrae motu deletus est.

Tempore Hellenismi Rhodos se reipublicae Romanae rationibus adiungendo summum culmen fortunae adepta est. In medium mercaturae locum maximi momenti crescebat; anno 188 a.C.n. magnis possessionibus in Asia Minore dotata est, quod Romam contra Seleucidas adiuverat. Sed anno 168 a.C.n. insula aeque ac Pergamum gravissimam Romanorum infensam contraxit, cum Rhodos medius inter Romam et Persen, regem Macedonum, esse studebat. Romani, ut Rhodios punirent, in insula Delo portum portoriis liberum constituerunt et Rhodiis possessiones in continenti abstulerunt. Anno 42 a.C.n. a Cassio expugnata et direpta, demum anno 74 p.C.n. ab imperatore Vespasiano una cum Lycia in Imperium Romanum inserta est. Inde Rhodos ad provinciam Lyciam et Pamphyliam pertinebat; antiquitate posteriore pars fuit Insularum Dioeceseos IV (Asianae).

Post annum 395 pars Imperii Romani Orientalis facta est et, quamquam bis ad breve tempus ab Arabis expugnata est, usque ad annum 1097 permanebat, quo equites cruci signati insulam occupaverunt. Quarta expeditione sacra (1204) insula in dicionem rei publicae Venetae venit, paulo post denuo Imperii Romani Orientalis, quod tum cum Genua foedus inierat.

Anno 1306 Vignolo de‘ Vignoli Genuensis, qui plura feuda in Dodecaneso obtinens Rhodi dominium proprium constituere in animo habuit, foedus cum equitibus Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani icit. Qui autem a papa, qui insulam anno 1307 in possessionem aeternam iis dederat, adiuti insulam occupaverunt, copiasque Byzantinas, Genuenses, et etiam Turcicas, quae in officio dominii (Turcice beylik) nomine Mentese erant, fugaverunt.

Rhodus urbs inde ab equitibus Hospitalariis fortiter munita et strenue contra Musulmanos, qui pluries aggressi sunt, defensa est. Annis 1440 et 1444 impetus Mamlucorum repulsi sunt, anno 1480 exscensio Turcarum. Demum Suleimanus Magnificus arcem plures menses oppugnatam anno 1522 usque adeo tormentis delevit, ut equites Magno Magistro Philippo Villiersio ex Insula-Adami duce se dederunt et initio anni 1523 insulam reliquerunt. Anno 1840 Accusatio sanguinis Rhodia insulam percutiebat.

Ad Imperium Ottomanicum Rhodos usque ad annum 1912 pertinebat. Italia bello Italo-Turcico die 4 Maii anno 1912 Rhodum et inde alias Dodecanesi insulas occupavit Quare pax Lausonii anni 1922, quae sedium mutationes (sive expulsionem) et Turcarum in Graecia habitantium et Graecorum in Turcia habitantium constituit, Rhodum non spectavit, quo in insula adhuc est grex Turcicus religionis Islamicae.

Ab imperio Italiano (1912 - 1943 sive 1947) aditus portus a statuis cervi cervaeque terminatur, quae nova Rhodi signa ibi positae esse dicuntur, ubi antiquitate bases Colossi Rhodii fuerunt. Praeterea multae viae et aedificia adhuc in usu exstructae sunt. Architectus maximi momenti erat Florestanus Di Fausto, qui inter alia Ecclesiam Annuntiationis Rhodi aedificavit.

Etiam Palatium Magni Magistri in urbe vetere denuo aedificatum est, dimidio autem maius quam pristinum. Itaque palatii ecclesia, quae adhuc exstabat, cedere debuit et ad ambulationem litoralem rursus erecta est.

Anno 1943 Rhodos a copiis Germanis occupata est; die 13 Iulii anno 1944 summus praefectus (Generalleutnant) Ulricus Kleemann Iudaeos insularum Rhodi ac Coi comprehendi iussit. Maxima pars eorum (circiter 1600 personae) in castris carceralibus Auschwitz perierunt. Tantum 151 Iudaei Rhodii et 12 Coi superstites erant. Anno 1947 Rhodo erant 60 incolae religionis Iudaicae, Coo unus solus.

Die 9 Maii anno 1945 copiae Britannicae insulam liberaverunt, anno 1948 Regno Graeciae coniuncta est.

Quaestus maximi momenti est periegesis (circiter 85 %). Ad hoc venit cultus vini et olivarum. Parva vini pars (circiter 5 %) etiam exportatur. Caprae et oves semiferae per montes vallesque vagantur, quarum ex lacte caseus optimus paratur.

Cottidie naves diversi generis (inter quas, quae apta sunt ad autocineta ferenda) Rhodum ad insulas vicinas et ad Turciam connectunt.

Insulae aëroportus, qui 16 km a Rhodo urbe distat, Rhodos Island International Airport (sive Diagoras-Airport) appellatur.




#Article 316: Icaria (236 words)


Icaria (Graece ) est insula 8354 incolarum et demus regionis Aegaei Borealis in Graecia. Insula, cuius locus medius est Sanctus Cerycos (Άγιος Κήρυκος), Samo vicina sita est. Sicut mare Icarium etiam insula nomen fabulae de illo Icaro, Daedali filio, debet. In sermone locali insula etiam Nicaria vocatur (ex contractione verborum Νησί + Ικαρία, ‚insula Icaria‘).

Icaria in Aegaeo orientali iacens una cum Samo Sporades meridianas a septentrionibus concludit. Insula, cui est area 255.32 km², fere 19 km a Samo in occidentem et 46 km a Mycono in orientem versus sita est. Furni proximae insulae sunt.

Longitudo maxima paene 40 km ab austro-occidente in boreo-orientem pertinet. Latiduo insulae inter 5.5 et circiter 8 km est, latitudo minima 1.5 km in insula boreo-orientali prope aeroportum est. Quoad loci naturam Icaria maxima ex parte ex montibus saltibusque constat, est autem etiam alta planities in insula austro-occidentali. Mons Atheras, qui usque ad 1037 m surgit, totam insulae longitudinem transit. Hoc monte Icaria in latus meridianum praeruptum, quod difficilius adiri potest, et latus septentrionale magis placidum, quod in parvam planitiem transit, dividitur. Litus non nisi paucos sinus vel portus naturales praebet.

In insula Icaria Daedalus filium suum Icarum, qui Cretam alis fugiens prope insulam in mare ceciderat, sepelivit. In portu Sancti Ceryci statua hodierna fabulam memorat.

Alia fabula narrat Bacchum, deum vini, prope Icariam a piratis comprehensum illos in delphinos mutavisse. Praeterea vinum oppidi Oinoe (Graece Οίνος, vinum) maxime amavisse dicitur.




#Article 317: Potidaea (172 words)


Potidaea (Graece Ποτείδαια) fuit urbs Graeca antiqua in paeninsula Chalcidice, a Corinthiis saeculo VII a.C.n. exeunte condita. In loco bene munito et strategico sita erat, in isthmo paeninsulae Pallenae.

Iam sexto saeculo a.C.n. nummos cudebant et thesaurum Delphis Apolloni dedicarunt. Anno 480 a.C.n. copias Xerxi quidem praestiterunt sed post pugnam ad Salaminem ad Graecos transfugerunt atque Artabazo eos obsidenti feliciter restiterunt. Plataeensi pugnae una cum Corinthiis interfuerunt, trecentis hoplitis missis. Post Persica bella foedus Delium inierunt et tributum annuum Atheniensibus pependerunt donec, orta inimicitia inter Corinthios et Athenienses, anno 432 a.C.n. foedus renuntiarent. Tum Athenienses urbem obsidere coeperunt atque ibidem cum Corinthiis pugnam commiserunt quae una e causis Belli Peloponnesiaci fuisse refertur. Hieme 430̈/29 a.C.n. demum Potidaeenses fame victi portas Atheniensibus aperuerunt qui hoc portu et oppido abhinc in bello adversus Lacedaemonios utebantur.

Postea anno 356 a.C.n. a Macedonum rege Philippo II capta et deleta atque insuper vicinis Olynthiis tradita. Urbs anno 316 a.C.n. a Cassandro sub nomine Cassandrea (Κασσανδρεία) rursus condita, sub eodem nomine postea ad dignitatem coloniae Romanae promota est.




#Article 318: Eurytania (regionalis unitas) (280 words)


Eurytania (Graece Ευρυτανία) fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, in montibus Pindi sita, cuius caput erat urbs Carpenesium. Anno 1947 e nomo Aetoloacarnania divisus erat. Nomen habet a gente Eurytanum temporibus antiquis hic habitante. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad duos demos, qui coagmentatione pristinorum demorum exstiterunt, delata sunt. Territorium praefecturae nomine Regionali Eurytaniae Unitate permanet, quae tres legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Eurytania paene tota montibus constat, inter quos Tymphrestus et Panaetolicum a meridie siti. Fluvii principales sunt Achelous ab occidente et Agraphiotes Megdobasque ab oriente, qui in Ionium mare influunt. Litus maris Eurytaniae non est, fluviorum valles agriculturae parum spatii dant. Eurytnia ad regionales Graeciae untitates minime inhabitatas pertinet. Ab occidente, austro-occidente et meridie finitima est Aetoloacarnaniae, a septentrionibus Carditsae et ab oriente Phthiotidi. Prope Carpenesium est nartatorius locus notus in monte Tymphristo situs.

Clima e mediterraneo ac alpino mixtum est. Magna unitatis pars hieme multa nive afficitur, cum aetate calida sit.

Via nationalis 38 ab Agrinio ad Lamiam meridianam Eurytaniae partem ac Carpenesium urbem transit. Ab anno 2004 via GR-38 per specum 1.4 chiliometroum montem Thymphristum penetrans Eurytaniam cum Phiotidem coniungit.

Antiquissima sedium vestigia regionem iam annis 6000-5000 a.C.n. inhabitatam esse demonstrant, antiquitate Eurytanes (Graece: Ευρυτάνες) ibi habitabant. Postea pars fuit Imperii Romani et Byzantini, Medio Aevo, quamvis autonoma, Francis (i.e. ducibus Europaeis, qui post Constantinopolim anno 1204 expugnatam territoria Imperii Byzanti inter se distribuerunt), deinde despotatui Epiri, postremo Imperio Ottomanico subiecta erat. A Graecia liberata fortunarum civitatis Graecae particeps est.

Regionalis Euboeae unitas divisa est in hos duos demos (numeri ut in tabula):




#Article 319: Glasgua (237 words)


Glasgua  seu Glasgovia (vulgo Glasgow) est urbs in Renfrewshire Scotia circa 599 000 incolarum, maxima nationis et tertia Britanniarum Regni.

Glasgua urbs saeculo VI, una cum cathedralis Glasguensis fundamento, a sancto Cantigerno condita est. Postea Glasguae momentum saeculis X et XI, episcopatu hic locato a rege Davide I episcopoque Ioanne Capellano, continuo crevit. Episcopatus hic omnis Scotiae maximus divitissimusque factus est et illuc divitias gravitatemque attulit. Intra annis 1175 et 1178 regnum, cum episcopus Ioscelinus burgi statum Glasguae ab Rege Gulielmo I obtinuerit, qui urbi vim monopolii aliorumque auctoritatum dederit, magnopere munitum est. Aliquando intra annis 1189 et 1195 huic statui mercatus anniversarius additus est, qui usque ad diem hodiernum ut Mercatus Glasguae floret.

Multae naves in portu Glasgoviae creatae sunt. Glasgovia interdum urbs laboris nominatur.

Glasguae anno 1451 universitas condita est.

Glasgovia manus pedifollis duos habet: Celtic et Rangers.

Sicut Britanniae fere omni, urbi Glasguae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima (regione urbana Paisley verificata) a mense Decembri ad Februarium 1.8° atque mensibus Iulio et Augusto 12°, maxima inter 7° et 19.5°, sed minima extrema usque hodie nota −14.8°, maxima extrema 31.0°; pluviis mense Aprili ad 64 mm tantum, mense Ianuario ad 148 mm elevatis; diebus pluviosis mense Iunio 11, mense Ianuario 17, per annum totum fere 167 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 33, mense Maio 180, per annum totum 1 265 relatis.

 




#Article 320: Edinburgum (233 words)


Edinburgum seu Edimburgum seu Alata castra 
(Anglice Edinburgh) est urbs capitalis Scotiae et una ex eius triginta duabus regionibus conciliaribus reipublicae dicatis. Quae, in Lothian per meridianum Firth of Forth litus sita, secunda a maxima urbs Scotica ad numerum incolarum pertinens ac septima a maxima in Britanniarum Regno est. Urbs vetus ab Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordine inter patrimonia totius mundi enumerata est.

Primum de Edinburgo saeculo XII scriptum est, cum scilicet anno 1124 Rex David I terras Ecclesiae Sanctae Crucis Edwinesburgensi cessit.

Edinburgum optimam oeconomiam totius Scotiae habet, exigua ratione inopiae laboris, permultis ab externis civitatibus et nationibus immigrantibus.

Edinburgum hodie duas greges pedilusorum habet: Hibernian et Heart of Midlothian. Ambo in Scottish Premier League contendunt.

Sicut Britanniae fere omni, urbi Edinburgi clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima a mense Decembri ad Februarium 1.5° atque mensibus Iulio et Augusto 11.5°, maxima inter 7° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota −14.6° mense Decembri 2010 in regione urbana Gogarbank, maxima extrema 31.4° die 4 Augusti 1975 apud aëroportum Turnhouse; pluviis mense Aprili ad 40 mm tantum, mense Octobri ad 76 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 46, mense Iulio 172, per annum totum 1 426 relatis.

Leith nunc est distincta pars Edinburgi. Edinburgum cum Leith anno 1920 contributum est.




#Article 321: Anglia (263 words)


Anglia (Anglice: England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni pars.

Inter saecula quintum et sextum, Angli et Saxoni e Germania in Britanniam transgrediebantur; quo facto, Anglia in multa regna divisa est. Angli Saxonique linguas, leges, mores, et religiones suas induxerunt. Anno 596 Gregorius Magnus papa missionarios Christianos cum Augustino Cantuariense duce ad Angliam misit; anno 597 missionarii Angliam pervenerunt, et ab Ethelberto et praesertim uxori sui Bertha permissi ad aedificandam ecclesiam Anglorum coepti sunt. Tempore fere eodem et missionarii Hibernici religionem Christianam in Scotia et septentrionali Angliae regione auxerunt. Varietates inter duos Christianorum greges (praesertim quod ad liturgia et tonsura spectat) apud Synodum Whitbiense decretae sunt. Anno autem 700, plurimi gentium Anglorum iam Christiani facti fuerunt, ut Beda saeculo octavo in scriptis suis affirmavit.

Ad finem primi millennii, Dani Norvegiensesque ad Angliam advenerunt; primum oppida rapuerunt, tunc in Anglia habitaverunt. Anno 878, omnes Angli, Alfredo magno excepto, victi sunt. Usque ad annum 1066, imperium inter Anglios Danosque fluctuabatur.

Saeculum decimum tempus renovandi ecclesiae Anglicae erat.

Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxono mortuo, Haroldus filius Godwini se regem nuntiavit, sed Haroldus Hardrada, rex Norvegiae, et Gulielmus Nothus, dux Normannorum, regnum cupiebant. Hardrada, cum Tosto filio Godwini, fratre Haroldi, Angliam Septentrionalem invasit. Haroldus Eboracum festinans Proelium apud Pontem Stamfordem vincit, et Hardrada Tostusque occisi sunt.

Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior Conquestor vocatus, Londinium intravit, ubi die 25 Decembris 1066 coronatus est.




#Article 322: Mancunium (166 words)


Mancunium, aevo Romano Mamucium (Anglice Manchester), est urbs in Anglia sita, ubi anno 2001 habitabant 422 300 incolarum. Mancunium, Britanniarum Regni urbs secunda a maxima multitudine incolarum, medio in comitatu metropolitano Mancunio Maiore (Greater Manchester) iacet, qui comitatus 2 438 000 incolarum habet.

Urbanae pediludii societates sunt Mancunienses Uniti et Mancunium Urbs. Et in historia fabricas texturae erant, ubi Fridericus Engels negotium factus fuit.

Sicut Britanniae fere omni, urbi Mancunio clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris media a mense Decembri ad Februarium 4.5° atque mensibus Iulio et Augusto 16.5°, minima inter 1.5° et 12.5°, maxima inter 7.5° et 20.5°, sed minima extrema usque hodie nota −13.5°, maxima extrema 33.7°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 92 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 143, nivosis fere 20 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 86% et 89% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 52, mense Maio 188, per annum totum 1 416 relatis.




#Article 323: Placentia (257 words)


Placentia  (alia nomina: Plasentia et cetera) (Italiane: ) est Urbs Italiae et municipium, circiter 102thinsp;410 incolarum, in Regione Aemilia-Romania (Aemilia) sita et caput Provinciae Placentinae. Urbani Placentini appellantur.

Urbs apud flumen Padum sita est.

Haec urbs est statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit. In itinerario Sigerici, Fidentia, cum nomine Placentia, submansio XXXVIII fuit.

Alia latina nomina urbis sunt:
Plecyenza, Plasencia, Piacentina Civitas, Placencia, Picentum, Picentia, Piaxenza.

Latina nomina urbani sunt:
Placentini et Piaxentini.

Urbs a Romanis cum Cremona apud aliam ripam Padi ut castrum condita est anno 218 a.C.n. Quam statim, Hannibale transeunte in campo Padano, Galli Boiani seditiosi comminantur.

Proelium Placentiae opposuit anno 456, Avito et Ricimero imperatoribus. Vicit autem Ricimer. Avito parcuit et eum fieri episcopum Placentiae sivit.

Anno 1095, fuit sedes concilii Placentiae, ex quo oritur prima pugna Crucis.

Ab anno 1545, Placentia ad Ducatum Parmae et Placentiae pertinuit.

Anno 1796, Napoleo Bonaparte ducem Austriae Beaulieum fallit et transit Padanum in Placentia die 7 Maii, quod annona potiri eum sinit, cogere Beaulieum signa vertere, et in proelio Lai Pompeiae die 10 Maii vincere. Napoleo Placentiam Rei Publicae Cispadanae (postea Rei Publicae Cisalpina et ab anno 1802 Rei Publicae Italiae appellatae) coniunxit.

Post cladem Napolonis anno 1815, Ducatus Parmae et Placentiae restitutus est, sed anno 1860 Placentia Regno Sardiniae (ab anno 1861 Regno Italiae) coniuncta est.

Placentiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi praeclari viri atque feminae, inter eos:

Placentia, cum Bobio, sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est, et praesens episcopus est Ioannes Ambrosio. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Placentina-Bobiensis est.




#Article 324: Aquae Sulis (126 words)


Aquae Sulis, etiam Aquae Calidae vel Bathonia (Anglice Bath), est urbs episcopalis in comitatu Somersetensi Angliae sita. Ibi nundinae tenentur ex anno circiter 900, mercatus autem ex anno 1102. Urbs plena architectura Georgiana est.

Iam antiquis notae erant salutares aquae. Sul, vel Sulis, sanctissima Belgarum dea, erat patrona aquae, nonnullique Romani dixerunt Sulem esse deam eorum Minervam. Ipsi Romani modo Romano thermas anno 43 instituerunt. Hodie aqua balnearum algarum causa viridis est.

Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum. Gulielmus Herschel Aquis Sulis planetam Uranum invenit.

Maxima urbis statio ferriviaria ad thermas Aquarum Sulis stat. Societas ferriviaria est Grandis Occidentalis. Iacet ad lineam ferriviariam quae inter Londinium et Bristolium ducit.

Aquis Sulis Universitas Bathoniensis est, cuius sententia est Generatim Discite Cultus. Alia universitas vulgo Bath Spa University appellatur.




#Article 325: Pokémon (269 words)


Pokémon (ex abbreviatione linguae Anglicae Pocket Monsters), Pocket Monsters Iaponiae etiam appellatum, est universum ficticium a Satoshi Tajiri formatore ludorum electronicorum et dispositore creativo anno 1995 creatum et consistit chartulas lusorias, ludos electronicos, mangam, cinematographiam, ludicra, et cetera. Res gestas variorum hominum et creaturas animalia similantia etiam nomine Pokémon primum agit. Quaeque speciei Pokémon nomen datum praenomen omnibus speciei quoque est, et in praesens 896 Pokémon exsistunt. Pikachu est res repraesentativa corporis operarii.

Series ludorum electronicorum quattuordecim comprehendit videoluda, in quibus lusor personam exercitatoris monstrorum agit. Finguntur partes seriei in ficticiis regionibus orbis terrarum, scilicet Kanto, Johto, Hoenn, Unova et Sinnoh, ubi multae et variae monstrorum parvorum species una cum hominibus incolunt. Ludus quisque diversa ab alteris narrat, sed omnium fabulae partim similes sunt. Etenim ubicumque exercitator, primo Pokémon accepto, iter per regionem suam incipit ad monstra capienda exercitandaque, quibus postea in certaminibus contra exercitatores alios quasi pugnatoribus uti potest. Proeliis pluribus confectis manuque sex fortissimorum monstrorum delecta, exercitatori Magistros Quattuor temptare licet, optimos omnium, qui potentissimis Pokémon certant. Iis devictis, exercitator primus orbis terrarum fit, et nihil etiamtum ei perficiendum est, nisi assidue rarissima Pokémon ubique quaerere eaque capere. Enim etiam Pokémon Mythologica exstant, difficillima conspectu, ita rara ut unum tantum Pokémon cuiusque mythologici generis in ludo inveniri possit.

Pokémon est nomen brevius pro Pocket Monsters, scilicet Monstra quae in sinum condi possunt. Enim e ludis accipimus parvula monstra capi posse peculiaribus instrumentis sphaerae Pokémon appellatis, et postea in iis retineri et servari. Pares pomis magnitudine, sphaerae Pokémon in sinu aut funda facile servantur. Exercitator sphaeras usque ad sex tantademque Pokémon secum adducere potest.

 es Vicipaedius de Pokémon




#Article 326: Serdica (116 words)


Serdica, nomine Romano pleniori Ulpia Serdica (recentius interdum Sophia atque ita Bulgarice София) est urbs et Bulgariae ac provinciae eiusdem nominis caput. Ulpia Serdica est nomen Romanum.

Urbs saeculo 7 a.C.n. condita est a civitate Serdum, a quo nomen cepit. Saeculo 7 a Bulgaricis expugnata et deleta nomen antiquum oblitum est. Saeculo 14 nomen hodiernum ab ecclesia Sanctae Sophiae accepit. Anno 1386 ab Imperio Ottomanico expugnata est. Inter Bellum Russicum Ottomanicum die 4 Ianuarii 1878 ab exercitu Russico liberata a die 22 Martii 1879 caput Bulgariae est.

Serdicae aestates altitudinis gratia temperatae sunt; hieme interdum nix cadit, frigus omnia tegit, sed clara fama est Serdicae saepe densam nebulam omnia tegere.

Anno 1888 Universitas Serdicensis constituta est.




#Article 327: Albania (825 words)


Albania est civitas Europaea in paeninsula Balcanica sita (multitudo 3 700 000, circiter 28 000 chiliometrorum quadratorum). A septemptrione Monte Nigro, oriente Macedoniae, meridie Graeciae, occidente mari Hadriatico finitur. Caput est Tyrana, et primae urbes sunt Scodra, Dyrrhachium et Neocastrum (Elbasan), a circiter 100 000 hominum incultae.

Shqipëria, vernaculum civitatis nomen, 'Terram aquilarum' significat, de rebellione contra Turcos a Georgio Castriota Scanderbego anno 1433 ducta adoptatum. Illo tempore, territorii liberi incolae gentilicium shqipëtar adoptaverunt quia vexillum quo Scanderbegus principali utebatur signo aquila imperiali bicephala, quae Byzantinorum heres fuerat, possidebat. Nomen Albania vox Latina, indigenis aliena, 'Civitatem altorum montium propter nivem candidorum' significat, cuius nomen Antiquitate etiam magnae Caucasi parti datur.

Albania Graecarum coloniarum diversarum locus fuit, et posterius etiam Romanae provinciae Illyrici pars fuit. Continue variis nationibus capta, denique Imperio Ottomanico anno 1478 absorpta est.

Post Bellum Balcanicum Primum, Albania de Imperio Ottomanico suam libertatem anno 1912 declaravit, sed civitas instabilis mansit. Ab Italia capta est per secundum bellum mundanum. Italianis eductis, Stalinistica repugnantia ab Envere Hoxha ducta dominationem adepta est.

Usque ad annum 1990, quinque annos post Enveris Hoxha mortem, Albania tum occidente tum aliis altero Belli Frigidi latere sitis civitatibus, Unione Sovietica et Sina, segregata civitas est. In praesenti, in civitate occidentalis generis democratia constituitur. Civitas oeconomicas quaestiones patitur, et cum crimine ordinato et cum Agri Merulensis refugitis problemata habet.

Albania est montuosissima (70% territorii). Maximum culmen, 2753 metra super maris planum altum, est mons Corabum (Albanice Korabi, Macedonice: [Кораб). 

Reliqua superficies angustis vallibus et alluvialibus planiciebus, aegre agriculturae utilibus quia eluviones siccitatis epochis alternant, componitur. Fecundissimae terrae lacubus Ochridae (Albanice Liqeni i Ohrit, Macedonice Охридско Езеро), Magnae Prespae (Albanice Liqeni i Prespës, Macedonice Преспанското Езеро et Graece Μεγάλη Πρέσπα) et Parvae Prespae (Graece Μικρή Πρέσπα)] finitimae et inter planitiem et montem intermediorum aequorum sunt.

Lacus Labeatis praecipuum est, hodie Lacus Scudrae nomen habet.

Praecipuum flumen est Drilon (Albanice Drini, Macedonice et Serbice Дрим/Drim), 282 metra longum, toto anno stabilem torrentem aquae habens. Alia flumina, adhuc aliquae velut Apsus (Albanice Semani) et Aous (Albanice Vjosë sive Vjosa), amplius 160 chiliometra longi, reapse paene sicca aestate sunt.

Albania litus 450 chiliometra longum inter maria Ionium et Hadriaticum habet.

Litore, caelum est Mediterraneum, cum annua media temperatura 16 gradus (7º hieme). Nihilominus, terris intestinis continentale caelum dominatur, cum media 10 gradus et subitis temperaturae discrepantiis praeter annum.

Praecipuae opes naturales sunt petroleum, gasium naturale, carbo, chromium, lignum, niccolum, et potentia hydroelectrica.

Ex anno 1990, Albania est democratia parlamentaria. Civitatis dux est praeses rei publicae, quinquennio per suffragium indirectum per Contione (Kuvendi) electus. Praeses rei publicae primum administrum et gubernationem (septendecim administros et novem secretarios Civitatis) nominat, et eos probationi Contionis submittit.

Principales politicae partes in Albania sunt:

Kuvendi e Shqipërisë (Contio Albaniae), Communistis regentibus, Kuvendi Popullor (Contio Populi) nota, parlamentum unicamerale est cum officio in politia intestina et extera et mutandae constitutionis. Maxima pars Contionis (Kuvendi) quoque quarto anno renovatur et a 100 parlamentariis maiore parte absoluta electis componitur quibus alii 40 partibus pro modo electi adduntur.

Albania in duodecim praefecturas (Albanice publice qark/qarku, sed crebro prefekturë/prefektura) dividitur. (Inter exclusionis signa Albanice).

Aeque unaquaeque praefectura in districta (Albanice: rrethe) dividitur. Hic hae districta sunt (inter exclusionis signa Albanice):

Ruto communismo anno 1990, Albania oeconomica programata in apertiorem oeconomiam mercatus eiecit. Democratice electa gubernatio Aprili mense anni 1992 munus assumens ambitiosum oeconomicum correctorium programma ad oeconomicum detrimentum retinendum et ad nationem in via oeconomiae mercatus accomodandam eiecit. Praecipua elementa pretiorum et permutatorii systematis liberalizationem, fiscalem solidationem, monetariam continentiam et firmum redituum actum inclusere. Quae cum structuralium emendationum fasce completa sunt, privatizatione, domorum effectoriarum pecuniariique campi emendatione et oeconomiae mercatus et privati campi activitati compagis creatione inclusis. Pleraque pretia liberalizata sunt et nunc regionis typicis planis appropinquant. Pleraque agricultura, publicae aedes, et parva industria, una cum transvectione, diaconiis et parvis et mediis domis effectoriis privatizatae sunt. Severe contracta oeconomia per annum 1989, oeconomia gradatim assurrexit, denique superandis anni 1989 planis decennio 1990 exeunte. De illo tempore pretia etiam ascenderunt, nihilominus, oeconomica penuria plerisque incolarum continuavit. Anno 1995, Albania magnas publicas domus effectorias privatizare coepit. De anno 2000, Albania rapidiorem oeconiae expansionem experta est.

Obsignatam Consensionem Stabilitionis et Consociationis Iunio Iulioque anno 2006 secuti, Unionis Europaeae administri Albaniam hortati sunt ut emendationem efficeret, cogitationibus dirigendis ad libertatem preli, proprietatis jus, institutorum constructionem, ethnicorum allophylorum respectum et municipalibus comitiis internationalium normarum observantiam. Albania ingentem recuperationem fecit, construenda moderna et diversificata oeconomia. Recentes administrationes meliorem nationis infrastructuram fecerunt et aemulationes mercatorias in maritimis portibus, ferriviis, telecommunicationibus, electridis generatione, gasii naturalis distributione et aeriportibus. Periegesis in Albaniam ponderis industria et rapidissime crescit. Notissimae periegeticae antiqui Apolloniae, Buthroti, et Crojae loci attractiones sunt. Albanum litus se periegeticis magis magisque populare propter relative intactam naturam et oras maritimas facit.

Hic commentarium de demographia Albaniae agitur. Plerumque rationarium e Libri factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook) editione extrahitur quia solemne rationarium prae manu non est.

Circiter 2 milia Albanorum emigratorum sunt.

Secundum Societatem Farsarotul, Aromani nationis Meridiem incolunt; secundum Universitatem Graecensem, Serbii Montinigrenses Septemtrionem incolunt.




#Article 328: Armenia (3911 words)


Armenia (Armeniace Հայաստան Hayastan), rite Res publica Armenia (Հայաստանի Հանրապետություն Hayastani Hanrapetut’yun) est civitas sui iuris in Eurasiae montibus inter pontum Euxinum et mare Caspium in meridiana parte montium Caucasiorum sita. Turciae occidente, Georgiae septentrione, Atropatenae oriente, et Iraniae et Atropatenae exclavaturae Naxuanae (Atropatenice Naxçıvan) meridie. In iunctura inter Europam Orientalem et Asiam Occidentalem civitas transcontinentalis, Armenia habuit, et adhuc ponderis sociopoliticas conexiones cum Europa habet.

Olim respublica Unionis Sovieticae, Armenia nunc est civitas unitaria, plurifactionalis, democratica ac nationalis. Regnum Armeniae primum inter omnes civitates religionem Christianam adoptavit, primis annis saeculi quarti (anno 301, ut a maioribus traditur). Hodierna Respublica Armeniae constitutionem saecularem habet, quamquam Christianismus partes praecipuas in humano cultu populi agit.

Armenia hodie socia amplius quadraginta dissimilium internationalium consociationum, Consociatione Nationum, Argentaria Evolutionis Asiatica, Foederatione Civitatum Liberarum, Syndicato Mercaturae Mundanae, Consociatione Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini inclusis. Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis socia est, et etiam est militaris foederis Consociationis Foederis Securitatis et observans sodalis Communitatis Oeconomicae Euroasiaticae, Francophoniae, et Motus Civitatum Non Alineatarum.

Armenia etiam activa est in mundana ludorum athleticorum communitate cum plena sodalitate in Unione Consociationum Europaearum Pediludii (Anglice UEFA) et Foederatione Internationali Alsulegiae Glacialis (Anglice IIHF). Civitas emergens democratia est, et ob suam strategicum locum, inter Russam et Occidentalem sphaeram ponderis iacet. Incolarum 3 300 000 habet. Caput est Erivanum.

Armeniacum civitatis nomen vernaculare est Hayk. Huius indicium primum iam proto-historica a provinciae antiquissimae Hayasa in Imperio Haethito ex millennio secundo a.C.n. fuisset. Postea nomen in Mediaevo Hayastan, per additionem Persici suffixi -stan ('terra') extenditur. Nomen traditionaliter ab Hayk (Հայկ), fabuloso patriarcha Armeniorum et filio pronepotis Noe, profectum est, qui secundum Moysem Chorenensem Babylonium regem Bel anno 2498 a.C.n.) vicit et suum populum in regione Araratensi conlocavit. Anterior origo huius nominis dubia est.

Exonymum Armeniam Antiqua Persica inscriptio Bagastanensis (anno 515 a.C.n.) velut Armina primum testificatur. Circa simul Graeca vox Ἀρμένιοι Armenii testificatur, forsan prima relatio fragmentum attributum Hecataeo Milesio (anno 476 a.C.n.) sit. Herodotus (anno 440 a.C.n.) dicit: Ἀρμένιοι δὲ κατά περ Φρύγες ἐσεσάχατο, ἐόντες Φρυγῶν ἄποικοι, Armenii velut Phryges armantur, cum sint Phrygum coloni (7.73). Post aliqua decennia, Xenophon, Graecus dux bellum in Persas gerens, aliquos vitae hospitalitatisque aspectus pagi Armenii describit—qui populum hunc lingua loqui suis auribus Persice sonante refert.

Armenia in aequis biblicos montes Araratenses circumdantibus iacet, super quem, ut Iudaeo-Christiana fabula asserit, Arca Noë requietum post diluvium (Gen. 8:4) venit. Aetate Aenea, aliquae civitates in area Magnae Armeniae, inclusis Imperio Hittitico (suo culmine potentiae), Imperio Mitannico (Austro-Occidentali historica Armenia), et Confoederatione Hayasico-Azzica (1500–1200 a.C.n.), viguerunt. Tunc, Nairienses (e duodecimo ad nonum saeculum a.C.n.) et Regnum Urartaeum (1000–600 a.C.n.) deinceps suam libertatem in Armeniaco Aequo instituerunt. Quique civitates tribusque supra allati Armenii populi ethnogeneseos participaverunt. Erivanum, hodiernum caput Armeniacum, anno 782 a.C.n. ab Urartiano rege Argeste I conditum est.

Circa annum 600 a.C.n., Regnum Armeniae, Domu Orontide regenti, conditum est. Regnum suum culmen inter annos 95 et 66 a.C.n., Tigrane Magno rege, attigit, se in unum potentissimorum regnorum eius temporis in regione convertens. Per historiam, regnum Armeniae indepemdentiae periodis intermissis cum autonomiae coaevis imperiis obxoniae periodis fruitum est. Armeniacus strategicus locus inter duas continentes eam occupationibus a variis populis subiecit, inclusis Assyriis, Graecis, Romanis (vide Armeniam), Byzantinis, Arabibus, Mongolis, Persis, Turcis Ottomanicis et Russis.

Anno 301 Armenia, prima civitas historiae, Christianismum religionem publicam fecit, dum numerus Christianarum communitatum sedes locatus est in Armenia de anno 40. Fuerant variae paganae communitates ante Christianismum, sed ob Christianorum missionariorum momentum conversae sunt. Tiridates III (238–314) primus rex fuit sollemniter suum populum in Christianismum convertens. Haec conversio decem annos antequam Imperium Romanum Christianismo sollemnem tolerationem, Galerio imperante, permitteret et triginta sex annos antequam Constantinus I baptizaretur accidit.

Casu Regno Armeniae anno 428, maxima Armeniae pars velut marzbanatus Imperio Sassanidae incorporata est. Post Armeniacam rebellionem anno 451, Chistiani Armenii suam religiosam libertatem servarunt, dum Armenia libertatem adsecuta est.

Post periodum Marzbanatus (428–636), Armenia velut Phylarchia Armeniae, liber principatus in Imperio Arabico, Armenias terras antea Imperio Byzantino sic captas iungens, emersit. Principatui Princeps Armeniae, a calipha imperatoreque Byzantino agnitus, praeerat. Administrativae divisionis/phylarchiae Arminiyya, ab Arabibus creatae et quoque Georgiae et Albaniae Caucasiae partes includentis, pars erat et cuius sedes erat urbs Dusios, sive Tision (Armeniace Դվին). Principatus Armeniae usque ad annum 884 duravit, adsecuta liberatione a debilitato Imperio Arabico.

Denuo emergenti Regno Armeniae Dynastia Bagratis praeerat, quae usque ad annum 1045 duravit. Illo tempore, aliquae areae Armeniae Bagratidis libera regna et principatus velut Regnum Vaspurakaniae (Armeniace: Վասպուրական), a Domo Artsrunica (Armeniace: Արծրունի) gubernatum quae regum Bagratidum suprematiam adhuc agnoscebat, secesserunt.

Anno 1045, Imperium Byzantinum Armeniam Bagratidem cepit. Cito, aliae quoque civitates Armeniae sub Byzantino domino ceciderunt. Byzantina gubernatio parum duravit, namque anno 1071 Seliucidae Turci Byzantinos vicerunt et Armeniam in Proelio Manzicertensi (Armeniace: Մանզիկերտ, Turcice Malazgirt) ceperunt et Imperium Seliucidicum condiderunt. Ut mortem aut manus eorum qui cognatum Gagicum II (Գագիկ Բ), regem Abnicensem (Armeniace; Անի) necavissent effugeret, Armenius nominatus Ruben (Armeniace; Ռուբեն) cum aliquibus civibus in fauces angustas Tauri Montis et postea in Tarsum Ciliciae fuit. Byzantinus regiae gubernator eos accepit, ubi Regnum Armenium Ciliciae eventualiter conditum est.

Imperium Seliucidicum cito collabi incepit. Fere anno 1100, Armenii principes Zacaridis nobilis familiae semiliberam Armenium principatum in Septemtrionali Orientalique Armenia, notum velut Armeniam Zacaridem, condiderunt. Nobilis familia Orbelianorum dominium cum Zacaridibus in variis civitatis partibus, praecipue in Syunia (Armeniace; Սյունիք) et Faucibus Cladium (Armeniace: Վայոց Ձոր) partita est.

Fere anno 1245, Mongolus Ilchanatus Principatum Zacarianum velut relictam Armeniam cepit. Mongolicas irruptiones aliae aliorum Mediae Asiae tribuum cito sequuntur, qui fere ab anno 1205 fere ad annum 1405 continuaverunt. Post singulam incessantem irruptionem, singulam eversionem nationi ferentem, Armenia illo tempore debilitata est. Fere anno 1505, Imperium Ottomanicum et Persia Safavis Armeniam inter se divisit. Imperium Russicum Armeniam Orientalem (in chanatibus Erivani et Carabachiae in Persia consistentem) annis 1813 et 1828 postea incorporavit.

Ottomanis regentibus, considerabilis libertas Armeniis in eorum propriis inclavaturis permissa est, qui in relativa harmonia cum aliis allophylis in imperio (inclusis regentibus Turcis) vixerunt. Nihilominus, velut Christiani sub stricto Musulmano sociali systemate, Armenii pervasivae discriminationi obstiterunt. Cum ei maiora iura in Imperio Ottomanico poposcerunt, Sultanus Abdulhamidus II, in responso, cum civitatis patrocinio Armenios inter annos 1894 et 1896 trucidavit, cuius effectus circa 80 000 ad 300 000 caesorum fuit. Strages Hamidianae, ut notae sunt, Abdulhamido internationalem infamiam velut Sultano Rubro sive Sultano Sanguinario dederunt.

Cum Imperium Ottomanicum collabi coepisset, Res Novae Iuvenum Turcorum (anno 1908) gubernationem Sultani Abdulhamidi evertorunt. Armenii Imperium colentes Consilium Unionis et Progressus suum statum secundae classis mutaturum esse sperabant. Involucrum Emendationum Armeniarum (anno 1914) velut solutio nominando inspectore generali de Armeniis rebus oblatum est.

Cum primi belli mundani impetu, Imperio Ottomanico et Imperio Russico per expeditionem Caucasicam Persicamque occupatis, nova gubernatio Armeniorum suspicionem habere coepit. Quod debitur facto ut exercitus Russicus certum numerum Armeniorum voluntariorum frenaret. Die 24 Aprilis anni 1915, Armenii intellectuales in custodiam dati sunt ab Ottomanicis auctoritatibus et, cum Lex Tehciri (die 29 Maii anni 1915, postremo magna proportio Armeniorum Anatolia colentes periverunt in eo quod notum est generis Armenorum occidio. Renisus Armeniacus localis in regione, contra Imperii Ottomanici activitates evoluta, habuit. Inter annos eventus ab Armeniis et vasta maxima parte Occidentalium historicorum ut occisiones massivae aut genocidium cum civitatis patrocinio putantur. Nihilominus, quia Turcia amica Occidentis est et strategicum locum prope Orientem Medium habet, ambae, Statunitensis et Britannica gubernationes defectionem perspicuae evidentiae ut eventus genocidium categorizetur adhuc tenent. Turcicae auctoritates mortes Belli civilis resultationem iuxta cum morbis et famis, cum victimis utrobique factis fuisse tenent. Maximae Armeniorum interfectorum aestimationes e 650 000 ad 1.5 miliones variant. Armenia et Armeniaca diaspora sollemnem agnitionem eventuum genocidii per 30 annos ambiunt. Eventus hi traditionaliter annue die 24 Aprilis, Die Martyris Armenii sive Genocidii Armeniaci, commemorantur.

Quamquam exercitus Russicus in assequenda maxima parte Ottomanicae Armeniae primo bello mundano bene successit, assecuta amissa sunt ob Res Novas Russicas anni 1917. Illo tempore Armenia Orientalis, Georgia et Atropatene a Russis gubernatae foederari in Re Publica Foederativa Democratica Transcaucasica coniunctae conatae sunt. Haec foederatio, nihilo minus, a Februario ad Maium anni 1918 solum duravit, cum cunctae partes tres eam dissolvere decreverunt. Velut resultatio, Armenia Orientalis libera fit velut Res Publica Democratica Armeniae die 28 Maii.

Infeliciter accidit, ut brevis libertas Rei Publicae Democraticae Armeniae bello, territorialibus rixis, massiva influxione profugorum ex Ottomanica Armenia morbos et famem diffundentium oneraretur. Imperia consensionis, Ottomanicae gubernationis actionibus horripilatae, nuper conditae civitati Armeniacae per levamen pecuniam et alias formas fulciminis succurrere quaesiverunt.

Finito bello, victoriosae potentiae Consensionis Imperium Ottomanicum dividere quaesiverunt. Obsignatum inter imperia foederata et imperium Ottomanicum Separae 10 Augusti anni 1920, Foedus Separae exsistentiam Rei Publicae Democraticae Armeniae servare et ei antiqua territoria Ottomanicae Armeniae adhaerere promisit. Quia fines novi Armeniae a Statunitensi Praeside Woodrow Wilson picti sunt, Ottomanica Armenia etiam nominatur Armenia Wilsoniana. Adhuc consideratio ut Armenia mandatum sub tutela Civitatum Foederatarum possibiliter fieret fuit. Foedus, attamen, a Motu Nationali Turcico reiectum est, et nunquam ratum est. Motus, a Mustapha Cemali Ataturco directus, foedere usus est occasione ut se ipsum legitimam Turciae gubernationem declararet, monarchiam in Constantinopole fundatam pro re publica in Ancyra fundata substituens.

Armenia a Russis Bolsevicis annexa est et cuncta cum Georgia et Atropatene incorporata est in Unionem Sovieticam velut Rei Publicae Foederalis Socialisticae Sovieticae Transcaucasicae pars die 4 Martii anni 1922. Cum hac annexionem, Foedus Alexandropolis (Armeniace Գյումրի) Turcosovietico Foedere Carsensi sublatum est. In consensione, Turcia Unionem Sovieticam dominium in Azariam (Georgice აჭარა) cum portuaria urbe Bathyis (Georgice ბათუმი) accipere pro restitutione libertatis super urbibus Carsis (Turcice Kars), Ardahani (Turcice: Ardahan) et Igdiri (Turcice: Iğdır) permittebat quae cunctae Armeniae Russicae pars erant.

Res Publica Foederalis Socialistica Sovietica Transcaucasica ex anno 1922 ad annum 1938 fuit, quo in tres separatas entitates (Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Armeniae, Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Atropatenae, et Rem Publicam Foederalem Socialisticam Sovieticam Georgiae divisa est. Armenii relativae stabilitatis tempore sub Sovietica regula fructi sunt. Ei medicinam, cibum et suppeditationem e Moscua acceperunt, et communisticum dominium tranquilla levatio collata cum turbulentis annis finalibus Imperii Ottomanici esse probavit. Status difficilis ecclesiae fuit quae sub dominio Sovietico pugnabat. Mortuo Vladimiro Lenin, Iosephus Stalin habenas potestatis accipiens renovatum metus terrorisque tempus Armeniis coepit. Velut varii alii allophyli Unionem Sovieticam per Stalinicam Magnam Purgationem colentes, decusses milium Armeniorum supplicio affectae alteruter deportatae sunt.

Metus imminuit, Iosepho Staluin mortuo anno 1953 et Nikita Khrushchyov effecto novo Unionis Sovieticae duce. Mox, vita in Armenia Sovietica rapidam ameliorationem videre incepit. Ecclesia quae, Stalin duce, maxime passa est revixit cum Catholicos Vazgenus I officia sui muneris accepit anno 1955. Anno 1967, memoriale victimis Genocidii Armeniaci in colle Arcis Parvarum Hirundinum (Armeniace: Ծիծեռնակաբերդ) super faucibus Hrazdani (Armeniace: Հրազդան) aedificatum est. Quod accidit post massivas multitudines reclamantes eventas in quinquagesimo tragici eventus anniversario anno 1965.

Per Michaelis Gorbachev aeram cum emendationibus Glasnostica et Perestroikae, Armenii meliorem ambitalem curam sui nationi poscere inceperunt, contaminationem a Sovieticis constructis ergasteriis allatam reiicientes. Conflictus inter Atropatenen Sovieticam et suum autonomicum districtum Carabachiae Superioris. Armenii Carabachiae unificationem cum Armenia Sovietica poscebant. Pacificae reclamationes Erivani in favore Carabachianorum Armeniorum cum anti-Armeniacis internecionibus in Atropatenica urbe Sumgaiti (Atropatenice Sumgayıt) responsae sunt. Aliud Armeniae problema vastans terrae motus anno 1988 cum magnitudine momenti 7,2 graduum fuit.

Michaelis Gorbachev ineptitudo ut Armeniae problemata (praecipue Carabachiae) solveret deceptionem inter Armenios creavit et crescentem famem libertatis solum aluit. Maio anni 1990, Novus Exercitus Armenius constitutus est, merens ut vis defensiva a Sovietico Exercitu Rubro separata. Conflictus inter Novum Exercitum Armenium et copias Virum Securitatis Internae Sovieticae Erivani detractas cito eruperunt cum Armenii Rei Publicae Democraticae Armeniae anni 1918 conditionem commemorare decreverunt. Violentiae resultatio mors quinque Armeniorum interfectorum in sclopetatione cum Viribus Securitatis Internae Sovieticae in statione ferriviaria fuit. Testes Vires Securitatis Internae Sovieticae excessiva vi uti et pugnam instigare ibi asseruerunt. Aliae sclopetationes inter Armenios militianos et Sovieticas copias in Sovetashen, prope caput, acciderunt quarum resultatio mors circa viginti sex hominum, praesertim Armeniorum, fuit. Die 17 Martii anni 1991, Armenia iuxta cum Civitatibus Balticis, Georgia et Moldavia, per totam unionem referendum boicotizavit, in quo 78% totorum suffragatorum retentioni Unionis Sovieticae emendato modo suffragatum est.

Anno 1991, Unione Sovietica distracta, Armenia suam libertatem restituit. Declarata liberatio die 23 Augusti, prima haud Baltica res publica secessa fuit. Attamen, primi anni post-Sovietici oeconomicis difficultatibus quoque et eruptione ascensus concertationis armatae inter Carabachianos Armenios et Atropatenici turbati sunt. Oeconomica problemata a Carabachiano conflictu mox orta sunt, cum Frons Popularis Atropatenica successit in premenda Re Publica Socialistica Sovietica Atropatene ut ferriviaria et aeria obsidionem contra Armeniam instigaret. Quod effective Armeniacam oeconomiam paralyzavit quia 85% oneris et bona mobilia per ferriviam adveniebant. Anno 1993, Turcia obsidioni contra Armenia in favore Atropatenae se univit.

Bellum Carabachiae finivit postquam a Russis conciliatam amotionem igneam applicaretur anno 1994. Bellum exitosa fuit viribus Armeniacis Carabachianis qui in assequendo 14 centesimae internationaliter agniti territorii Atropatenici, inclusa Carabachia Superiore ibi, bene successerunt. De illo tempore, Armenia et Atropatene colloquia de pace, Societate Securitatis et Cooperationis in Europa mediata, habuerunt. Status Carabachiae adhuc determinandus est. Ambarum civitatum oeconomia deterior facta est in absentia completae resolutionis et fines Armenii cum Turcia et Atropatene clausi manent.

Iam saeculo vicensimo uno, Armenia adversus angustias varias stat; nihilominus, bene successit in aliquibus ameliorationibus. Completam mutationem in oeconomiam mercatus fecit et ex anno 2008, vicesima octava oeconomicissime liber civitas in mundo est. Suae rationes publicae cum Europa, Oriente Medio, et Foederatione Civitatum Suorum Iurum Armeniam commercium augere permiserunt. Gasium, oleum, et commeatus per duas vitales vias: Iraniam et Georgiam veniunt. Armenia bonas rationes cum ambabus civitatibus servat.

Armeniaca politia in democratiae repraesentativae praesidentialis rei publicae ambitu est. Secundum Constitutio Armeniae, praeses dux gubernationis et systematis plurifactionalis pluriformis est. Parlamemtum Unicamerale (quoque nominatum Conventus Nationalis (Armeniace Ազգային Ժողով) a coalitione trium factionum politicarum, conservativae Factionis Respublicanae Armeniae (Armeniace; Հայաստանի Հանրապետական Կուսակցություն), Factionis Armeniae Prosperae (Armeniace; Բարգավաճ Հայաստանի Կուսակցություն) et Foederationis Revolutionariae Armeniae (Armeniace; Հայ Յեղափոխական Դաշնակցութիւն), regitur. Oppositionis principales factiones factionem antiqui praesidis Conventus Nationalis, Civitatem Iuris (Armeniace; Օրինաց երկիր), et factionem antiqui primi ministri Raffii Hovannisian, Hereditatem (Armeniace; Ժառանգություն) includunt quae ambae eventuali adhaesioni Armeniacae in Unionem Europaeam et Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis favent.

Propositum Armeniacae Gubernationis declaratum democratiam parlamentariam Occidentalis modi et fundamenta suo modo gubernandi construere est. Verumtamen internationales observatores Consilii Europae et 
Departamenti Civitatis Civitatum Foederatarum Americae de pelluciditate comitiorum parlamentariorum praesidentialium Armeniacorum et referendi constitutionalis ex anno 1995 disceptaverunt, dissensionem in scrutatione, inopiam cooperationis Commissionis Comitialis et exiguam conservationem comitialium elenchorum et locorum scrutatorum citantia. Domus Libertatis Armeniam practice liberam in sua relatione anni 2007 qualificavit, quamquam civitatem democratiam comitialem, significanda relativa inopia libertatis et comitialis competitivitatis non classificaret. Suffragium universale maioribus duodeviginti annos natis est.

Armenia in praesenti bonas rationes cum fere omnibus nationibus mundi et cum duabus ei praecipuis, suis vicinis proximis Turcia et Atropatene, servat. Conflictus inter Armenios et Atropatenicos per ultimos annos Unionis Sovieticae erumperunt. Bellum Carabachiae Superioris politiam regionis per decennium ultimum saeculi 20 dominatum est. Finer inter duas nationes rivales clausi usque ad hodie manent, conflictus solutionem non assecuta est quamquam societates velut Societas Securitatis et Cooperationis in Europa mediarent. Minister rerum externarum, Vardanus Oskanyan, Armeniam in pactionibus pacis repraesentat.

Turcia quoque longam turbatarum rationum historiam cum Armenia ob suam recusationem agnitionis Genocidii Armeniaci anni 1915 possidet. Conflictus Carabachiae excusatio Turciae ut sui fines cum Armenia anno 1993 clauderet factus est. Obsidio abrogata non est, quamquam pressio magnae gregis potentis mercatoriae Turcae mercatus Armenios curat.

Propter suum locum hostilem inter duas nationes vicinas, Armenia laqueos securitatis cum Russia constituit. Ut petitio gubernationis Armeniacae Russia Stationem Militarem Russicam CII Septemtrionali Occidente Armeniacae urbis Alenxandropolis (Armeniace; Գյումրի) ut elementum dissuasorium contra Turciam servat. Adhuc cum his rebus, Armenia quoque ad structuras Euroatlanticas ultimis annis intuita est. Bonas rationes cum Civitatibus Foederatis Americae praecipue per suam diasporam habet. Secundum Censum Statunitensem anni 2000, 385.488 Armeniorum hanc nationem colentium sunt.

Armenia socia Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis, et quoque Consilii Europae est, rationes amicas cum Unione Europaea, praesertim cum civitatibus sociis talibus ut Francia et Graecia servans. Indagatio anno 2005 facta ut 64% Armeniorum in Unionem Europaeam adhaesioni faverent monstravit. Multi officiales Armenii desiderium ut sua civitas socia Unionis Europaeae denique fiat etiam enuntiaverunt, alii candidaturam sollemnem brevi faciendam esse praevident. Aliqui adhaesioni in Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis etiam favent. Omnibus modis praeses, Robertus Kotcharian, Armeniam iunctam ad Russiam, ad Foederatio Civitatum Liberarumnem et ad Consociationem Foederis Securitatis Collectivae tenere et Armeniam comitem haud sociam Unionis Europaeae et Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis esse vult.

Exercitus Armeniacus, Classes Aeriae Armeniacae, Custodia Aeris Armeniaca et Praesidium Limitare Armeniacum quattuor ramos Virium Armatarum Reipublicae Armeniae comprehendunt. Armeniaca res militaria formata est, collapsa Unione Sovietica anno 1991 et condito Ministerio Defensionis anno 1992. Commandator Praecipuus rei militariae Praeses Armeniae, Sergius Sargsyan est. Minister Defensionis politicae dominationis muneri praeest, quod in praesenti a Chiliarcho-Generali Michaele Harutyunyan regitur, dum militare mandatum in manibus Legatorum Generalium, ab Imperatore rectorum, manet, qui nunc Locumtenens-Generalis Seyranus Ohanyan est.

Exercitus perpetuus 60 000 militum habet, cum additionali subsidio 32 000 militum et subsidio subsidii 350 000 copiarum. Armeniorum militum limitaneorum munus nationales fines cum Georgia et Atropatene circumire, dum Russicae copiae fines cum Irania et Turcia adhuc excubant. Casu eventualis impetus, Armenia omnes validos homines inter quindecim et quinquaginta novem annos natos cum disciplina militari mobilitare potest.

Foedus Virium Armatarum Conventionalium in Europa, comprehensivos limites in categoriis decretoriis militarium armamentorum statuens, ab Armeniaco Parlamento Iulio anni 1992 ratificatum est. Martio anni 1993, Armenia multilateralem Conventionem Armorum Chemicorum obsignat quae decretoriam armorum chemicorum eliminationem postulat. Armenia Foederi Non Proliferationis Nuclearis velut civitas sine armis nuclearibus Iulio anni 1993 accedit. Armenia socia Consociationis Foederis Securitatis Collectivae iuxta cum Ruthenia Alba, Casachia, Chirgisia, Russia, Tadzikistania et Uzbecia. In programmate Consociationis Pacis Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis et in Consociationis Foederis Atlantici Septemtrionalis consociatione nominata Consilio Consociationis Euro-Atlanticae participat. Armenia in missionibus servadae pacis in Agro Merulense involuta est cuius copiae partem Virium Agri Merulensis (quae ad Consociationem Foederis Atlantici Septemtrionalis non pertinent) sub iusso Graeco faciebant. Armenia quadraginta sex sodales virium militarium suarum in Viribus Coalitionis in Bello Iracense participantes habet.

Armenia in divisiones administrativas undecim subdividitur. Quorum, decem provinciae nominantur marza (Armeniace մարզէր, singulari; մարզ, quod e Persico verbo marz fines significante derivatur). Erivanum speciali administrativo statui velut nationis caput fruitur. Exsecutivus dux in omnia decem marza marzpetus (aut gubernator marzi) est, ab Armeniaca Gubernatione electus. Erivani, exsecutivus dux magister civium est, a praeside electus.

Infra elencus provinciarum cum numero incolarum, area et notitiis spissitudinis est. Data e Diaconia Statisticae Nationalis Reipublicae Armeniae sunt. Area marzi Gegarcunici Lacum Lychnitidem (Armeniace Սևանա լիճ) 1.278 chiliometra quadrata (493.4 miliaria quadrata) sui territorii tegentem includere notetur. (Nomina provinciarum in inferiorem elenco cum nominibus Armeniace inter lunulas latinizantur);

Armenia civitas sine litore in Transcaucasia, inter maria Caspium et Euxinum, Septemtrione Georgiae, Oriente Atropatenae, Meridie Iraniae, et Occidente Turciae finitima est.

Respublica Armenia aream 30 000 chioliometra quadrata tegit, Occidentali Oriente in Aequo Armeniaco 4000 km² tegente), olim nominato Armenia Historica et ab Armeniis sua terra originali putato, sita. Natura soli montanissima est, cum rapidis cursibus fluminum et paucis silvis. Clima continentale in toto aequo, quod aestates calidas esse et hiemes duras in Armenia significat. Culmen altissimum mons Anticaucasus (Armeniace Արագած) (4095 m), et infimus locus 400 metra super plano maris in civitate est.

Mons Ararat (Armeniace: Արարատ, Turcice Ağrı) qui historice ad Armeniam pertinet locus altissimus regionis est. In praesenti in Turcia est, sed in Armenia descriptio clara et tota montis habetur, quod memoriam Armeniorum praecipui symboli affert. Mons in insigne Armeniae et in variis significationibus culturalibus populi apparet.

Armenia sua problemata ambitalia solvere conatur. In natione Ministerium Ambitus quod vectigalia contaminationi aeris aquaeque et deiectionibus immodicis sordium quibus in activitatibus tutelae ambitalis utuntur inseruit. Armenia cum aliis sociis Foederationis Civitatum Liberarum et cum communitate internationali in quaestionibus ambitalibus cooperare curat. Gubernatio Armeniaca laboravit ut Ergasterium Atomicum Metzamorense, prope Erivanum clauderetur, formas alternativas energiae evolvere quaerens.

Clima Armeniae est valde continentale. Aestates siccae apricaeque sunt, de Iunio ad medium Septembrem euntes. Temperatura inter 22º et 36º C variat; nihilominus, parvus mador effectum magnarum temperaturarum levat. Vespertina aura de montibus orta gratam acceptamque refrigerationem promovent. Ver breve et autumni longi sunt. Autumni ob motum coloremque foliorum arborum cognoscuntur. Hiemes valde gelidae cum plurima nive et temperaturis inter -10º et -5 °C variantibus sunt. Hiemales ludi exitosi in hoc anni tempore sunt, velut exercitatio nartationis in collibus Anthonapopolis (Armeniave Ծաղկա‎ձոր), 30 minutas ab Erivano sitis. Lacus Niger in terris superioribus situs est et secundus lacus supremus in mundo est, 1900 metra super plano maris.

Armenia est civitas cum potenti industria, fundata in suis aluminii venis. Transitus ad oeconomiam mercatus, Unione Sovietica lapsa, emigrationem multarum centenarum Armeniorum in alias nationes excitavit. Una principalium saburrarum incremento inopia energiae est, quae ex aliis nationibus pretio summo importanda est et evolutionem ergasterii atomici provocavit. Turcia limites et partim commercium obsidet. Praeterea, terrae motus anno 1998 adhuc maiora impedimenta restitutioni postsovieticae intulit.

Armenia 3 215 800 incolarum (Aprili mense anni 2006) habet et secunda civitas spississime culta antiquarum rerumpublicarum Sovieticarum est. Incolarii decrementi problema ob magnas quantitates emigrationis post Unionem Sovieticam eruptam. Proportio emigrationis et incolarium decrementum, nihilominus, drastice nuper minuit et moderatum momentum Armeniorum Armeniam redeuntium principalis causa huius inclinationis fuit, quae ut continuet exspectatur. Vero Armenia ut suum incrementum positivum incolarium recuperet exspectatur.

Ethnici Armenii 97.9% incolarum constituunt.  1.3% e Russi 0.5% constituunt. Alii allophyli Assyrios, Ucrainos, Graecos, Carduchos, Georgianos et Ruthenos Albos includunt. Quoque minores Valachorum, Mordovianorum, Ossetiorum, Albanorum Caucasii, et Tatorum communitates sunt. Polonorum et Theodiscorum Caucasi allophyli etiam sunt quamquam valde russificati sunt. Per Sovieticum tempus, Atropatenici historice secunda maxima gens in natione fuerunt (circa 2.5% anno 1989 formantes). Nihilominus, ob conflictum de Carabachia Superiore propemodum omnes eorum ex Armenia in Atropatenen emigraverunt. Conversim, Armenia magnum Armeniorum profugorum adventum ex Atropatene accepit, quod Armenia characterem homogeneorem dedit.

Armenia relative magna diasporam habet (octo miliones a nonnullis aestimantur, magnopere cum tribus milionibus numerum incolarum propriae Armeniae superantes), cum communitatibus per totum orbem terrarum exsistentibus. Maximae Armaeniacae communitates extra Armeniam in Russia, Francia, Irania, Civitatibus Foederatis, Georgia, Syria, Libano, Argentina, Australia, Canada, Graecia, Cypro, Israele et Ucraina sunt. Inter 40 000 et 70 000 Armeniorum Turciam (praesertim Constantinopolem adhuc incolunt. Etiam, circa mille Armeniorum Vicum Armeniacum in Urbi Antiqua Hierosolymis, olim maioris communitatis reliquum, incolunt. Italia Sancto Lazaro Armeniorum, insula in Palude Venetiae sita, quae monasterio a Mechitaristis, Armeniaca Catholica congregatione, ducto omnino occupata est, domus est. Insuper, circa 130 000 Armeniorum regionem Carabachiae Superioris ubi maxima pars sunt incolunt. Inter communitatem Armeniacam in CFA est grex musicus System Of A Down.

Ea religio, quae in Armenia plerosque assectatores habet, Christianismus est. Antiquae litterae Armenae tradunt ecclesiam Armenam a duobus Iesu apostolis, Thaddaeo et Bartholomaeo, conditam esse, qui populo Armeno evangelium inter annos 40 et 60 praedicavissent. Inde sollemne nomen huius ecclesiae est Ecclesia Apostolica Armena. Armenia prima fuit civitas, quae Christianismum ut religionem publicam anno 301 adoptavit. Circa 93% Christianorum Armenorum ad Ecclesiam Apostolicam Armenam pertinent, quae sicut Ecclesia Orthodoxa Coptorum et ecclesiae Orthodoxae Syriacae inter Ecclesias orthodoxas orientales numeratur. In Armenia etiam incolae Catholici - et ritus Romani et Armeni, qui ultimi Ecclesiam Armenam Catholicam formant et ad Catholicos Orientales (180 000) pertinent -, Protestantes et Christiani traditionis Orthodoxae sunt. Ecclesiae Armenae Catholicae sedes Bzommari in Libano est. Multi Carduchi, qui occidentalem civitatis partem incolunt, Iazidismum sequuntur, alii religionem Islamicam forma Sunnitica. Pauci Atropatenici reliqui Siitae sunt. Iudaica communitas Armena imminuit usque ad 750 homines, quod plerique oeconomicas Armeniae angustias fugientes in Israelem emigraverunt. Duae synagogae nunc operantur in Armenia: una in urbe capite, altera in urbe Melanolimnepolitana (Armeniace Սևան), prope Lacum Nigrum sita. Matrimonium inter Christianos Armenos variarum traditionum crebrum est.

Armenia suum proprium alphabetum linguamque habet. Alphabetum, anno 405 a Mesropo Mastosio excogitatum, in triginta octo litteris consistit, quarum duae in periodum Cilicianam aditae sunt. Fere 96% incolarum nationis Armeniace, dum 75.8% etiam Russice loquuntur, quamquam lingua Anglica magis magisque popularis se facit.




#Article 329: Ephesus (489 words)


Ephesus (-i, f.; Graece , Turcice Efes), fuit urbs olim Graeca in Ionia sita, hodie Turcica.

Etiamsi urbs imprimis temporibus Graecis magnitudine atque opulentia exstabat praecursores eorum illam iam aetate Chalcolithici (ca. 5000 a.C.n.) condidisse ex spoliis sub colle nomine Ayasoluk inventis scimus. Scripta Hetthaeorum cuiusdam oppidi nomine Apaša in regno Arzavano mentionem faciunt, quo nomine verisimiliter eundem locum designaverunt ac Graeci locum Ephesum nuncupantes. Studio recentiorum indagatorum patefactum est urbem probabiliter caput regni Arzavaeni fuisse.

Secundae partis secundi millenii spolia culturae Minoae et Mycenaeae reperta sunt. Decimo fere saeculo a.C.n., Graeci Ionici litora urbis frequentare coeperunt; a fabulis autem Androclum rex Atticae urbem condidisse traditur. Lydi et Carii indigeni prope urbem in partes septentrionales vivebant. Septimo saeculo a.C.n., Ephesus a Cimmeriis aggressus est. Eversa funditusque deleta esse an vi hostium restitisse ex fontibus non liquet. Urbe anno 560 a.C.n. a rege Croeso expugnata qui dicitur Synoecismus factus est, quo confusio complurium vicorum in unum denominatur, novaque colonia prope templum Artemis orta est.

Urbs sedes cultus deae Magnae Matris erat, quae in posteris saeculis assimilata est deae Artemidi, cuius magnum templum aderat, quod unum e Septem miraculis mundi habebatur.

Anno 334 a.C.n., Alexander Magnus cum exercitu urbem praeteriit. 296 a.C.n. Ephesus per decretum Lysimachi Diadochi in hodiernum locum mota atque brevi tempore in honorem uxoris eius Arsinoeia renominata est. Ex ferme eo tempore urbs tantummodo crevit, ut spatium 350 fere hectariorum occuparet. Cum inter annos 189 usque 133 a.C.n. ad Pergamenum regnum pertineret anno 133 a.C.n. in potestatem populi Romani redacta est.

Temporibus Romanis Ephesus cum probabiliter non minus quam 200thinsp;000 incolae urbem inhabitaverunt una ex amplissimis urbibus imperii erat sedesque proconsulis Asiae. Eodem tempore multa monumenta largitione tam magistratus quam munificorum civium gratia exstructa sunt. Inter ea templa Vespasiani et Hadriani imperatori numerantur, qua cultui imperatorum divinatorum usui erant. Usque ad finem antiquitatis posterioris urbs magni momenti in orbe Romano erat.

Anno 431 ibi Concilium Ephesinum ab imperatore Theodosio II institutum habitum est. Paucis annis post quod dicitur concilium praedatorium factum est, cuius decreta iam anno 451 annullata sunt. Ecclesia Mariae dicata rite locus illius concilii existimatur.

Urbs antiqua cum volventibus annis arenis obrueretur innavigabilis reddita est, quapropter ex opulentissima urbanitate in statum vici reminuta est. Anno 867 exercitus Paulicanorum duce Ioanne Chrysochere oppidum expugnavit. Anno 1090 iterum a Selgiucidas occupatum est, qui propepopu vicum nomine Ayasoluk (ab anno 1914 Selçuk dictum) condiderunt.
Comnenis et Palaeologis imperatoribus oppidum munere propugnaculi tractuum circa Maeandrum flumen contra Turcos fungebatur. Alexius Philatropenus cum anno 1295 prospere contra Turcos pugnavisset in controversiam cum imperatore Constantinopolitano venit. Orta seditione fratrem imperatoris Theodorum cepit eumque Ephesum misit custoditu. Mox autem seditio suppressa est.

Anno 1304 imperium Byzantinum ultimum impetum servandae Ephesinae provinciae fecit. Cohors Catalanica cum Turcos apud Thyraeam vicisset tamen ab imperatore in Europam revocata est, ut seditionem contra eum factam debellaret. Paulo post urbs finaliter Turcis succumbit, incolae eius aut necati aut deportati sunt.

Ephesus est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.




#Article 330: Sardis (143 words)


Sardīs (Graece ) sive Sardēs fuerunt urbs antiqua et regia Lydiae. Sardis sub radicibus Tmoli montis et iuxta Pactoli fluminis ripas iacent. Secundum Herodotum et urbs et Croesus, ultimus rex Lydorum, a Persis circa 546 a.C.n. capti sunt.

Everso regno Lydorum et eorum rege Croeso Sardis caput satrapiae Persicae factae sunt (eo exercitum convocavit Cyrus Minor quem contra fratrem Artaxerxen 401 a.C.n. duxit). Quinto saeculo a.C.n. ineunte Iones a Persis secedentes Sardis urbem incenderunt antequam ad litus sese reciperent atque vincerentur ː quae causa primi belli inter Graecos et Persas habetur. Deinde Macedonibus, regibus Pergamenis ac postremo Romanis et provinciae Asiae obvenit illa urbs. Anno 214 aut 213 a.C.n. Sardes ab Antiocho III obsessae et captae. Anno 17 ingenti terrae motu deletae sunt et partim ex pecuniis ab imperatore Tiberio datis sequentibus annis refectae.

Hodie Sardis est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.




#Article 331: Halicarnassus (283 words)


Halicarnassus (-i, f) (Graece: ; Turcice: Bodrum) est urbs in oris Cariae, in Asia Minore (hodie Turcia) sita. Fuit urbs natalis Herodoti; ibi etiam stetit Mausoleum, unum e septem miraculis mundi. Halicarnassenses Troezenem tamquam metropolim suam honorabant

Antiquitate urbs notissima fuit propter Mausoleum, quod inter septem miracula mundi numerabatur. Urbis notissimus proles autem est Herodotus pater historiae dictus. Praeterea poeta Heraclitus Halicarnasseus et historicus Dionysius etiam ea urbe nati sunt.

Ex anno 480 a.C. Artemisia I, filia Lygdamis, in loco filii nomine Pisindelis urbem moderabatur. Expeditioni regis Xerxis adversus Graecos  quinque cum navibus ipsa subvenit.Cui prudentiam Artemisiae magni aestimanti, suadere non dubitavit ne pugnam Salaminiam committeret. Saeculo quinto a.C. urbs in Delio foedere Athenis iuncta fuit.

Anno 334 urbs ultima copias Alexandri Magni arcuit, ne ora occidentalis Asiae Minoris Persis omnis eraperetur. Memnon Rhodius arcem et portum amplificari iussit, ut sibi subsidio fungerentur. Dura obsessione Alexander demum urbem propriam expugnare potuit, arcem verum etiamnum ab militibus Memnonis occupatam vi capere ante proximum annum non contigit.

Ex fere anno 280 a.C. usque 200 Halicarnassus ad regnum Ptolemarum pertinebat.

Cum Seleucidae civitates Graecas apud litora Asiae Minoris sitas subigere coepissent Romani censuerunt Graecos auxiliandos esse et Antiochum III bellum indixerunt eumque acerbis proeliis repugnaverunt. Atqui urbs mox dicioni Romanorum subiecta denique provinciae Asiae adiuncta est.

Diviso imperio Romano anno 395 urbs ad partem orientalem pervenit. 
Anno 1420 milites ordinis Hospitalis ibi arcem adhuc exstantem exstruxerunt, cuius quidem Turci Ottomani anno 1523 potiti sunt. Temporibus Ottomanis saepe exules eo missi sunt.
Recentioribus temporibus oppidum in vicum piscatorium deminutum est.

Supersunt temporibus antiquis porta Myndonia cum reliquis veteris muris urbi antiqui, praeterea theatrum opponens mare Aegaeum. 
Castellum Sancti Petri omnino conservatum exemplum est architecturae crucesignatoriae et Ottomanicae.




#Article 332: Cnidus (116 words)


Cnidus seu Cnidos (Graece: Κνίδος) fuit urbs Graeca antiqua Cariae cuius ruinae prope oppidum Tekir in Turcia visitantur. Saeculo septimo p.C.n. a classe Arabum destructa est.

Praecipua dea apud Cnidios erat Aphrodite cui plura templa dedicata erant ː vetustissimum Aphroditi Doritidi, alterum Aphroditi Acraeae, novissimum Aphroditae Euploiae (id est bonae navigationis), etiam simplicius ab extraneis Aphroditae Cnidiae dictae. In quo templo statua deae unum e celeberrimis Praxitelis sculptoris operibus erat, Venus Cnidia hodie dicta.  In nummis quoque plerisque Cnidii caput deae exprimere solebant. Qua de causa Atheniensis navarchus Conon postquam magnam victoriam anno 394 a.C.n. apud Cnidum de Lacedaemoniis rettulit et ipse templum Aphroditi in Piraeo dedicavit.

Hodie Cnidus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.




#Article 333: Crimaea (699 words)


Crimaea (Russice: Крым; Ucrainice: Крим; Tatarice Crimensi: Къырым, Qırım) seu Chersonesus Taurica est paeninsula in parte septentrionali Ponti Euxini (Maris Nigri), etiam a Palude Maeotide (Mari Asoviensi) a septentrio-oriente alluetur.

Area huius paeninsulae est circa 26 860 km², quorum 72% planities, 20% montes (in parte meridiana locati) et 8% lacus aliaque obiecta aquatica sunt. 

Circa 2.5 decies centena milia hominum in Crimaea habitant. Plus quam demidium illorum ad gentem Russicam pertinet. Ucraini et Tatari Crimenses ibi etiam multi sunt. Maximae urbes Crimaeae sunt Sebastopolis, Sympheropolis, Kertschia, Eupatoria et Theodosia.

Crimaea nunc de facto inclusa est in Russiam, cuius subiecta foederalia in hac paeninsula sunt res publica Crimaea (cuius metropolis est Sympheropolis) et urbs dignitatis foederalis Sebastopolis (in districtum foederalem Meridianum Foederationis Russicae inclusae). Ucraina, quae ad tempus recentissimum Crimaeam tenebat, adhoc eam sibi postulat (de iure sua rem publicam autonomam Crimaeam et Sebastopolim urbem status specialis ibi habens), adiunctionem paeninsulae huius ad Foederationem Russicam illegalem esse putans (quae positio a multis civitatibus sustinetur). 

Antiquis Crimaea temporibus Chersonesus et a poetis saepius Tauris (et inde etiam Chersonesus Taurica) nominabatur. In antiquitate Tauri (unde et Chersonesus Tauricae nomen), Cimmerii et Scythae ibi habitaverunt. Cum Scythae potestatem in steppis Tauricis tenebant, Graeci in paeninsula prope litora Pontus Euxini velut Bosporum Cimmerium lacumque Maeotidem inde a saeculo a.C.n. septimo exeunte sedes transtulerunt. In Tauride, condiderunt has colonias: Chersonesum, Panticapaeum, Theodosiam, et al. Spartocus primus sui nominis tyrannus ex gente Archaeanactidum natus Panticapaei regnum Bosporanum condidit, cuius princeps ultimus saeculo p.C.n. quinto fuit Tiberius Iulius Dioptunes.

Imperium Romanum Orientale Chersonesum vel Corsunum urbem (ubi Vladimirus I Magnus, dux Russicus Kioviensis, anno 988 baptizatus est) nonnullasque alias terras Tauricas meridianas saecula nonnulla tenebat. Praeterea, terrae Tauricae millennio primo fuerunt possessiones multarum gentium aliarum: Gothorum, Turcorum antiquorum, Bulgarorum nomadicorum, Chazarorum, Ruthenorum, etc. 

A saeculo duodecimo Cumani, gens Turcica nomadica, hanc paeninsulam inhabitaverunt. Circa annum 1223 copiae Mongolo-Tataricae regionem eam invaserunt. Cum pars maior Tauridis inclusa est in Ordam Auream, sedes administrativa terrae huius Crimaea urbs facta est, unde et nomen paeninsulae hodiernum originem ducit. Ab anno 1441, Crimaea paeninsula fuit pars centralis chanatus Tatarorum Crimensium (metropolim suam ab anno 1532 Baccasarae habentis), qui terras prope litora septentrionale et orientale Ponti Euxini tenuit. Nonnullae urbes maritimae Crimenses (Caffa, Cembalo, etc.) saeculis tredecimo–quindecimo coloniae Genuae fuere, sed anno 1475 ab Imperio Ottomanico annexae sunt. Chanatus Crimensis autem anno 1478 Imperii Ottomanici subregulus factus est. A fine saeculi quindecimi copiae chanatus illius saepe terras Ruthenicas (tunc ad regna Russicum et Polonico-Lituanicum pertinentes) invadebant, homines terrarum illarum captantes, postquam illos ut servos habentes et vendentes.

Belli Russo-Turcici annorum 1768–1774 causa, chanatus Crimensis e subordinationem Imperii Ottomanici remotus est, et anno 1783 adiunctus est ad Imperium Russicum. Anno 1802, gubernium Tauricum Imperii Russici creatum est, sedem administrativam Sympheropoli habens et territorium paeninsulae Crimensis atque terras nonnullas prope ostium Danapris occupans. Annis 1853–1856, paeninsula fuit locus principalis Belli Crimaeani. Tempore Belli Civilis Russici res publicae nonnullae in Crimaea declaratae sunt, sed breve exsisterunt. Annis 1919–1920, exercitus Alborum hanc paeninsulam tenebant, contra copias Rubrorum (Bolsevicorum) pugnantes. 

Anno 1921, ut pars Russicae SFSR, creata est res publica autonoma Crimensis. Tempore Belli Magni Patrii Crimaea gradatim a copiis Germanicis occupabatur, anno 1944 ab exercitu Sovietico liberata. Paulo post, Tatari Crimenses, Armeni, Graeci et Bulgari e hac paeninsula deportati fuere (sicut et nonnullae aliae gentes Unionis Sovieticae, ut collaboratores nazistici damnatae). Anno 1945 res publica autonoma in regionem Crimensem transformata est. Anno 1954, regio ea facta est pars Ucrainae, tunc rei publicae Unionis Sovieticae. 

Anno 1991, Ucraina declarata est terra sui iuris, et paulo post res publica autonoma restaurata est in Crimaea. Fine mensis Februarii anno 2014, postquam propter rebus perturbatis oppositio Ucrainica Kioviae potestatem cepit, administrationem suam creans, in Crimaea motus contra administrationem illam incepit. Incolae Crimenses regimen Ucrainicum novum negantes, Russiam tamen faventes, intercedere active inceperunt. Idcirco die 16 Martii 2014 referendum (ab auctoritatibus Kioviensibus terrisque occidentalibus ut illegale aestimatum) in Crimaea accidit, ubi cives aut de Crimeae adiectione ad Russiam aut de autonomia firmata in Ucraina statuerunt. Postquam maioritas participium referendi adiunctionem ad Russiam sustinuit, res publica Crimaea (Sebastopolim includens) sui iuris declarata est, et die 18 Martii Moscuae pactum de acceptione rei publicae Crimaeae urbisque Sebastopolis ut subiectorum Foederationis Russicae subscriptum est.




#Article 334: Monasterium (181 words)


Monasterium est aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. 
A verbo Graeco μοναστήριον cum Latinum monasterium tum notiones plurimarum linguarum deductae sunt, e.g. monastery (Anglice), монастырь (Russice), monastère (Gallice), monasterio (Hispanice). 

Monasteria etiam coenobia (Graece: κοινός 'comunis' + βίος 'vita') vocantur, quod ibi vita communis agitur.

Vita monastica orationibus in communitate et contemplatione in secessu silentioso, labore studiisque constat. Hospites tamquam Christus suscipiantur. Monachus vel monacha votis per omnem vitam ad monasterium ligati sunt. Monasterium cui abbas praeest abbatia appellatur. 

In ecclesia occidentali, monasterium plerumque est particeps alicuius ordinis religiosi, cuius regula dirigitur. Monasteria in oriente sita sua iura et suas leges habent; episcopi ecclesiarum orientalium fere semper ex monasteriis deliguntur.

Ecclesia in medio monasterio sita esse solebat. Ab ecclesia in meridiem spectans claustrum erat cum puteo, circum claustrum refectorium, dormitorium, et capitulum, interdum etiam necessarium, quod dormitorio attingebat. Praeterea coquina et officinae, horrea et cellarium, domus hospitum, et alia aedificia ad monasterium pertinebant. In bibliotheca Sangallensis coenobii exstat iconographia monasterii, quae exemplari fuisse putatur ad monasterium aedificandum.

Iam Medio Aevo monasteria loci erant ubi discipuli docebantur et libri servabantur.




#Article 335: Carystus (272 words)


Carystus (Graece: Κάρυστος) est urbicola et demus in Graecia in meridiano insulae Euboeae litore sita. Urbi sunt circiter 5000 incolarum, demo 13602. Non longe ab urbicola surgit mons Ocha, qui - sicut etiam promunturium Capo d'Oro (Κάβο ντόρο) - a multis periegetis recretationis causa petitur.

Carysti demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc unitates populares (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Iam a Neolithico locum inhabitatum fuisse sedum vestigiis demonstratur. Loci nomen traditione mythologica a filio Chironis homonymo deducitur. Carystus anno 490 a.C.n. Persis oppugnantibus restitit, decem annis post autem Xerxi, cum Graeciam invasit, naves mittere debuit. Persis reversis anno 475 a.C.n. Cimon urbem expugnavit Carystiosque, ut Athenis foedus et amicitiam darent, coegit. Tempore hellenistico Carystus a (circiter) anno 290 a.C.n. ad Foedus Euboeum pertinebat. Saeculo secundo una cum Euboea sub dicionem Romanorum venit, qui Carystum civitatem liberam declaraverunt. Tempore Romano ab urbe in boreo-occidentem versus magnae lapidicinae marmoris subviridis, quod a Romanis valde aestimatum Marmor Carystium vocatum est, constitutae sunt. Marmor per portum Marmarium avectum est.

Medio Aevo locus ad rem publicam Venetiae pertinebat, quod adhuc castrum nomine Castel Rosso decimo tertio saeculo exstructum ad memoriam excitat. Die 29 Augusti anno 1348 Venetiani Genuenses pugna navali apud Carystum commissa devicerunt.

Anno 1470 Carystus a Turcis, qui anno 1832 post Bellum Graeciae liberandae recesserunt. Anno 1832 urbs, quae nomen semper servaverat, usque ad annum 1862 ex rege Ottone Othonupolis nominata est. Aspectui urbicolae largae viae, ampli campi ac aedifica publica saeculi undevicesimi sapore neoclassico exstructa notam apponunt. Praeterea sunt multae tabernae ac deversoria, quae aestate hospitibus numerosis omnia ad commeatum necessaria praebent.




#Article 336: Eretria (107 words)


Eretria (Graece: Ερέτρια) est urbs Graeciae, in litore occidentali insulae Euboeae et a Chalcide in meridiem versus sita. Circa annum 500 a.C.n. urbs fuit locus medius maximi momenti, sed a Chalcide superata potentiam amisit. Effossiones Eretriae antiquae annis post 1890 coeptae ab anno 1964 a magistratu archaeologico Graeco et a Schola archaeologica Helvetica in Graecia peraguntur. Urbs hodierna post Graeciam liberatam anno 1824 condita his diebus est celeber locus balnearis. Res antiquae Eretriae ac Leucantio repertae in museo Eretriae dispositae sunt.

Eretriae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his duobus demis pristinis coniugendis, qui ex tunc unitates populares (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:




#Article 337: Ithome (119 words)


Ithome (Graece Ἰθώμη) fuit castellum Messeniae in monte eiusdem nominis situm, propter pertinacem defensionem celebratum, quam Messenii decem annos in ultima rebellione contra Lacedaemonios fecerunt. Mons dicebatur nomen deduxisse ab Ithome, una ex nymphis quae Iovem nutrire solebant. In cacumine erat ara Iovis Ithometis, cui mons praesertim dedicabatur. Strabo arcem Messeniam Acrocorintho comparat, quia sicut illa arx, in monte alto praeruptoque iacebat, saepta munitionibus quae eam cum urbe coniungebant. Ita hae arces duo validissima oppida Peloponnesi putabantur. Cum Phililppus V cum Demetrio Phario Peloponnesum vincere cogitavisset, ille regi auctor fuit ut primo caperet cornua bovis, quibus animal apprehenderet. Quo aenigmate Peloponnesum et duas arces supra descriptas indicabat. Ruinae arcis Ithomae adhuc exstant, cuius turres sunt magnifica exempla architecturae militaris.




#Article 338: Phocaea (151 words)


Phocaea (Graece: Φώκαια; Turcice: Foça, accuratius Eski Foça 'Phocaea Antiqua') est urbs in Turcica Asiae Minoris parte 25581 incolarum anno 2008. Olim a Graecis e Phocide venientibus condita erat, fortasse iam undecimo saeculo a.C.n.

Una e duodecim Ionicis urbibus fuit quae in Panionium coaluerunt. Tum Athena patrona civitatis erat. Anno 546 a.C.n. a Persis Harpago duce capta est et magna pars incolarum in coloniam Alaliam in Corsicam migrarunt. Optimi nautae erant qui usque ad regnum Tartessum pervenerunt et praeter Alaliam multas alias colonias deduxerunt ː Massiliam et Nicaeam in Gallia, Veliam in Lucania, Emporias in Hispania atque una cum Milesiis Lampsacum et Amisum in Asia. Quinto saeculo ineunte una cum ceteris Ionicis urbibus a Persis secessit, unde sunt nata illa celeberrima bella inter Graecos et Persas. Foederis Deliaci particeps fuit inter 478 et 412 a.C.n., postea ad Lacedaemonios transierunt. Quamquam anno 132 a.C.n. Aristonico favit Massiliotis intercedentibus  veniam a Romanis impetravit.




#Article 339: Troezen (143 words)


Troezēn (-is, f.) (Graece ; Neograece Τροιζήνα) est urbs antiqua Argolidis inter cuius ruinas stat oppidum hodiernum. Hoc oppidum caput est demi (nomine Troezenia) qui temporibus nostris regioni Atticae in Graecia attribuitur. Ad demum Troezeniam anno 2011 addita est demus antiqua Methana.

Nomen a Troezene, Pelopis filio, duxisse a mythographis antiquis dicebatur, qui cum fratre Pittheo e Pisatide huc venerat et regnum condidit. Hic Aegeus filium Theseum e filia regis Pitthei genuit, hic vitam agebat Hippolytus filius Thesei et Amazonis quem secundo saeculo p.c. Troezenii cultu, templo, sacerdote adhuc honorabant. Ita  in tragoedia Euripidis Hippolytus inscripta actio Troezene agebatur.

Eandem fabulam de se atque Athenienses narrabant ː lis inter Posidonem et Athenam de illius regionis possessione orta erat sed Zeus arbiter electus condominium creavit, quoad et nummi alludebant.

Troezenii colonias in Cariam deduxerunt ubi Halicarnassum et Myndum incoluerunt (non primi incolae fuisse videntur).




#Article 340: Mantinea (127 words)


Mantinea  seu Antigonea  (etiam Antigonia, Antigoneia) (Graece: Μαντίνεια) est civitas antiqua in Arcadia Graeciae. A Mantineo Lycaonis regis filio condita urbs dicitur, non tamen diu servavit primum locum. Nam paulo post Antinoe serpentem ex oraculo secuta incolas alio transtulit. Ut qui Lacedaemoniorum vicini erant Mantinenses multis bellis interfuere tum adversus eos tum socii eorum. Tres pugnae apud Mantineam commissae ab historicis memorantur ː prima anno 418 a.C.n. in bello Peloponnesiaco, altera anno 362 a.C.n. qua periit dux Thebanus Epaminondas, tertia anno 207 a.C.n. qua strategus Achaeorum Philopoemen tyrannum Spartanorum vicit et occidit.

Post pugnam Leuctricam (371 a.C.n.) Mantinensium fines ab oriente Argolidi, a ceteris autem tribus lateribus diversis Arcadiae civitatibus contermini sunt ː a meridie Tegeatibus, a septentrione Orchomeniis, ab occidente Megalopolitanis a quibus monte Maenalo separantur.




#Article 341: Thermopylae (115 words)


Thermopylae (-arum, f.pl.; Graece Θερμοπύλαι, Neograece Θερμοπύλες 'portae calidae'), est locus in Phthiotide Graeciae ubi angustum iter litorale antiquitate exsistitit. Nomen ex nonnullis naturalibus fontibus calidis deducitur. Hoc in loco anno 480 a.C.n., milites Spartani et Thespiani, Leonida duce, exercitui Persico, Xerxe duce, fortiter obsistiterunt. Hodie litus in mare progressum est nec angustiae illae iam conspicuae sunt.

Medio saeculo quinto a.C.n., Darius I Incursionem Persarium in omnes Graecos duxit. Quo victo et occiso, Xerxes filius copias contraxit ut incursionem alteram feceret; quo facto, eius copiae Sinum Maliacum transiverunt ut Thermopylas, tamquam viam celerrimam et facillimam Athenas ferentem, peterent. Trecenti autem hoplitae Spartani cum Persis pugnabant. Leonidas Thermopylas tres dies tenebat, antequam suae copiae victae sunt.




#Article 342: Ionia (609 words)


Ionia (Graece Ἰωνία) fuit regio antiqua Asiae Minoris in medio litore maris Aegaei situm, ab incolis Ionibus appellata, recenti provinciae Turciae Smyrnaeae plerumque respondens. Graeci hic colonias iam saeculo XI a.E.V. condiderunt. Regio a Turcis saeculo XV E.V. victa est.

Duodecim urbes Ioniae, in foedere coniunctae, erant, a septentrione ad meridiem, Miletus, Myus, Priene, Samos, Ephesus, Colophon, Lebedus, Teos, Erythrae, Chios, Clazomenae, Phocaea. Magna urbs Smyrna, a principio originis Aeoliae, deinde foederi additum est.

Gaius Plinius Secundus haec de Ionia scripsit:
Ionia, ab iIasio sinu incipiens, numerosiore ambitu litorum flectitur. in ea primus sinus Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchidarum appellatum, nunc Didymei Apollinis, a litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo, qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; iuxta fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit mari. intus et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliquando et Euhippia cognominata.

in ora autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis expellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus duo Selenuntes.

ab Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit et Notium oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens. quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria appellatae, cum insulae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.

regredientibus inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro. a Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.

Zmyrnaeum conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores et Superiores, Mysomacedones, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni, Dioshieritae.




#Article 343: Pergamum (332 words)


Pergamum (Turcice Bergama; Graece Πέργαμον) est urbs Ionia in Lydia, regione Turciae hodiernae, sita. Urbs tempore hellenistico praeclara propter bibliothecam fuit, quae Alexandrinae aemulata est. Erant scholae grammaticae, mathematicae, astronomiae.

Post pacem Apameënsem (188 a.C.n.) regnum Pergamenum continebat magnam partem Asiae minoris. Regnabant reges Attalidae ab anno circa 280 a.C.n. ad regem Attalum III, qui regnabat 138-133 a.C.n. et erat ultimus Attalidum: concessit regnum in testamento Romanis, sub quorum imperio provinciam Asiam redactum est.

Pergamum in Mysia vel Aeolide situm est ad Caïcum flumen.

Urbs ex Pergamo, filius Neoptolemi, nominata est et dicitur Grynus, nepos herois Telefi, urbem condidisse. Prima historia quae urbs Pergamum nominat Anabasis Xenophontis est: longum iter Decem milium, Xenophonte duce, finem habuit in hac urbe et post ex Pergamo hic magnus exercitus, Thibrone Lacedaemonio duce,  profecta est contra satrapes Persas Tissaphernem et Pharnabazum.

Saeculo a.C.n. Pergamum a Romanis capta est, victo Mithridate VI, rex Ponti. Aetate imperiale Pergamum urbs prospera et praeclara fuit: Traiano imperatore, novi vici constructi sunt et urbem amplificata est, theatrum, magnum forum, gymnasium et alia monumenta constructa sunt. In urbe praeclarum templum Aesculapii fuit, ubi Claudius Galenus arti medicinae studuit. Aetats aurea urbis finem habuit tertio seculo post Christum natum. Anno domini 262 in urbe terrae motus factus est et pauco post Gothi oppidum diripuerunt. 

Regnum Sassanidarum Asia Minor invasit anno domini 620 sed Imperium Byzantinum eam recuperavit et, Constante II rege, urbs Pergamum refecta est. In aetate Byzantina Pergamum diocesis fuit. Anno domini 663 Arabes oppidum ceperunt et anno domini 716 denuo oppidum ceperunt et praedati sunt. Et denuo Pergamum refectum et munitum est, anno domini 717. Leone III rege, Pergamum in thema Thraciae fuit et, Leone VI rege, in thema Sami translatum est. Post praedatio Costantinopolis anno domini 1204 Pergamum lente perivit.

Anno domini 1873 primae effossiones inceperunt et anno domini 1878 archaeologus Theodiscus Carolus Humann magnae effossiones incepit. Hae effossiones octo annis continuaverunt et magnum oppidum repertum est. Magna pars arae Iovis loco movit et nunc in Museo Pergameno Berolini est.




#Article 344: Alpheus (282 words)


Alpheus (Graece ) est flumen Pelopponnesiacum   Elidem et Arcadiam rigans. Circa vicum Aseam ortus per Megalopolitidem et Pisatidem et Triphyliam ad septentrionem occidentemque simul versus fluit donec in mare Ionium mergitur. Multis influentibus rivis augetur quorum praecipui sunt Ladon et Erymanthus. Prope Megalopolim et Olympiam, illustres et antiquas civitates, currebat. Ad ostium fanum Artemidi Alpheioniae antiquitus consecratum erat.

Ut apud Graecos mos erat, Alpheus  dicebatur etiam deus in hoc flumine habitans  de quo libro quinto Metamorphoseon narrabat  Ovidius poeta dicens nympham Artemidis comitem fuisse, Arethusam nomine, quae in Arcadia aut Elide saltus peragrabat atque venationi operam dabat ; quam, etsi virago erat, tamen cum in frigida puri rivi unda  quondam e labore nuda reficeretur Alpheum cupidine sui  incendisse. Fugiebat quam velocissime et iam nihilominus capiebatur nisi domina Artemis tum ei succurrisset dum  primo spissa nube eam occultat, mox in latices vertit atque postremo solo discisso fugam subter mari usque ad insulam Ortygiam ei permittit ubi celeberrimus Syracusanorum fons facta est. Et Alpheus sub mari in Siciliam transcurrens aquas suas cum amata miscuisse narrabatur. Etenim nescio quo modo antiquis persuasum erat undam huius Syracusani fontis ex Alpheo Peloponnesiaco iter subter mari fecisse et ibi resurgere. Ita fabula poeticam illorum erroris rationem praebebat.

In Elide deus habebatur cui arae erectae erant et sacrificia fiebant. Eius statua in Iovis Olympici templo, in fastigii orientalis angulo iacebat.

Strabo etymologiam referebat quae Alpheum cum morbo cutis ἀλφοἰ Graece dicto coniungebat, qui morbus colorem farinae ei dabat (fortasse lepra ?) ː hunc morbum aquis fluminis mederi dicebant. At cum huius verbi radix  eadem sit atque in adiectivo Latino albo et fluminum nomina Albula aut Albis non rara sint fortasse Alpheus ad colorem tantummodo,  non ad morbum quendam alludebat.




#Article 345: Eurotas (120 words)


Eurotas (Graece ) est amnis Peloponnesiacus  82 km longus qui Laconiam et minimam partem  Arcadiae rigat. In Megalopolitide ortus Eurotas ad meridiem versus fluit ː Spartam, inclitam olim civitatem, adluit et in sinum Laconicum -quae est pars maris Cretici -  inter Gythium, Spartae portum antiquum, et Acraeas mergitur. Plerosque adfluentes rivos a monte Taygeto vicino accipit, Oenum vero a monte Parnone et oriente. Multam adluvionem secum trahit ita ut constet litus ad ostium a tempore Agesilai et Xenophontis circiter 10 km in mare progressum.

Antiqui geographi fontes Alphei et Eurotae in eodem loco prope vicum Aseam collocabant atque aliquamdiu subterraneum cursum tenere Eurotan antequam resurgeret putabant, quod a geographis modernis non iam probatur.

Etiam Eurotas mythologica figura fluminis Graeci est.




#Article 346: Elbinga (207 words)


Elbinga (Polonice et Anglice Elbląg, Germanice Elbing) urbs in Polonia est. Ad palatinatum Ermlandiam-Masuriam pertinet.

Elbinga anno 1237 ab Ordine Sanctae Mariae Teutonicorum condita est. Ab anno 1466 civitas libera ad Regnum Polonicum pertinuit. Annis 1626 ad usque 1635 Gustavus II Adolphus rex Sueciae urbem tenuit. Iterum annis 1655 - 1660 Sueci Carolo X Gustavo duce Elbingam tenuerunt et anno 1657 Elector Magnus Borussiae Elbingam pignus aeris alieni a Ioannei II rege Poloniae accepit. Anno 1703 aere alieno non soluto Fridericus I rex Borussiae Elbingam suo regno adiunxit. Annis sequentibus Elbingasaepe occupata est: A Suecia (1703 - 1720), a Russia (1710 - 1712) et a Saxonia anno 1712. Annis 1758 - 1762 iterum Russi milites Elbingam tenuerunt. Anno 1772 per Primam Divisionem Poloniam pars Borussia facta est. Anno 1807 copiae Napoleonis urbem expugnaverunt. Saeculo 19 navalia magna hic condita sunt. Ab anno 1867 ad Foederationem Germanicam Septemtrionalem pertinuit, ab anno 1871 ad Imperium Germanicum. Elbinga et post Bellum Mundanum Primum et Foedus Versaliis sancitum 1919 pars Germaniae mansit. Inter Bellum Mundanum Secundum urbs valde deleta est. Ab anno 1945 ad Poloniam pertinet. Incolae Germanici fugati sunt et copiae Sovieticae Elbingam diripuerunt. Ab anno 1950 urbs iterum aedificata est. Ab anno 1990 centrum historicum vetere modo iterum aedificatur.




#Article 347: Moscovia (455 words)


Moscovia, sive plenior Magnus Ducatus Moscoviae (Russice Московское великое княжество, tr. Moskovskoe velikoe knjažestvo), fuit terra feudalis Ruthenica, in Europa Orientali sita. Initio dicio Magni Ducatus Volodimiriensis, medio saeculi quarti decimi (cum Volodimiria possessio haereditaria ducum Moscoviae facta) ipsa in magnum ducatum commutata est. Caput eius fuit Moscua, etiam Moscovia vocatur, de cuius nomine appellatio rei publicae orta est. Moscovia sibi multas terras adiunxit et Regnum Russicum formavit ad finem saeculi quinti decimi. Idcirco, dumtaxat ad saeculum septimum decimum, illud regnum in libris Europaeis extraneis saepe Moscovia nominabatur.

Ducatus Moscoviae ortus est dimidio primo saeculi tertii decimi ut dicio Ducatus Volodimiriae et Susdaliae. Ab anno 1276, Daniel Alexandri filius dux Moscoviae fuit. Initio saeculi quarti decimi territorium Ducatus Moscoviensis valde amplificatum est, Columna (anno 1301), Pereslavia Transsilvana (anno 1302) et Mosaisco (anno 1303) adiunctis. Incrementum Magni Ducatus Moscoviae connectum est cum eius locatione commoda in medio partis illius Rutheniae, ubi gens propria Russorum (Ruthenorum Magnorum) formabatur, et ubi viae mercatoriae maximi valoris intersectae fuere. Cursus intentivus agriculturae, fabricae, et mercaturae etiam ad elevationem Moscoviae multo contribuit. 

Viribus suis materialibus crescentibus utentes, duces Moscoviae pro summatu politico in terris Ruthenicis luctari inceperunt. Dux Georgius Danielis filius, auxilium Novogardiae Magnae et foedus cum Orda Aurea adhibens, anno 1318 factus est magnus dux Volodimiriae, sed ab anno 1325 thronus Volodimiriensis duce Tueriensi transmissus est. Ioannes I Danielis filius participatione sua in oppressione rebellionis Tueriae contra Ordam Auream anno 1327 fidem chani ordae illius obtinuit et anno 1328 magnus dux Volodimiriensis factus est. Politicae Ioannis I (inter annos 1325 et 1340 regnantis) gratia, Ducatus Moscoviae satis diu ab invasionibus Mongolicis exoneratus erat, quod ad ascensionem oeconomiae et culturae eius contribuit. Dux Moscoviae Demetrius Ioannis filius (qui annis 1359–1389 regnabat) annis primis regiminis sui in certatione contra ducem Novogardiae Inferioris et Susdaliae thronum magni ducis Volodimiriae omnino acquisivit, et anno 1380 fuit dux copiarum unitarum Russicarum in pugna contra exercitum Mamai, ducis Ordae Aureae. Victoria Demetrii in proelio illo (quod in campo Kulikovo accidit) prioritatem Magni Ducatus Moscoviae in terris Russicis confirmavit. Demetrius primo thronum magni ducis filio suo Basilio I ut patrimonium suum sine sanctione chani Ordae Aureae tradidit. 

Fine saeculi quarti decimi initioque saeculi quinti decimi territorium Ducatus Moscoviensis alter post alterum se extensit (e.g., anno 1392, Novogardia Inferior adiuncta est). Quum diciones intra Ducatum Moscoviae iam dimidio primo saeculi quarti decimi formatae sunt, sed heres senior semper vires superiores contra alios duces Moscovienses habebat. Quarta secunda saeculi quinti decimi in Magno Ducatu Moscoviae erat bellum feudale longum, sed magnus dux Basilius II (annis 1425—1462 regnans) illo bello vicit. Ad tempus illud Magnus Ducatus Moscoviae aream 430 milia km2 et circa tres decies centena milia incolarum habuit, et dimidio saeculi quinti decimi factus est nucleus Regni Russici uniti.




#Article 348: Eleusin (106 words)


Eleusin (Graece Ἐλευσίς, postea Ελευσίν, denique Ελευσίνα) est urbs ab Athenis 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita. Olim ob sacra Eleusinia, quae inter Graecos cultus maximi momenti numerabantur, notissima erat. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum.

Perpauca de sacris seu mysteriis Eleusiniis Demetros et Corae nota sunt propterea quod palam de iis loqui nefas fuit et si quis ea exposuerit, poenam capitalem dedit. R. Gordon Wasson, Carolus Ruck et Albertus Hofmann coniecerunt mystas, ei qui in mysteria initiantur, potionem psychotropicam e Clavicipe purpurea, quodam boleti genere, compositam bibisse ut multa mirabilia viderentur: sacra vero Eleusinia fuisse manifestationem dei cerealis morientis resurgentisque antiquam.




#Article 349: Oropus (107 words)


Oropus est oppidum in Attica boreo-occidentali situm, fere 50 km ab Athenis distans. Tempore antiquo locus medius regionis Oropiae fuit, quae et ab Athenis et a Boeotiis vindicabatur. Incolae Amphiarao divinos honores tribuebant ː et templum et oraculum ibi erant ; qui consulebant primo sacrificium facere ac deinde in pelle arietis immolati obdormire oportebat ː noctu enim per somnia deus Amphiaraus responsa dabat quae plerumque ad morbos sanandos pertinuisse videntur. Etenim iam tempore septem ducum expeditionis adversus Thebanos Amphiaraus signa divina et somnia Argivis interpretari solebat. Vestigia certe templi quarti saeculi a.C.n. et altaris cuius onrnamenta sculpta accurate a Pausania describebantur ab archaeologis in situ adgnita sunt.




#Article 350: Aegyptus (2118 words)


Aegyptus (Lingua Aegyptia antiqua km.t; Coptice: ⲕⲏⲙⲉ; Arabice: مصر Miṣr), publice Res publica Arabica Aegypti, est respublica et civitas sui iuris praecipue in Africa Septentrionali sita, cum Paeninsula Sinaitica, ponte terreno ad Asiam Occidentalem ducente.

Circa 1thinsp;020thinsp;000 chiliometrorum quadratorum lata, paeninsulam Sinaitica (in austro-occidentali Asiae parte sitam) comprehendit, dum maxima civitatis pars in Africa Septentrionali iacet. Libyae ab occidente, Sudaniae a meridie, Mari Rubro ab oriente, Israël a boreo-oriente et Mari Mediterraneo a septentrionibus finitima est.

Plerique Aegyptii oras fluminis Nili (circa 40thinsp;000 km²) et Canalis Suesiensis incolunt. Latae areae Saharensium desertorum pars sunt. Caput est Cairus, magna amplius 15thinsp;000thinsp;000 incolarum metropolis. Quam numero incolarum sequuntur Alexandria Magna cum tribus milionibus et dimidio incolarum, et Giza in Cairensi urbana agglomeratione sita, urbs duorum millionum; Subra Alchaema (Arabice: شبرة الخيمة) (quae etiam in Cairensi agglomeratione est) et Portus Said millionem incolarum superant.

Antiqua Aegypti cultura novam civilizationem monumentaque insignia excoluit, sicut pyramides, templum Carnacense et Vallem Regum. Hodie Aegyptus praecipua politicae culturaeque sedes Arabico in mundo large putatur.

Nomen reipublicae Aegyptice est Kemet (km.t), 'terram atram' significans, quod ad fertilia planitium fluvialium Nili sola attinet, quae vicissim a terra rubra (dšṛt) vastitatum differunt. Nomen factum est kīmi et kīmə in Coptica linguae Aegyptiae forma, et in Graeca fuit Χημία. Aliud civitatis nomen fuit t3-mry 'terra riparia'. Nomina Aegypti Superioris et Inferioris propria fuerunt Ta-Sheme'aw (t3-šmˁw) 'terra ulvae' et Ta-Mehew (t3 mḥw) 'terra septentrionalis'.

Aegyptus, Graece , a nomine Coptorum deductum est, qui se veram Aegyptiorum antiquorum progeniem esse affirmant. Secundum doctrinam late diffusam Aigyptos a voce Aegyptia ḥwt-k3-ptḥ progressa est 'sedem animae (dei) Phthas' significanti. Haec appellatio ad magnum templi Phthas dei Memphide situm referri possit.

Arabicum et publicum reipublicae nomen est مصر (Miṣr; Arabice Aegyptice: Maṣr), Semiticae originis, quod fortasse 'terram' vel 'civitatem' significat. Initio hoc verbo Aegyptus Inferior denotabatur, ab Aegypto unito (circa annum 3000 a.C.n.) verbum paulatim in totam Aegyptum (Inferiorem et Superiorem) translatum est. Cum aliis verbis Semiticis 'Aegyptum' significantibus cognatum est, sicut Hebraice מִצְרַיִם (Mitzráyim), cuius significatio quidem disputatur (angusta aut limes aut arx?).

Aegyptus in viginti novem muhafazas dividitur (inter signa exclusionis sua nomina Arabica):

Aegyptus antiqua circa annum 3150 a.C.n. Aegypto Superiore ac Inferiore a primo pharaone iunctis nata est. Ex tunc Aegyptus a pluribus domibus regiis per fere tria milia annorum regebebatur, donec ultima domus indigena a Persis anno 341 a.C.n. capta est. Tria regna spatiis temporis minoris stabilitatis (interregnis) interiectis distinguuntur: Regnum Vetus Aetatis Aëneae ineuntis, Regnum Medium Aetatis Aëneae mediae et Regnum Novum Aetatis Aëneae exeuntis. Aegyptus summum potestatis fastigium Regno novo Rhamses II regnante nacta est, tardo occasu sequente.

Incrementum civilizationis Aegyptiae partim ex eo emanavit, quod incolae constantiam divitiasque annuae Nili inundationis canalibus, molibus, irrigationibus hunc in finem adaptaverunt, ut abundatia frumenti gigneretur, qua res oeconomicae, artes, milites floruerunt. Prima signa veterrimi modi quo Lingua Aegyptia scripta est (hieroglyphica Aegyptia) inventa sunt, administratio instaurata est, qua opus commune in aedificiis erigendis et agris colendis possibile factum est, una religione a sacerdotibus temperata et uno pharaone regnante Aegyptus coniuncta erat.

Ultimis regni saeculis a dominis exteris se subsequentibus (inter quos et Persis) subacta est. Alexandro Magno mortuo Ptolemaeus Soter, unus e legatis Alexandri, se regem Aegypti fecit. Domus Ptolemaeorum (sive Lagidarum) Aegyptum usque ad annum 30 a.C.n. regebat, quo anno provincia Romana facta est. Antiquitate Posteriore ad Imperium Romanum Orientale pertinebat et paulatim religione Christiana perfusa monachesimum sive vitam religiosam genuit.

Arabes fuerunt, qui Islamismum et linguam Arabicam saeculo septimo introduxerunt, Aegyptum Arabicam civitatem facientes. Arabici gubernatores a calipha lecti per sex saecula dominium servaverunt. Militaris grex, Mamluci, imperium adsecuti sunt circiter annum 1250, qui et post Aegyptum ab Ottomannidis Turcis anno 1517 captam primatum in Aegypto administrando obtinebant.

Canale Suesiensi anno 1869 inaugurata Aegyptus maritimae transvectionis praecipuus locus facta, sed etiam aere alieno oppressa est. Clare ad pecuniarias conlocationes protegendas Britanniarum Regnum Aegyptiae gubernationis dominium anno 1882 cepit, quamvis Aegyptus nomine usque ad annum 1914 ad Imperium Ottomanicum pertineret.

Seditione commota regimen Britannicum die 28 Februarii 1922 Aegypti libertatem proclamavit, continuata vis Britannica autem pluries tumultus incitabat. Re vera summum imperium Aegyptus demum post primum bellum mundanum consecuta est. Anno 1952 Faruq regno motus, anno 1953 Res Publica promulgata est.

Anno 1954 Gamal Abdel Nasser potestatem assecutus Canalem Suesiensem pro republica cepit, quod discrimen Suesiense anni 1965 genuit. Die 23 Decembris 1956 milites Franciae et Britanniae Aegyptum et Portum Said nuper occupatum Unione Sovietica petente reliquerunt. Inter annos 1958 et 1961 Aegyptus cum Syria in Res Publica Arabica Foederata rite iuncta est.

Ab anno 1952, quattuor sunt Aegypti praesides:

Discernuntur generatim quattuor regiones, Aegyptus Inferior, Aegyptus Medius, Aegyptus Superior, et Nubia.

Natura ac situs Aegypti singulari indole est: civitatum Arabicarum incultissima est; 90 centesimae incolarum fertilis terrae fasciam Nilum circumdantem (cuius maxima amplitudo prope Crocodilopolem est 24 km, media 10 km, saepe autem tantum pauca centum metra efficit) incolunt. Reliqua terrae vasta et desera sunt.

Praeter Cairum (القاهرة) caput, praecipuae Aegypti urbes sunt:

Aegyptus intra aridam Africae Septentrionalis regionem sita est, quae minima praecipitatione magnisque temperaturae mutationibus sive die ac nocte sive anni temporibus notabilis est. Solum litus septentrionale cum Delta Nili Climate mediterraneo affectum inter 100 et 200 mm pluviae accipit. A Cairo in meridiem versus autem rarissimo pluit: Cum Alexandria Magna, cui urbi Aegyptiae est maxima imbris quantitas, quotannis circiter 190 mm accipiat, Syene tantum circiter 10 mm quoque quinto anno.

Tamen Aegyptus Superior Mole Syenitica constructa umidior facta est: Antea pluvia tam raro pervenit, ut omen, generatim funestum, incolarum oculis appareret.

Diurnae temperaturae maximae mense Ianuario inter 20 °C (Portus Said, Cairus) et 24 °C (Syene) oscillant, noctes interdum valde refrigerantur. Mense Iulio interdiu temperaturae 31 °C (Portus Said), 35 °C (Cairus) et 41 °C (Syene) assequuntur, quae autem ob humilem relativum aeris umorem (circiter 30 % aestate) facile tolerari possunt. A mense Martio usque ad Iunium ventus siccus calidusque nomine Chamsin ((Arabice: خمسين 'quinquaginta') vehementer a meridie veniens Aegyptum creberrime perflat arenam pulveremque secum ferens. Usque ad velocitatem 150 km/h accrescens folia arboribus evellit et caelum russum facit; aer pulvere oneratur, qui respirationem opprimit. Per hos quinquaginta dies (unde ventus nomen trahit), Aegyptus aliquas caeli intemperies vehementes patitur, quae apud antiquos a deo Sethe repraesentatae sunt.

In litore Maris Rubri clima temperantius est aestatibus minus calidis (circa 35 °C) et hiemibus mitibus (etiam noctu raro sub 10 °C).

Quinque regiones climaticae distinguuntur:

Vegetatio naturalis ob minimas praecipitationes ac plurimam in valle Nili agriculturam valde circumscripta est. Deserta vegetatione paene omnino carent, rarae crescunt tamarices, acaciae et vepres, in regionibus semiaridis etiam gramineae; ripae Nili acaciis, phoenicibus, Ficis sycomoris, Ceratoniis siliquis et casuarinis introductis consitae sunt. Deltae Nili propriae sunt Diospyros lotus, bambuseae et arundo. Mangle in Sinai meridiana invenitur.

Fauna Aegypti ex circiter 430 speciebus avium et centuriis mammalium constat, inter quae sunt dromedarii, asini, gazellae. Exstat etiam extraordinaria magnorum mammalium varietas (leopardi, oryces, hyaenae, caracales), hodie quidem propter venationem ferme exstincta. Praeterea triginta quattuor serpentium species sunt, ad hoc scorpiones et aliqui crocodyli apud Syenen viventes.

Secundum censum anni 2006 Aegypto erant 76 699 427 incolae, quorum maxima pars in ripa Nili ac in delta eius (1500 incolarum/km²) in unum conlata est.
Anno 2012 Aegyptios arbitrantur ad 80 milliones.

Maxima incolarum pars—circiter 91 centesimae—progenies est antiquorum Aegyptiorum. Immigratione ac confusione affecti paulatim a propria lingua Aegyptia ad linguam culturamque Arabicam transierunt. Progenies mera Fallachi habentur, agri cultores sedem stabilem habentes, et Copti, qui praecipue in Aegypto Superiore et in urbibus habitant.

Praeterea sunt fere 70 000 Beduini Arabes, qui nomades in Sinai paeninsula et in desertis orientalibus vivunt. In Aegypto meridiana fere 140 000 Nubiorum habitant; multi eorum, quibus ob constructionem Molis Syeniticae patria reliquenda erat, in urbe Ombi collocati sunt.
In desertis Libycis olim gentes Mazicani vixerunt, quorum pauci, qui lingua Siwi loquuntur, adhuc in oasi Ammonio habitant. In desertis orientalibus sunt turmae minores gentis Begiae, quarum plurimae nomades, Domi imprimis in delta Nili et in oasi Crocodilopoli, praeterea in Cairo urbe habitant.

Aegypto iam ab antiquitate magnae communitates Iudaicae et Graecae erant, postea etiam Armeni, Italiani, Britannici et alii ibi sedes collocaverunt. Quorum plerique tempore coloniali peracto post annum 1954 terram reliquerunt sive relinquere coacti sunt. His diebus Aegyptus hospitio est numerosis fugitivis (numero fer 90 000), praecipue Palaestiniensibus et Sudaniensibus.

Gradus alphabetizationis in Aegypto hodierna, quae maxime disputatur, secundum relationem ab Argentaria Mundana editam est 71% (anno 2005) 59% feminarum et 83% virorum comprehendens.

Structura scholaris, tota Aegypto uniformis et a ministerio educationis recta, tripartita est:

Ex quo lex anni 1981, quae societatem gradus primarii et gratuitam et obligantem fecerat, in gradum praeparatorium extensa est, gradus primarius et secundarius titulo educatio fundamentalis (ab anno 6 ad 14) coniuncti sunt. Educatio hunc gradum transcendens ab indole discipulorum pendet.

Nuper fundamentalis secundariaeque educationis indices refecti sunt. Circa 93 centesimas puerorum scholam primariam intrant, quorum circiter quadrans eam sex annos postea relinquit; annis 1994 et 1995, 87 centesimae scholam primariam intraverant, quorum dimidium scholam sex annis post reliquerant.

Sunt 20 000 primariae et secundariae scholae cum decem milionibus studentium, tredecim universitates cum amplius 500 000 studentium et sexaginta septem collegia magistris educandis. Illustrissimae universitates sunt Universitas Cairensis (100 000 studentium), Universitas Alexandrina et Universitas Alazharensis, quae est una e principalibus Islamicae disciplinae sedium.

In Aegypto sunt duo institutiones religiosae maiores, Ecclesia Orthodoxa Coptorum saeculo primo, ut traditio vult, a Marco evangelista condita, et universitas Al-Azhar circa annum 970 madrasa condita.

Religio in Aegypto multas vel omnes vitae partes permeat lege fulta.
Aegyptus praecipue est Musulmana. De numero fidelium variarum religionum in Aegypto vehemens controversia est. Circiter 90% incolarum Musulmani habentur, quorum maxima pars sunt Sunnitae. Multi Musulmani Aegyptii etiam ordines Sufianos sequuntur, minor pars ad sectam Siiticam pertinet. Religio Islamica saeculo septimo pervenit; mox Aegyptus locus medius mundi Islamici facta est. Anwar El Sadat praeside religio Islamica publica et canon legis Islamicae (Sharia) fons legis prinicipalis facta est.

Christiani haud spernenda incolarum Aegypti pars sunt, quae inter 5 centesimas et 10 centesimas efficit. Cum magistratus Aegyptii numerum Christianorum quam minimum indicent, fontes Coptici 14 centesimas ad 20 centesimas Aegyptiorum Christianos esse affirmant. Christianorum plerique ad Ecclesiam Orthodoxam Coptorum pertinent, alii ad Ecclesiam Catholicam Coptorum, ad Ecclesiam Evangelicam Aegypti aut ad alias denominatines Protestantes.

Copti variis modis discriminationem patiuntur sive lege sive numero magistratuum, militum ordinis superioris, vigilum. Ut ecclesias reficiant, nedum novas aedificent, plerumque prohibentur. Praeterea usque in hunc diem vi incendiisque vexantur.

Aegyptus solas tres religiones agnoscit: Islam, religionem Christianam et Iudaicam. Maxima Iudaeorum pars, quamquam plurimi Iudaei ab antiquitate in Aegypto habitabant, post annum 1948 terra expulsi sunt. Aliae fides, quibus Aegyptii adhaerent, sicut Bahaismus, a civitate agnitae non sunt. Asseclae earum aut fidem dissimulare coacti sunt aut iis documentum identificationis, quod dicitur, negatum est. Decretum tribunalis supremi anni 2008 permittit ut asseclae religionum non agnitarum documentum identificationis accipiant religione non dicta.

In Aegypto multae linguae sunt, sed lingua Arabica Aegyptia (مصري) maxime in usu est. Lingua Coptica, ultima indigenae linguae Aegyptiae statione, Ecclesia Orthodoxa Coptorum utitur.

Aegyptia lingua publica est Normativa Arabica, qua pleraque scripta media utuntur. Lingua Arabica Aegyptia cotidianus est sermo. Incolae etiam Anglica Francogallicaque amplie loquuntur, et eis in negotiis et educatis circulis utuntur.

Linguae Aegyptiae, etiam Coptaegyptiae nominatae, separatum familiae linguarum Afrasiaticarum ramum efficiunt. Aegyptia lingua inter primas linguas scriptas ex hieroglyphicis inscriptionibus in monumentis et papyri foliis conservatis scitur. Lingua Coptica, ultima Aegyptiae linguae stirps, adhuc hodie liturgica Ecclesiae Orthodoxae Coptorum lingua est.

Koine dialectus linguae Graecae a tempore hellenistico Alexandriae magni ponderis
fuit, qua philosophi et homines docti usi sunt, ut etiam scholastici Arabici ei studuerunt.

Lingua Arabica Aegyptum saeculo septimo invasit, cuius dialectus Aegyptia cotidianus Aegyptiorum sermo factus est. Haec varietas Arabica etiam aliis in regionibus (in Medio Oriente et Africa septentrionali) late intelligitur, probabiliter propter Aegyptiae cinematographiae pondus in mundo Arabophono.

Dialectos Arabica Beduinorum, qui praesertim in paeninsula Sinai inveniuntur, sicut ubique mundi Arabici, a dialectis urbanis distinguitur. Arabica Sudanica multi homines loquuntur, qui ex Sudania in Aegyptum fugerunt.

Linguarum Libycarum ramus maxime orientalis lingua Sivica repraesentatur, qua circiter 5000 hominum in oasi nomine Ammonio loquuntur.

In superiore Nili valle, circum Ombum et Syenen, circiter 300 000 Nubiophonorum generatim Nobiinice loquuntur, sed sunt etiam, qui Cenuzidongolice loquuntur.

Circiter 77 000 Begiace loquentium Orientalem Solitudinem et Maris Rubri litus habitant.

Circa 234 000 Domorum, qui in urbibus Cairo et Thebis agglomerantur, (anno 2004) Domarice loquuntur, quae est linguae Indoeuropaeae Zingaricae propinqua.

Circiter 42 000 (2004) Hellenophonorum Alexandriae, et similis numerus Armenice loquentium praecipue Cairi habitat.

Civitas graves oeconomicas difficultates transit. Quondam praecipue agraria, Aegyptus his diebus alios et diversos sibi quaestus constituere studet sicut periegesem aut industriam. Praecipui socii oeconomici Aegypti sunt Civitates Foederatae Americae, Unio Europaea, et Iaponia. Principales Aegypti opes sive quaestus sunt petroleum, metalla, periegesis et agricultura, praesertim xylon.

Anno 2006, Argentaria Mundana hanc classificationem de primis Afris civitatibus proposuit:

In re commerci, res quae ex Aegypto exportantur aut in Aegyptum importantur in his tabellis videri possunt:




#Article 351: Algerium (2090 words)


Algerium est civitas in Africa Septentrionali sita, septemtrione Mari Mediterraneo (per quod ad Hispaniam et Sardiniam insulam Italianam appropinquatur), oriente Tunesiae et Libyae, meridie Nigro et Malio, et occidente Mauritaniae, Saharae Occidentali, et Maroco finita. Tempore Romano appellabatur Mauritania, et sub imperio provincia facta est. Caput et maxima urbs est Algeria, cuius nomen tempore Romano fuit Icosium. Algerii linguae sunt lingua Arabica (publica) et lingua Libyca vel Mazicensis (vulgo); lingua Francogallica non est lingua late adhibita, sed in scholis docetur.

Algerium Mazicanis habitatur ex anno 10thinsp;000 a.C.n. saltem. Ex anno 1000 a.C.n., Carthaginenses pondus super Mazicanos exercere coeperunt quia iuxta litus domicilia collocaverunt. Prima Mazicanica regna oriri coeperunt, excellente regno Numidiae, quae opportunitate Bellis Punicis oblata usa sunt ut a Carthagine libertas se facerent. Quorum libertas, nihilominus, non multo duravit quia anno 200 a.C.n. Roma, tunc republica, adiuncta sunt. Algerii hodierni pars maior provinciae Mauritaniae Caesariensi, pars minor Numidiae sub imperio Romano attributae sunt. Lapso Imperio Romano Occidentali, Mazicani denuo homines liberi se fecerunt plerumque antiqui territorii sui, exceptis aliquibus zonis a Vandalis (qui postea a Byzantinis expulsi sunt) occupatis dominantes. Cum sua victoria, Imperium Romanum Orientale, quamquam aegre, dominium super orientalem civitatespartem tenuit, usque ad adventum Arabum saeculo octavo.

Algerium ad Imperium Ottomanicum a Khair-ad-Don et fratre Arudzone adiunctum est, qui hodiernos Algerinos fines septemtrione collocaverunt et litus praecipua piratarum statio fecerunt. Piratarum opera cacumen per saeculum septimum decimum attigerunt. Constantes impetus in naves Civitatum Foederatarum in Mediterraneo bello Mazicano primo et secundo facti sunt. Causa irreverentiae consuli suo Francia Algerium anno 1830 invadit. Die 23 Decembris 1847, Franciae rex Ludovicus Philippus Algerium coloniam Franciae proclamavit. Fortis defensio egregiorum locorum et incolarum difficile opus Franciae fecit, quae solum saeculo vicensimo totum dominium populi obtinuit.

Adhuc, ante effectivam huius dominii obtentionem, Francia Algerium integrantem suae terrae partem iam fecerat, status qui solum cum conlapso Quartae Reipublicae finiret. Miles colonorum ex Francia, Italia, Hispania, et Melita in Algerium migraverunt, litorales planities culturi et optimas Algerinarum urbium partes habitaturi, dum e terrarum popularium proscriptione Francica gubernatione effecta lucrantur. Europaeorum prognati (Pedes Nigri), velut Algerini Iudaei Francici cives considerabantur, dum plerique Mulsumani Algerini Francicis legibus non tegebantur, nec Gallicam nationalitatem nec ius suffragii habebant. Socialis crisis ad extremum hoc tempore venit, cum indicibus analphabetismi magis magisque augentibus dum occupatio terrarum magnam partem incolarum deiecit.

Algerium longo bello liberationis obviam ire coactum est propter Francicorum colonorum (nominatorum in metropole Pedum Nigrorum (Francice Pieds Noirs) renisum qui optimas terras dominantur. Anno 1947, Francia Francicam civitatem Algerinis pandit et accessum Musulmanorum gubernationalibus muneribus permisit, sed Algerii Francici contra quamvis concessionem nativis resistebant. Hoc eodem anno Frons Liberationis Nationalis conditus est pugna pro libertate instructura. Expeditio Antiarabicorum Attentatorum (1950–1953) a Conservativis colonis excitata, velut reactio Frontis Liberationis Nationalis, attentatorum undam in urbibus et bellum clandestinum ruri provocat. Anno 1958, a patria expulsi rebelles Cairi gubernationem provisoriam rei publicae condunt. Interventio electae metropolitanarum copiarum manus (Legionis Exterae et militum deciduorum) bellum amplificat.

Tromocraticae actiones, tormenta, et relegationes propria actionis militaris Franciae sunt. Praefecti nationalistici et ultraconservativi seditionem militarem in Algerio anno 1958 fecerunt. Anno proximo, Carolus de Gaulle, Francicus praeses, autodeterminationem Algerinis concessit, sed bellum anno 1961 amplificatum est quia tromocratica consociatio conservativa, Consociatio Exercitus Secreti, ab imperatore Salano ducta, orta est (qui unus protagonistarum seditionis anni 1958 fuit). Hoc eodem anno, Franco-Algerinae negotationes prolapsae sunt propter dissensionem de usu petrolei anno 1945 inventi. Anno 1962, Indutiae Aquiani receptae sunt, cum Algerinae libertatis Francica agnitione pro satisdatione Francicis in Algerio. Res Publica Popularis Democratica Algerii proclamata est post suffragia ubi Frons Nationalis Liberationis velut una factio adiit. Machometus Ben Bella praeses factus est.

Algerium sub constitutione anni 1976 gubernatur, quae saepe recognita est. Potestas exsecutiva a Praeside ducitur, qui quinquenni mandato per suffragium populare eligitur. Primus minister a praeside indicatur. Bicamerale Parlamentum in 380 scamnis Consilio Nationali Populari et in 144 scamnis Consilio Nationum consistit. Algerina ratio legitima in Francica et Islamica legibus fundatur.

Libertate capta, Frons Liberationis Nationalis una factio civitatis facta est. Post Octobris anni 1988 tumultum, multifactionismus instauratur. Civitas amplius triginta politicas factiones computat, nihilominus, principalis Frons Liberationis Nationalis adhuc est. Algerina res pressoria relativam libertatem decennio 200 obtinuit, quamquam varii diurnarii occisi sunt. Tamen, Civitas suum monopolium in audivisuali campo servavit. Ex anno 2004, res pressoria denuo auctoritatum pressioni obviam it. Tromocratiae decennium inter 1992 et ultimos annos decennii ducentos varios diurnarios, intellectualistas, et civitatis procuratores interfecit. Annus 1992 fuit ubi status necessitatis instauratur. Qui ab exercitu decretus est post victoria Islamistarum Frontis Islamicae Salvationis in legisferis comitiis. Anno 1999, et rursum anno 2005, politia pacis et nationalis securitatis a praeside Abdelazizo Buteflika effecta radicales focos exstirpare conatur.

Algerium hodie in quadraginta-octo provincias (vilaias, Arabice ولاية), in districtus (daeras, Arabice دائرة) et in 1541 communia (baladias, Arabice بلدية) dividitur. Singula provincia, singulus districtus, et singulum commune secundum singulum caput nominantur quod generatim etiam maxima urbs est.

Secundum Algerianam constitutionem, provincia territorialis collectivitas aliquo oeconomicae libertatis fructa est. Consilium Provinciale Populare politica entitas provinciam gubernans quae praesidem habet, qui a consilii sociis eligitur. Qui tamen per suffragium universale quoque quinquennio eliguntur. Singulus praefectus sive valius singulam provinciam sive vilaiam dirigit. Qui a praeside Algerii eligitur Consilium Provinciale Populare recturus.

Administrativae divisiones saepe ex libertatis tempore mutaverunt. Introductis novis provinciis, numerus antiquae provinciarum servatus est, quamobrem non alphabeticus ordo servatus est. Cum suis officialibus numeris, in praesenti (ex anno 1983) infra sunt:

Algerio duae principales geographicae regiones sunt; Septemtrionalis regio et regio solitudinis Saharae, Meridie nationis. Septemtrionalis regio quattuor zonis formatur quae sunt; parva lacinia plsnitiae iuxta Mediterraneum litus; iugorum Atlantis regio, Mediterraneum clima et uber et copiosum solum possidens; semiarida et vix habitata regio Sottorum (Francice Chott, Arabice شط) salsa lacus (sotta) continens et ubi ovium et caprarum creatores praecipue sunt; et regio montis Atlantis Saharae, etiam semiarida regio et qua pastione praesertim utuntur. Flumen Chenaleph (Arabice الشلف, Francice Chelif) reipublicae maximum est.

Algerinus Septemtrio terrae motibus exponitur, qui velut annis 1954, 1980, aut 2003 vastare aut miles hominum necare vel vulnerare possunt.

Maxima pars aridae regiones Saharae glareis et petris tegitur, cum paulo gignentium; etiam immensae areae molium arenosae septemtrione et oriente sunt. Aliquae oases pracipuae sunt:
Thyrapolis (Arabice تقرت); Libyce , et Francice Touggourt), Vescera (Arabice بسكرة; Libyce  et Francice Biskra), Senasanum (Francice Chenachane), Inzizum (Francice In Zize) et Tinrerhohum (Francice Tin Rerhoh).

Maxima litoris pars Algerinae iniqua est, saepe adhuc montana, et pauci boni portus sunt. Regio statim a meridie litoris, Atlas Tellianus (Arabice الاطلس التلي; Francice Atlas tellien) nominata, uber est. Plus in Meridiem mons Atlas et solitudo Saharae est. Algeria sive Icosium (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer), Oranum (Arabice وهران; Francice Oran) et Cirta (Arabice قسنطينة; Francice Constantine; Libyce Ksentina) praecipuae urbes sunt.

Clima Algerinum aridum calidumque est, quamquam clima litoris suave, et hiemes in montanis areis severae possint. Algerium Austro (Arabice قبلی; Francice Sirocco), vento calido pulverem et arenam ferente praesertim commune Aestate, afficitur.

Campus hydrocarboneorum columen Algerinae oeconomiae, quia circa 60 centesimae praecomputationalium redituum, 30 centesimae Producti Domestici Grossi et amplius 95 centesimae exportationalium redituum responsalia sunt. Algerio septimum gasi subterranei depositum in mundo est et Algerium secunda maxima exportatoria natio gasi est. Etiam decima quarta civitas cum maximis petrolei depositis.

Algerinae res nummariae annis 2000 et 2001 petrolei pretiorum incrementis et fiscali politia a gubernatione adstricta fructae sunt, quod magnum commercialis excedentis incrementum, historica maxima in adventicii argenti depositis et externi debiti deminutionem produxit. Gubernationis conatus ut oeconomia per adventiciae domesticaeque pecuniae collocationem attractam extra energeticum campum diversificaretur in magni indicis operis vacationis deminutione et in modi vivendi profectu non ita valde successerunt. Anno 2001, gubernatio foedus consociationis cum Unione Europaea obsignavit, quod deinde portoria levabit et commerciales mutationes augebit. Externum Algerinum debitum anno 2004 21.9 billiones dollariorum erat, contra 24 billiones dollariorum anno 2000.

Hodiernus incolarum Algerinorum numerus est 33thinsp;333thinsp;216 (secundum Iulii anni 2007 statisticam). Circa 70 centesimae Algerinorum septemtrionalem litus incolunt; minima Algerinorum pars Saharam incolens in oasibus praecipue densatur, quamquam circa 1.5 milliones nomades aut seminomades manent. Fere 30 centesimae Algerinorum minus quam quindecim annos natorum est. Algerio quartus minimus index ubertatis in Magno Oriente Medio post Cyprum, Tunesiam, et Turciam est.

Fere 97 centesimae incolarum ethnice Libycum/Arabicum et religiose Sunniticum Islamicum classificatur, non Sunnitici Musulmani pauci praesertim Ibaditae sunt, 1.3 centesimae repraesentantes, e valle Mozabii (Arabice مزاب; Francice Mzab). Plerumque adventicia Catholica Romana communitas circa 45thinsp;000 hominum exsistit, iuxta circa 350thinsp;000 Protestantium Christianorum, et aliquot 500 Iudaeorum. Iudaica communitas, quae 2 centesimae omnium incolarum olim constituebat, propter emigrationem, praecipue in Franciam et Israelem, plerumque imminuta est.

Europaei minus quam 1 centesima incolarum constituunt, fere solum maximas metropolitanas areas incolentes. Nihilominus, per tempus coloniale multi (15.2% anno 1962) Europaei incolae erant, praecipue Francogalli, insuper Hispanis occidente civitatis, Italianis et Melitensibus oriente, et aliis Europaeis in numeris minoribus nominatis Pedibus Nigris (Francice pieds-noirs), in litore densatis et maximam partem in urbibus velut Hippone Regio, Orano (Arabice وهران; Francice Oran), Biscuitopoli (Arabice سيدي بلعباس, Francice Sidi bel-Abbès) et Algeria sive Icosio (Arabice الجزائر; Francice Alger; Libyce Ledzayer) formantibus. Fere toti Europaei per aut statim post civitatis libertatem captam e Francia Algerium reliquerunt.

Habitatio et medicina instantia quaestiones in Algerio adhuc sunt. Deficiens infrastructura et continua affluentia hominum e rure in urbanas regiones ambo systemata persaturaverunt. Secundum Programma Consociationis Nationum Evolutioni, Algerio unus maximorum in mundo indicum occupationis domesticae est et gubernationales administratores civitati directam inopiam 1.5 milliones domorum esse palam adseruerunt. 

Feminae 70 centesimae Algerinorum causidicorum et 60 centesimae iudicum summant. Feminae medicinam dominant. Magis magisque, feminae domesticis reditibus plus quam viri contribuunt. Circa 60 centesimas universitariorum studentium feminae sunt, secundum universitarios investigatores.

Circiter 95thinap;700 fugitivorum et asylum petentium refugium in Algerio quaesiverunt, qui adumbratim 90thinsp;000 e Maroco et 4100 ex Antiqua Palaestina includunt.

Plerique Algerini sunt Libyci aut Arabes, seu per linguam seu identitatem, sed fere omnes Algerini Libyci in origine sunt. Hodie, Arabolibyca quaestio saepe casus autoidentificationis sive identificatio per linguam et culturam potius quam per distinctionem phyleticam sive ethnicam. Libycus sive Mazicanicus sive Barbaricus populus in varios ethnicos circulos dividitur, qui sunt Cabiliani in montana septemtrionali et media regione, Savini (Arabice أمازيغ ; Francice Chaouis) in orientali Atlante monte, Mozabitae in Mozabii valle, et Tuaregi (Arabice طوارق; Francice Touaregs; Libyce Itargiyen) longiqua meridie. Parvuli circuli Africorum Nigritarum etiam in Algerio sunt. Turcici Algerini, 5 centesimas incolarum, praesertim magnas urbes incolunt.

Nihilominus, in recentiore Universitatis Stanfordiensis studio genetico, Arabes et Libyci plus geneticas similaritates quam quondam credita habere inventi sunt. Haploglobi ADN chromosomatis Y Arabes et Libycos characterizantes E1b1b et J sunt (in 70% incolarum Orientis Medii et 90% Boreafricanorum inventi). Quod ut scientistae septemtrionali Africae maiorem geneticam affinitatem cum Arabicis hominis quam antehac hypothetizata esse concludant fecit. Meridionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus nationum Sinus velut Arabiae Saudianae, Iemeniae, et Phylarchiarum Arabicarum Confoederationis sunt. Septemtrionales Algerini genetice iunctissimi Arabibus Libani, Palaestinae, Syriae, Iordaniae, et aliquarum Sinus civitatum sunt.

Recentius penitiusque studium ab Arredi et aliis (anno 2004) quod populos Algerinos explicat formam variationis chromosomatis Y (inclusis E1b1b et J haploglobis) longiquae Neolithicae originis esse concludit, quod Neolithicam transitionem in hac mundi parte cum demica diffusione Afroasiaticophonorum pastoralistarum ex Oriente Medio ivisse suggerit. Haec Neolithica origo postea a Myles et aliis (anno 2005) firmata est, quod coaetaneos Libycos populos geneticam praeteritae pastoralistarum migrationis ex Oriente Medio subscriptionem possidere vicissim suggerit.

Plerique Algerini Algerice Arabice utuntur. Arabice in vernacula dialectos forma (Dardzice) circa 65 centesimae incolarum loquuntur; nihilominus, media et aliquae sollemnes occasiones lingua Arabica litterarum utuntur.

Libyci sive Mazicani sive Barbarici, qui circa 45 centesimas incolarum formant, una variarum dialecton linguae Libycae pro Arabica ample loquuntur, sed quorum plerique ambabus linguis, Libyca seu Arabica uti possunt. Lingua Arabica una lingua publica manet, quamquam Libyca nuper agnita est lingua nationalis per totam rempublicam.

Ethnologue duodeviginti linguas vivas in Algerio enumerat, quia ambas, Arabica et Libyca in varias dissimiles linguas duodeviginti dividit, etiam et inclusis lingua Corandzica et lingua Tadaxahacica et lingua Hausa, quae nec ad Arabicam nec ad Libycam pertinent.

Linguistica quaestio politice sensibilis est, praesertim Libyco allophylo, cui incommodum ob Civitate sanctam Arabizationem est. Politiae linguisticae et Arabizatio reactio partim fuit contra factum 130 annorum Francicae colonizationis quae tam civitatis grapheocratiam quam pleramque educatam classem superiorem usquequaque Francophonas reliquerat, et partim reactio Arabico Nationalismo motivata quem successivae Algerinae gubernationes faverunt.

Lingua Francica adhuc amplissime discitura lingua aliena est, et plerique Algerini Francice profluenter loquuntur quamquam ut fieri solet in quotidianis circumstantiis non loquuntur. Ex libertatis tempore, gubernatio rationem linguistice Arabizandarum educationis et grapheogratiae cum aliquo exitus persecuta est, quamquam multi universitarii cursus Francice adhuc docebantur. Nuper, scholae linguam Francicam in curriculo instituere coeperunt tam cito quam pueri Arabicam discere incipiunt, quamobrem multi Algerini Francice profluenter loquuntur. Francica lingua praetera medium communicationis et commercii est.




#Article 352: Angolia (2199 words)


Angolia est civitas sui iuris in Africa australi sita. Caput et maxima urbs est Luanda. Civitati sunt circiter 25thinsp;789thinsp;024 incolarum. Finitimae civitates sunt a septemtrione et oriente Respublica Democratica Congensis, ab oriente Zambia, a meridie Namibia. Etiam Oceano Atlantico ab occidente finitima est. Angolia inclavaturam Cabindae comprehendit propter quam Septemtrione Reipublicae Democraticae Congensi finitima est. Praeter vicinas supra dictas, Angolia Britannicae coloniae Sanctae Helenae proxima civitas est. Antiqua Lusitaniae colonia, saeculo XV deducta est, et usque ad suam libertatem (anno 1975) sic mansit. Primus Europaeus qui Angoliam vidit fuit explorator Didacus Cão.

Quamquam plerique incolae in egestate vivant, secunda a maxima petrolei productoria et adamantium exportatoria civitas in Africa Subsahariana est. Secundum Aerarium Monetarium Internationale, amplius quattuor billiones dollariorum Civitatum Foederatarum ex Angoliano aerario decennio 201 evanuerunt. Anno 2000, pactum pacis cum Fronte Liberationis Inclavaturae Cabindae (Lusice Frente para a Libertação do Enclave de Cabinda, FLEC), adhuc activa clandestina militia pro Cabindae liberatione pugnante, obsignatum est. Ex hac regione, exit circiter 65 centesimae Angoliani petrolei.

Deducitur nomen Angoliae (Lusice Angola) e Bantuensi voce N'gola, praesentis capitis Luandae occidente sitam regionem gubernantium titulo, saeculo sedecimo, ubi commercialia regionis emporia a Lusis condita inceperunt. Effectiva occupatio accidit post Ultimatum Britannicum. Maximam territorii quantitatem possibilem capere sanctum est.

Angola fuit colonia Lusitaniae a saeculo quinto decimo usque ad annum 1975 ubi suam libertatem consecuta est. Per Lusitaniae Philippinam occupationem, Batavi Lusitanos hac regione demovere persecuti sunt, capiendis Luanda et aliis strategicis litoralibus locis (Benguella, Sancto Antonio Congensi et Bengi Quanzaeque faucibus, Luse: Benguela, Soyo, Bengo et Cuanza respective). Anno 1648 Luso-Brasiliensis Salvator Correia de Sá in Flumine Ianuarii magnam expeditionem cum quindecim navium classe et circa 2000 hominum iunxit, quae tum Lusitanorum tum Brasiliae colonorum gaudio Batavos expulsit. Saeculo vicensimo, Angolia ex anno 1961 usque ad 2002 pacem nescivit, primum ob pugnam contra Lusitanicum coloniale dominium, postea propter bellum civile inter praecipuas Angolianas factiones, anteriores liberationis motus, exortum. Politica potestas a Motu Populari Liberationis Angoliae (Luse: Movimento Popular de Libertação de Angola) retenta est, quamquam oppositionis factio Unio Nationalis Libertatis Totalis Angoliae (Luse: União Nacional para a Independência Total de Angola, UNITA) territorii partem usque ad ultimi belli civilis finem imperaret.

In praesenti, potestas politica in Angolia in Praesidentiam densatur. Gubernationis exsecutivus ramus a praeside (in praesenti ab Iosepho Eduardo dos Santos), a primo ministro (in praesenti Paulo Kassoma) et Consilio Ministrorum componitur. Consilium Ministrorum, ab omnibus Gubernationis ministris et ministris vicariis compositum, assidue iungitur ad disceptandum de politicis nationis rebus. Octodecim provinciarum gubernatores a praeside nominantur et eius iussa efficiunt. Lex Constitutionalis anni 1992 generales gubernationalis structurae vias statuit et civium iura et munera colligit. Legale systema in Lusitanico et in moris lege fundatur, sed debile et discerptum est. Civitatis 140 communium amplius solum in duodecim tribunalia sunt. Supremum Tribunal appellationis tribunale est. Tribunal Constitutionale supremi constitutionalis iurisdictionis organi est, suam Legem Organicam Lege nº 2/08 diei 17 Iunii probatam habuit, et sua prima opera politicarum factionum candidaturarum confirmatio legisferis comitiis diei 5 Septembris anni 2008 fuit.

Viginti septem annorum, bellum civile magna damna nationalium politicorum socialiumque institutorum effecit. Consociatio Nationum numerum 1.8 milionum hominum intestine demotorum aestimat, dum numerus acceptissimus inter homines bello affectos quattuor miliones attingit. Quotidianae vitae condiciones tota in natione et praecipue Luandae (circiter cum quattuor milionibus incolarum, quamquam quaedam aestimationes numerum valde superiorem indicant) tam administrativarum infrastructurarum quam multorum socialium institutorum collapsum reflectunt. Gravis oeconomicus nationis status multis socialibus institutis effectivum gubernationale firmamentum obstat. Sine medicamentis aut sine basicis apparatibus nosocomia, scholae sine libris sunt, et ut functionarii publici necessaria suo labori non habeant crebrum est.

Diebus 5 et 6 Septembris anni 2008, legisfera comitia facta sunt, prima ex anno 1992. Comitia sine consternationibus effluxerunt et valida ab internationali communitate putata sunt quamquam variae Societates Non Gubernationales et internationales observatores aliquas irregularitates denuntiavissent. Motus Popularis Liberationis Angoliae (Luse: Movimento Popular de Libertação de Angola) amplius 80% suffragiorum obtinuit et Unio Nationalis Libertatis Totalis Angoliae (Luse: União Nacional para a Independência Total de Angola, UNITA) fere 10%, reliquis suffragiis inter parvularum factionum seriem distributis ex quibus solum una (Factio Renovatoria Socialis (Luse: Partido Renovador Social, PRS), regionalis Lundae) legatum eligere consecuta est. Motus Popularis Liberationis Angoliae igitur cum obruenti maxima parte gubernare poterit. Anno 2009 praesidentialia comitia praevidentur, in quibus praesens praeses denuo contenturus est.

Angolia in octodecim provincias dividitur.

Provinciae in communia (Lusitanice municípios) dividuntur.

Angolia in Africae Occidentalis litore Atlantico Meridionali inter Namibiam et Congum est. Quoque Reipublicae Democraticae Congensi et Zambia Oriente finitima est. Respublica inter litoralem aridam laciniam, e Namibia fere usque ad Luandam patentem, intestinum umidum oropedium, Meridionalem et Austrorientalem siccam intestinam savannam, et septemtrione in Cabindaque tropicam silvam dividitur. Flumen Zambezium et variae fluminis Congi accessiones suos fontes in Angolia habent. Litoralis lacinia cursu Benguellico temperatur, quod Peruviani aut Californiae Inferioris litoris simile clima generat. Pluviosum tempus anni breve est, e Februario ad Aprilem. Aestas calidae et siccae et hiemes temperatae sunt. Altae intestinae terrae suave clima pluvioso cum tempore a Novembri ad Aprilem habent, quod sequitur siccum frigidiusque tempus, e Maio ad Octobrem. Altitudines valde variant, quae interioribus in locis inter 1000 et 2000 metra altis sunt. Septemtrionales regiones et Cabinda pluvias totum per annum habent.

Pleraque Angoliae flumina in Oropedium Medium Viyeiense (Lusitanice: Planalto Central do Bié) oriuntur inter quae flumina Quanza, Quangum, Quandum, Cubangum et Cunenium (Lusitanice: Cuanza, Cuango, Cuando, Cubango et Cunene respective).

in provincia Congiae.

Angolia, etiamsi tropica in zona sit, clima habet quod huius condicionis proprium non est propter has tres res:

Eapropter, Angoliae clima duobus anni temporibus distinguitur e quibus aliud pluviosum, ex Octobri mense in Aprilem et aliud Cacimbi (Lusitane; Cacimbo), e Maio ad Augustum, siccius et inferioribus cum temperaturis. Altera ex parte, dum litoralis lacinia magnos pluviositatis indices ostendit, quae e septemtrione ad meridiem, ex 800 mm ad 50 mm descrecit, cum mediis anniversariis temperaturis 23 °C amplius, intestina zona dividi in areas tres potest quae sunt:

Angoliae oeconomia usque ad decennium 198 ob suam agriculturalem praevalentiam distinguitur, coffeo sua praecipua cultura. Quod sequuntur canna saccharifera, sisalana, maizum, coci oleum et arachis. Commerciales inter culturas, gossypium, tabacum et cummis excellunt. Patatae, oryzae, cacaonis et bananae productio relative ponderis est. Maxima armenta gregesque bovillum, caprinum et suinum sunt.

Angolia mineralibus, praecipue adamantibus, petroleo et ferri metallo abundat; cupri, mangani, phosphatorum, salis, micae, plumbi, stanni, auri, argenti et platini deposita quoque possidet. Adamantium fodinae prope Dundum (Lusitanice Dundo) in Lundae districtu sunt. Ponderis petrolei deposita anno 1966 iuxta Cabindam et postea praeter litus usque ad Luandam inventa sunt, quod Angoliam praecipuarum civitatum petroleum producentium unam fecit, cum oeconomica evolutione possibile hac activitate facta et recta. Anno 1975, uranii deposita prope Namibienses fines reperta sunt.

Principales territorii industriae oleaginearum ameliorationis, frumentorum, carnum, gossypii et tabaci sunt. Quoque sacchari, cervisiae, caementi et ligni productio, praeter petrolei purgationem, excellere meretur. Inter industrias pneumaticorum, fimorum chemicorum, cellulosae, vitri et chalybis excellunt. Fabrilis campus quinque hydroelectrificinis energeticum potential sumptum superans habentibus sustentatur.

Ferriviarium Angoliae systema quinque lineis litus cum interioribus conectentibus componitur. Quarum praecipuissima Benguellae ferrivia est, cum Catangae lineis in Reipublicae Democraticae Congensis finibus conectens. Autocineticum rete, praesertim secundi ordinis viis constitutum, praecipuas urbes conectit. Principales portus Luandae, Benguellae, Lobito, Mossamedium et Cabindae sunt. Luandae aeroportus aerilinearum sedes est quae nationem cum aliis Africis et Europaeis urbibus communicant. Natio adhuc arcta oeconomica vincula cum Lusitania manet.

Angoliani incolae dissimilium phylarum sunt, cum his percentationibus:

Ovimbundi (37%), Ambundi (25%), Bacongi (13%) et alii autochthones circuli.

Praecipuae urbes, praeter caput Luanda, Nova Olisipo, Lobito, Benguella et Urbs Sá da Bandeira (Lusitanice: Huambo, Lobito, Benguela et Lubango respective) sunt. Etsi natio materiis rudibus abundat, plerique incolae paupertatis condicionibus vivunt.

Religio Christiana praecipua religio in Angolia est cum 53 centesimae incolarum. E Christianis Angolianis, 38 centesimae Catholici Romani et 15 centesimae Protestantes sunt, dum 47 centesimae Angolianorum Indigenica credibilia colit.

Ecclesia Catholica Romana 5 milliones fidelium agnoscit, et haec archidioeceses adsunt: Huambensis; Luandensis, Lubangensis, Malaniensis, Saurimoensis. Numerus fidelium verificari nequit.

Praecipuae Protestantes denominationes quoque adsunt, iuxta cum Indigenicarum Africarum et Brasiliensium denominationum numero. Latissimae Protestantes denominationes Methodistas, Baptistas, Congregationalistas (Ecclesiam Unitam Christi), et Ecclesias Dei includunt. Principalis syncreticus religiosus circulus Ecclesia Kimbanguistica est, cuius sectatores Iosephum Kimbangu, medii saeculi vicensimi Congensem pastorem, prophetam esse credunt. Parvula nationis ruralium incolarum portio Animismum aut traditionales Indigenicas religiones colit. Parvula Islamica communitas, in migrantibus ex Africa Occidentali fundata, est. Pauci Athei in natione sunt.

Colonialibus in temporis, civitatis litoris incolae praesertim Catholici erant dum Protestantici missionarii circuli in interioribus laborabant. Cum magna translatione sociali viginti sex belli civilis annos effecta, haec rudis divisio iam invalida est.

Adventicii missionarii valde activi fuerunt ante anni 1975 libertatem, quamquam Lusae coloniales auctoritates multos Protestantes missionarios expulserunt et missionarias stationes clauserunt quia missionarios affectiones pro libertate acuere credebant. Missionarii ex decennio 200 ineunte civitatem redire potuerunt, quamquam securitatis condiciones propter bellum civile impossibile plerasque interiorum partes redire fecerunt.

Anni 2007 investigatio ut parvam aut deficientem vitamini B3 quantitatem habere in Angolia commune esset conclusit.

Etsi secundum legem educatio in Angolia obligatoria et gratuita usque ad octo annos sit, gubernatio studentium percentationem in scholas non immatriculatam esse propter scholas et magistros carentiam refert. Studentes plerumque additicios sumptus ad scholam relatos solituri sunt, inclusis librorum taxationibus et cibis. Adhuc dissimilitudines in iuvenum matricula inter ruralem urbanamque areas insignificativae sunt. Anno 1995, 71,2 centesimae puerorum inter septem et quattuordecim annos natorum in scholam immatriculati erant. Maior percentatio puerorum quam puellarum inscholam immatriculata esse refertur. Per Bellum Civile Angoliae (1975–2002), circa omnium scholarum dimidium praedatum et destructum est quod praesens carentium scholarum problema attulit. Minister Educationis 20 000 novorum magistrorum anno 2005 contractu adduxit et adhuc magistrorum exercitationem implet. Magistri parvulum salarium accipere solent, inconvenienter exercitati et cum labore nimie onerati (aliquando quotidie bis aut ter docendo). Magistri corruptelas directim e suis alumnis etiam referunt. Alia factoria, ut terrestrium cuniculorum praesentia, opium et identitariorum munerum carentia et pessima valitudo quoque ne pueri assidue scholam eant impediunt. Quamquam magis opibus educationi anno 2004 usi sunt, systema educativum Angolianum adhuc valde minus opes quam necessarias accipit. Index alphabetizationis minimus est, cum 67,4% incolarum quam 15 annos maiorum Lusitanice legere et scribere scientum. 82,9% virorum et 54,2% feminarum alphabetizata sunt anno 2001. Ex libertate e Lusitania anno 1975, considerabilis Angolianorum studentium quantitas Lusitanas scholas, polytechnicas institutiones et universitates adhuc eunt per bilateralia foedera inter Lusam et Angolianam gubernationes.

Lingua Lusitana lingua sollemnis Angoliae et 30% Angolianorum sermo patrius est qua 60 centesimis Angolianorum utitur, sed nationi circa linguae nationales viginti sunt, e quibus sex maxima cum expressione; Quiconga, Quimbunda, Soqueica, Umbunda, Embunda et Quaniama.

Obruens maxima Angolianorum pars—circa 90 centesimae—Bantuensis originis est.

Praecipuus circulus ethnicus Bantuensis Ovimbundorum est qui Angoliae medio et meridie densantur et lingua Umbunda, lingua civitati cum maximo loquentium numero, utuntur.

Nihilominus, Ambundi, lingua Quimbunda, secunda lingua nationali cum maximo loquentium numero, utentes, praesertim Medio-Septemtrionalem zonam, Luandico-Malangianum axem et Quanzam Septemtrionalem incolunt. Lingua Quimbunda magnae significationis lingua est, quia antiqui capitis lingua et antiqui Angolarum regni fuit. Plurima verba in Lusitanam legavit e qua multa vocabula quoque importavit.

Septemtrione (in Carmonia et Congia) diversis cum dialectis linguae Quicongae Bacongi densantur. Antiqui Regni Congi lingua erat.

Quioci Orientem, e Lunda Septemtrionali in Moxicum incolunt et traditionaliter Lingua Soqueica, lingua quae alias in Orientali nationis zona voravit, se exprimunt.

Quaniama, Nianeca et Embunda linguae aliae Bantuensis originis sunt quibus Angolia loquitur.

Angoliae Meridiem Boschimani, non Bantuenses gentes Khoisani circuli linguis utentes, quoque incolunt.

Denique, circa 3 centesimae praesentium incolarum Caucasicum (praesertim Lusitanae originis) aut Mixticium est qui praesertim in urbibus densantur et Lusitanam patrium sermonem habent. Referenda quoque est considerabilis Francogallice et Lingalice loquentium numeri exsistentia, explicatis his propter migrationes ad periodon pugna pro liberatione relatas et propter propinquitates cum vicinis Republica Congensi et Republica Democraticae Congensi.

Per tempore coloniale, linguarum publicarum usus practice ad Catholicismi docentiam circumscribebantur; nihilominus, lingua Lusitana tota in terra figi non consecuta est propter limitatum usum quem Afri ex ea faciebant, praesertim rusticis in zonis, manentibus linguis nationalibus relative intactis.

Cum civitatis libertas, istae linguae linguarum civitatis statutum adquirunt dum cum lingua Lusitana ut communiactionis expressionisque vehicula, theorice pares, coexsistunt.

Cum linguarum localium revalorizationis, usus et promotionis proposito, Angolianum Institutum Linguarum Nationalium (Luse Instituto de Línguas Nacionais) linguarum Soqueicae, Quicongae, Quimbundae, Gangelae, Quaniamae et Ubundae normas orthographicas fixit, per phoneticorum,phonologicorum, morphosyntacticorum, lexicorum et semanticorum aspectuum studium. Huius investigationis operis resultationibus ut didacticae materiae elaboaratae fundamento utentur futurae harum linguarum introductioni in docentia primaria, consimiliter Lusitanae.

Media communicationis Africis linguis quoque utuntur, verbi gratia, statio radiophonica Ngola Yetu (quod 'Nostram Angoliam' Quimbunde significat) quotidie programmata et nuntios in septem linguis publicis emittens.

In Angolia saltatio varia genera, significata, formas, contextus distinguit, dum suum latus recreatorium cum sua condicione velut religiosae, curativae, ritualis, et adhuc socialis interventionis communicationis vehiculo aequilibrat. Sine restrictione ad traditionalem popularemque ambitum, manifesta quoque per academicas et coaetaneas vias fit. Quotidiana et continua saltationis praesentia culturalis contextus productum est qui rythmicarum structurarum interiorizationem e cito vocat. Initiatum arcto pueri contactu cum matris motibus (cuius tergo fertur), hoc vinculum firmantur per iuvenum participationem dissimilibus in socialibus celebrationibus (iuvenes implicatissimi sunt), ubi saltatio se decretoria ut sensus communitarii identitatem integrans et praeservans factor ostendit.

Post varia Lusitanae colonizationis saecula, Angolia mixturas cum aliis culturis praesentium Brasiliae, Promontorii Viridis et Mozambici passa est. Quamobrem Angolia excellunt propter diversissimos musicos stylos e quibus putantur praecipui semba, cudurum et cizomba (Lusitane semba, kuduro, kizomba).




#Article 353: Gibutum (1551 words)


Gibutum (Arabice جيبوتي, Francice Djibouti, Somalice Jabuuti, Afarice Gabuuti), rite res publica Gibutensis est civitas sui iuris in Africa sita, cuius finitimae sunt Erythraea septemtrione, Aethiopia meridie, et Somalia austroriente. Oriente est ad Mare Rubrum ac Sinum Madocensem et ab Iemeniae litore, in Paeninsula Arabica, freto Porta Lacrimarum, solum 20 km amplo, separatur.

Caput est urbs Gibuti, portus magni momenti in meridionali Sinus Tadzurae litore situs, cum circiter 450thinsp;000 incolarum.

 
Area Gibutensis a diversis ethnesi occupata et praesertim duabus culturis affecta est quae sunt Aethipica et Arabica culturae. In praesenti Afarenses (Afarice Qafár) in duabus tertiis partibus Septemtrionalibus territorii et Somalica Issarum (Somalice Ciise) communitas in reliqua tertia parte Meridionali conflictive in hac parva civitate coexsistunt. Haec ethne regulares commerciales contactus cum remotorum temporum Arabibus habebant, quamobrem Religionem Islamicam adoptavere.

Saeculo undevicensimo, Oboccum (Francice Obock, Arabice أوبوك), antiquum oppidum anno 1857 emptum, territorium inter 1883 et 1894 nomen dedit cum portu Francico et protectoratu (Sultanatu Tadzurensi, Sultanatu Raheitensi, Sultanatu Gobādensi). Postea colonia Francica fuit cum vulgari nomine Somaliae Francicae et formali Litus Francicum Somalorum (Francice Côte Française des Somalis) ab anno 1896 usque ad annum 1967. Eius primus gubernator Leontius Lagarde fuit.

Anno 1967, nomen mutatum est pro Territorio Francico Afarensium et Issarum (Francice Territoire Français des Afars et des Issas). Die 27 Iunii 1977, ei iuxta cum Dzibuto independentia concessa est. Eius primus praeses Hassan Gouled Aptidon fuit qui usque ad 8 Maii 1999 gubernavit.

Bellum civile a rebellibus Afarensibus ineunte decennio 200 ductum pacto pacis anno 1994 contentum est.

Nihilominus, historia Gibutensis, in suorum nomadicorum populorum poësi et cantibus relata, milia annorum antea regreditur in tempus in quo harum terrarum incolae pelles pro Aegypti, Indiae ac Sinae unguentis condimentisque negotiabantur. Propter arctas rationes habitas cum Paeninsula Arabica per amplius mille annorum, tribus Somalicae et Afaricae in hac regione primorum Africorum populorum unus fuere qui religionem Islamicam accepere.

Dzibutum Musulmana natio est quae assidue Islamicarum et Arabicarum nationum conventus participat.

Dzibutum dividitur in regiones quinque et urbem unam quae sunt:

Vicissim in districtus undecim subdividitur:

Situm in Cornu Africae, Gibutum 23thinsp;000 km² latum est, finitimum Aethiopiae, Erythraeae, Somaliae (Somalilandiae e 1991) et Iemeniae.

Respublica Gibutensis media inter Aequatorem et Cancri Tropicum invenitur. Cuius collocatio, in orientale Africae litora, in meridiano Maris Rubri ostio et Sinus Madocensis occidente, scilicet inter Canalem Suesiensem et Orientem Medium, iuxta cum Aethiopiae propinquitate in principio strategicum pondus habet.

Gibuto maritimum litus 314 chiliometrum longum est, e Mari Rubro usque ad Oceanum Indicum, per Portam Lacrimarum Fretum. Quod litus e promuntorio Dumeirae (Francice Ras Doumeira) septemtrione usque ad Loyadam (Francice Loyada) Meridie patet.

Territorium magnam prospectuum diversitatem suppeditat: montes septemtrione, lacus inter quos Lacus Assalensis (Francice Lac Assal, Arabice بحيرة عسل) et Lacus Abbe (Francice Lac Abbe), regiones desertas inter quas Magna Bara (Francice Grand Bara) et Parva Bara (Francice Petit Bara).

Recens vulcanica activitas prospectum accommodat. Ultimus mons ignifer activus in territorio Arducōba (Francice Ardoukôba) est.

Gibutensis oeconomia praesertim in diaconiis ad strategicam nationis collocationem et suum eleutheremporicae zonae statum Africo Boreoriente fundatur. Duae tertiae partes incolarum capitalis urbem habitant, dum tertia pars relicta praesertim a nomadicis pastoribus componitur. Rara praecipitatio agrariorum fructuum productionem limitat, quamobem pleraque alimenta importanda sunt. Paululum opium naturalium et fere tota industriae absentia est. Dzibutum igitur valde ab internationali auxilio pendet ad sustentandam ratio solutionum et ad pecuniam suppeditandam evolutionis inceptis.

Gibutum maximae stationis militaris Francicae sedes extra Franciam (circiter 4 000 hominum) est. Annuum oeconomicum subsidium a Francia receptum 40 centesimae nationalis praecomputationis. Dzibutum Zonam Liberi Commercii Africo Boreoriente et ponderis regionale petrolei commeatus centrum consideratur. Logisticus campus in oeconomia praecipuissimorum unus est.

Dzibutum diaconias velut portus regionali transitui et internationale combustibilium transvectionis reonerationisque centrum praebet. Regionalis instabilitas conflictibus inter Aethiopiam et Erythraeam provocata nihilominus normales commercii canales mutavit.

Consumptio pro incola 35% inter annos 1999 et 2006 causa recessionis, belli civilis et magni demographici incrementi (a magno immigrantium et exsulum numero advento aucti) deminuta sunt. Natio recenti crisi oeconomica non affecta est, sed magna alimentorum et Diselianorum importatorum dependentia ad generandam electricitatem nationem vulnerabilem internationalium pretiorum collapsibus facit. Externorum longi termini debitorum incrementum Gibutensem commorationem oeconomico ambitu auget et stipulationum a nationibus impositarum effectionem intrincat quae ei externum auxilium offerunt.

Gibutenses in duobus ethnesi consistunt qui Somali et Afarenses sunt. Somalica stirps Gibutensis praesertim ab Issis componitur, qui plerique sunt, et Gadabūrsi. Ambo Diricae substirpes sunt. Issae Dirorum Madōbeorum partem formant dum Gadabūrsi Dirorum Mandalūgorum pars sunt. Reliqui incolae in Europaeis (praecipue Francicis ac Italis), Arabibus et Aethiopibus consistunt. Quamquam Francica et Arabica linguae officiales, Somalice et Afarice valde loquitur. Maior Gibutensium pars urbani habitatores; reliqui pastoralistae sunt

Exspectatio vitae in natu circa 60 annorum et viris et feminis. Fertilitas 2,79 puerorum pro femina est. In natione circiter 18 medicorum pro 100thinsp;000 hominum sunt.

Secundum anni 2005 Consociationis Mundialis Sanitatis aestimationem, circiter 93,1% Gibutensium feminarum et puellarum mutilationem genitalem femineam passae sunt quae prae-maritalis consuetudo praesertim in Boreorientali Africa et Orientis Proximi partibus endemica est et cuius ultimae origines in Aegyptum Antiquam regrediuntur. Quamquam anno 1994 legaliter prohibita est, operatio adhuc late effecta est et eius radices medullitus locali in cultura aguntur. A mulieribus in communitate alita et perfecta, circumcisio in animo promiscuitate deterrere et contra impetum protectionem offerre habent. Circiter 94% Gibutensium virorum quoque se maculinam circumcisionem passos esse referunt.

Gibutenses praesertim Musulmani sunt. Religio Islamica a 94% Gibutensium (circiter 740 000 hominum secundum aestimationem anni 2010) observatur, dum reliquae 6% Christianismum colunt.

Singulae urbes et singuli pagi singulas meschitas habent ubi populus veneratum eunt. Antiquorum religiosorum ducum et eorum sanctorum consideratorum sepulcra sicut sacra loca nota sunt. Celeberrimus Islamicus locus in Dzibuto sepulcrum Seichi Abuyazidi est quod in montibus Goda invenitur. Praeter calendarium Islamicum, Musulmani Gibutenses quoque Diem Anni Novi (kalendis Ianuariis) et Diem Laboris (kalendis Maiis) velut festa agnoscunt.

Respublica Gibutensis religionem Islamicam unicam religionem civitatis nominat, Constitutio anni 1992 aequalitatem cuiusvis fidei civibus (articulo primo) quoque et libertatem colendae cuiuslibet religionis (articulo undecimo) concedit. Gibutensis Codex Familiae (Francice; Code de la Famille) anni 2002 Musulmanas uxores a haud Musulmanis viris duci vetat, nisi viri se in Religionem Islamicam convertant. Coniugium, divortium et hereditas a Tribunale Familiae tractantur quod Codicem Familiae et iurisdictionem ad Musulmanos applicat, dum haud Musulmani altera ex parte ad civilia tribunalia eunt. Secundum Relationem Internationalem de Libertate Religiosa anni 2008 (Anglice;  International Religious Freedom Report 2008), quamquam Gibutenses Musulmani legale ius sui convertendi in aliam fidem aut nubendi extra Religionem Islamicam habent, conversi forsitan negativos societales, tribales et familiares animos contra suam decisionem oppetunt et crebro coactionem ad redeundum in Religionem Islamicam oppetunt.

Inter 7000 et 8000 Catholicorum Dzibutum incolunt, e quibus 300 locales Gibutenses et reliqui advenae sunt. Christiani incolae magna ex parte in foris natis aut in exsulibus habitatoribus consistunt. Dzibutum Catholicam dioecesem, quattuor Catholicos sacerdotes, omnes advenae, quoque et 40 Catholicos missionarios habet.

Multum originalis Gibutensis artis oraliter, praecipue per carmina transmitttitur et servatur. Multa Islamicorum, Ottomanicorum et Francicorum ponderum exempla localibus in aedificiis notari possunt, quae gypsadica, solerter constructa filia et calligraphiam continent.

Gibutensia vestimenta calidum aridumque regionis clima reflectit. Cum Occidentales vestes velut genuenses aut tuniculas non induunt, viri typice in macavii vestiuntur, qui quidam habitus sarongo similis circum medium corpus indutum est. Inter nomades, multi in laxe involvente alba xylina veste tobe nuncupata vestiuntur quod circiter ad genua descendit cum fine iacto super umeris (ad instar Romanae togae).

Feminae typice diracum induunt, quod longa, levis, diaphana voilis vestis est e xylino aut polyestere confecta et quod super tota inducula et strophio indutur. Nuptae feminae ricinia sasum nuncupata portare solent et quoque crebro superiorem sui corporis partem cum anaboladio garbasāre nominato tegunt. Innubae et virgines, nihilominus, nunquam sua capita tegunt. Traditionalia Arabica vestimenta velut masculina dzellabiya (Arabice جلابية) et femineum dzilbābum (Arabice جلباب) haud raro induntur. Per aliquas occasiones velut festivalia, feminae se ornare cum singularibus gemmis et comae ornatibus possunt similibus eis quos Mazicanicae Maghrebiae (Arabice المغرب) tribus induunt.

Educatio in Gibuto a Francia affectissima est. Quamquam gubernationis conatus inscriptiones per decennium 200 auxere, educativum systema adhuc infra populi expectationes et evolventis nationis necessitates. 81 publici ludi litterarii, 24 perscripti privati ludi litterarii, 12 secundariae scholae et duo polytechnica instituta in Dzibuto sunt. Grossus femineae inscriptionis index 21,9% et Grossus masculinae inscriptionis index 29.0 centesimae anno 2007 erat.

Inter Gibutenses clarissimos scriptores eminent Abdourahman Waberi (1965– ), mysthistoriarum scriptor, poëta et academicus et Mouna-Hodan Ahmed (1972-), Gallice mysthistoriarum scriptor.

Gibutensi musicae varia genera sunt quae plurimarum musicarum affectionum fructus sunt. Dzibutum, quamquam parva Africa natio in Cornu Africae, localium musicorum generum praepositionumque evolutioni contribuit.

Gibutum a duobus praecipuis ethnesi: Afarensibus Somalisque iuxta cum Francicos et Arabicos cives constitutum est. Musica Afarensis musicae Aethiopicae cum elementis musicae Arabicae similis est. Gibutensis historia in nomadicarum gentium poësi carminibusque imprimitur et milia annorum regressa est in tempus cum Gibutenses corio et pelli pro antiquarum Aegypti, Indiae ac Sinae unguentis et condimentis negotiabantur. Somalicae orales traditiones poësium et proverbiorum, plerorumque Sufistarum sanctorum vitis deditorum, specimen ostendunt. Afarenses orales litterae musiciores sunt cum multis varietatibus, inclusis carminibus nuptiarum, belli, laudis et gloriationis.

Hymnus nationalis Gibutensis Astaanta Calanka Jabuuti est, anno 1977 cum verbis a Adeno Elmi et cum musica ab Abdule Robleh adoptatus. Poësis miniaturae, a plaustri ductore Abdule Deeqsi nuncupato inventa, notissima in Dzibuto est; quaeconsistit in parvis poëmatibus (baluonibus), praesertim de amore et libidine. Baluo quoque musicae popularis Somalicae genus est.

Inter Gibutensia instrumenta tambūra et lyra excellunt.




#Article 354: Syria (309 words)


Syria (Arabice سورية, Suriya) est civitas sui iuris in Asia, cuius caput est Damascus, urbs quae duos aeroportus habet. Syria etiam fuit provincia Romana antiqua.

Syria ad annum 1918 pars Imperii Ottomanici erat. Deinde incolis Arabicis invitis a Societate Civitatum Franciae mandata est. Inter secundum bellum mundanum a militibus Regni Uniti et copiis Caroli de Gaulle expugnata est. Mense Iulio 1941 res publica proclamata est, quae 1944 a Francia probata est. Anno 1945 Syria inter conditores Nationum Unitarum erat. Ad annum 1971 saepe milites Syriae rebus novis studebant atque praesides singuli breve tempus regnabant. Ab anno 1958 ad 1961 cum Aegypto in Rem Publicam Arabicam Foederatam consociata erat. Ab anno 1971 Hafiz al-Assad et post eius mortem anno 2000 eius filius Baschar al-Assad Syriam regnant et dictaturam solidam exstruxerunt. Sed a die 15 Martii 2011 multi homines contra dictaturam demonstrant, sed opressi sunt inhumaniter, quod origo est belli civilis Syriae. Die 13 Decembris 2011 Curatorix suprema Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis condemnavit homicidium cum plus 4000 victimis ac torturam ut crimen contra humanitatem. Deinde Concilium Salutis resolutionem ad Syriam condemnandum fecit, etiam de homicidio impuberum arma}armis die 27 Maii 2012. 

 
Factio Baath, quae nationi uniti Arabicae studet, ab Decennio 195 maxima et potentissima Syriae est. Cum aliis factionibus unita vitam publicam regit et secundum constitutionem maximam partem legatorum in parlamento habet. Re vera praeses quasi regnum Syriae habet. Anno 1963 status extraordinarius proclamata est et ad hunc diem non revocata est. ʿImād Ḫamīs primus minister ab anno 2016, Walīd al-Muʿallam ab anno 2006 minister a rebus externis merent. Dies 6 Aprilis 2017, impetus ab armis chemicis fruit quod multi populous civis necati fuit, quod Consilium securitatis hoc condemnavit at resolutionem sactionis apud ius internationale non decreare protest, causa pressionis Russiae qui its veto tenet. At die 7 Aprilis 2017, Civitates Foederatae Americae impetum bombarum sub directions Donaldo Trump dedit.




#Article 355: Kenia (154 words)


Kenia (rite Anglice: Republic of Kenya, Suahelice: Jamhuri ya Kenya), est civitas sui iuris in Africa Orientali sita, cui caput est Nairobia. Finitimae civitates sunt Sudania Australis, Aethiopia, Somalia, Tanzania, Uganda. In Kenia multae bestiae, velut leones et elephantes, videri possunt.

Kenia media permeata est a Rift Valley, quae pars vallium magni chasmatis est. Maximus mons est mons Batianus (altitudo: 5199 metra) in Montibus Keniensibus situs. Planissima loca civitatis ad litora Oceani Indici sunt, ubi corallia visitari possunt. Maxima flumina sunt Tana, Sabaci, Kerio. Ad orientem exigua planities porriguntur, quae variis sinis atque lacunis inssectae sunt. Regiones ad occidentem spectantes clivosae sunt. 

Kenia magnam habet copiam variorum animalium atque stirpium.

Mulieres Kenienses circiter 4.9 liberos parent, quod ex parte effectum est cum solum 32 centesimis mulierum medicamenta contraceptionalia praebita sint.

Kenia habet 38,6  miliones incolarum, quare ei 34 locus omnium civitatum mundi tribuitur. Plus quam 42 centesimae incolarum quindecim aut minus annos nata est.




#Article 356: Marocum (124 words)


Marocum, (Lingua Berberica rite ⵍⵎⵖⵔⵉⴱ - l-Meġrib, sed etiam ⵎⵓⵔⴰⴾⵓⵛ sive  Murakuc, Arabice المغرب - al-Maġrib) est civitas sui iuris in Africa Septentrionali sita. Urbs primaria olim fuit Marrochium (unde commune regni omnis nomen derivatur), hodie autem Rabatum.

Marocum inter imperia Hispanorum et Francorum usque ad annum 1956 divisum est. Urbes Septa et Rusadir, ad litus septentrionale sitae, usque adhuc ad Hispaniam pertinent. Primus rex post libertatem adeptam fuit Mahometus V, qui anno 1961 mortuus est. Ei Hassan II filius successit. Die 18 Novembris 1963, primo tempore post libertatem adeptam parlamentum electum est. Die 23 Iulii 1999, Hassan II mortuo, Mahometus VI novus rex factus est, cui hodie primus minister meret Abdelilah Benkirane.

Maxima incolarum Mauritaniae pars, circiter 99.8 centesimae, se Islamica esse profitetur.




#Article 357: Mauritania (226 words)


Mauritania est civitas in Africa. Caput Mauritaniae est Urbs Nuakchottensis.

Aer aridissimus est et praeterea in terris Oceano Atlantico adiacentibus etiam semper calidus.

Maxima pars incolarum Mauritaniae circiter 99 % se Islamica esse profitetur.

Mauritania fuit ab anno 1905 usque ad annum 1960 colonia Francogalliae. Die 28 Novembris 1960 libertatem adepta est. Primus praeses Moktar Ould Daddah die 20 Augusti 1961 nominatus est, qui iam ab anno 1958 prases ministrorum erat. Hic dictator Mauretaniam rexit ad diem 10 Iulii 1978, quo die a Mustapha Ould Salek succenturione maiore seditione militum depositus est. Iam die 3 Iunii 1979 Salek seditione militum altera Mahometo Mahmoud Ould Louly expulsus est. Die 4 Ianuarii 1980 milites Mahometum Khouna Ould Haidalla novum praesidem vi fecerunt, qui ad diem 12 Decembris 1984 regnabat. Hoc die Maaouya Ould Sid’Ahmed Taya ab exercitu seditioso successor eius factus est. Taya ad annum 2005 praeses Mauretaniae fuit: 3 Augusti eius anni Ely Ould Mahometus Vall auxilio militum seditiosorum praeses factus est. Anno 2007 electione libera habita Sidi Mahometus Ould Cheikh Abdallahi praeses nominatus est. Qui autem die 6 Augusti seditione militum depositus est. Mahometus Ould Abdel Aziz eius successor nominatus est. Qui die 15 Aprilis 2009 a magistratu se recessit, ut candidatus praesidis in electione libera esset. Pro tempore Ba Mamadou Mbaré officio praesidis fungebatur. Electione habita Mahometus Ould Abdel Aziz iterum officium summum Senegaliae suscepit.




#Article 358: Georgia (7137 words)


 

Georgia (Georgiane საქართველო Sakartvelo) est civitas in Caucasica Eurasiae regione sita. In Asiae Occidentalis et Europae Orientalis compito sita, ab occidente Ponto Euxino, a septemtrione Russiā, a meridie Turciā ac Armeniā, et ab austroriente Atropatená terminatur. Caput et maxima urbs est Tiphlis. Georgia terras 69 700 chiliometrorum quadratorum seu 26 911 milium passuum quadratorum tegit, et numerus incolarum est 3.75 milliones. Respublica unitaria semipraesidialis est, cuius rectio per democratiam repraesentativam eligitur.

Per Aevum Classicum aliquot libera regna, ubi hodie est Georgia, exorta et collapsa sunt. Regna Colchis et Hiberia Christianismum saeculo quarto ineunte asciverunt, quod effecit, ut antea praecipui paganismus, Zoroastrismus, et Mithraismus gradatim exstincti essent. Coniunctum Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) summam politicam et oeconomicam vim attigit, Davide IV rege et Thamare regina saeculis undecimo et duodecimo. Regio postea capta est ab variis magnis potestibus per saecula, inter quas Safavidae (Persice صفویان), Afsharidae (Persice سلسله افشار), et Kadiaridae (Persice ‏قاجاریه) erant. Saeculo duodevicensimo exeunte, Regnum Cartlico-Cacheticum (Georgiane ქართლ-კახეთის სამეფო) foedus cum Imperio Russico ferivit, et haec terra a Russiā anno 1801 annexa est. Cuius ultimi dominatio super Georgiam anno 1813 per Foedus Gulistanense (Russice Гюлистанский договор; Persice عهدنامه گلستان; Armeniace Գյուլիստանի պայմանագիր; et Atropatenice Gülüstan müqaviləsi) cum Iraniā Kadiaridicā confirmata est. Post breve libertatis tempus, quae Res Novas Russicas anni 1917 secuta est, Georgia ab Unione Sovieticā anno 1921 occupata, et pars illius sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgica (Georgiane საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა; et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика) facta est. Post libertatam anno 1991 captam, consecutam postcommunistica Georgia turbulentiam civilem et oeconomicam crisin per fere totum decennium 200 passa est. Quae usque ad anni 2003 Res Novas Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) duravit, post quas nova rectio emendationes democraticas oeconomicasque introduxit.

Georgia Consilii Europae et GUAM Consociationis Democratiae Progressuique Oeconomico fovendo (Anglice GUAM Organization for Democracy and Economic Development; Russice Организация за демократию и экономическое развитие — ГУАМ; Georgiane სუამი; Ucrainice Організація за демократію та економічний розвиток ГУАМ; Atropatenice GUAM Demokratiya və İqtisadi İnkişaf naminə Təşkilat; et Moldavice GUAM) socius est. Abasciam (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniam Meridianam (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), duas de facto regiones liberae, continet, quae limitatam internationalem agnitionem post anni 2008 Bellum Russo-Georgianum adeptae sunt. Georgia et magna internationalis communitatis pars has regiones partem Georgici suvereni territorii penes Russicam militarem occupationem esse putant.

Ab anno 2013 Georgiae praeses est Georgius Margvelašvili.

Europaeum vocabulum Georgia probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designatione gurğān, quae saeculis undecimo et duodecimo acceptae sunt viā Syriaci vocabuli gurz-ān/gurz-iyān et Arabici ĵurĵan/ĵurzan. Eius origo clara non est, sed fortasse ad Hyrcaniam, quae Persice گرگان/gorgān, scilicet locus luporum, dicitur, referatur. Nomen a Crucesignatis sicuti Georgia redditum est, clare affectum a Sancto Georgio seu Georgio Albo (Georgiane თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.

Persicum nomen in Palaeoiranico vocabulo vrkān, scilicet terra luporum, pergit, quod, ex coniecturā, ad transcaspianum toponymum gorgān (scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicuti Virk (Վիրք) et in fonte classici nominis Hiberiae seu Iberiae. Persicum nomen etiam Russice sicuti gurzi (гурзи) exeunte Mediaevali perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum in Gruziya (Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim in Imperio Russico adhibitis .

Autochthonicum nomen est Sakartvelo (საქართველო; scilicet, terra Cartvelianorum), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regione Carthliā (Georgiane ქართლი), relatā e saeculo IX et extenso usu referente ad totum Mediaevale Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) per saeculum XIII. Autodesignatio, quā ethnice Georgiani utuntur, est Kartvelebi (ქართველები, scilicet Cartveliani). Mediaevalia Chronica Georgiana (Georgiane ქართლის ცხოვრება) eponymum Cartvelianorum atavum, Carthlum, pronepotem de Iapheth, praesentant. Nomen Sakartvelo (საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix, kartvel-i (ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus ex Imperio Romano Orientali.

Antiqui Graeci (Strabo, Herodotus, Plutarchus, Homerus etc...) et Romani (Titus Livius, Tacitus etc...) ad primaevos occidentales Georgianos sicuti Colchidos et ad orientales Georgianos sicuti Hiberos (Ἴβηρες in aliquibus Graecis fontibus) referunt.

Hodiernae Georgiae territorium incolebat Homo erectus e Palaeolithico. Protogeorgicae tribūs saeculo duodecimo a.C.n. primum scripta in historia apparuerunt.

Archaeologica reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementa metallurgicis aurariisque alti gradūs technicis, quae a saeculo septimo a.C.n. et ultra incipere insignita revelant. Revera primigenia metallurgia, ad  (Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millennium sextum a.C.n. coepit.

Perihodos classica vidit oriri primigenias Georgicas civitates Diauehos (Georgiane დიაოხი) saeculo XIII a.C.n.; Colchida (Georgiane კოლხეთი) saeculo VIII a.C.n.; Saspires (Georgiane სპერი) saeculo VII a.C.n.; et Hiberiam (Georgiane იბერია) saeculo VI a.C.n.. Saeculo IV a.C.n. unificatum regnum Georgianum -primaevum organizatae alti gradūs civitatis exemplum penes regem et aristocraticam hierarchiam- conditum est.

In Mythologiā Graecā Colchis locus Velleris Aurei ab Iasone et Argonautis quaesiti in Apollonii Rhodii carmine epico Argonauticis erat. Velleris Aurei incorporatio in mythum fortasse derivata est e locali consuetudine utendi velleribus ad cribrandum pulverem aureum e fluminibus. Nuncupata ab autochthonibus Lazica (Georgiane ეგრისის სამეფო) Colchis etiam campus proelii per Bellum Lazicum inter Imperium Byzantinum et Persiam Sassanidarum fuit.

Postquam Imperium Romanum suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini 66 versus vicinum perhostile Regnum Parthorum, quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natum Cultus Mithrae, pagana credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini 337 rex Mirian III Christianismum religionem civitatis declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque ad saeculum V post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.

Primaeva regna dissoluta sunt in varias regiones feudales medio aevo ineunte. Quid fecit facile, ut Arabes maiorem Georgiae Orientalis partem saeculo septimo caperent. Ab illo tempore usque ad saeculum decimum, Georgia Imperii Cosrici pars fuit. Variae regiones liberae se unico regno Georgiae non coniunxerunt usque ad saeculum undecimum iniens.

Quamquam Arabes caput Tiphlem (Georgice თბილისი) anno Domini 645 ceperunt, Carthlia-Hiberia considerabilem libertatem penes Arabicos loci gubernatores retinuit. Princeps Asot I (Georgice აშოტ I), regnans e 813 usque ad 830 (etiam Asot Curopalatēs nuncupatus), primus e familiā Bagratidā rex factus est. Regis Asot regnum perihodon fere mille annorum incepit, per quam Bagratidae, sicuti nobilis domus cognotae, saltem partem hodiernae reipublicae rexerunt. Bagrat III (Georgice ბაგრატ III) e 1027 usque ad 1072 regnans Occidentalem et Orientalem Georgiam univit.

Regnum Georgianum (Georgiane საქართველოს სამეფო) suum zenith saeculo XII et ineunte saeculo XIII attigit. Haec perihodos ubi regnavere inter annos 1089 et 1125 David IV, nuncupatus David Constructor (Georgice დავით აღმაშენებელი), et inter annos 1184 et 1213 eius neptis Thamar (Georgiane თამარი) ample Aetas Aurea Georgiana aut Renascentia Georgiana denominatur. Haec matura Renascentia Georgiana, quae Europaeae analogae antecessit, commoventibus militaribus victoriis, territoriali expansione, et culturali renascentiā in architecturā, litteris, philosophiā et scientiis depicta est. Aetas Aurea Georgiana magnarum cathedralium, romanticarum poëseōs ac litterarum et epeos Eques pelle pantherina indutus (Georgice ვეფხისტყაოსანი) haeredium liquit.

David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionem Selgiukidarum Turcarum e natione incepit, cum in praecipuo Proelio Antiqui (Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno 1121 vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.

Annorum undetriginta regnum Thamaris, primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus rex regum (mepe mepeta) datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum, Selgiukidarum et Byzantii, collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarum Atropatēnēs, Armeniae et Turciae occidentalis non minus quam partibus septemtrionalis Iraniae, usque ad suam collapsionem ob Mongolicos impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno 1213 effectam.

Regni Georgiani restauratio retardata est postquam Tiphlis a Chorasmico duce Geladdinus (Persice جلال ‌الدین) anno 1226 capta et destructa erat. Mongoles a Georgio V (Georgiane გიორგი V), Demetrii II (Georgiane დემეტრე II) filio, expulsi sunt, qui nuncupatus est Illustris (Georgiane ბრწყინვალე) propter suum munus redintegrandarum praeviae fortitudinis et Christianae culturae. Georgius V ultimus magnus unificatae civitatis Georgianae rex fuit. Quo mortuo dissimiles loci gubernatores pro suā libertate e centrali Georgicā gubernatione pugnavere, quoad Regnum omnino saeculo XV dissolutum est. Georgia aliquot funestis Tamerlanis invasionibus amplius debilitata est. Invasiones perrexere, quod regno nullum tempus redintegrationis dedit, cum et Mauroprobatades (Persice قرا قویونلو) et Aspropobatades (Persice آق قویونلو seu آغ قویونلو) Turcomanni incursiones in meridionales eius provincias constanter facerent. Regnum igitur Georgianum in anarchiam anno 1466 collabit et scissum est in tria regna libera et quinque principatūs semiliberos. Vicina magna imperia subsequenter intestinā debilitatae nationis divisione abusa sunt, et ex ineunte saeculo XVI usque ad saeculum undevicensimum iniens Safavida Irania (et successivae Iranicae dynastiae Afsaida ac Quadzarica) et Imperium Ottomanicum orientalem et occidentalem Georgiae regiones, respective, subiugavit.

Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae et Ottomanicae invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250 000 incolas exeunte saeculo XIX decrevit. Georgia Orientalis (Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā (Georgiane ქართლი) et Cachetiā (Georgiane კახეთი) composita, Iranianae suzerenitati ex anno 1555 subiecta fuerant post Pacem Amaseae (Persice پیمان آماسیه et Turcice Amasya Antlaşması) cum vicinā aemulā Ottomanicā Turciā obsignatam. Mortuo Nadiro Sacho (Persice نادر شاه) anno 1747, ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere per personalem unionem penes energeticum regem Heraclium II anno 1762. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per Iranicam Zandicam (Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.

Anno 1783 Foedus urbis Georgiae (Russice Георгиевский трактат et Georgiane გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit; pridie Idus Septembres anni 1801 hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno 1810 libertas ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno 1811 consequente. Anno 1878 omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno 1879 natus est Goride (Georgiane გორი) Iosephus Stalin suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.

Post Primum Bellum Mundanum et Res Novas Russiae, die 22 Aprilis anni 1918, electa nationalistarum manus activa e 1890 et mensevici independentiam e Moscuā declaravere, ut Georgia formaret cum Armeniā et Atropatēnā Re Publicā Democraticā Foederativā Transcaucasiā (Georgice ამიერკავკასიის დემოკრატიული ფედერაციული რესპუბლიკა; Armeniace Անդրկովկասյան Դեմոկրատական Ֆեդերատիվ Հանրապետություն; et Atropatenice Zaqafqaziya Demokratik Federativ Respublikası) capite Tiphle et die 26 Maii anni 1918 Georgianam civitatem nomine Rei Publicae Democraticae Georgianae (Georgiane საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) restauravere; comitia victa sunt a mensevicis a Noë Iordaniā ductis.

Die 25 Februarii anni 1921 Sovieticae copiae a Georgiano Iosepho Stalin ductae ad finem Rem Publicam Georgianam adduxerunt, incorporantes eam in Unionem Sovieticam anno 1922, quamquam Georgiani usque ad Augustum anni 1924 resistebant. Initio erat pars Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae, semper capite Tiphle, sed e 1936 facta est autonoma sicuti Res Publica Socialistica Sovietica Georgiana (Georgice საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика).

Post perestroikam, die 28 Octobris 1990, prima libera Sovieti comitia nationalis a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti civitas sui iuris denuo nata ex Unionis Sovieticae dissolutione die 9 Aprilis, post referendum pridie Kalendas Apriles, quod 98.9 centesimae Georgianorum libertati faventium vidit, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.

Georgiā libera orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et Alaniā Meridianā (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se liberi proclamaverunt.

Anno 2004 Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidem Michaëlem Saakašvili in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem a Moscuā conflavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in Rem Publicam Georgiam mutavit.

Augusto anni 2008 novi conflictūs in Alaniā Meridianā exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portus Phaseōs (Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statu belli. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem (Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbem Phasin (Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Prius ignistitii foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die 15 Augusti anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad 8 Septembris anni 2008 prorogavit.

Georgia apud lineam divisoriam inter Europam et Asiam intra Caucasi regionem sita est. Quia eius territorium plerumque Caucasi Maioris meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.

Georgia montana et subtropica natio est, 69 700 km2 lata (cum Abasciā et Alaniā Meridianā). Natio communes limites terrestres cum nationibus quattuor habet: cum Russiā septemtrione (723 km), cum Atropatēnā oriente (322 km), cum Armeniā meridie (164) et cum Turciā autroccidente (252 km). Occidente, natio finitima Ponto Euxino est. Hodie, Georgia cum quibus libtertati favent in provinciis Abasciā et Alaniā Meridianā confligit, dum autroriente gubernatio Atropatēnica in suum territorium Complexum Monasticum Davidis Garedzensis (Georgiane დავითგარეჯის სამონასტრო კომპლექსი et Atropatenice Keşiş dağ məbədi) integrare reclamat, ex Unionis Sovieticae collapsione anno 1991.

Georgia una e tribus nationibus Transcaucasiae, regionalis Caucasi divisionis, cum Atropatēnā et Armeniā, est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicuti Oropedio Dzavachetico (Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limites Armeniacos. Septemtrione autem limites Russici veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium, Caucaso Maiore (Georgiane დიდი კავკასიონი; Russice Большой Кавказ; et Atropatenice Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cum Caucaso Minore (Georgiane მცირე კავკასიონი; Armeniace Փոքր Կովկաս; et Atropatenice Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante. Tertium et quartum summum altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur: Schara (Georgiane შხარა), 5 058 chiliometra alta; et Casbekius (Georgiane ყაზბეგი et Ossetice Сæна), 5 047 chiliometra altus.

Gurges Corvi-Kruberi (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული et Russice Пещера Крубера-Воронья), in Abasciā sita, profundissimus naturalis gurges cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.

Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside (Georgice ფოთი) et Bathei (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.Urbes, villagia et communitates rurales plerumque in altitudinibus conduntur, exceptis eis conditis apud Pontum Euxinum, talibus Dioscuriade (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Armeniace Սուխում; et Russice Сухум sive Сухуми), Phaside (Georgice ფოთი) et Bathei (Georgiane ბათუმი). Sic, caput Tiphlis (Georgiane თბილისი) in mediā altitudine 572 metrorum situm est, dum aliquae villagia in altissimis Caucasi montibus sita sunt, quod ad eorum accessum difficilem reddit et ea inducunt in autarchiam et reliquae nationis dissimilem culturam, hereditatem antiquorum temporum et paganorum credibilium ex Antiquitate. Ex unā parte, hic status nationis incolis proderat: reverā, cum Georgia grassationum, vastationum et invasionum terra per totam suam historiam fuisset, qui montes incolebant se liberabant ex eis et quamobrem conservantur aliquae religiosa aedificia trahentia originem a Superiore Medio Aevo.

Georgia numerosis fluminibus et cursibus aquarum transitur. Praecipuum Cyrus vel Cyrrhus vel Corius (Palaeograece ; Turcice Kura; Georgice მტკვარი; Atropatenice Kür; Armeniace Կուր; Curdice rûbara kur‎) est quod cursum 1 515 chiliometra longum habet et cuius fons Turciae boreoriente est, antequam caput Georgicum Tiphlem transeat et Mare Caspium in Atropatēnā influat. Sunt quoque alia ponderis flumina talia Alazani (Georgiane ალაზანი et Atropatenice Qanıx) et Phasis (Georgiane რიონი et Palaeograece Φᾶσις). Verumtamen eorum nullum navigabile est. E decennio 200 ergasteriis hydroelectricis instructa sunt.

Georgiae clima subtropicum occidente et mediterraneum oriente est. Caucasi Maioris iugum variationes moderat quia saepto contra frigidos ventos e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidus Ponti Euxini aër faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, ex Abasciā in Turcicos limites, et in regione Colchide dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortes praecipitationes (e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portus Bathys 2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimas arecacearum varietates in his regionibus crescunt, ubi temperatura media e 5 °C hieme in 22 °C aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus clima continentalius offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24 °C est, hieme inter 2 et 4 °C. Uligo levior et media pluviometria inter 500 et 800 mm per annum est. Clima alpinum in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedio Cambysis (Georgiane იორი et Atropatenice Qabırlı) austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.

Terrae motūs et delabacula montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno 1088 trahit, cum terrae motus urbes et fortalitias destruxit, Georgio II rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motus Goridis (Georgiane გორი) anno 1920 aut delabacula in Azariā seu Adiariā (Georgiane აჭარა) anno 1989 quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno 1991, duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et in Alaniā Meridianā destruxerunt.

Propter altum prospectum et demissam latitudinem, Georgia domus circiter milibus specierum vertebratorum (330 avium, 160 piscium, 48 reptilium et 11 amphibiorum) est. Magnorum carnivororum numerus silvas incolat, ursi arctoi, lupi, lynces et pardi Ciscaucasici. Phasianus Colchicus endemica Georgiae avis est quae late introducta est per reliquum orbem terrarum sicuti praecipua caro ferina. Specierum invertebratorum numerus altissimus esse consideratur sed data per altum publicationum numerum distribuuntur. Aranearum catalogus in Georgiā, verbi gratiā, 501 specierum includit.

Parum amplius 6 500 specierum fungorum, inclusis lichenis formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierum vegetalium perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.

Ex anno 1991 Aprili civitas libera et Consilii Europae membrum e die 27 Augusti anni 1999, Georgia respublica praesidentialis est. Autumno autem anni 2007, orthodoxus patriarcha monarchiam constitutionalem restaurare proposuit, quod prosperitatis aliquod apud oppositionis lineas accepit, quae moleste auctas praesidis Michaelis Saakašvili potestates ferebat. Hic ultimus se magnae Caucasicae dynastiae, Bagratidarum, membrum esse indicavit et munerum possessionem super Davidis Constructoris sepulcro instruxit. Alaniae Meridianae et Abasciae eventūs postea hanc ideam in recessum relegavere.

Potestas exsecutiva a praeside, Georgio Margvelašvili e 17 Novembris anni 2013, repraesentatur, qui eligitur quinquennio. Primus Minister, Georgius Kvirikašvili, e 30 Decembris anni 2015, praecipuas potestates habet.

Potestas legisfera a Parlamento Georgiae (Georgice საქართველოს პარლამენტი) habetur, a 150 deputatorum quattuor annorum mandato electorum compositum. 

Tribunal Supremum maximam iudicialem potestatem constituit. Quod a iudicibus a Parlamento, praeside commendante, quattuor annorum mandato electis componitur. Etiam est Tribunal Constitutionale.

Georgia bonas rationes cum suis directis vicinis (Armeniā, Atropatēnā et Turciā) sustinet et membrum est Nationum Unitarum, Consilii Europae, Syndicatūs Mercaturae Mundanae, Consociationis Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini, Organizationis Securitati Coöperationique in Europa Favendis, Communitatis Electionis Democraticae, GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae et Argentariā Asianā Evolutionis. Georgia etiam politicas, oeconomicas et militares rationes cum Iaponiā, Uraquariā, Coreā Meridianā, Israële, Taprobanā, Ucrainā et multis aliis nationibus sustinet.

Crescens Civitatum Foederatarum et Unioni Europaeae pondus in Georgiā, praesertim per propositam adscriptionem in Unionem Europaeam et Consociationem ex Pacto Atlantico Septentrionali, Civitatum Foederatarum militare auxilii programma Exercitandi et Instruendi et oleiductūs Bacuae, Triphlis et Pyramopoleōs constructionem crebro Triphlis relationes cum Moscuā tetendit. Georgiana decisio favendi suae praesentiae in coalitionis viribus in Iraco praecipuum inceptum fuit.

Georgia in praesenti operatur ut ipsa plena sodalis Consociationis ex Pacto Atlantico Septemtrionali sit. Augusto anni 2004, Georgiana Propositio Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) officialiter Consociationi ex Pacto Atlantico Septemtrionali oblata est. Die 29 Octobris anni 2004, Concilium Atlanticus Septemtrionalis consociationis CFAS Georgianam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati approbavit, et Georgia in secundum Integrationis Euro-Atlanticae gradum moveri perrexit. Anno 2005, propter Praesidis Georgiani decisionem, civitatis commissio instituta est ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati, quae interministerialem circulum a Primo Ministro ductum praesentat. Commissioni munus ut Propositionis Individualis Actionis Sodalitati impletio coördinaretur et regeretur assignatum est.

Die 14 Februarii anni 2005, foedus de Sodalitate pro Pace (Anglico acronymo PfP) inter Georgiam et CFAS vigescuit, quare internuntius Caucaso Meridionali Georgiae assignatus est. Die 2 Martii anni 2005, foedus obsignatum est comparatione ut hospes natio iuvaret et CFAS vires et operarii transirent. Inter 6 et 9 Martii anni 2009, temporarius taxatorius grex ad implendam Propositionem Individualis Actionis Sodalitati (Anglico acronymo IPAP) Tiphlem venit. Idibus Aprilibus anni 2006, disceptatio de taxationis relatione de implendā Propositione Individualis Actionis Sodalitati in CFAS Praetorio, intra formam 26+1, habita est. Anno 2006, Parlamentum Georgianum rogationi unanimiter suffragatum est quae Georgiam in CFAS integrari deposcebat. Plerique Georgiani et Georgiani politici nisum CFAS sodalitati faventem defendebant.

Georgius W. Bush primus munus sustinens praeses Civitatum Foederatarum qui nationem visitavit factus est. Via ad Aëroportum Internationalem Tiphlis ducens abhinc agnominata est Via Lata Georgius W. Bush. Die 2 Octobris anni 2006, Georgia et Unio Europaea coniunctam propositionem de consenso textu referente ad Propositionem Actionis inter Georgiam et Unionem Europaeam intra Programma Europaeum Vicinitatis obsignavere. Propositio Actionis formaliter sessione Concilii Coöperationis inter Unionem Europaeam et Georgiam die 14 Novembris anni 2006 Bruxellis approbata est.

Georgianae res militares in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.

Georgia propemodum mille militum a CFAS ductis Viribus Internationalibus Auxilii et Securitatis (Anglico acronymo ISAF) in Afganiā contribuit, quod eam fecit maximam nationem contributoriam copiarum per capita missioni. Anno 2015, unus et triginta milites mortui sunt, omnes in expeditione Harxianae (Afganice et Darice هلمند), et 435 vulnerati sunt, inclusis quinque et triginta amputatis.

In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cum vigiles nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati vigiles securitatis fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.

Anno 2005, Praeses Michael Saakašvili totam vigilum viatoriorum vim (circa 30thinsp;000 vigilum numerantem) Vigilum Nationalium Georgianorum propter corruptionem dimisit. Nova vis tunc subsequenter per novos tirones constructa est. Ministerii Rerum Externarum Civitatum Foederatarum Institutum Internationale Narcoticorum et Rerum Exsecutoriarum Legum auxilium conatibus exercitationis praebuit et monitoriā aptitudine agere pergit.

Nova vis Patruli primum aestate anni 2005 ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno 2004 introduxerunt.

Iura humana in Georgiā nationis constitutione praestantur. Est liber iurum humanorum defensor publicus a Parlamento Georgiano electus qui talia iura exsequi certum efficiat. Georgia Conventionem Marginalem de Protectione Minoritatum Nationalium anno 2005 ratam fecit. Organizatio re publicā vacans Tolerance, in suā alternativā relatione de impletione, loquitur de celere deminuente numero Atropatēnicarum scholarum et de casibus designandorum gymnasiarchorum non Atropatēnice loquentium.

Gubernatio reprehensa est propter suum allegatum usum excessivae vis diprotestere 26 Maii anni 2011 cum demonstrantes a Ninā Burjanadze, apud alios, ductos gasio lacrimogeno et glandibus cummeis dispersit postquam Viam Latam Rustaveli diei libertatis pompae expedire recusarent quamquam demonstrationis permissus expletus erat et quamquam oblatum erat alternativum locum eligere. Iurum humanorum activistae demonstrationes pacificas esse affirmavere, gubernatio autem multos demonstrantes personatos et gravibus baculis ac ampullis Molotovianis armatos esse ostendit. Georgianae oppositionis dux Nina Burjanadze accusationes de destinando praxicopēmate infundatas esse et demonstrantium actiones legitimas esse dixit.

Georgianum vexillum nationale sive vexillum crucum quinque restituta est usui officiali die 14 Ianuarii anni 2004, post interregnum circiter 500 annorum. Antea regni Mediaevalis Georgiani vexillum fuit.

Georgiae insigne adoptatum est Kalendis Octobribus. Partim fundatum est in insigni Mediaevali dynastiae regiae Bagratidae Georgianae.

Sunt duo leones rapaces sicuti sustentacula. Qui scutum cum imagine Sancti Georgii, sancti patroni Georgiani, draconem occidentis tenent. Scutum coronam regiam Georgianam suā parte superiore possidet.

Eius sententiola dicit Georgice ძალა ერთობაშია (scilicet vis in unitate).

Tavisupleba (scilicet libertas), litteris Georgianis თავისუფლება, est Georgiae hymnus nationalis.
Novus hymnus Georgicus adoptatus est die 23 Aprilis anni 2004, exacte quinque mensibus post praesidis Eduardi Ševardnadze, antiqui ministri rerum externarum Unionis Sovieticae, dimissionem.

Divisio administrativa Georgiae valde centralizata est. Georgia superiori gradū divisa est in regiones novem (Georgiane მხარეები), in respublicas autonomas (Georgiane ავტონომიური რესპუბლიკა) duas et in caput Tiphlem, quod etiam regionis statū fruitur. Medio gradū inveniuntur municipia (seu raiones seu dictrictūs) 73 et locali gradū circiter mille oppida et communitates rusticae sunt.

e seu Adiariae et Abasciae intra Georgiam.
Sunt duae respublicae autonomae intra Georgiam: Azaria seu Adiaria (Georgiane აჭარა), capite Bathei (Georgiane ბათუმი), et Abascia (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия; et Armeniace Աբխազիա), capite Dioscuriā (Georgiane სოხუმი; Abasgice Аҟәа; Russice Сухум sive Сухуми; et Armeniace Սուխում). Abascia a gubernatione foederali non regitur sed, Russiā et fere sine internationali agnitione iuvante, regitur a factione separatistica. Reverā ibi est continuus status extraordinarius. Politica Abasciae instabilitas et antigeorgianus regionalis gubernationis habitus ut amplius 250thinsp;000 Georgianorum e territorio fugerent praeterea adduxit, quare compositio ethnica et populositas totalis significative modificata est. Quamobrem nullae fidae statisticae promptae de Abasciae populositate.

Etiam in Azariā fuerunt, Unione Sovietica dissoluta, separatisticae inclinationes. Nihilominus, fuit gubernatio Georgiana media qui rursus magnopere regionem in Georgianam civitatem integraverunt. Azaria Georgianae reipublicae autonomicae status habet.

Regiones inter 1994 et 1996 praesidiali decreto introductae sunt. Quae temporariae sunt donec secessionistica Abasciae (Georgiane აფხაზეთი; Abasgice Аҧсны; Russice Абхазия; et Armeniace Աբխազիա) et Ossetiae Meridionalis (Ossetice Республикæ Хуссар Ирыстон, Russice Республика Южная Осетия, Georgianice სამხრეთ ოსეთი) problemata solverentur. Velut administativus quarum dux commissarius civitatis (Georgice სახელმწიფო რწმუნებული), informaliter gubernator nuncupatus, factus est. Qui a Praeside eligitur et dimittitur. Regiones vicissim in municipia (Georgiane მუნიციპალიტეტი) nonnulla subdivisae sunt. Ossetia Meridionalis administrative ad regionem Carthliam Inferiorem (Georgiane შიდა ქართლი) pertinet, attamen, sicuti Abascia, extra Gubernationis Centralis temperationem et penes haud agnitam internationalem temperationem est, quamquam Russia gubernationem separatisticam adiuvat.

Regiones et respublicae autonomae vicissim divisae sunt in municipia (seu raiones seu districtūs) 67 et sex urbes liberas (Georgice დამოუკიდებელი ქალაქი); Tiphlem (Georgiane თბილისი), Cytaeam (Georgiane ქუთაისი), Rusthavium (Georgiane რუსთავი), Phasida (Georgiane ფოთი), Bathyn (Georgiane ბათუმი) et Dioscuriada (Georgiane სოხუმი).

Hoc gradū inveniuntur:

Sicuti pleraeque gentes Caucasicae, Georgiani praecipuis ethnicis Europae et Asiae categoriis non insunt. Lingua Georgiana, pervasivissima apud Linguas Cartvelianas, nec Indoeuropaea nec Turcica nec Semitica est. Praesens Georgiana seu Cartveliana natio orta esse creditur e fusione inter aborigines seu autochthonicos incolas et immigrantes qui se ad Caucasum Meridionalem ez Anatoliae directione remotā antiquitate movere. Antiqua Iudaica Flavii Iosephi chronica mentionem fecere Georgianorum sicuti Iberes qui etiam nuncupati Thobel Tubal sunt.

Ethnici Georgiani circiter 84% hodiernarum Georgianorum incolarum 4 661 473 (secundum aestimationem Iulii anni 2006) constituunt. Inter alia ethnē Abasci, Osseti, Armenii, Atropatenici, Graeci Pontici (hic in Graecos Caucasicos et Urumos haud Turcas se putantes divisi), Iudaei et Russi sunt. Iudaei Georgiani una inter antiquissimas Iudaicas communitates in toto orbe terrarum sunt.

Pervulgatissimus circulus linguiticus familia Cartveliana est, quae linguas Georgianam, Mingrelicam, Suanicam et Lazicam includit. Linguae officiales in Georgiā Georgiana iuxta cum linguā Abasgicā officiali intra regione autonomā Abasciā est. Georgiana prima propemodum 71% incolarum lingua est, quam sequuntur lingua Russica cum 9% incolarum, lingua Armenia cum 7%, lingua Atropatenica cum 6% et aliae linguae cum 7%.

Ineunte decennio 200, dissolutā Unione Sovieticā, violenti conflictūs separatistici in regionibus autonomis Abasciā et Ossetiā Meridionali erupere. Multi Osseti in Georgiā habitantes nationem reliquere, praesertim in Russicam Ossetiam Septentrionalem Alaniam. Nihilominus, amplius 150 000 Georgianorum Abasciam reliquere, eruptis hostilitatibus anno 1993. E Turcis Meschetiensibus (Turcice Ahıska Türkleri et Georgice თურქი მესხები) qui anno 1944 abstracti sunt exiguus numerus in Georgiam ex anno 2008 redivere.

Anni 1989 census 341 000 ethnicorum Russorum aut 6,3% incolarum, 52 000 Ucrainorum et 100 000 Graecorum in Georgiā retulit. E 1990, 1,5 miliones Georgianorum nationalium reliquere. Saltem, milio immigrantium e Georgiā legaliter aut illegaliter in Russiā vivunt. Index migrationis certus -4,54 est, exclusis Georgianis nationalibus qui peregri vivunt. Georgia attamen ab immigrantibus e toto orbe terrarum per suam libertatem habitata est. Secundum anni 2006 statisticas, Georgia plerosque immigrantes e Turciā et Sinis accipit.

Plerique Georgiae incolae (83,9% anno 2002) Christianismum Orthodoxum colunt. Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana (Georgiane ქართული მართლმადიდებელი და სამოციქულო ეკლესია) una apud antiquissimas Christinas Ecclesias in toto orbe terrarum est et suam apostolicam conditionem a Sancto Andreā asserit. Primā saeculi IV parte, Christianismus sicuti religio civitatis in Hiberiā (in praesenti Carthliā seu Georgiā Orientali) adoptatus est gratiā missionarii operis a Christianā Georgianā Cappadociā facti. Ecclesia autocephaliam per Medium Aevum adepta est; quae, Russis nationem regentibus, abolita, a Patriarchatu Oecumenico Constantinopolitano anno 1990 reposita et omnino agnita est.

Specialis Ecclesiae Orthodoxae Georgianae status officialiter in Constitutione Georgianā et anni 2002 Concordato agnoscitur, quamquam religiosa instituta a civitate separata sunt et omnes cives libertatem cultūs habet.

Apud religiosas Georgiae minoritates Christiani Armeni (3,9 %), Musulmani (9,9%) et Catholici Romani (0,8%) sunt. Religio Islamica ab Atropatenicis Siiticis Musulmanis Austroriente, ab ethnicis Georgianis Sunniticis Musulmanis in Adiariā, a Lazice loquentibus Sunnitis Musulmanis non minus quam a Sunnniticis Turcis Meschetiensibus iuxta fines cum Turciā repraesentatur. Sunt etiam Musulmanorum Hellenophonorum (Graece Ελληνόφωνοι μουσουλμάνοι), Hellenoponticae originis, et Hemsinensium seu Musulmani Armeniaci (Armeniace Համշէնցիներ et Turcice Hemşinliler) minores communitates, quae ambae originem habent ab Ottomanicae aerae conversis ad Turcicam religionem Islamicam ex Anatoliā Orientali qui suas sedes collocavere in Georgiā secuti Lalae Mustăphae Paschae expeditionem Caucasicam quae induxit ut Ottomani nationem anno 1578 caperent. Georgiani Iudaei suae communitatis historiam a saeculo VI deducunt; quorum numerus ultimis decenniis propter magnos gradūs immigrationis versus Israëlem decrevit.

Non obstante longā religiosae harmoniae historiā in Georgiā, fuere casūs discrimitationis religiosae et violentiae contra haud traditionales fides, sicuti Testes Iehovah, a asseclis amissi e statu clericali Orthodoxi sacerdotis Basilii Mkalavišvili.

Praeter traditionales religiosas ordinationes, Georgia saecularia et irreligiosa societatis segmenta non minus quam significativam portionem religiose affiliatorum hominorum qui active suam fidem non colunt servat.

Georgiae cupri, mangani, et, limitatius, carbonis opes sunt. Hydroelectrica productio ponderis est. Eius PDG per capita 5400 dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 erat. Georgia 2189 milliarda dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 exportavit. Apud praecipuas eius merces exportatas vehicula, laetamina, nuces, aurum et cuprum rude sunt. Haec anno 2011 7058 milliarda dollariorum Civitatum Foederatarum anno 2011 importavit. Apud praecipuas merces importatas fomites fossiles, vehicula, machinas, grana, alia producta agraria, non minus quam pharmaceutica, producta sunt.

Televisio, commentaria et diaria omnia in Georgiā geruntur et a publicis et a lucrativis corporationibus quae a praeconio, subnotatione et aliis reditibus ad venditiones relatis pendent. Constitutio Georgiae libertatem sermonis praestat. Sicut natio in transitione, Georgicum mediorum systema sub transformatione est.

Mediaticus Georgiae ambitus liberrimus et variatissimus in Transcaucasiā manet, non obstante longinquā politizatione et polarizatione hunc campum affectante. Politica pugna ad moderandam divulgationem sine directione anno 2014 etiam eam reliquit.

Magna Georgianarum domorum percentatio televisionem habet et plerique radiophonum habent. Pleraeque Georgianae societates mediorum communicationis suas sedes in capite et maximā urbe, Tiphlem, habent.

Hodie vectura in Georgiā ope ferriviae, viarum, navium et itineris aërei praebetur. In Caucaso et apud Ponti Euxini litus sita, Georgia praecipua civitas est per quam energiae importationes ad Unionem Europaeam ex vicinā Atropatenā transeunt. Traditionaliter civitas in praecipuo itinere mercatorio e Septemtrione in Meridiem inter Russiam Europaeam et Asia Occidentalem ac Turciam sita erat.

Recentibus in annis Georgia ingentem pecuniae quantitatem in modernizandis vecturae reticulis collocavere. Novarum autoviarum constructioni primae datae sunt et, sic, maiores urbes velut Tiphlis suarum viarum qualitatem valde melioratam viderunt; nihilominus, interurbanarum viarum qualitas egens manet et ad hodiernum tempus solum una, ს 1, constructa est secundum autoviariam normam.

Georgianae ferriviae praecipuam vecturae arteriam Caucaso repraesentant, quia maximam proportionem viae Pontum Euxinum Mari Caspio conectentis constituunt. Quod vicissim eos proficere sivit recentibus in annis propter auctam energiam exportatam ex vicinā Atropatenā versus Unionem Europaeam, Ucrainam et Turciam. Viatorum diaconiae a publicā societate ferriviariā Sakartvelos Rkinigza (Georgice საქართველოს რკინიგზა) geruntur, dum oneris gestio a numero operatorum cum licentiā efficitur. Ex anno 2004, societas ferriviaria Sakartvelos Rkinigza intervallatum programma renovandae classis et restructurandorum moderatorum passa est cuius propositum viatoribus efficientiorem commodioremque diaconiam praebere est. Infrastructurae evolutio etiam alta ferriviario proposito fuit, dum praecipuus nodus coniunctionis Tiphlitanus novam ordinationem in propinquo futuro passus esse exspectatur. Apud alia incepta constructio oeconomice praecipuae ferriviae inter Chorzenēn, Tiphlem et Bacuam est, quae primā vice maiorem Caucasi partem Turciae intervallo recepto conectet.

Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationales aëroportūs habet; quorum maximus est longe Aëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli (Georgice თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticae Georgian Airways (Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Est portuum numerus iuxta Georgianum Ponti Euxini litus, quorum maximus et occupatissimus est Portus Batheos; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicina Atropatenē sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus Georgiam Ucrainae et Turciae conectunt.

Educativum Georgiae systema late modernizantes, quamquam controversas, reformulationes ex anno 2004 passum est. Educatio in Georgiā obligatoria est omnibus pueris inter sex et quattuordecim annos natis. Scholare systema divisum est in elementariam (sex annos; inter sex et duodecim annos natis), basicam (tres annos; inter duodecim et quindecim annos) et secundariam (tres annos; inter quindecim et duodeviginti annos natis), aut alternative polytechnicum institutum (duos annos). Studentes cum scholae secundariae testimonio accessum ad educationem superiorem habent. Solum studentes qui Examina Nationalia Unificata superaverunt ad educationis superioris institutum publice missum adscribi possunt, secundum classificationem punctorum his examinibus obtentorum.

Pleraque instituta tres studii ordines offerunt: Baccalaureatūs Programma (e tribus ad quattuor annos); Gradūs Magistralis Programma (per duos annos); et Doctoratūs Programma (per annos tres). Etiam est Periti Certificati Programma quod unius ordinis programma educationis superioris e tribus ad sex annos durans repraesentat. Ex anno 2008, educationis superioris instituta viginti publice missa sunt a Ministerio Educationis et Scientiae Georgiae. Index Scholarizationis Grossus in primariā erat 94% perihodo inter 2001 et 2006.

Tiphlis praecipua Georgici educativi systematis arteria facta est, praesertim cum Primae Reipublicae Georgianae creatio anno 1918 modernorum, Georgicophonorum educativorum institutorum conditionem permisisset. Tiphlis domus aliquot praecipuis educationis superioris institutis in Georgiā est, praeprimis Universitati Publicae Medicae Tiphlitanae (Georgice თბილისის სახელმწიფო სამედიცინო უნივერსიტეტი), quae sicuti Institutum Medicum Tiphlitanum anno 1918 condita est; Universitati Tphlisensi (Georgice ივანე ჯავახიშვილის სახელობის თბილისის სახელმწიფო უნივერსიტეტი), quae condita est anno 1918 et manet antiquissima universitas in totā Caucasi regione. Circiter cum 35 000 studentium adscriptorum, facultatis et synergorum numerus in Universitate Tiphlisensi propemodum 5 000 est. Georgiana praecipua et maxima technica universitas, Georgiae Universitas Rerum Technici (Georgice საქართველოს ტექნიკური უნივერსიტეტი), non minus quam Universitas Georgiae (Georgice საქართველოს უნივერსიტეტი), Universitas Caucasi (Georgice კავკასიის უნივერსიტეტი) et Universitas Libera Tiphlisensis (Georgice თავისუფალი უნივერსიტეტი) etiam Tiphli sunt.

Gubernatio Georgica nunc curationem medicam cuius pecunia a civitate suppeditatur fere ad 90% Georgianorum 4,5 millionum praebet. Sed oeconomici periti Tiphli se utrum civitatis conatūs praebendae universalis curationis medicae aerarium urgeant rogant.

Ad expandendum accessum ad demissi sumptūs assiduum aegroto medicum, gubernatio ex anno 2014 denuo clinicas undecim montuosis areis adquisiverunt ut basicae diaconiae praestentur quae privatae societates praebitoriae non offerant. Civitas quoque trium nosocomiorum emptionem Tiphli finivit.

Periti ut primariam curationem medicam augere gubernationem altum sumptum tractationis nosocomialis limitare et morborum praeventionem per praevias diagnoses amplificare permitteret plerumque concurrunt. Sed strategiae cohortandorum Georgianorum ut primariae curationi medicae -campo haud localiter propter eius peritiam noto- confidant sicuti opus nondum satis progressum manet.

Georgica cultura per annorum milia evoluta est, conditis Hibericā et Colchicā civilizationibus, quae perrexit, ascenso unificato Regno Georgiano, regente unicā monarchiā Bagratidā. Georgica cultura litterarum classicarum, artium, philosophiae, architecturae ac scientiae aetate aureā et renascentiā saeculo XI fructa est.

Lingua Georgiana, et poëtae Siotae Rustaveli litterae Classicae Georgianae, saeculo XIX post longam confusionis perihodon resuscitata est, quod romanticis et mythistoricis modernae aerae, sicuti Gregorio Orbeliani, Nicolao Baratašvili, Iliae Čavčavadze, Acacio Tsereteli et Vazhae-Pshavelae, fundamentum praestavit. Georgica cultura per Graeciam Classicam, Imperium Romanum, Imperium Byzantinum, varia succesiva Persica imperia (praesertim Imperium Achaemenidarum) et Imperium Russicum affecta est.

Georgiani sua unica tria abecedaria habent, quae secundum traditionem a Pharnabazo I Hiberiae saeculo III inventa sunt.

Georgia propter locupletem laographiam, unicam traditionalem musicam, theatrum, cinematographiam et artem nota est. Georgiani celebres sunt propter suum musicae, saltationis, theatri et cinematographiae amorem. Saeculo XX fuere incliti Georgiani pictores tales Nicolaus Pirosmani, Vladimirus Gudiašvili et Hellena Achvlediani; ballationis choreographi tales Georgius Balanchine, Vachtangus Čabukani et Christiana Ananiašvili; poëtae tales Galaction Tabidze, Vladimirus Asatiani et Muchranus Mačavariani; et theatrici ac cinematographici dispositores tales Robertus Sturua, Tengiz Abuladze, Georgius Daneliya et Otar Iosseliani.

Georgiana architectura multas per civilizationes affecta est. Sunt aliquot dissimilia architecturalia genera castellis, turribus, aliis fortalitiis et ecclesiis. Suaniae Superioris fortalitiae, et oppidum castellare Satili (Georgice შატილი) in Chevsurethiā (Georgice ხევსურეთი), aliquae elegantissimorum exemplorum de medaevali Georgicā castellari architecturā sunt. Apud alios significativos architecturales Georgiae aspectūs via lata Siota Rustaveli (Georgice რუსთაველის გამზირი), genere Hausmanniano, Tiphli et Centrum Historicum sunt.

Georgica ecclesiatica ars una apud notissimos architecturae Christianae Georgianae aspectūs est, quae classicum tholi genus originali basilicae generi coniungit et quod nuncupatur genus crucis inscriptae Georgicae format. Crucis inscriptae architectura in Georgiā per saeculo IX evoluta est; ante quam, pleraeque Georgicae ecclesiae basilicae erant. Alia architecturae ecclesiasticae Georgicae exempla extra Georgiam inveniri possunt: Monasterium Batzcovoense (Bulgarice Бачковски манастир et Georgice პეტრიწონის მონასტერი) in Bulgariā (anno 1083 a Georgico militari praefecto Gregorio Bakuriani aedificatum), Monasterium Iberorum (Palaeograece Μονὴ Ἰβήρων; Neograece Μονή Ιβήρων; et Georgice ივერთა მონასტერი) in Graeciā (a Georgianis saeculo X aedificatum), et Monasterium Crucis (Hebraiceמנזר המצלבה‎ et Georgice ჯვრის მონასტერი) Hierosolymae (a Georgianis saeculo IX aedificatum).

Ars Georgica e praehistoricas, Palaeograecas, Romanas, mediaevales, ecclesiasticas, iconographicas et modernas artes visuales comprehendit. Unus apud clarissimos Georgicos exeuntis saeculi XIX et ineuntis saeculi XX artifices fuit primitivista pictor Nicolaus Pirosmani.Ļ

Georgia locupletem et vibrantem traditionem musicam habet, praesertim notam propter primaevam polyphoniae progressionem. Polyphonia Georgica in tribus vocalibus partibus, unico temperaturae systemate in perfectis quintis fundato et harmonicā structurā parallelis quintis ac dissonantiis locuplete fundatur. Singulae regiones in Georgiā suas singulas traditionales musicas habent; a Persis affectos burdones ac obstinatuum similes monodiarios in Oriente, complexos extemporales harmonias in Occidente et solida moventia accorda in Suaniā.

Saltationes Georgicae locupletes sunt, genere fundatae in nationali stylo traditionibusque. Divisae sunt in solitariam, parem et gregalem. Feminae decore brevibus motibus se movent. Viri conatum pugnae ostendunt qui rapidis motibus, saltibus in altum et fortibus rotationibus exprimitur. Et virorum et feminarum dorsa semper recta et sine motū manent. Orchestra nationalis gregum saltatoriorum Erisioni et Sužušvilebi in toto orbe terrarum nota est. Saltationi Georgicae sunt variorum colorum habitūs, homines amplius quinque et triginta in scaenā, multum energiae, multum dynamismi, vestimenti mutationes, mirabilis illuminatio, originalis musica directe, accordia, tibiae Caucasicae et tympanum, classis membranophonorum. Etiam choreographiae mirificae sunt, cum thematibus bellorum, saltationum, matrimoniorum, festorum, traditionum Caucasicarum, multum Georgicarum. In dierum festorum saltationes in usu sunt petris coronisque elaborati habitūs. Postea ostenduntur saltationes celebrationum, saltationes montanarum Caucasi regionum, donec desinit prima pars saltatione celebrationis conubialis, quae includit incredibiles res petauristicas populi Georgiani proprias, inter quas inveniuntur summis pedum digitis saltare, sine pedum firmamento, non minus quam 360 graduum gyri et magna saltuum rerumque petauristicarum multiplicitas quae saltatores apparere faciunt velut si volent. Est magna saltationum series in Georgiā, apud quas excellunt cartuli (Georgice ქართული), chorumi (Georgice ხორუმი), atzaruli (Georgice აჭარული), cazbeguri (Georgice ყაზბეგური), chandzluri (Georgice ხანჯლური), chevsuruli (Georgice ხევსურული), mtiuluri (Georgice მთიულური), samaia (Georgice სამაია), cintouri (Georgice კინტოური), dzeirani (Georgice ჯეირანი), partsa (Georgice ფარცა), caratzocheli (Georgice ყარაჩოხელი), davluri (Georgice დავლური), etc...

Coquina et vinum Georgica per saecula evoluta sunt, adaptandis traditionibus omnibus aeris. Una apud insolitissimas cenae traditiones est suphra seu mensa Georgica (Georgice სუფრა), quae est etiam modus socializationis cum amicis et familiā. Suphrae magister bibendi thamāda (Georgice თამადა) nuncupatur. Qui etiam valde philosophicas propinationes ducit et omnes frui certum facit. Aliquot historicae Georgianae regiones propter fercula sua notae sunt: v.gr. globuli Georgici seu chincāli (Georgice ხინკალი), globuli carnis, ex Orientali montanā Georgiā; et tyrositos seu chatzaphūri seu panis casei Georgicus (Georgice ხაჭაპური), praesertim ex Imerethiā, Mingreliā et Adiariā. Praeter traditionalia Georgica fercula, cibus ex aliis civitatibus latus est in Georgiam ab immigrantibus ex Russiā, Graeciā, et nuper e Sinis.

Popularissimi disportūs in Georgiā pediludium, canistriludium, harpastum XV, palaestrica, iudo et sublatio ponderum sunt. Historice, Georgia clara fuit propter suam educationem physicam. Romani Georgianorum physicis qualitatibus capti erant post videnda exercitatoria artificia antiquae Hiberiae. Palaestrica historice praecipuus disportus in Georgiā manet et aliqui historici palaestricam Graeco-Romanam multa Georgica elementa incorporare putant.

Intra Georgiam, unum popularissimorum generum palaestricum est genus Cacheticum. Erat numerus aliorum generum olim quae non in usu sunt hodie. Verbi gratiā, Chevsurethia regio Georgiae tria dissimilia palaestricae genera habebat. Apud alios ludos populo saeculo undevicensimo gratos alsulegia equestris et lelo, traditionalis Georgicus ludus in cuius locum postea harpastum XV substituit, erant.

Primus et unicus autocinetodromus Caucasicā in regione in Georgiā situs est, Autocinetodromus Internationalis Rusthaviensis (Georgice რუსთავის ავტოდრომი), initio anno 1978 aedificatus, anno 2012 denuo apertus est post totalem reconstructionem viginti milliones dollariorum constantem. Autocinetodromus requisitis Gradūs 2 societatis FIA satisfacit et in praesenti seriem cursum autocineticum Legendarum (Anglice Legends car racing) et certamina Formulae Alpha hospitat.

Canistriludium semper unus apud notos disportūs in Georgiā fuit et Georgia aliquot illustrissimos lusores in turmā nationali Unionis Sovieticae habebat, sicuti Otar Korkia, Michael Korkia, Zurabus Sakandelidze et Levan Mosešvili. Turma BC Dinamo Tbilisi (Georgice საკალათბურთო კლუბი ,,დინამო’’) claro certamine Euroligā (Anglice Euroleague) anno 1962 vicit. Georgiae sunt quinque canistrilusores in NBA: Vladimirus Stepania, Iacobus Tsakalidis, Nicolaus Tskitišvili, Tornicius Šengelia et praesens turmae Milwaukee Bucks canistrilusor Zaza Pachulia. Alii clari canistrilusores Euroligae bicampio Georgius Šermadini et Euroligae lusores Manutzar Markoišvili et Victor Sanikidze sunt. Hic disportus favorem populi in recentibus annos denuo assequitur. Turma canistrilusoria nationalis Georgica (Georgice საქართველოს ეროვნული საკალათბურთო ნაკრები) se qualificavere in campionatū EuroBasket per ultima tria certamina ex anno 2011.




#Article 359: Tanagra (141 words)


Tanagra (Graece:Τάναγρα, hodie: Τανάγρα) est urbs et demus Boeotiae in Graecia. Demi sedes est Schematarium. Urbs antiqua homonyma circiter quinque chiliometris a loco hodierno distat. Antiquitate Tanagra fuit locus Boeotiae medius.

Tanagrae demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quattuor demis pristinis coniugendis, qui ex tunc unitates populares (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Omni demo Tanagrae sunt 22615 incolae.

Pausanias Tanagrae loco mentionem facit urbis antiquae nomine Graea, eponymae gentis Graecorum (Graece: Γραικός). Homerus copias Boeoticas in Iliadis Catalogo navium dinumerans, primam urbis Graeae attestationem praebet.

Tanagrae alterum nomen erat Poimandria ex nomine auctoris Poemandri, qui bello Troiano interfuit.

Duae pugnae Tanagrae commissae sunt: Pugna Tanagraea (457 a.C.n.) et Pugna Tanagraea (426 a.C.n.).
Boeoticum Foedus Tanagra duce Atheniensibus obviam venit Oenophytae, 62 dies post pugnam ad Tanagram commissam (Vide Pugna ad Oenophyta).

Adhuc saeculo sexto Tanagra floruit.




#Article 360: Bithynia (167 words)


Bithynia  (Graece Βιθυνία) nomen est antiquae regionis Anatoliae septentrionalis (vel Turciae hodiernae).

Secundum scriptores antiquos (Herodotum, Xenophanem, Strabonem, etc.), Bithyni fuerunt advenae Thraces. Quod fuit gens quaedam appellata Thyni in Thracia, id bene notum est, et duae gentes cognatae, Thyni et Bithyni, migrasse simul in vicinas partes Asiae videntur, ubi Mysios, Cauconesque, aliasque gentes minores aut eiecerunt aut devicerunt, Mariandynis se ad septentrionem et orientalem sustinentibus. Herodotus dicit Thynos et Bithynos modo vicinos coluisse; sed illi fiebant maioris momenti, quoniam suum nomen regioni dederunt. Postea regno Lydiano adiecti ab rege Croeso sunt, quocum sub dominio Persico (546 a.C.n.) ceciderunt, et in satrapia Phrygiense, quae omnes terras usque ad Hellespontem et Bosphorum continuit. Saeculo IV a.C.n. Bithyni asserere independentiam suam videbantur, quam prospere sub duobus principibus indigetibus, Bate et Zipoete, sustinebant, quorum ille cepit titulum basileos anno 297 a.C.n.. Ultimus rex, Nicomedes IV, non potuit se sustinere contra Mithridaten VI Ponticum, et postquam Senatus Romanus eum ad eius regnum restituerat, regnum testimonio Rei Publicae Romanae legavit (74 a.C.n.). 




#Article 361: Orion (162 words)


Orion (Graece ) in mythologia Graeca fuit gigas atque venator optimus quem Zeus post eius mortem in caelo pro constellatione ponebat.

Scriptiones antiquae variant de Orionis vita morteque, de eius partu autem sunt duae fabulae favorabiles. Compositio gravissima est suus partus alicubi in Boeotia, sua visitatio in Chio ubi Merope occurrebat et ubi eius patris Oenopionis caecabatur, receptio suae visionis in Lemno, sua venatio cum Arteme in Creta, sua mors arcus Artemis sive puncti scorpii gigantis qui constellatio Scorpius fit, et sua ascensio ad caelum.

In litteris Graecis, Orion ut venator grandis in Homeri Odyssea primum apparet, ubi Ulixes videt eius umbra in loco inferno.

In corpore Stargate, Orion, sed nomine Hippaforalkus, dicitur ut Antiquus qui tribunus militum classis navium spatialium erat. In certo tempore curriculi sui, navis spatialis belli post eum nominabatur. Anno 2006, haec navis spatialis belli turmae Ioannis Sheppard in receptaculo volatili subterraneo in mundo Taranis inveniebatur, ubi Ioannes Sheppard putabat nomen malum habebat et eum ad Orion renominabat.




#Article 362: Lingua Suecica (386 words)


Lingua Suecica, lingua Suetica, lingua Suecana, vel lingua Suedica (in hac ipsa lingua svenska, ['svenska]), est lingua ex linguis Indoeuropeis et sub familia Germanica subsummata. Lingua Suecica, Danica, Norvegica, Islandica et Faeroensis Germanicum septentrionale formant.

Homines lingua Suecica in Suecia, Alandia, et Finnia in litore sinuum Bothnici et Finnici plerumque utuntur.

Lingua Suecica abecedarium Latinum adhibet in litteris maiusculis minusculisque, et amplias litteras tres habet: Å å, Ä ä, et Ö ö.

Linguae Suecicae ordo sententiis est subiectum-verbum-obiectum; kvinnan ser mannen 'femina virum videt'. De describentibus verbis, nominibus adiectivis, ante nomen substantivum describunt veniunt; lång väg 'via longa'. De re flexibili, ut lingua Latina comparatione non est; potius magis rigida.

Lingua Suecica genera duo habet, enim neutrum et utrum. Forma veterrima Suecicae genera tria habebat, eadem quae lingua Latina.

Lingua Suecica, quod lingua Latina, numeros duos habet: singulariterque pluraliter.

Lingua Suecica articulos duos habet: articulus indifinitus atque articulus definitus. Suecica non habet pluraliter ab articulo indefinito, sed ita articulo definito. Nam monstramus hic articulis indefinitis linguae Latinae mediaevalis responsi ille et illa pro simplicius intelligenti.

Ecce tabula, quae eandem sententiam in sermones Scandinavicos conversam demonstrat.

bror u, broder - frater

far u, pappa u, fader u - pater

mor u, mamma u, moder u - mater
människa u - homo
ord n - verbum
själ u - animus
skog u - silva
stjärna u - stella

träd n - arbor

väg u - via
värld u - mundus, orbis

bra - bonus
dålig - malus

intelligent, smart - prudens

lång - longus
lätt - facilis
lätt - levis

svår - difficilis

gå - ire
göra - facere

älska - amare
äta - edere

Modi dicendi soliti Suecice.

De Augusto Strindberg

Johan August Strindberg, född 22 januari 1849 i Stockholm, död 14 maj 1912 i Stockholm, var en svensk författare, dramatiker och bildkonstnär (målare). Han räknas som en av Sveriges mest betydelsefulla författare. Internationellt är han främst känd som dramatiker. Under fyra decennier var Strindberg en dominerande gestalt i det litterära Sverige. Han var ständigt omdiskuterad och ofta involverad i personliga konflikter. Bland hans verk finns ett flertal romaner, noveller och dramer som räknas som klassiker inom svensk litteratur.

Strindberg var mycket produktiv (dock med perioder av improduktivitet) och banbrytande inom flera genrer. Allmänt betraktas han som en nydanare av det svenska språket. Strindberg hörde till åttiotalisterna.




#Article 363: Lingua Islandica (424 words)


Lingua Islandica lingua ex linguis Indoeuropaeis est et sub familia Germanica subsummata. Cum lingua Danica, lingua Suecica, lingua Norvegica linguaque Faroensi ad linguas Germanicas Septentrionales pertinet. Anno 2013 fere 330thinsp;000 hominum sermonem patrium habuerunt Islandicum.

Lingua Islandica tantum in Islandia est primaria.

Lingua Islandica nova cum radicibus suis verba fabricari mavult quam ea ab aliis linguis mutuari.

Accentus in lingua Islandica simpliciter est, ubi omnibus vocabulis in syllabam primam acuunt.

Verba quattuor habent tempora, sc. praesens, imperfectum, perfectum, plusquamperfectum, et tres modos, sc. indicativus, coniunctivus, imperativus.

In lingua Islandica sunt tria genera, sc. masculinum, femininum, neutrum; duo numeri, sc. singularis et pluralis, atque quattuor casus, sc. nominativus, accusativus, genetivus, dativus. Articuli desunt.

Nomina adiectiva secundum nomen, cui adicitur, genere, numero, casu flectuntur.

Hi non sunt omnia legium pronuntialium, sed fundamentalissimi sunt.

á - 

æ - 

au - 

é - 

ei, ey - 

i - 

í - 

o - 

ó - 

u - 

ú - 

y - 

ý - 

þ - 

ð - 

hv -  - in dialecto in boreale Islandiae, et in occidente Islandiae, et Reykiavica, sed  in australe

ll - , et  ante s, t et d

nn -  post á, í, ó, ú, ý, æ, au, ei et ey, et  antes t et d

Ecce tabula, quae eandem sententiam in sermones Scandinavicos conversam demonstrat.

Ita (est). - Já.

Non. - Nei.

Exspectatissimus. , Bonoventus. - Velkomin.

Pleased to meet you. - Gaman að hitta þig.

Nice to meet you. - Gleður mig að kynnast þér.

Salve. - Halló., Góðan daginn.

Vale. - Bless.

Bonus dies., Bonum mane. - Góðan daginn.

Bona vespera. - Gott kvöld.

Bona nox. - Góða nótt.

See you later! - Sjáumst!

Quomodo vales? - Hvernig hefur þú það?, Hvernig gengur?

Bene. - Góður. (ut vir), Góð. (ut mulier)

Male. - Vondur. (ut vir), Vond. (ut mulier)

Excusatum (am) me habeo. - Fyrirgefðu.

Gratias tibi (ago). - Takk fyrir.

Accipe sis., Libenter. - Gjörðu svo vel., þú ert velkominn.

Quaeso. - Vinsamlegast, takk.

Mihi nomen est ... - Ég heiti ...

Quid nomen tibi est? - Hvað heitir þú? 

Loqueris(ne) Anglice? - Talar þú ensku?

Ignosce mihi, non loquor Islandice/terrestraliter glacialiter. - Því miður, ég tala ekki íslensku.

Egeo/requiro adiumentum. - Ég þarf hjálp.

Ubi latrina est? - Fyrirgefðu, hvar er klósettið?

Nescio. - Ég veit ekki.

Non intelligo. - Ég skil ekki.

Loqueris(ne) ... - Talar þú...

Anglice? - Ensku?

Francogallice? - Frönsku?

Theodisce? - Þýsku?

Hispanice? - Spænsku?

Sinice? - Kínversku?

nihil, nil - núll

quattuor - fjórir

octo - átta

novem - níu

decem - tíu




#Article 364: Cambria (100 words)


Cambria sive Wallia (Cambrice: Cymru; Anglice: Wales), est patria in Britannia Maiore. Incolae generaliter Cambrenses vocantur. Linguae praecipuae sunt Cambrica et Anglica. Caput est Cardiffa, ubi aedificium Senatus (Cambrice: Senedd; Anglice: National Assembly building) stat. Senatus Cambriae parlamentum devolutum Cambriae est, et singulis quaternis annis, populi Cambriae senatores eligunt. 

Claudio Caesare imperante, Cambria a Siluribus, Ordovicibus, Degeanglis colebatur. Silures diu contra Romanos pugnaverunt; anno tamen 74 victi sunt.

Usque ad annum 1974 Cambria in comitatus duodecim divisa est, scilicet Anglesiensem (quae insulam Monam comprehendit), Arvoniensem, Breconiensem, Cereticensem, Denbighiensem, Flintensem, Glamorganensem, Maridunensem, Merionethensem, Monemutensis (interdum in Anglia ordinatus), Montgomeriensem, Penbrochiensem, Radnoriensem.




#Article 365: Garunna (451 words)


Garunna sive Garumna (Francice Garonne, Hispanice Garona) est flumen, quod in finibus Hispaniae oritur, unde per Franciam defluens Oceanum Atlanticum attingit. Illis temporibus, cum Caesar commentarios suos de bello Gallico conscriberet, Garunna Gallos ab Aquitanis dividebat. Hodie autem limitem septentrionalem Gasconiae determinat. 

 
Mentio fluminis, de quo hic agitur, ab auctoribus Romanis satis saepe facta est, sed, utrum Garumna an Garunna an Garonna recte scribatur et dicatur, ambiguum esse videtur. Prima mentio apud Caesarem invenitur, sed editorum alii Garunnam, alii Garumnam scribere volunt. Qua forma usus Caesar hoc flumen commemoraverit, scire nequimus, nam non ipsius verba sed varias manuscriptorum plus minus mille annos recentiorum lectiones habemus. Si testimonium philologicum respiciamus, Garunna et Garonna formae iam saeculo IV testatae sunt. Garumna autem forma multo recentior est, quippe quae non ante saeculum IX testatum sit. Quod ad Caesarem attinet, plurima Belli Gallici manuscripta Garunnam, pauca autem Garumnam praebent. Utra igitur forma praeferenda sit? Variae sunt rationes, quibus Garunna forma praeferenda sit Garumnae: 

Itaque Caesarem Garunnam et Garunnos scripsisse veri similius est quam Garumnam et Garumnos. Unde m littera nata sit, parum liquet. Forsitan hic de vana correctione agatur. Nempe cum -mn- in sermone vulgari ad -nn- propenderet (e.g. antemna  antenna, autumnus  autunnus, somnus  sonnus, etc.), fortasse erant, qui Garumnam urbanius dici cogitarent quam Garunnam, praesertim cum fieri potuit, ut aliquot nomina vocabulaque fluvialia (Clitumnus, Interamna, amnis, peremnis) -mn- litterarum ordinem suggererent. 

Longissima antiquis temporibus descriptio Garunnae apud Pomponium Melam reperitur: 

Insuper Antros, insula in aestuario Garunnae prope Burdigalam sita, a Mela commemoratur, quod aquis increscentibus pendeat et adtollatur. Quae insula non iam inveniri videtur, nisi eum significat locum, ubi Pharus Corduana hodie stat. 

Fontes Garunnae multi sunt, sed flumen ex duobus maxime ramis distinctis consistere videtur, quorum utrique in Pyrenaeis montibus nascuntur: primus, Riu Garona dictus, prope Port de la Bonaigua surgit et per Vallem Aranam defluit usque ad vicum Bossòst, ubi fines Franciae intrat; secundus, caput fluminis habitus propter abundantiam aquarum, de glaciario Maladetensi scaturit.

Cursu ad septentrionem converso Garunna a Valle Arana in fines Garunnae Superioris, praefecturae Franciae, evolutus Sanctum Beatum praeterfluit et haud procul a Ludguno Convenarum vectus Montem Regalem, Sanctum Gaudentem, Muretum praeterfluens ad Tolosam, caput praefecturae, pervenit. 

In Tolosa vertit denique flumen ad Corum, et per Langonem portum et Burdigalam portum in Atlantico, licet minutiore dicere in Britannico, in immenso sinu defluit.

Onerariae naves hodie inter Langonem et Burdigalam navigant, sed eis cavendum est accedentes recedentesque aestus maritimi, qui magno impetu ventitent, et altitudine sub pontibus restringant.

Flumen Garunna dat nomen tribus praefecturis Franciae, inter quas Garunna Superior.

Fluvii  qui in Garumnam influunt, a monte ad vallem :

Littera D tributarii qui ripam dextram accedunt ostenduntur, littera S ii ripam sinistram.

Communia praecipua praefecturis digesta quae Garumna praeterlabitur :




#Article 366: Lingua Ladina (Dolomiana) (160 words)


Lingua Ladina est lingua Indoeuropaea ad linguas Romanicas pertinens, admodum similis linguis Rhaeticae et Foroiuliensi.

Lingua Ladina circiter 30 000 hominum in Italia septentrionali loquuntur, scilicet in quibusdam Dolomianorum montium vallibus Tridentini et Altae Athesiae sive Tirolis Meridionalis necnon provinciae Bellunensis. 

Una cum linguis Seeltersk (Frisia orientali), Frisia septentrionali, Faroensi, Samicis et Rhaetica inter minimas linguas Europae numeratur.

Sunt, qui putent linguas Rhaeticam, Ladinam et Foroiuliensem olim unam fuisse vel ex una communi lingua, quam Raetoromanicam vocant, ortas esse. Alii illas tres linguas sui iuris esse dicunt, inter se differentes sicut aliae linguae Romanicae. Pars quidem has linguas - finibus politicis commota - dialectos Linguae Italianae esse affirmat.

Prima pars Orationis dominicae comparandi causa Latine et in variis linguis localibus:

Fasciculus:Ladin2 K.jpg|250px|thumb|Ladine: Ma buna ustaria, ma bela compagnia, düc la chir gion, vedli y jogn. - Latine: Meum bonum hospitium, mea bella cumpania [societas], toti illam quaerunt libenter, vetuli et iuvenes. (gion - gerne et jogn - Junge: Germanicum est.




#Article 367: Lingua Theodisca (1237 words)


Lingua Theodisca sive Germanica (illa ipsa lingua deutsche Sprache vel Deutsch, ), est lingua Indoeuropaea, quae occidentalibus linguis Germanicis adscribitur una cum Anglica et Nederlandica. Numerus eorum, qui lingua Theodisca sermone patrio utuntur, aestimatur fere 90 vel etiam 98 miliones esse. Itaque Theodisca est una ex maioribus orbis terrarum linguis, sermo patrius in Unione Europaea latissime in usu.

Verbum Theodisci originem a verbo Germanico thioda 'populus' repetit, et in usum venit ad linguam gentium Germanicarum Europam mediam inhabitantium denotandam, quae Lingua Latina sive Romanicis non locutae sunt.

Regio in qua varietates linguae Thiodisk continuum dialectorum effecerunt primo diutschiu lant (pl. terrae Theodiscae), a saeculo decimo quinto Deutschland appellabatur. 

Verbum forma Latina (Theodisce) primo anno 786 in relatione cuiusdam nuntii papalis nomine Gregorio Ostiensi invenitur, sed non liquet, an iam linguam Germaniae significet. Quod clarius esse videtur in libello anni 788, quo Tassilo III dux Bavariae in Dieta ad Angulisamum habita desertionis accusatus est: quod theodisca lingua harisliz dicitur; a Caroli Magni tempore quidem theodisca lingua erat publica linguae Franconicae antiquae appellatio. A saeculo octavo exeunti, saepius saepiusque ad linguam Germaniae denotandam adhibetur. Demum ab aevo Renascentiae etiam lingua Germanica in usu venit. 

Ab aliis linguis partim theodisca recepta est (Danice: tysk; Italiane: tedesco; et multae aliae linguae), partim autem varia Germaniae fortuna aliae appellationes in usu venerunt:

Ad linguae Theodiscae varietates pertinent lingua normata, quae ex dialectis Theodiscis altis profecta est et etiam Theodisca normata, Theodisca alta, Theodisca scribendi vel lingua Theodisca litterarum appellatur, altera ex parte multae dialecti, quae in dialectos Theodiscas altas et Theodiscas humiles (Theodisce: Niederdeutsch) sive Saxonicas dividuntur ac lingua normata superteguntur. 

Theodisca normata est lingua pluricentrica in varietatibus normatis imprimis Germaniae, Austriae et Helvetiae subsistens (cum linguae Theodiscae Tirolis Meridionalis, Belgicae, Lichtensteni ac Luxemburgi minus autonomiae sit). Verba varietatibus communia fundamentum linguae Theodiscae sunt, sed propriam varietatem non creant.

Nulli in Unione Europaea linguae plures sunt locutores et inter decem mundi linguas maximi momenti numeratur.

Lingua Germanica seu Theodisca alta recens ex lingua Germanica alta mediae aetatis orta est, quae ipsa ex lingua Germanica alta antiqua orta erat.

Historia linguae Theodiscae (altae) saepe in quattuor gradus dividitur:

 
Lingua Theodisca in duas linguarum categorias divisa est, in dialectos Theodiscas altas et in dialectos linguae Saxonicae. Ad linguam Theodiscam altam omnes dialecti Germanicae occidentales in continente pertinent, quae Medio Aevo ineunti Consonantium mutatione Theodisca affectae sunt (Alemannica; Bavarica; Franconica orientalis, media, Rhenana; Theodisca media orientalis). Dialecti, quae hac consonantium mutatione non (sive paene) affectae sunt, Latine lingua Saxonica, Theodisce ab Aevo Novo ineunti Niederdeutsch ('Theodisca humilis sive inferior') nominantur. 

Quod Germania mediaevalis in multa territoria diffissa erat, dialecti, quae partim valde inter se differebant, simul exstabant. Poetae aulici Theodiscae altae mediae (circa annum 1200) interdum verba ac proprietates dialectales fugisse videntur, ut quam plurimis locis intellegerentur. Lingua autem normata demum ab Medio Aevo exeunti progressa est.

Cum lingua normata plurimarum Europae civitatum e dialecto cuiusque earum capitis exiret, lingua Theodisca hodierna (normata) quaedam mixtura est dialectorum Theodiscae mediae ac superioris a Linea Benrathensi in meridiem versus et Dachsprache (lingua tectoria) multarum dialectorum fungitur.

In Germania septentrionali lingua Theodisca normata vernaculam linguam Saxonicam a Reformatione incipiens ex usu publico ac scholastico magna ex parte dimovit. Hansa florente lingua Saxonica fuerat lingua franca tota marium Germanici ac Baltici regione. Cum Nederlandia civitas libera facta esset, dialecti intestinae linguae Theodiscae resistere potuerunt, ex quibus lingua Batava orta est.

Bibliorum in linguam Theodiscam versio a Martino Luthero (1483–1546) facta maximi momenti erat ad dialectos Theodiscas altas aequandas, quia late diffusa linguae exemplari fungebatur. Iam sub annum 1350 quidem initia linguae transregionalis, quae pervestigatio scientifica linguam Theodiscam altam recentem maturam (Frühneuhochdeutsch) nominat, inveniuntur. Praecipue in regionibus Danuvio flumini adiacentibus haec dialectorum aequatio longe progressa erat.

Linguae Theodiscae altae incrementum (quoad linguam politam ac accuratam) saeculo decimo septimo maxima ex parte finem habuit. Saeculo duodevicesimo pristina consuetudo litteras inserendi, quae pronuntiationi nullo auxilio erant (kräfftig pro kräftig, hertzkranck pro herzkrank, Alterthum pro Altertum, etc.), abolita est, quo modus scribendi ex tunc paene mutatus ortus est.

Historia linguae Theodiscae cum mutatione phonologica progreditur. Consonantium mutatio Germanica linguam Theodiscam (antiquam) a reliquis dialectis Germanicis occidentalibus separavit. Huic sonorum mutationi dialecti Saxonici non interfuerunt; itaque lingua Theodisca quoad consonantes a dialectis merdianis mediisque circumscripta est.

Transitus a lingua Theodisca alta media in Theodiscam altam recentem maturam quoad phonemata praecipue a monophthongizatione et diphthongizatione notus est. Utrique est phaenomenon systematis vocalium. Cum diphthongizatio ab austro-orientali linguae regione exiens septentrionalis Saxonica ac austro-occidentalis Alemannica non interfuissent, monophthongizatio a regio linguae Theodiscae media egressa est.

Septentrio Saxonica et consonantibus et vocalibus in statu linguae antiquo permanet. Regio Alemannica austro-occidentalis tantum mutationibus vocalibus non interfuit, austro-orientalis Bavarica linguae Theodiscae diphthongizationem contulit, monophthongizationi autem non interfuit.

Lingua Theodisca, quippe quae media in Europa diffusa est, per saecula ab aliis linguis tacta est. 

Cum creverit numerus eorum qui legere ac scribere possent, mutatio phonologica normationi linguae cessit. Inter grammaticos saeculi duodevicesimi maximi momenti Ioannes Christophorus Adelung numeratur, qui anno 1781 lexicon edidit. Iacobus et Gulielmus Grimm anno 1858 thesaurum linguae Theodiscae coeperunt, qui anno 1961 perfectus est, ex tunc autem retractatur.

Orthographia theodisca alta saeculo undevicesimo magis magisque normata est. Conradus Duden anno 1880 Orthographicum linguae Theodiscae lexicon (Orthographischen Wörterbuch der deutschen Sprache) publicavit, quod anno 1901 paucis mutatis fundamentum orthographiae publicae declarata est. Tamen non ab omnibus neque ubique respectum est: Erant – et sunt - alia lexica in variis linguae Theodiscae regionibus, quae inter alia orthographia (Latine biscoctum: Keeks, Cakes, Kakes, hodie Keks), usu verborum regionalium (Latine lanius: Fleischer, Fleischhauer, Fleischhacker, hodie 'Fleischer', 'Metzger', 'Fleischhauer', 'Fleischhacker') ac tractatione nominum propriorum (Göthe pro Goethe, Bismark pro Bismarck) differunt.

Vicipaedia Theodisca copiosum dictionariorum indicem praebet, vide .

Annis 1996, 2004, et 2006, orthographia Theodisca alta renovata est, multis dissentientibus.

Aliter ac lingua Theodisca alta lingua Saxonica normata non est, ab anno 1956 autem Regulae linguae Saxonicae scribendae (Regeln für die plattdeutsche Rechtschreibung) Hamburgi editae et lexicon a Ioanne Saß compositum multum ad linguam normandam valent.

Lingua Theodisca est lingua publica Germaniae, Austriae, Helvetiae, Lichtensteni, et Tirolis Meridionalis (regionis usque ad primum bellum mundanum Austriacae, nunc Italicae), sed etiam in Belgia orientali, Nederlandia, Luxemburgo, Dania, Alsatia (in Francia) nec non in variis Europae orientalis regionibus (Russiae, Poloniae, Hungariae et Romaniae) late diffusa est. Praeterea est una e linguis gentiliciis Namibiae. Ex omnibus linguis Europaeis, haec est fere maxime in mundo divulgata post linguas Hispanicam, Anglicam, Lusitanicam, et Russicam..

Ceterum est publica Custodum Helveticum in Civitate Vaticana lingua, quod milites ex Helvetia orti sunt. Etiam multi sunt, qui Theodisce loquantur in Brasilia, Argentina, Chilia, Mexico, Civitatibus Foederatis Americae, Canada.

Numeri in tabula maxima ex parte aestimati sunt, cum numerus exactus inveniri non possit.

Lingua Theodisca una ex 23 linguis publicis et aeque ac Anglica Francicaque lingua agendi Unionis Europaeae est. Theodisca est lingua, qua plurimi incolae Unionis Europaeae patrio sermone utuntur; omnium, qui linguis maximis loqui sciunt, vix pauciores Theodisce quam Anglice loquuntur et multo plures quam Francice.

Saeculo undevicesimo vicesimoque, lingua Theodisca fuit internationalis medicinae, chemiae, physicae, et philosophiae sermo. Eo tempore, in Asia Orientali (in Iaponia) iuxta Latinam lingua Theodisca in thematibus sanitatis pertinentibus multi usi sunt. Praeterea, lingua Theodisca in multis civitatibus docetur. Maxime in Nederlandia, Flandria, Scandinavia, Russia, Slovenia, Croatia, Polonia, et Iaponia docetur, sed etiam in Helvetia Romana, Serbia, Monte Nigro, Hungaria, Slovacia, Bohemia, Macedonia Septentrionalis, et Bulgaria. In multis civitatibus, ubi lingua Hispanica praecipue docebatur, lingua Theodisca nunc iam passim docetur. Aliter autem (e.g. in Francogallia et Civitatibus Foederatis), lingua Theodisca nihilominus nondum amplissime docetur.




#Article 368: Lingua Batava (170 words)


Lingua Batavica seu Nederlandica vel Nederlandiae  sive Flandrica vel Belgica et Hollandica seu Germano-Batavica sive Germanica inferior lingua ex linguis Indoeuropaeis est et sub familia Germanica subsummata, familia quae una cum lingua Anglica, lingua Anglica antiqua, lingua Saxonica, lingua Saxonica antiqua, lingua Frisica, lingua Theodisca, lingua Alemannica, lingua Franconica et lingua Jiddisch Germanicum occidentale formatur. Lingua inter Germanicas occidentales numerata et materna fere omnium Bataviae, Belgicae et Surinamiae civium quae tres civitates in Congregatione Linguae Batavicae partem habentes per illam congregationem linguae leges ferunt. Hodie in Europaea Unione plus minusve 23 milliones cives Batavicam e sinu nutricis primam linguam acceperunt cum alii vero 5 milliones Batavice loquentes aliam linguam a parentibus acceperunt. Praeterea lingua Batavica officialis est in Antillarum Minorum insulis Aruba, Curacense Sancto Martinoque. Quidam autem loquentes incolunt Francogalliam, Germaniam et Indonesiam et 500.000 homines Batavicae linguae scientia in Civitatibus Foederatis, Canada et Australia praediti sunt. Peregrinationes ex Africa Australe Namibiaque quae olim Batavae Capitenses dicebantur nunc una Afrikaans (i.e. lingua Africana) vocantur, quae fere a Batavoloquentibus intelligi potest. 




#Article 369: Dialecti Alemannicae (184 words)


Dialecti Alemannicae sunt variae dialecti in austro-occidentali linguae Theodiscae regione diffusae, quae pluribus proriis sibi similes sunt et ad linguam Theodiscam altam pertinent.

Dialecti Alemannicae in Germania meridionali, in Helvetia, Francia, Italia et Austria in usu sunt.

Dialectus Alemannicus Italiae Lingua Valesianica (Lingua walser) dictus.

Nomen a sic dictas Alamannis repetit, nequaquam autem cum lingua eorum aequari potest.

Lingua Alammanica se differat de lingua Theodiscae. Discessit illud e ad finem verbi. Vides exemplos: (Lingua Alamannica multas variantes habet)

Tag - Tage/ Dag - Dag/ dies - dies

Böse/ Bees/ nefarius

Weg - Wege/ Wäg - Wäg/ via - viae

Dialekt - Dialekte/ Dialekt - Dialekt/ Dialectus - Dialecti

Hic exemplos alammannicos videre potes. Verbi veniunt de dialecto, quod est in usu in regiona montis Kaiserstuhl.

sum;  ich bin

es;  dü bisch

est;  är/si/s isch

Summus;  mir sin

estis;  ihr sin

sunt;  si sin

Ecce verbos agentes irregularos, pluralis verborum agentorum semper se non differat.

Lingua alamannica non multes tempora utitur, solum presentum ad praedicatum signatur. Perfectum cum verbis haa et sii et forma participii fecitur:

Mir hen guad gesse ! - Bene cenavimus !




#Article 370: Lingua Iudaeo-Germanica (113 words)


Lingua Iudaeo-Germanica (ייִדיש YIDISh, Jiddisch, Yiddish) est lingua quae Iudaei Aschenez mediae et orientalis Europae usque a medio aevo loquuntur. Quae lingua primo a Germanica medaevali deducta etiam aliquantum sermonibus Semiticis, Slavicis, Romanicis imbuta est. Itaque simpliciter dici potest linguam Iudaeo-Germanicam esse instar linguae Theodiscae litteris Hebraicis scriptae, nonnullis vocabulis Hebraicis admixtis. 

Nomen optimum Latinum esse videtur lingua Iudaeo-Germanica. Accuratius quidem Iudaeo-Theodisca dici potest, sed multo minus simpliciter et facile. Sunt, qui linguam Iiddicam dicant, sed lingua Latina litteram /i/ simplicem praeferre litterarum /ji/ combinationi videtur. Constat nomen YIDISh nihil aliud esse nisi adiectivum Iudaeo-Germanicum 'Iudaicum' significans. Licet igitur locis certis dicere linguam Iudaicam, dummodo, quae lingua Iudaica indicetur, e contextu rerum pateat.




#Article 371: Berna (103 words)


Berna (Germanice Bern; Francogallice Berne) est urbs circiter 123 000 incolarum in Helvetia sita et caput pagi Bernae atque Confoederationis Helveticae. Helvetiani autem titulum oppidi capitalis non habent, quamobrem Berna urbs foederalis (vulgo Bundesstadt) appellatur.

Urbs apud flumen Aruram sita est.

Tempore Celtarum, loco super Arurae ad septentrionem urbis oppidum nominis Brenodor et postea vicus Romanus Brenodurum siti erant. Berna anno 1191 a principe Bertoldo V de Zeringen rite condita est. Anno 1353, pactum foederationes inter urbem Bernam et pagos Helvetiorum conclusum est.

Bernae statio ferriviae est magnae retis linearum significationis quia connexiones in plures partes Helvetiae existunt. Anno 2008 Bernae erant 8605 officinae.




#Article 372: Miletus (467 words)


Urbs Miletus (Graece: ) secundum litus orientale Ioniae iacet quam australissima urbium Graecarum ex quibus compositum Foedus Ionicum est atque putata est a plurisque sedes esse generis scientiae occidentalis, inter cuius incolas numeratur Thales.

Graeci fortasse Athenis oriundi pervenerunt circa 1000 a.C.n ad Ioniam orientalem. Sedem iam institutam invenerunt a Caricis Cretibusque, quo ex populo urbis nomen aestimatur originem habere, siquidem circum insulam Cretam oppidum nominatum est Miletus. Advenis unde quibus refertur Neileus imperare filius Codri regis Athenarum visum est optimum concilium incolas vi deprimere. Itaque viris caesis mulierum vitae Caricarum propagatae sunt ad proles procudendas, quippe defuit Graecis feminas ferre. Colluvionem gentium aevitas secunda sic attulit Graecorum Caricarumque in Mileto. Inuria facta, uxores caesorum iam pellices cenitare apud occisores vitaverunt nec collocutae sunt cum victoribus.

Colendi locus a recentibus electus iacuit super collem ut factus sit acropolis. Sedes nova constituta feliciter est iuxta mare, per quod auctura Miletus esset divitiis. Urbis a tergo etiam collina prebuit ad depascenda pecora regiones. 

Australissima Miletus omnium sedium Graecarum duodecim institutae quae erant secundum litus Ionicum, potest inter quas nominare Ephesus Phocaea Teosque, erat. Apollinis etiam delubrum antiquum prope sedit apud vicum Didymam, quo fatum fecit Apollo Didymaeus.

Nisi sunt Milesii mari pro mercatura. Distincta praecipue Miletus inter urbes antiquae Graeciae propter hoc, quod Milesii erant principes omnium qui nummos cuderunt. Circa 700 a.C.n., cum civitate Lydia, nummos ex electro Milesii cudere coeperunt. Monetarius imprimis nomen suum in nummis cusavit.

Saeculo septimo a.C.n. Milesii exploratores etiam miserunt in Pontum Euxinum, super cuius litora sedes XLV instituerunt. Tam potestatem maris Milesii tenuerunt, ut non fracti sint impetibus Lydiae continuis inter hoc saeculum. Murus aedificatus est ut oppugnatores repelleret. Herodotus fabulam (I.ixx) narrat ut, deae templo Athenae Milesio a comitatu exciso Lydorum, repente gravescebat regis Lydiae valetudo Allyatis, qui vehementer ab Pythia ipsa consilium petebat. Consultum mandavit oraculum templum profanatum esse reficiendum. Cui quidem ita paruit Allyates, ut duo pro uno templa statuerentur.

Miletum primo paucarum habuere familiarum nobilitas, nomina quarum etiam apparent apud nobiles Athenienses (quod firmitatem dat fabulae Neilei aut alicuius ex Athenarum conditoribus). Thrasybulus, secus pacem cum Lydia factam atque rebellione peracta circa 630 a.C.n., iam rex imperium cepit. Scimus a rebus archaeologicis Thrasybulum in nummis nomina monetariorum cum leone picta commutare, munere illo abolito.

Cum civitates Graecas Asiae Minoris subegit Cyrus Mileto pepercit quia foedus a Milesiis iam cum Lydiorum rege Croeso ictum  sibi renovavit. Anno 499 a.C.n. vero tyranni Milesii Histiaeus et Aristagoras praecipui auctores fuerunt Ionum seditionis adversus Darium. Iones cum auxiliis ex Eretria et Athenis venientibus Sardes occupaverunt et incenderunt. Mox appropinquante magno Persarum exercitu sese properanter receperunt. Persae  persecuti eos ad mare proelio vicerunt. Post quinque annos (494 a.C.n.)  ipsa Mileto capta et incensa incolae aut occisi aut in servitutem redacti sunt.

Putatur generaliter primus philosophorum esse Graecorum Thales. Certe princeps erat apud Milesios.




#Article 373: Equus ferus caballus (274 words)


Equus ferus caballus est nomen scientificum equi domesticabilis, mammalis quadrupedis herbivorique, collo longo curvoque, quibus homines utuntur advehendi seu equitandi causa. 

Olim aetate classica hoc animal simplice nomine equus appellatum est, et caballus appellabatur solus equus maxime equitandi aptus vel veteris equus dimissae qualitatis. Medio Aevo autem Latine, sicut in linguis Romanicis hodiernis, nomen caballus adhibitum est ad appellanda omnia membra huius speciei. Tandem in systemate naturae Linnaei anno 1758 excogitato, nomen caballus designaturum erat usitatam equi domesticabilis speciem, et Equus genus omnium animalium caballis similorum. 

Haec species putatur orta esse ex America septentrionali, ubi circiter ante 550 centena milia annorum vivebant eohippi, de quo omnes equidi descendere habentur. Eohippis quidem longitudo unius pedis Romani erat, quattuor digiti in membris anterioribus atque tres in posterioribus. Magnitudine ergo similes erant canum. Etiam in Europa inveniuntur fossilia huius speciei.

Evolutione eohipporum longitudo usque ad quattuor pedes aucta est et factumst ut eae bestiae digitos perdiderint et monodactilae factae sint. Per aeona singulus solus digitus duravit ut bestiae optime a praedatoribus effugerent.

Eohippus postea in speciem appellatam miohippus evoluit, longior, et pedum unguloidum (?). Eadem Conversio in meryohippum, postea in pliohippum, et tunc in proprium equum hodiernum est factum.

Maturi fiunt tres annos nati. Equa post undecim menses pullum gestat unum (gemini nam rari sunt). Equis cicuribus coitus aliquando difficilis fit, opus ergo est homo ducens equi penem in fecundando.

Caballis circiter 205 ossa sunt. Equi sunt chordata: columna vertebralis equina, ex 54 ossibus constituta (in hominibus 32-34), dividitur in columnas vertebrales cervicalem (7 vertebris cervicalibus), thoracalem (18 vertebris thoracicis), lumbalem (6 vertebris lumbalibus), sacralem (5 vertebris sacralibus), coccygeales (18 (15-21) vertebris caudalibus). Conspicue est inopia clavicularum.




#Article 374: Telescopium (488 words)


Telescopium (Graece: tele +  pro ) est instrumentum quodlibet seu ferramentum quod res longe distantes videre sinit. Quod autem est ferramentum fundamentale astronomiae, et singularem decursum vel telescopii augmentum secuta est evolutio comprehensionis nostrae universi ipsius. Plerumque, eius inventum Ioanni Lippershey, fabro lenticularum Germanico, anno fere 1608 tribuitur. Galileus Galilei hoc instrumentum animadvertens, novam formam delineare et modelum sibi facere decrevit. Anno 1609, demonstravit primum telescopium cuius mentio facta est. Ob hoc telescopium, multa repperit ut verbi causa, quattuor ex lunis quae planeta Iovem circumeunt, quod die 7 Ianuarii 1610 accidit. 

Ad tempus nostrum usque cognomine lens exploratoris agnotum, nomen telescopii primum est praepositum a Ioanne Demisiano mathematico Graeco die 14 Aprilis 1611 inter quandam cenam Romae habitum ad Galilei Galilei honorem. Qua cena, maecenate Friderico Caesio, hospes potuerunt observare satellitas Iovis per ipsum telescopium a Galileo confectum, quod feliciter hic vir scientificus secum portabat.

Sunt varia telescopiorum exempla, praecipue animadversu digni sunt refractores, qui lentibus utuntur faciem concavam habentibus in loco obiectivi, necnon telescopia catadioptrica, quae faciem concavam ac lentem correctivam habent. Telescopium reflectivum primum est factum anno 1688 ab Isaaco Newton. Quod ferramentum fuit ea aetate discursus magni momenti quoniam chromaticam telescopiorum refractivorum aberrationem facile corrigere potuit.
 
Parametrum momenti singularis cuiuslibet telescopii est eius obiectivi diametrum. Telescopium astronomici laici habet generaliter diametrum inter 76 et 150 mm, quod nonnullos aspectus planetarios observare sinit ac permulta obiecta caeli profundi ut cumulos, nebulas, necnon aliquas galaxias. Telescopii, qui iis diametrum 0.20 mm habentibus praecellunt, superficiem lunae quorundamque planetum ac quantitatem magnam cumulorum nebularumque necnon galaxiarum nitidarum satis copiose aspicere permittunt.

Ad telescopium characterizandum eoquo utandum quandam seriem parametrorum vocabulorumque adhibentur:

Apud telescopia hodierni diei altazimutalia, instrumenta Cassegrania, ut vocantur, nituntur adparato rotorio, qui mantinent imaginem stabilem inter expositiones magnae durationis.

Sedes telescopii altitudo-azimutus vel etam sedes azimutalis est simplex. Similis est transitu gromaticali. Pars prima girat in alzimuto, dum alia super partem giratoriam positum permittit altitudinem (id est planum verticale) mutare. Sedes Dobsona est quoddam sedis genus altazimutalis simplex, vili pretio constructa et ergo usitatissima. 

Quoniam apud telescopia azimutalia necesse est ambi axes continenter sese adaptare ut accomodetur telluris rotatio, nonnumquam est usu difficile. Etiam quando telescopium computatro ordinatum est, imago huc illucque girat pendens de angulo stellae polo caelesti (declinatio), quod phenomenon efficit, ut sedes altazimutalis fere inutilis sit ad faciendas imagines photographicas durationis magnae cum parvis telescopiis. Ad hanc difficultatem apud telescopia parva solvandum, axis altazimutalis inclinatur ita ut sit parallelus axi rotationis telluris. Hoc denominatur sedis aequatorialis.
  
Sunt varia genera sedum aequatorialium inter quos licet notare formam Theodiscam necnon formam furcatam. 

Ingentia nostrae aetatis telescopia, sedibus altazimutalibus utuntur computatris ordinatis, quae ad faciendum imagines photographicas expositionis magnae girari faciunt instrumenta ipsa, vel etiam adhibent imaginis rotatores analogi mutabilis imagini pupillae telescopii.

Sunt sedes etiam simpliciores illa atazimutale, plerumque pro instrumentis usui particulari. Ex his nonnulli sunt: transitus meridianu (mere altitudo); fixum cum speculo plano quod se movet ad solem observandum; rotula (obsoleta et inutilis astronomiae). 




#Article 375: Styria (137 words)


Styria vel Stiria (Theodisce: ) est civitas Austriae, cuius caput est Graecium.

Tempore Imperii Romani regiones Styriae hodiernae ad provincias Noricum et Pannoniam pertinebant. Per saecula Galli, Romani, Slavi, Germani et multae aliae nationes ibi habitabant. Flavia Solva, locus archaeologicus cum museo a Graecia in meridiem versus, tempus Romanum remonet. 

Foedere anno 1186  per colloquium icto (quod in sic dicto Georgenberger Handfeste etiam in litteris exstat) duces Austriae domus Babenbergensis anno 1192 etiam duces Styriae factae sunt (usque ad annum 1246).

Babenbergensibus exstinctis ducatus Styriae ambitu pluries mutato anno 1282 denique una cum ducatu Austriae  domui Habsburgensi obtigit.

Anno 1918 meridionalis ducatus pars, Styria inferior, secundum definitiones Pacti Separensis separata et regno Iugoslaviae adiuncta est. Iugoslavia dilapsa olim Styria inferior magnam hodiernae Sloveniae partem efficit.

Mariae Cella, sanctuarium Austriae et civitatum ex Imperio Austro-Hungarico ortarum maximi momenti




#Article 376: Salisburgum (104 words)


 
Salisburgum Alia nomina sunt: Iuvavia, Iopia, Iovavis, Iovavum, Iuavo, Iubensis, Iuvabum, Iuvam, Iuvanensis, Iuvao, Iuvarum, Iuvavensis, Iuvavia Noricorum, Iuvaviensis, Iuvaviensium urbs, Iuvavium, Iuvavum, Iuvawia, Iuvensis, Petenensis urbs, Salcburiensis, Salceburgensis, Salcibergensis, Salczburga, Salczburgensis, Salczpurga, Salczpurgensis, Salepurgum, Salisboriensis, Salisburgensis, Salseburgensis, Saltzburgensis, Saltzpurgensis, Salzaburgensis, Salzburga, Salzburgensis, Salzburgum, Salzburigensis, Salzeburga, Salzeburgensis, Salzpurga, Salzpurgensis, Zalzpurgensis. urbs Austriae aedificata est in loco municipii Romani quod Iuvavum appellata erat. Origo nominis Salisburgum (latine arx salis) est, quod per flumen Salzaham urbem transfluens sal vehebatur usque ad saeculum XIX. Celebris est Palaeopolis Salisburgensis. Salisburgum caput est Provinciae foederalis Salisburgensis.

Salisburgum est sedes Archidioecesis Salisburgensis. Archiepiscopus Salisburgi, nunc Aloysius Kothgasser, est primas Germaniae.




#Article 377: Austria Superior (216 words)


Austria Superior est civitas Austriae 11.979,91 km² areae et fere 1 500 000 incolarum, finitima Bavariae, Bohemiae, Austriae Inferiori, Styriae et Salisburgo, cuius caput est Lentia. Nomen deductum est ab Archiducatu Austriae Superioris, qui erat unum e terris hereditariis domus Habsburgensis. 

Austria Superior pro consuetudine vetere in quattuor partes sive quadrantes (Theodisce: Viertel) dividitur: Mühlviertel (= quadrans fluvii Mühl), Hausruckviertel (= quadrans collium Hausruck), Innviertel (= quadrans Aeni fluvii) et Traunviertel (= quadrans Trunae fluvii). Spatium inter urbes Lentiam, Eferding, Ovilavam, Styram et Anisiam etiam regio media (Theodisce: Zentralraum) appellatur. Meridiana Austriae superioris regio nomine Salzkammergut (= domanium salis), quae usque ad saeculum undevicesimum domanium domus Habsburgensis ab officio salis Gemundae ad Traunum sito administrabatur, his diebus pars regionis Traunviertel habetur. 

Ante annum 1779, cum Innviertel pars Austriae superioris factus est, alia erat divisio: Mühlviertel, Schwar(t)zviertel sive Machlandviertel, Haus(ruck)viertel, Traunviertel. Innviertel adiuncto Machland- et Mühlviertel uno nomine coniuncti sunt, ut porro quattuor quadrantes essent.

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superiores, qui dicuntur, re politica carentes tamen in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.

Divisio administrativa hodierna civitatem in tria municipia (Lentia, Ovilava, Styra), quindecim circulos (Braunau am Inn, Eferding, Freistadt, Gmunden, Grieskirchen, Kirchdorf ad Chremisam, Linz-Land, Perg, Ried im Innkreis, Rohrbach, Schärding, Steyr-Land, Urfahr-Umgebung, Vöcklabruck, Wels-Land) et 438 communia dividit.




#Article 378: Austria Inferior (235 words)


Austria Inferior (Theodisce ) est secundum aream civitas maxima Austriae et secundum populationem civitas secunda maxima. Primum sub nomine Ostarrîchi commemorata est anno 996. Cum saeculo vicesimo Vindobona non esset pars Austriae Inferioris, mansit caput civitatis usque ad annum 1986, quo anno Cetium novum caput civitatis et sedes senatus facta est.

Austria inferior in oriente Austriae sita cum area 19.186,27 chiliometrorum quadratorum maxima Austriae civitatum est. Vindobonam, quae simul est caput rei publicae foederalis et civitas eiusdem, circumdat, Burgenlandiam, Styriam, Austriam Superiorem, Slovaciam et Cechiam attingit. Divisa est in quattuor partes, quibus nomen Quadrans est. Quia cuique quorum quadrantium est propria natura et diversum caelum, populus civitatis cuique quadranti proprium nomen dedit. Isti quattuor quadrantes in Austria Inferiore siti sunt:

Quattuor quadrantes tempore Imperii Austriaci unitates administrationis erant. Post circulos administrativos anno 1868 ita constitutos, ut fines quadrantium ac circulorum non iam congruant, quadrantes Austriae inferioris re politica carent, in sermone cottidiano autem adhuc in usu sunt. Danubius flumen Austriam inferiorem in duas partes secat, quarum septentrionalis regiones Waldviertel et Weinviertel comprehendit, meridiana autem Industrieviertel et Mostviertel.

Simul et altera est civitatis divisio in quinque partes regione Austriae inferioris media (circa Cetium) adiecta quasi quinto quadrante, quae divisio ad varia regionis spatia ordinanda facta est.

Austria inferior habet partem in Montanis Bohemicis (Waldviertel) et in Alpibus (in parte civitatis meridiana). Inter hos montes planities secundum Danubium flumen patet, magna pars orientalis ad Sinum Vindobonensem pertinet.




#Article 379: Bohemia (204 words)


Bohemia, olim Boiohaemum et nonnunquam Czechia (Bohemice Čechy; Theodisce Böhmen; Polonice Czechy; Anglice Bohemia), est regio nunc ad Cechiam pertinens. Caput est Praga. Bohemia fuit regnum usque ad annum 1918, cuius rex princeps elector Sacri Romani Imperii erat.

Temporibus antiquis, Bohemia culta est ab incolis classicis Celticis, ac postea Germanicis et Slavicis, atque a Romanis appellata Boiohaemum est secundum gentes Celtices Boii. Primum Slavi mediaevales dabant regioni duces et postea reges, qui regnum creaverunt (Magna Moravia), deinde potestas Germanorum crevit atque imperatores Sancti Imperii Romani lineae Habsburgensis electi sunt reges Bohemiae.

Qui non raro manu severa regnabant Bohemiam; acriter certabant contra fautores Confessionis Evangelicae, et initio Belli tricennalis, Ferdinandus II Evangelicis pugna apud Album Montem facta devictis effecit, ut paene omnes Evangelici possessionibus terrisque privati e Bohemia eicerentur.

Imperatores Austriae Habsburgenses regebant terram usque ad annum 1918, finem Belli mundani primi; tum Slavi condiderunt primam rem publicam Bohemiae una cum regione Maeherensi, appellata Slovacia.

Bello mundano secundo, Germani iterum erant domini regionis et multas iniurias fecerunt; ex anno 1945, res publica Slavica sub imperio communistarum exstitit, denuo Cechoslovacia nomine. Pacali revolutione anni 1989 facta, res publica democratica Bohemiam, Moraviam et Silesiam Cecham includens condita est; nomen civitatis Slavicae hodiernae est Cechia, consors Unionis Europaeae.




#Article 380: Cechia (3470 words)


 
Cechia (Bohemice Česko), rite res publica Bohemica (Česká republika), est civitas sui iuris in Media Europa sita, a septentrionibus atque oriente Poloniae, ab occasu solis ac septentrionibus Germaniae, a meridie Austriae, ab oriente sole Slovaciae finitima. Civitas uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit, quippe quae ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia, Silesia, constet, atque ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Cechoslovaciae fuerit. Praga, huius civitatis caput atque urbs maxima, pulchritudine apud exteras gentes adeo innotuit ut quotannis permultos advenas alliceret.

Cechia haec civitatum foedera subscripsit:

Proelio Amantiae anno 1526 commisso, terrae Coronae regni Bohemiae partim, ut in Moravia vel Silesia, acceperunt, partim vero, ut in Bohemia, regem ex stirpe Habsburgensium libere creaverunt. Quo facto iam inde ab illo anno persona regis cum Austria et Hungaria coniunctae una cum aliis civitatibus quasi fundamentum fuerunt eorum, quae post aliquot saecula orta sunt, Imperii Austriaci et Austro-Hungarici.

Cum imperium, finito primo bello mundano, collapsum esset, libera res publica Cechoslovaca anno 1918 creata est quae populos Cechorum Slovacorumque et 3thinsp;000thinsp;000 Germanos iungeret; quae quidem inter secundum bellum mundanum a nazistis occupata in eiusdem belli fine denuo restituta est. At anno 1948, subitanea rerum conversio Cechoslovaciam cum factionis Sovieticae civitatibus iunxit. Anno 1968, dum de re publica necnon oeconomica regenda dissensio crescit, conatus regimen communisticum reformandi, qui ver Pragense appellantur, pacti Varsoviensis exercituum invasione oppressi sunt. Postquam anno 1989 regimen communisticum corruit, Kalendis Ianuariis anni 1993 civitas in duas civitates separatas, Cechiam et Slovaciam pacifice est divisa.

Res publica Bohemica est libera res res publica, in qua complures sunt factiones, democratica et parlamentaria, cuius dux gubernationis est primus minister et cuius dux civitatis est praeses.

Res Publica Bohemica est nomen quo multae magni momenti societates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum. Nomen vero Czechia sive Cechia (ex verbo Čechy, id est appellatio Bohemiae in lingua Bohemica), quod eandem significationem in lingua Latina habebat ut Bohemia, quo autem saepius poetice utebantur, etiam in usu est.

Aetate quae media dicitur, Carolo IV, S.R.I. imperatore, Regnum Bohemiae et Marchionatus Moraviae et Principatus Silesiae et Lusatia Inferior et Lusatia Superior et Palatinatus Superior (Nova Bohemia dictus) et Egra et Luxemburgia unius foederis partes factae sunt, quod foedus Corona Regni Bohemiae usque ad initium saeculi vicensimi appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat; Moravia, Silesia, etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronae feudali sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris (Bohemia, Moravia, et Silesia, cuius pars maior nunc ad Poloniam pertinet) constabat. Bohemia a Slavis illius regionis Čechy usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymum Česko usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpe Slavica prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomen Czechia excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur, qua re non solum vox Czechia, quae antiquissima habetur, sed etiam Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia inveniri queunt.

Postquam saeculo undevicensimo Slavi Bohemi Moravique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam) anno 1918 in Cechoslovaciam coagmentaverunt, Theodiscos anno 1945 expulerunt et praesertim postquam Slovacia et Cechia anno 1993 duae civitates liberae factae sunt, nomen Česko ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur non Bohemiam solam, sed etiam Moraviam et Silesiae partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitas Anglice Czech Republic sive Czechia, Francogallice République tchèque sive Tchéquie, Hispanice República Checa sive Chequia, Italiane Repubblica Ceca sive Cechia, Theodisce Tschechien sive Tschechische Republik, Russice Чехия /Čechija/ sive Чешская Республика /Češskaja Respublika/ appellatur. Itaque etiam Latine rarissime nomen huius civitatis sui iuris Res publica Cecha utuntur.

Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod Bohemi in re publica Bohemica lingua Bohemica loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota re publica Bohemica vel Bohemorum, ubi vero tantum de terra historica Bohemiae fiant. Hodiernae autem terrae nomen geographicum Bohemia et Moravia maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum 1945 viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, Franciscus Kafka Cechus non erat, tamen in Bohemia non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modo Gregorius Mendel non Cechus, sed Moravus habetur. At vero Iohannes Amos Comenius, paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur: Moravus ego natione, lingua Bohemus.

Bohemia et Moravia exeunti saeculo nono ortae sunt, cum a Premyslidis unificatae sunt. Regnum Bohemiae ponderis loci potentia erat, sed religiosi conflictus velut saeculi quinto decimo Bella Hussitica et saeculi septimi decimi Bellum tricennale vastifici fuerunt. Posterioribus in temporibus in Habsburgensium dicione fuit et Imperii Austro-Hungarici pars facta est.

Cum haec civitas sub primum bellum mundanum collapsa esset, Cechi et eorum vicini Slovaci se iunxerunt et liberam Cechoslovacam rem publicam anno 1918 constituerunt. Res publica Theodiscos sicut 22.95 centesimae incolarum Cechoslovaciae allophylos putabat, qui ergo Cechoslovaciam ad dissolutionem adduceret: Germania eos pacto Monacensi anno 1938 annectere consecuta et Slovacia quoque se separavit. Relicta Cecha civitas a Germanis anno 1939 capta est.

Post secundum bellum mundanum Cechoslovacia sub ponderis sphaera Sovietica cecidit. Anno 1968, e Pacti Varsoviensis copiarum parte invasio ad finem conamina ducum civitatis liberalizandarum factionis normarum et creandi Socialismi cum humana facie per ver Pragense adduxit. Anno 1989, Cechoslovacia libertatem nova pacifica conversione, Rebus Novis Holosericis, recuperavit. Kalendis Ianuariis anni 1993, civitas Cechoslovaca pacifice se scissa est, et Cechia et Slovacia genitae sunt.

Respublica Cecha Consociationi ex pacto Atlantico septentrionali anno 1999 et Unioni Europaeae anno 2004 se iunxit.

(Bohemice Králický Sněžník).
Cecha topia valde varia sunt. Bohemia ad orientem sinu conformatur cuius aquae Albi et Multavia deducuntur, et praesertim humilibus montibus circumdatur, inter quos Sudetorum, Montes Gigantei (Bohemice Krkonoše), ubi altissimus locus in civitate, Sněžka (Polonice Śnieżka 'Mons Niveus') 1602 metra altus, situs est. Moravia quoque, orientalis civitatis regio, montana est fluviis Maro et Viadro (Bohemice Odra), qui eo loco excurrit, aquam deferentibus. Cechiae aquae in tria dissimilia maria influunt: in Mare Germanicum ex Bohemia, Mare Balticum ex Silesia, et Pontum Euxinum ex Moravia, quamquam Cechia litora non habet. Cechia Hamburgensium navalium zonam conducit, quae ei secundum Foedus Versaliis sancitum donata est ut civitatis bonorum motus in mare permitteretur.
 

Silvae fere tertiam terrae partem tegunt et Medii-Europaei generis sunt, cum quercetis in inferioribus terris et fagineis silvis in superioribus et etiam cum pinophytis, inter quas abies, Pinus sylvestris, et picea sunt.

Clima est continentale. Media Pragae temperatura e 0º Ianuario in 20 °C Iulio variat. Minimae -10º in Bohemicis montibus attingere possunt. Pluviositas inter 500 mm pro anno in Bohemicis planitiebus usque ad 1000 mm in septentrionalibus montibus oscillat; maxima Iulio et minima Februario accidit.

Cechia omnis divisa est in terras tres: Bohemia, Moravia, Silesia Cecha. Anno 1920, regiones parvae, quibus nomina České Velenice, Regio Witrensis (Bohemice Vitorazsko), Regio Valticensis (Bohemice Valticko) et Triangulum Tyense (Dyjský trojúhelník) sunt, quondam partes Austriae Inferioris et Austriae Superioris, ad Bohemiam et Moraviam adiunctae sunt.

Inter maiora civitatis flumina sunt Albis, Egra (Ohře), Misa, Marus, Multavia, Nissa, Viadrus.

Res publica Bohemica est multifactionalis et repraesentativa democratia parlamentaria. Primus minister dux gubernationis, dum praeses dux civitatis est, a coniuncta parlamenti sessione uno quinquenni praesidatui electus, sed munus suscipere bis consecutive nequit. Praesidi sunt potestates diserte angustae, inter quas leges a parlamento iussas reformare, tribunalis constitutionalis iudices nominare qui senatui probandi sunt et parlamentum sub quibusdam specialibus inusitatisque condicionibus dissolvere potest. Etiam primum ministrum et alios consilii socios designat, quos ei primus minister proponit. Primus minister, vicissim, gubernationem ducit et amplos exsecutivas potestates habet, inter quas statuendorum de externis internisque rebus agendorum et eligendorum gubernationis ministrorum ius.

Parlamentum Rei Publicae Bohemicae (Bohemice Parlament České republiky) est corpus bicamerale, a camera deputatorum (Bohemice Poslanecká sněmovna), a ducentis sociis formata, et a Senatu, ab octoginta uno sociis formato, integratum. Camerae deputatorum socii per quadriennium secundum repraesentationis proportionalis methodon cum minimo limite 5 centesimis ut factio ibi repraesentari possit eliguntur. Quattuordecim circumscriptiones comitiales sunt, administrativis circulis identicae. Senatores secundum scrutinii uninominalis maioritarii modum unius sedis pro circumscriptione, cum duabus suffragiorum vicibus uni sexenio eliguntur. Biennia singula, tertia senatus pars eligitur. Circumscriptiones fere eiusdem magnitudinis et adeo duae suffragiorum vices sunt.

Iam medio aevo Bohemia in regiones dividebatur, quae circuli (Bohemice kraje) appellabantur. Ex anno 2000, Respublica Cecha in circulos tredecim et in capitalem urbem Pragam divisa est. Singuli circuli singulos Circuli Conventus (Bohemice krajské zastupitelstvo) et singulos praefectos sive praeside (Bohemice: hejtman) habent. Pragae, eorum potestates a conventu urbano et urbis praefecto exercentur.

Antiqui septendecim sex districtus (Bohemice okresy), inclusis tribus urbibus statutoriis (Praga excepta, cui est specialis status) maximam ponderis partem anno 1999 administrativa in reformatione perdidit; velut territoriales divisiones et variorum civitariae administrationis ramorum sedes manent.

Secundum anni 2001 censum, maxima pars incolarum Cechiae sunt Cechi (94.24%, quorum 3.7% Moravi et 0.1% Silesiaci appellari volunt, dum Moravia circa 30% et Silesia circa 10% incolarum Cechiae continent). Numerosissimi allophyli sunt: Slovaci (1.89%), Poloni (0.51%), Theodisci (0.38%), Ucraini (0.22%), Vietnamici (0.17%), Hungari (0.14%), Russi (0.12%), Acingani (0.11%), Bulgari (0.04%); Graeci (0.03%). Secundum aliquas aestimationes, in praesenti amplius 200 000 Acinganorum Cechiam incolunt.

Fere 436 116 advenarum civitatem Octobri anni 2009 habitantium, secundum Ministerium Rerum Internarum Cechum inter quos praecipui cives Ucrainae (132 481), Slovaciae (75 210), Vietnamiae (61 102), Russiae (29 976), Poloniae (19 790), Germaniae (14 156), Moldaviae (10 315), Bulgariae (6346), Mongoliae (5924), Civitatum Foederatarum Americae (5803), Rei Publicae Popularis Sinarum (5314), Britanniarum (4461), Rutheniae Albae (4441), Serbiae (4098), Romaniae (4021), Kazachstaniae (3896), Austriae (3114), Italiae (2580), Nederlandiae (2553), Franciae (2356), Croatiae (2351), Bosniae et Herzegovinae (2240), Armeniae (2021), Uzbekiae (1969), Rei publicae Macedonicae (1787), et Iaponiae (1581) sunt.

Iudaei Bohemici et Moravici, 118 000 secundum anni 1930 censum, a Nazistis per Holocaustum propremodum annihilati sunt. Circa 4000 Iudaeorum in Cechia anno 2005 erant. Ioannes Fischer, Cechus primus minister, originis religionisque Iudaeus est.

Theodiscorum qui in Bohemia, Moravia, et Silesia ab saeculo 12 vivebant duo tresve milliones post annum 1945 expulsi sunt.

Index fertilitatis humile 1.5 filiorum pro femina est. Immigratio incolarum numerum fere 1 centesima anno 2007 auxit. Circiter 77 000 novorum advenarum in Cechia pro anno resident. Vietnamici immigrantes in Cechia per Communisticam perihodon residere coeperunt, ubi a Cecha gubernatione velut operarii peregrini invitati sunt. Hodie, 70 000 Vietnamicorum in Cechia aestimantur. Collato cum Ucrainis, Vietnamici in Cechiam ad perpetuo vivendum veniunt.

Exeunti saeculo vicensimo et ineunti vicensimo uno, Sicagum tertia urbs cum maximo Cechorum numero post Pragam et Vindobonam erat. Secundum anni 2006 Civitatum Foederatarum censum, 1 637 218 incolarum Civitatum Foederatarum cum tota aut partiali Cecha origine.

Oppida alia sunt exempli gratia Broda Bohemica (Český Brod), Broda Germanica (Havlíčkův Brod), Halže, Scheczler (Žacléř) et Sicca (Sušice) in Bohemia, Civitas Nova (Uničov) et Hunnobroda (Uherský Brod) in Moravia et Carnovia (Krnov) in Silesia.

Cechia, iuxta cum Estonia, inter religiosos homines minimorum numerorum unum tota in Europa habet. Secundum anni 2001 censum, 59 centesimae incolarum agnosticum, atheum aut incredens, 26.8 centesimae Catholicum Romanum et 2.5 centesimae Protestans (post ecclesiam catholicam maxima est ecclesia evangelica fratrum Bohemorum). Secundum recentissimam Eurobarometri demoscopiam anno 2005, 19 centesimae Cechorum civium se Deum esse credere respondit (secunda minima ratio inter Unionem Europaeam post Estoniam cum 16%), dum 50 centesimae se quendam spiritum aut vim vitalem esse credere respondit et 30 centesimae se nullum spiritum aut vim vitalem credere dixit.

Cechia evolutam magni reditus oeconomiam cum PDG pro capite 82 centesimae Unionis Europaeae mediae possidet. Una inter constantissimas et secundissimas civitates postcommunisticas, Cechia incrementum circa 6 centesimas pro anno ultimis in tribus annis vidit. Recens incrementum exportationibus in Unionem Europaeam, praesertim a Germania et externa collocatione pecuniaria, ductum est, dum domesticum quaesitum resuscitat.

Maxima oeconomiae pars privatizata est, inclusis argentariis telecommunicationibusque. Praesens medio-dexteristica gubernatio in animo privatiationem extendere habet, inclusis energetica industria et Pragensi aeroportu. Nuperrime veno 7 centesimae actiarum in societate productoria energiae ČEZ cum veno bracinae Budějovický Budvar etiam indisputato assentitur.

Civitas omnino Foedus Schengenense perfecit et ergo, limitanea inspectionis tuguria abolevit, integre suos limites cum suis vicinis, Germania,Austria, Polonia, et Slovacia, die 21 Decembris anni 2007 aperiens. Cechia Syndicatus Mercaturae Mundanae socia facta est.

Ultima Cecha gubernatio, a sociali-democraticis ducta, desiderium adoptandi euronis anno 2010 expressit, sed praesens medio-dexterae gubernatio hoc propositum anno 2007 suspendit. Exacta dies non indicta est, sed Ministerium Fiscale adoptionem anno 2020 realisticam descripsit, si fiscalis reformulatio rata fit. Nihilominus, recentissima adumbratio de proposito adoptandi euronis ullam notitiam dare omittit. Quamquam civitas oeconomice melius posita est quam Unionis Europaeae civitates ad euronem adoptandum, mutatio non ante annum 2013 politicam ob involutatem de re exspectatur.

Kalendis Ianuariis anni 2009, Miroslaus Topolánek vetus Cechus Primus Minister Kalendis Novembribus anni 2009 Cecham gubernationem fixam diem adoptandi euronis praedicaturam esse enuntiavit, quia civitas in praesenti omnia criteria ad adoptandum euronem implebat, sed eius consequens dimissio hanc summam diem incertam reddidit. Attamen aliquot difficultates sunt. Corruptionis index maximorum unum inter alias evolutas Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum civitates manet et dispensatio oeconomica cum lacunis aerarii manet, neglecto magno oeconomiae incremento recentibus in annis. Attamen, anni 2007 lacunae 1.58 centesimae PDG fuere et lacunae anno 2008 exspectatae 1.2 centesimae PDG erant secundum , multo melius quam originales proiectiones.

Programma Internationalis Studentium Aestimationis (PISA), a Consociatione Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum, in praesenti Cechum educativum systema loco quindecim inter mundi optima collocat, maius Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum mediā.

Aeroportus Internationalis Ruzynensis praecipuus aeroportus in civitate est. Anno 2007, 12.4 milliones viatorum tractavit qui eum unum navorum aeroportuum in Europa Centrali fecerunt. Summatim, Cechia quadraginta sex aeroportus cum bituminatis aditibus habet, quorum sex aereas diaconias inter gentes suppeditant.

České dráhy praecipuae societas ferriviaria in Cechia, cum 180 millionibus viatorum quotannis portatorum, est. Cuius oneraria pars, ČD Cargo, quinta maxima ferriviaria oneraria societas in Unione Europaea est.

Secundum Officium Statisticum Cechum, 65.4 centesimae electridis in vaporis, combinationis et combustionis (praecipue carbonariae) ergasteriis; 30 centesimae in ergasteriis nuclearibus; et 4.6 centesimae e fontibus qui renovari possunt, inclusa hydroelectride, producitur. Russia, via oleiductuum per Ucrainam et, minore ex parte, Norvegia, via oleiductuum per Germaniam, Cechiae liquidum naturaleque gasium praebent.

Cechia suam obnoxietatem a valde contaminante paucae qualitatis lignito velut energiae fonte reducit. Hodierna vis nuclearis circiter 30 centesimas totarum energeticarum necessitatum praestat, cuius participatio usque ad 40 centesimas augeri proponitur. Gasium naturale a Russica societate Gazprom, fere tres partes domesticae consumptionis, procuratur et a Novergicis societatibus, quae maximam relictae quartae partis partem constituunt. Russicum gasium via Ucrainae per oleiductum Amicitiae (Bohemice Ropovod Družba) importatur, Novergicum gasium trans Germaniam transfertur. Gasii consumptio (circiter 100 TWh inter annos 2003 et 2005) fere bis maior electridis consumptione est. Moravia Meridionalis petrolei et gasii congestus habet.

Cechia maximum Wi-Fi subnotatorum numerum in Unione Europaea habet. Ineunti anno 2008, circiter octingenti plerumque loci provisoria servitiorum interretialium asyrmatorum erant, cum circiter 350 000 subnotatorum anno 2007. Interrete per gestabile est populo gratum. Diaconiae in GPRS, EDGE, UMTS, aut CDMA2000 fundatae ab omnibus tribus telephoniae cellularis societatibus (T-Mobile, Vodafone, Telefónica O2) et U:fon offeruntur. Český Telecom, gubernationalis proprietas, eurytaeniae (Anglice: broadband) penetrationem retardavit. Ineunti anno 2004, disgregatio gyri localis}  exorditur et alternativae societates telecommunicativae ADSL et SDSL offerre coeperunt. Haec et posterior societatis Český Telecom privatizatio pretia deminuere fecere.

Kalendis Iuliis anni 2006, societas Český Telecom a globalizata societate (Hispanicae proprietatis) Grupo Telefónica adquisita est quae novum nomen Telefónica O2 Czech Republic adoptavit. Ex Ianuario anni 2006, ADSL2+ multis in variantibus, omnibus cum datorum limite et cum aut sine velocitatibus usque ad decem megabit pro secundo offertur. Interrete caplare auram popularem cum suis maioribus deonerationis velocitatibus inter duo et centum megabit pro secundo adipiscitur. Maximum provisorium servitiorum interretialium, UPC, (quod nuper aliud provisorium interretiale et televisionis caplaris Karneval anno 2007 adquisivit), suas diaconias in Pragae, Brunae et Ostraviae urbibus praebet.

 
Cecha oeconomia substantialem reditum e periegese consequitur. Anno 2001, totus reditus e periegese 118.19 miliardorum coronarum Cecharum attigit, quod 5.5 centesimas producti domestici grossi et 9.3 centesimas totius reditus exportationum constituit. Industria amplius 110 000 hominum, magis quam 1 centesima incolarum, detinet. Anno 2008, nihilominus, in periegetarum numero decrementum Pragae, possibiliter propter fortem coronam Cecham civitatem nimis caram salutatoribus facientem, collatam cum diaconiarum promptarum quantitate.

Civitatis fama ob itineraria et periegetas immoderata pretia aliquorum taxiraedariorum et sectorum zonariorum problemata referentia etiam affecta est. Ex anno 2005, Paulus Bém, Pragensis praefectus, ad ameliorandam hanc famam duro ictu infligendo contra parvum delictum laboravit, et, his problematibus exceptis, Praga relative est secura urbs; pleraeque areae securae deambulando etiam praecipiti iam die sunt. Etiam Cechia tota parvum scelerum indicem habet.

Aliquot periegeticae activitatis media sunt. Pragensis historica urbs praecipua periegetica attractio est, dum urbs etiam communissimum punctum aditus periegetis alias civitatis partes visitaturis est. Pleraeque aliae urbes in civitate significativum periegetarum numerum attrahunt, sed urbes thermarum, velut Thermae Carolinae, Thermae Mariae, et Thermae Francisci (Bohemice Karlovy Vary, Mariánské Lázně, Františkovy Lázně, respective), loci destinati populares praesertim diebus festis sunt. Alii populares periegetici loci plurima castella et burgi sunt, inter quae in Carlosteino, Crumloviae et in regio inter Lednice et Valtice (Bohemice: Karlštejn, Český Krumlov, et Lednicko-valtický areál, respective) sita. Procul urbibus, regiones velut Paradisus Bohemicus, Silva Bohemica, et Montes Gigantei (Bohemice: Český ráj, Šumava, et Krkonoše, respective) salutatores subdiales activitates quaerentes attrahunt.

Civitas quoque celebris est propter suam caritatem neuropasticae et neuropastorum cum numerosis neuropasticis festivalibus per civitatem. Pilonici modi cervesia occidentali Bohemica urbe Pilsnae orta est et longius in Bohemia meridionali urbs Budovicium huic cervesiae nomen imposuit, denique notae velut Theodisce Budweiser Bier Bürgerbräu, scilicet Budweiser.

Cecha gastronomia propter fortem emphasin in cibis carnis nobilitatur. Suilla communissima est; bubula et gallinacea quoque populares sunt. Anser, anas, cuniculus, et caro ferina apponuntur. Piscis rarus est, cum aliquando exceptione recentium tructae et cyprini, qui Christi Natali ministrantur.

Praeter slivovitzum (Bohemice slivovice), quasi vinum ex prunis factum, et Cecham cervesiam vinumque, Cechi quoque duos unicos Cechos spiritus producunt Fernet Stock et Becherovka. Kofola non alcoholica gentilis colae levis potio cum Coca-Cola et Pepsi de plebis favore contendens est.

Ludus athleticus in multorum Cechorum vita munus gerit, qui plerumque fidi dilectorum turmarum aut hominum singulorum asseculae sunt. Duo praecipui disportus in Republica Bohemica pediludium et alsulegia glacialis sunt, ambo tam mediorum quam assecularum attentionem ad se convertentes. Teniludium quoque est magnus ludus in Cechiá. Inter multos alios ludo cum ligis structurisque professionalibus sunt canistriludium, follis volaticus, manufollium, ludus gymnicus campestris, et unialsulegia.

Ludus athleticus est fons magnarum pietatis erga patriam undarum, ex more aliquot diebus aut hebdomadibus ante eventum ascendentis et aliquot diebus postea cadens. Eventus a Cechis fautoribus maximi ponderis putatus sunt: Campionatus Mundanus Alsulegiae Glacialis, Certamen Olympicum Alsulegiae Glacialis, Campionatus Europaeus Pediludii UEFA, Cantharus Mundanus FIFA et qualificationis certamina talibus eventibus. In genere, quodvis gentium certamen turmae gentilis Cechae alsulegiae glacialis sive pediludii attentionem ad convertit, imprimis certando contra traditionalem aemulam: Germaniam et Nederlandiam in pediludio; Russiam, Sveciam, et Canadam in alsulegia glaciali; et Slovaciam in ambobus.

Cechia locupletem scientificam traditionem habet. Ex hodiernarum lentium adhaesivarum inventione et generum sanguineorum separatione in displosivae plasticae Semtex productionem, mundus egregibus Bohemis et Moravis scientificis suae scientificae notionis plurimum debet, inter quos:

Aliorum scientistarum quoque aliquatenus cum Bohemia et Moravia conexi sunt, inter quos astronomi Iohannes Keplerus et Tycho Brahe, psychiatricae scholae psychanalyticae conditor Sigismundus Freud, physici Ernestus Mach, Albertus Einstein et logicus Curtius Gödel.

Anno 1784 fundata est Pragae Regia Societas Scientiarum Bohemica et anno 1890 Academia Bohemica Francisci Iosephi scientiis, litteris artibusque colendis, quae praedecessores fuerunt hodiernae Academiae Scientiarum Bohemicae .

Musica in Cechia radices tam in cultissimá operá symphoniáque quam in Bohemiae et Moraviae musicá traditionali habet. Pollinatio reciproca et diversitas ponderis aspectus Bohemicae musicae sunt. Compositores saepe musica antiqua adfecti sunt; musica jazz et poae (Anglice bluegrass) populares factae sunt; musica popularis partim in Anglice cantilenis vulgaribus Bohemice cantis (praesertim inter annos 1960 et 1989) consistit. Inter inclitos Bohemos compositores sunt Iohannes Campanus Vodnianus, Adam Venceslaus Michna, Ioannes Dismas Zelenka, Fridericus Smetana, Leo Janáček, Antoninus Dvořák, Bohuslaus Martinů. Clari classici compositores velut Ludovicus van Beethoven et Wolfgangus Amadeus Mozart arte conexi Bohemiae per Imperii Habsburgensis aevum sunt.

Litterae Bohemicae litterae a Bohemis aut aliis Bohemicae civitatis incolis scriptae sunt, praesertim Bohemice quamquam Bohemi praecipue olim quoque aliis linguis velut Slavonica antiqua, Latina aut Theodisca utebantur. Hodierni auctores e Bohemo–Moravico territorio qui aliis linguis (v.g. Theodisce) scribere quomodocumque interdum seorsum habentur, hoc modo Franciscus Kafka, verbi gratia, qui Theodisce scripsit (etsi Bohemice fluens erat), Austriacarum Germanicarumve litterarum pars saepe habetur.

Litterae Bohemicae in aliquot praecipua temporalia perihoda divisa est, quae sunt: Medium Aevum; aetas Hussitica; novae Catholicizationis et baroci anni; Illuminatio et resuscitatio Bohemica saeculo undevicensimo; aetatates interbellicae prima acies; communismi et Veris Pragensis anni; et postcommunisticae Cechiae litterae. Bohemicae litterae culturaeque praecipuo munere saltem duabus in occasionibus funguntur, ubi Bohemica societas sub oppressione vivebat et nulla politica activitas possibilis erat. Ambabus in occasionibus, ineunti saeculo undevicensimo et postea denuo decennio 197, Cechi suo culturali litterarioque conatu usi sunt ut politica libertas crearetur, statuenda confidenti et politice conscia gente.

Reipublicae Bohemicae theatrum locupletem traditionem cum radicibus in Medio Aevo habet. Saeculo undevicensimo, theatrum praecipuo munere in gentili resuscitatorio motu fungitur et postea, saeculo vicensimo, hodiernae Europaeae theatralis artis pars factum est. Notissimum theatrum Bohemiae Theatrum nationale Pragensis est.




#Article 381: Hungaria (763 words)


Hungaria vel Ungaria (Hungarice: Magyarország 'Terra Hungarica') est res publica in Europa. Caput est Budapestinum.

De origine gentis Hungaricae sub iudice lis est: certum est linguam Hungaricam Indoeuropaeam non esse. Veri simile videtur Hungaricam familiae linguarum Uralicarum esse adnumerandam, etsi vocabula plurima e linguis Turcicis et ceteris linguis originem capiant.

Hungari, priusquam in regione ubi Hungaria nunc est, sedem figerent, nomadesque fuerunt (sicut Scythae) ac in Europa orientali, in Levedia vixerunt (unde vero huc pervenerint nescitur). Levedia regio olim fuit, nisi rerum gestarum scriptores falluntur, inter fluvios Borysthenem et Tanaim sita, unde Hungari demigraverunt in terram quam Atelküzü sive Etelköz nominare solebant; quae regio in territorio occidentali hodiernae Ucrainae extensa esse traditur. Non liquet ex antiquis operibus utrum illo tempore Chazaros (gens Turcica, aeque nomades) dominos an solum socios habuerint. Postquam Bisseni, sive Patczinaciti, gens Hungaris infesta, colonias Hungaras in Etelköz, absente exercitu Hungarico, infestarunt, Hungari gravi necessitate coacti porro migraverunt, annoque 896 regionem Montibus Carpaticis cinctam (ubi nunc Hungaria est) occupaverunt, nationibus ibi habitantibus—Bulgaris, Slavis, Moravicis, Francis—feliciter debellatis.

Postquam ergo Hungari duce Árpád anno 896 Pannoniam et quae circa sunt, occupaverunt, expeditiones bellicas fecerunt in diversa Europae regna, partim, ut potestatem suam in Pannonia tutiorem redderent terrorem vicinis populis inicientes, partim, ut penitius Europam occidentalem cognoscerent. Longum foret has expeditiones sigillatim recensere: certe, Hungaricae turmae usque ad Franciam, Hispaniam ac Byzantium pervenerunt. Equos habebant non magnos, sed fortes ac calorem frigusque aeque tolerantes; et, quantopere arcu sagittisque valerent, satis testatur oratio illius temporis: A sagittis Hungarorum libera nos Domine!. Diu ergo nullus fuit populus, qui exercitum Hungaricum superare posset; sed Germani tandem, artibus Hungarorum in proelio intellectis (postquam enim Hungari simulanter terga verterunt, hostem palantem subito aggredi solebant), exercitum magnum conlegerunt, ac ad Merseburgam (933), tum ad Augustam Vindelicorum (sive Augsburgum) anno 955 Hungaros maxima clade vicerunt. Qua calamitate compulsi Hungari expeditionibus finem fecerunt, ac non multo post Geysa, dux Hungarorum (971–997) nuntios in Germaniam misit ad sacerdotes christianos in Pannoniam invitandos.

Geysa mortuo Stephanus, Geysae filius, a proceribus princeps electus est. Qui genero suo Koppányio, qui regnum capessere voluisset, feliciter debellato a Sancta Sede coronam adeptus die 25 Decembris anni 1000 coronatus est. Qui Stephanus, rex primus Hungariae (1000–1038) religionem Christianam in regno stabiliavit. Dioeceses decem, ac archidioeceses duo condidit; plura monasteria fundavit; plurimae denique leges, quibus mores Christiani inter Hungaros tum plerumque paganos propagarentur, ab eodem Stephano latae sunt. Regnum ille in comitatus dividit, ad quos comitatus gubernandos comites sive ispános creavit; Hungariam a hostibus fortiter defendit, immo limites regni cum Deo dilatavit. Nil mirum est,  anno 1083, tempore Ladislai I, (sancti), illum Stephanum canonizatum sive sanctum proclamatum esse.

Post mortem Stephani in tantam miseriam Hungaria est redacta, ut haud procul abesset, quin omnia, quae a rege primo piissimo aedificata essent, prorsus delerentur. Longius esset nunc recensere, quot bella externa ac, quod peius est, civilia, quot rebelliones paganorum Hungarorum fidem Christianam repudientium secuta essent. Ladislaus I, postquam anno 1077 rerum potitus est, fortissima manu hostes et exteros et intestinos debellavit, atque mores Hungarorum legibus severis compescuit. Rex est  beatissimae memoriae, quem adhuc viventem Hungari venerati sunt; post mortem vero eius (1095) plurima carmina fabulasque de eo composuerunt. Ladislaus a pontifice Romano in fine saeculi 12 canonizatus est. 

Hungaria apparuit in Bello Mundano Primo velut pars Imperii Austro-Hungarici, civitatis quae ab anno 1867 constitit. Imperium id bellum gessit una Germania contra Imperia Foederata inter annum 1914 et 1918. Imperium Austro-Hungaricum victum et dilapsum est anno 1918. Anno 1920 Hungaria ob cladem in bello divisum est perdens maximam suae areae partem. Propter quod Hungariae praesentis populus est integer, id est Hungaria facta est civitas nationalis. Inter duo bella mundana Hungaria erat regnum sine rege, gubernatore Nicolao Horthy dirigebatur inter 1920 et 1944. Ab 1938 ad 1941 Hungaria pluries denuo nacta est partes ex sublatis areis a vicinis suis. Post Secundum bellum mundanum Hungaria sub iugo communismi gemebat. Tunc politici homines multos supprimebant, velut Gabriel Péter, famosus vigilis secretus summus.

Hungaria in undeviginti partes divisa est. Terram praeterea flumen Danuvius duas in partes dividit. Inde ad occidentem sita est Pannonia, quae quondam ad Imperium Romanum pertinebat. Budapestinum, urbs maxima Hungariae, situm est ad oram Danuvii, qui eam in duas partes dividit, quarum occidentalis est Buda, orientalis autem Pestinum. In Hungaria imprimis plana adsunt at etiam habentur montes humiliores. Lacus maximus est Pelso, qui in media Pannonia situs est. In Pannonia inferiore, iuxta Pelsonem, colles et montes adsunt. In Pannonia superiore plana sunt parva. Altera Hungariae pars est ad orientem ab Pannonia. Haec duas continet regiones, quarum maior est in meridie et in medio, Plana appellata; in regione septentrionali sunt montes et colles parvi.




#Article 382: Slovenia (242 words)


Slovenia (-ae f.) (Slovene: Slovenija) est civitas in Europa Media. Habet incolas 2.070.500, plerique quorum Slovene loquuntur.

Slovenia in commissura Alpium, Maris Mediterranei, Planitiei Pannonicae et Dinaridium sita est. Caput Sloveniae est Labacum, quod cives circiter 300.000 habet.

Slovenia anno 1991 constituta est, cum de Iugoslavia decessit et res publica libera facta est. Populus creat praesidentem rei publicae, qui princeps civitatis est, et legatos ad comitium rei publicae, qui leges constituunt. Anno 2004 in Unionem Europaeam accepta est.

Aetate ferrea terram hodie Slovenicam Illyrici et Celtae incolebant.

Regio Sloveniae in saeculum 1 a.C.n. a Romanis capta est. Pars Hesperia usque Atrans Italiae tributa erat. Regio nunc Styria appellata inerat Norico, iam prius regno, Claudio vero imperatore provinciae Romanae. Provincia Pannonia continebat regiones hodiernas Carniolam Inferiorem et Transmuraniam.

Oppidum Romanum maximum hodiernae Sloveniae Poetovio erat, ubi scriptor Victorinus Petavionensis episcopatu functus est.

Circiter 550 inierunt terram Slovenicam Slavi sermonem linguae Slovenae antecedentem loquentes. Duae civitates constitutae sunt: Carniola et Carantania, quae sedem in Austrica parte Carinthiae hodiernae habebat. Carantania certo, Carniola fortasse se foederi gentium Samonis adiunxerunt.

Post Tito anno 1980 mortuum populi Iugoslaviae discrepere coeperant. Die 23 Decembris 1990 libertas Sloveniae plebiscito probata est 95 centesimis civium accedentibus.

Urbes principes Sloveniae undecimae sunt. 

Vide: Municipia Sloveniae

Slovenia omnia divisa in septem provincias (Slovenice Pokrajine). Hae provinciae non divisiones administrativae sed unae historicae sunt.

Slovenia omnia divisa in duodecim Regiones statisticas (Slovenice Statistične regije). Hae regiones non divisiones administrativae sed unae statisticae sunt.




#Total Article count: 381
#Total Word count: 199976